| Carmen 84 |
|
Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit:
Haec illi fatuo maxima laetitia est.
Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
Non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
Irata est. hoc est, uritur et loquitur.
| Carmen 84 |
|