Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber IV
Carmen VI
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, V IV, VII Fairytale right blue.png


Dive, quem proles Niobea magnae
vindicem linguae Tityosque raptor
sensit et Troiae prope victor altae
   Pthius Achilles,

ceteris maior, tibi miles inpar,
filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
   cuspide pugnax --

ille, mordaci velut icta ferro
pinus aut inpulsa cupressus Euro,
procidit late posuitque collum in
   pulvere Teucro;

ille non inclusus equo Minervae
sacra mentito male feriatos
Troas et laetam Priami choreis
   falleret aulam,

sed palam captis gravis, heu nefas, heu,
nescios fari pueros Achivis
ureret flammis, etiam latentem
   matris in alvo,

ni tuis victus Venerisque gratae
vocibus divom pater adnuisset
rebus Aeneae potiore ductos
   alite muros --

doctor argutae fidicen Thaliae
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
   levis Agyieu.

spiritum Phoebus, mihi Phoebus artem
carminis nomenque dedit poetae.
virginum primae puerique claris
   patribus orti,

Deliae tutela deae, fugacis
lyncas et cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique
   pollicis ictum

rite Latonae puerum canentes,
rite crescentem face Noctilucam,
prosperam frugum celeremque pronos
   volvere mensis.

nupta iam dices 'ego dis amicum
saeculo festas referente luces
reddidi carmen docilis modorum
   vatis Horati.'

Fairytale left blue.png IV, V IV, VII Fairytale right blue.png