Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XXVII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXVI I, XXVIII Fairytale right blue.png


Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est: tollite barbarum
morem verecundumque Bacchum
sanguineis prohibete rixis.

vino et lucernis Medus acinaces
immane quantum discrepat: inpium
lenite clamorem sodales
et cubito remanete presso.

voltis severi me quoque sumere
partem Falerni? dicat Opuntiae
frater Megillae, quo beatus
volnere, qua pereat sagitta.

cessat voluntas? non alia bibam
mercede. quae te cumque domat Venus,
non erubescendis adurit
ignibus ingenuoque semper

amore peccas. quidquid habes, age,
depone tutis auribus. a miser,
quanta laborabas Charybdi,
digne puer meliore flamma.

quae saga, quis te solvere Thessalis
magus venenis, quis poterit deus?
vix inligatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera

Fairytale left blue.png I, XXVI I, XXVIII Fairytale right blue.png