Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber IV
Carmen V
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, IV IV, VI Fairytale right blue.png


Divis orte bonis, optume Romulae
custos gentis, abes iam nimium diu;
maturum reditum pollicitus patrum
sancto concilio redi.

lucem redde tuae, dux bone, patriae:
instar veris enim voltus ubi tuus
adfulsit populo, gratior it dies
et soles melius nitent.

ut mater iuvenem, quem Notus invido
flatu Carpathii trans maris aequora
cunctantem spatio longius annuo
dulci distinet a domo,

votis ominibusque et precibus vocat
curvo nec faciem litore dimovet:
sic desideriis icta fidelibus
quaerit patria Caesarem.

tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum volitant per mare navitae;
culpari metuit fides,

nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,
culpam poena premit comes.

quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,
quis Germania quos horrida parturit
fetus incolumi Caesare? quis ferae
bellum curet Hiberiae?

condit quisque diem collibus in suis
et vitem viduas ducit ad arbores;
hinc ad vina redit laetus et alteris
te mensis adhibet deum;

te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris
et magni memor Herculis.

‘longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae!’ dicimus integro
sicci mane die, dicimus uvidi,
cum sol Oceano subest

Fairytale left blue.png IV, IV IV, VI Fairytale right blue.png