Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen V
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, IV II, VI Fairytale right blue.png


Nondum subacta ferre iugum valet
cervice, nondum munia conparis
aequare nec tauri ruentis
in venerem tolerare pondus;

circa virentis est animus tuae
campos iuvencae nunc fluviis gravem
solantis aestum, nunc in udo
ludere cum vitulis salicto

praegestientis. tolle cupidinem
inmitis uvae: iam tibi lividos
distinguet autumnus racemos
purpureo varius colore.

iam te sequetur (currit enim ferox
aetas et illi quos tibi dempserit
adponet annos), iam proterva
fronte petet Lalage maritum

dilecta, quantum non Pholoe fugax,
non Chloris albo sic umero nitens
ut pura nocturno renidet
luna mari, Cnidiusve Gyges,

quem si puellarum insereres choro,
mire sagacis falleret hospites
discrimen obscurum solutis
crinibus ambiguoque voltu

Fairytale left blue.png II, IV II, VI Fairytale right blue.png