Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen IX

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Liber I
Carmen IX
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, VIII I, X Fairytale right blue.png


Vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
    Silvae laborantes, geluque
        Flumina constiterint acuto.

Dissolve frigus ligna super foco
Large reponens atque benignius
    Deprome quadrimum Sabina,
        O Thaliarche, merum diota.

Permitte divis cetera; qui simul
Stravere ventos aequore fervido
    Deproeliantis, nec cupressi
        Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere et
Quem fors dierum cumque dabit lucro
    Adpone, nec dulcis amores
        Sperne puer neque tu choreas,

Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus et areae
    Lenesque sub noctem susurri
        Composita repetantur hora;

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo
    Pignusque dereptum lacertis
        Aut digito male pertinaci.

Fairytale left blue.png I, VIII I, X Fairytale right blue.png