Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber I
Carmen XXII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXI I, XXIII Fairytale right blue.png


Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris iaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
          Fusce, pharetra,

Sive per Syrtis iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
          Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
          Fugit inermem,

Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
Nec Iubae tellus generat, leonum
          Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,
Quod latus mundi nebulae malusque
          Iuppiter urget;

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
          Dulce loquentem.

Fairytale left blue.png I, XXI I, XXIII Fairytale right blue.png