Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen VIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, VII I, IX Fairytale right blue.png


Lydia, dic per omnis
to deos oro, Sybarin cur properes amando
perdere, cur apricum
oderit campum patiens pulveris atque solis,
cur neque militaris
inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
temperet ora frenis?
cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
sanguine viperino
cautius vitat neque iam livida gestat armis
bracchia saepe disco,
saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
quid latet, ut marinae
filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae
funera, ne virilis
cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

Fairytale left blue.png I, VII I, IX Fairytale right blue.png