Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XXXIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXXII I, XXXIV Fairytale right blue.png


Albi, ne doleas plus nimio memor
inmitis Glycerae neu miserabilis
decantes elegos, cur tibi iunior
laesa praeniteat fide.

insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoen: sed prius Apulis
iungentur capreae lupis

quam turpi Pholoe peccet adultero.
sic visum Veneri, cui placet inpares
formas atque animos sub iuga aenea
saevo mittere cum ioco.

ipsum me melior cum peteret Venus,
grata detinuit compede Myrtale
libertina, fretis acrior Hadriae
curvantis Calabros sinus

Fairytale left blue.png I, XXXII I, XXXIV Fairytale right blue.png