Jump to content

Carolus et Maria/XXIV

Unchecked
E Wikisource
 XXIII XXV 
XXIV

Tēctum poētae est casa parva, ex māteriā facta. Paucōs diēs Carolus et Maria hīc manēre cupiunt. Rōma est urbs pulcherrima. Urbs antīqua etiam pulchrior erat quam haec. Carolus et Maria per viās Rōmae cum poētā errant et dē amīcā, magistrā, dīcunt putantque.

In ūnō locō erant tēcta antīquōrum rēgum Rōmae. Interdum hī rēgēs erant dominī dūrī quibus populus, servī rēgis, pārēre nōn cupiēbat. Paucī virī erant perfidī et sī perfidī esse repertī sunt, posteā nōn līberī erant. Diū in vinculīs manēbant et posteā necātī sunt. Etiam nunc Rōma rēgem habet. Hic rēx magnum tēctum et mīlitēs quoque habet. Vīta rēgis nōn est semper facilis, nam rēx nōn est homō liber. Labor eius quoque nōn est facilis. Servus populī Rōmānī est. Servī numquam hominēs līberī sunt. Hic rēx in populum Rōmānum animō bonō est. Dūrus et saevus nōn est. Populō Rōmānō magnā cum cūrā imperat. Populus, igitur, rēgem laudat.

Interdum prope flūmen Tiberim, quod per urbem fluit, hī trēs amīcī errant. Poēta fābulās nārrat: “Ōlim trāns flūmen hostēs Rōmānōrum quibuscum Rōmānī saepe in bellīs pugnābant habitābant. Posteā Rōmānī eōs superāvērunt. Fugam eōrum memoriā tenēre semper est grātum.” Dē ānseribus quoque, quī mīlitēs convocābant et Rōmam servābant, poēta nārrat. Semper Rōmānī hōs ānserēs laudant. Nunc poēta et eius amīcī prope Tiberim stant. Ā tergō clāmor audītur.

“Aliquis clāmat,” inquit Carolus. Omnēs undique circumspectant.

“Rēx est! Rēx venit!” clāmat poēta. Undique hominēs properant. Carolus et poēta sine morā currunt, sed Maria sōla manet.

“Heu!” inquit puella. “Sōla sum et timida. Ubi sunt poēta et Carolus? Parva sum et rēgem nōn facile vidēbō.”

Equī rēgis sunt pulcherrimī. Mīlitēs prope rēgem ambulant. Gladiōs portant. Ā dextrā et ā sinistrā rēgis sunt mīlitēs. Ā tergō multī mīlitēs veniunt. Parātī sunt tēla conicere sī perīculum est. Clāmōrēs hominum sunt magnī. Puella parva lacrimat et frātrem vocat.

Carolus statim audit et mox manum sorōris tenet. Ubi Maria esse tūta reperta est, nōn lacrimat. In altō locō trēs stant et rēgem vident.

“In patriā vestrā nūllus rēx est, et populus sibi imperat. Estne hoc cōnsilium bonum?” rogat poēta.

“Ita,” respondet Carolus. “Ubī populus sibi imperat, laetior est.”

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr Maria lacrimat?
 XXIII XXV