Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber III
Carmen XXV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XXIV III, XXVI Fairytale right blue.png


Quo me, Bacche, rapis tui
plenum? quae nemora aut quos agor in specus,
velox mente nova? quibus
antris egregii Caesaris audiar

aeternum meditans decus
stellis inserere et consilio Iovis?
dicam insigne, recens, adhuc
indictum ore alio. non secus in iugis

exsomnis stupet Euhias
Hebrum prospiciens et nive candidam
Thracen ac pede barbaro
lustratam Rhodopen, ut mihi devio

ripas et vacuum nemus
mirari libet. o Naiadum potens
Baccharumque valentium
proceras manibus vertere fraxinos,

nil parvum aut humili modo,
nil mortale loquar. dulce periculum est,
o Lenaee, sequi deum
cingentem viridi tempora pampino.

Fairytale left blue.png III, XXIV III, XXVI Fairytale right blue.png