Carmina (Catullus)/6

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 5 Carmen 7 Fairytale right blue.png

Flavi, delicias tuas Catullo,
Ni sint inlepidae atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi       5
Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam te non viduas iacere noctes
Nequiquam tacitum cubile clamat
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peraeque et hic et ille       10
Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.
Nam nil stupra valet, nihil, tacere.
Cur? non tam latera ecfututa pandas,
Ni tu quid facias ineptiarum.       15
Quare, quidquid habes boni malique,
Dic nobis: volo te ac tuos amores
Ad caelum lepido vocare versu.

Fairytale left blue.png Carmen 5 Carmen 7 Fairytale right blue.png