Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen X

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen X
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, IX II, XI Fairytale right blue.png


Rectius vives, Licini, neque altum
semper urgendo neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
litus iniquum.

auream quisquis mediocritatem
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret invidenda
sobrius aula.

saepius ventis agitatur ingens
pinus et celsae graviore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montis

sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene praeparatum
pectus. informis hiemes reducit
Iuppiter, idem

submovet. non, si male nunc, et olim
sic erit: quondam cithara tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
tendit Apollo.

rebus angustis animosus atque
fortis adpare: sapienter idem
contrahes vento nimium secundo
turgida vela

Fairytale left blue.png II, IX II, XI Fairytale right blue.png