Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber III
Carmen XVII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XVI III, XVIII Fairytale right blue.png


Aeli vetusto nobilis ab Lamo,
quando et priores hinc Lamias ferunt
denominatos et nepotum
per memores genus omne fastos,

auctore ab illo ducis originem,
qui Formiarum moenia dicitur
princeps et innantem Maricae
litoribus tenuisse Lirim,

late tyrannus:— cras foliis nemus
multis et alga litus inutili
demissa tempestas ab Euro
sternet, aquae nisi fallit augur

annosa cornix. dum potes, aridum
conpone lignum: cras genium mero
curabis et porco bimenstri
cum famulis operum solutis.

Fairytale left blue.png III, XVI III, XVIII Fairytale right blue.png