Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen IX
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, VIII II, X Fairytale right blue.png


Non semper imbres nubibus hispidos
manant in agros aut mare Caspium
vexant inaequales procellae
usque nec Armeniis in oris,

amice Valgi, stat glacies iners
mensis per omnis aut Aquilonibus
querceta Gargani laborant
et foliis viduantur orni:

tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum nec tibi Vespero
surgente decedunt amores
nec rapidum fugiente solem.

at non ter aevo functus amabilem
ploravit omnis Antilochum senex
annos nec inpubem parentes
Troilon aut Phrygiae sorores

flevere semper. desine mollium
tandem querellarum et potius nova
cantemus Augusti tropaea
Caesaris et rigidum Niphaten

Medumque flumen gentibus additum
victis minores volvere vertices
intraque praescriptum Gelonos
exiguis equitare campis

Fairytale left blue.png II, VIII II, X Fairytale right blue.png