Jump to content

Carolus et Maria/XL

Unchecked
E Wikisource
 XXXIX Lesson Vocabularies 
XL

Ōlim vesperī magistra cum discipulīs ad silvam it. Cēnam portāvērunt. Secūrēs sūmpsērunt. Puerī arborēs parvās secūribus suīs cecīdērunt frēgēruntque quod ignem facere voluērunt. Post cēnam omnēs circum ignem sē disposuērunt. Intereā discipulī fābulam postulāvērunt. Hōc modō magistra nārrāre incēpit:

“Multīs ante annīs per hās ipsās silvās prīmī incolae Americānī errābant. Barbarī ab hostibus Britannīs appellābantur. Saepe apud hōs incolās ignēs huius generis vidēbantur. Apud Britannōs cōnspectus eōrum ignium signum perīculī esse putābātur, quandō ipsī aut fugiēbant aut in castella sē recipiēbant et per vigiliās noctis sine quiēte sē dēfendēbant. Saepe Britannī secūrēs sūmēbant et arborēs caedēbant. Tum castella validiōra faciēbant.

“Multī barbarī, autem, erant benignī et aliōs incolās occīdere nōlēbant, sed saepe iniūriae hostium eōrum erant magnae. Posteā ubi barbarī ē rēgnō suō ab hostibus pellēbantur ipsī saevī et dūrī fīēbant. Semper paucī ex barbarīs cum hostibus pācem restituere volēbant. Tum hostēs eōrum ad ignem magnum invītābantur et erat pāx. At intereā hostēs erant perfidī. Tum barbarī impetūs magnōs facere cōnstituēbant. Usque ad castella hostium succēdēbant et castella circumveniēbant. Hostēs ē castellīs exīre nōn poterant quod undique castella circumventa sunt.

“Barbarī nōn semper pugnābant. Saepe cantābant et saltābant. Interdum animālia capiēbant. Equōs validōs habēbant et bonī equitēs in summō honōre habēbantur. Nōnne vōs etiam nunc in animīs vestrīs sonitum pedum equōrum paene audītis?”

Diū omnēs siluērunt. Postrēmō “Habēbanturne fēminae in summō honōre?” rogāvit Maria.

“Minimē,” respondit magistra. “Fēminae, autem, nōn erant semper miserae quamquam officia eārum erant magna difficiliaque.”

Post fīnem fābulae Maria “Utra est grātior vīta,” rogāvit, “nostra an vīta barbarōrum?”

“Nostra,” clāmāvērunt puellae. At puerī ita nōn putāvērunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quō modō discipulī ignem faciēbant?
  2. Quid Britannī fēcērunt quandō ignēs barbarōrum vidēbantur?
  3. Erantne omnēs barbarī saevī?
  4. Quō modō pāx cum hostibus eōrum restitūta est?
  5. Quālis erat vīta barbarōrum quandō nōn pugnābant?
  6. Nārrā dē fēminīs eōrum.
 XXXIX Lesson Vocabularies