Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber II
Carmen IV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, III II, V Fairytale right blue.png


Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu! Prius insolentem
Serva Briseis niveo colore
          Movit Achillem;

Movit Aiacem Telamone natum
Forma captivae dominum Tecmessae;
Arsit Atrides medio in triumpho
          Virgine rapta,

Barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo victore et ademptus Hector
Tradidit fessis leviora tolli
          Pergama Grais.

Nescias an te generum beati
Phyllidis flavae decorent parentes:
Regium certe genus et penatis
          Maeret iniquos.

Crede non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam, neque sic fidelem,
Sic lucro aversam potuisse nasci
          Matre pudenda.

Bracchia et voltum teretesque suras
Integer laudo; fuge suspicari,
Cuius octavum trepidavit aetas
          Claudere lustrum.

Fairytale left blue.png II, III II, V Fairytale right blue.png