Carmina (Catullus)/84

E Wikisource

 Carmen 83 Carmen 85 

Chommoda dicebat, si quando commoda uellet
     Dicere, et insidias Arrius hinsidias,
Et tum mirifice sperabat se esse locutum
     Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic liber auunculus eius,
     Sic maternus auus dixerat atque auia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
     Audibant eadem haec leniter et leuiter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,
     Cum subito adfertur nuntius horribilis
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
     Iam non Ionios esse, sed Hionios.

 Carmen 83 Carmen 85