Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XXI
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XX I, XXII Fairytale right blue.png


Dianam tenerae dicite virgines,
intonsum pueri dicite Cynthium
Latonamque supremo
dilectam penitus Iovi.

vos laetam fluviis et nemorum coma
quaecumque aut gelido prominet Algido
nigris aut Erymanthi
silvis aut viridis Cragi;

vos Tempe totidem tollite laudibus
natalemque, mares, Delon Apollinis
insignemque pharetra
fraternaque umerum lyra.

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
pestemque a populo et principe Caesare in
Persas atque Britannos
vestra motus aget prece.

Fairytale left blue.png I, XX I, XXII Fairytale right blue.png