Jump to content

Carolus et Maria/XXII

Unchecked
E Wikisource
 XXI XXIII 
XXII

Nunc post multōs diēs Carolus ūnum amīcum novum in Germāniā habet. Amīcus est servus quī tēctum medicī cūrat. Servus linguam Carolī intellegit nam ōlim in Americā habitāvit. Hodiē nōn labōrat, sed cum Carolō per silvam errat. Puerī duōs equos nigrōs habent. Eī celeriter ad silvam currunt. Carolus equum suum incitat quod īre celeriter cupit. Via est lāta et facilis et mox puerī in silvā sunt. Nūllae bēstiae perīculōsae hīc errant nam silva nōn est locus perīculōsus. Bēstiae ferae, sed parvae per tōtam silvam errant. Servus nōmina omnium bēstiārum scit. Grātum est Carolō cum amīcō novō per silvam errāre. Ubi rūrī est, laetus est.

Tōtum diem servus et Carolus in silvā manent. Cum est tempus domum īre, puerī aliā viā eunt. Servus locum quī ōlim erat domus barbarōrum mōnstrat. Ubi barbarī dormiēbant, oppidum antīquum expugnātum et dēlētum est. Multī barbarī vulnerātī et necātī sunt. Cēterī quī servātī sunt in vincula iacta sunt. Carolus hās fābulās laudat et servō aliās fābulās dē barbarīs quī ōlim in patriā suā habitābant nārrat.

Nunc equī nigrī sē nōn celeriter movent. Diēs longus fuit sed grātus. Servus ā Carolō ad Americam invītātur. Facile nōn erit ad Americam īre, nam servus magnam pecūniam nōn habet.

Nocte Carolus epistulam ad Cassium scrībit. Haec dīcit: “Mox Italiam vīsitābimus. Italia erit mihi omnium terrārum grātissima. Cēterās terrās laudō, sed Italiam amō. Amīcus meus novus est puer Germānus quem laudō. Nunc est tempus

ad Italiam īre parāre. Valē, Cassī.”
ANSWER IN ENGLISH
  1. Quis est amīcus novus Carolī?
  2. Ubi Carolus et servus errant?
  3. Estne silva locus perīculōsus?
  4. Cūr?
  5. Quid puerī vidēbant ubi domum veniēbant?
  6. Cūr nōn erit facile servum ad Americam īre?
  7. Quem locum mox Americānī vīsitābunt?
 XXI XXIII