Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber III
Carmen XVIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XVII III, XIX Fairytale right blue.png


Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
aequus alumnis,

si tener pleno cadit haedus anno
larga nec desunt Veneris sodali
vina craterae, vetus ara multo
fumat odore.

ludit herboso pecus omne campo
cum tibi nonae redeunt Decembres,
festus in pratis vacat otioso
cum bove pagus,

inter audacis lupus errat agnos,
spargit agrestis tibi silva frondes,
gaudet invisam pepulisse fossor
ter pede terram.

Fairytale left blue.png III, XVII III, XIX Fairytale right blue.png