Jump to content

Carolus et Maria/XXXVII

Unchecked
E Wikisource
 XXXVI XXXVIII 
XXXVII

Paucīs ante diēbus vir ad casam nautae pervēnit. Ubi Iūlia eum nōn esse validum, sed dēfessum aegrumque cognōvit, virum in casam invītāvit. Diū vir maestus silēbat. Maria eī cibum atque aquam dedit. Post quiētem longam vir fābulam dē vītā suā nārrāvit:

“Quamquam nunc exsul sum, ōlim, tamen, laetus in patriā meā habitābam. Semper parātus eram salūtem patriae atque rēgem dēfendere. Septem annōs in exercitū rēgis eram explōrātor. Explōrātor ante exercitum it et viās cognōscit. Per explōrātōrēs imperātor locum hostium cognōscit. Nihil timēbam, nōn etiam hostēs fortissimōs. Quīdam ex cīvibus, autem, erant inimīcī rēgis. ‘Līberī esse cupimus,’ inquiunt. ‘Sine rēge regēmus. Sī sapiēns eris nōbīscum veniēs et cōpiās rēgis repellēmus. Exercitus noster victōriam habēbit. Hōc modō līberī esse poterimus. Victōria nostra per omnēs terrās erit nōta.’

“Intrā moenia urbis vōcēs inimīcōrum īrātōrum audīrī poterant. Tandem proelium parvum gestum est. Multa tēla iēcimus. At cōpiae nostrae nōn erant satis magnae et legiō rēgis magnā vī finem bellī celeriter fēcit. Posteā rēx īrātus omnēs inimīcōs convocāvit et sīc dīxit: ‘Inimīcōs meōs in eādem patriā mēcum manēre nōn sinam. Cum bonīs cīvibus eōs habitāre nōn sinam. Rēx sapiēns sum. Statim exsulēs eritis. Salūs patriae meae est cāra mihi.’ ”

“Quō modō hūc pervēnistī?” rogāvit Maria.

“Mē in fugam dedī et multōs diēs intrā castellum antīquum prope pontem latēbam,” vir miserā vōce respondit. “Nēmō mē vīdit. Nāvem exspectāvī. In eā nāvī labōrāvī. Mare trānsīvī. Nihil nunc habeō et diū per terram errāvī et cibum pecūniamque rogāvī. Quandō iterum domum vidēbō? Hoc nōn spērō. Nihil spērō. Tantum mare patriam meam ab hāc terrā dīvidit. Fēlīx nōn sum. Sapiēns nōn eram ubi in numerō hostium eram. Sī umquam iterum patriam vidēbō, quanta erit laetitia mea! Iterum perfidus nōn erō.”

Eādem nocte agricola nautam vīsitāvit. Virum miserum vīdit et fābulam eius audīvit. “Mox,” inquit agricola, “auxilium dēsīderābō quod in agrīs necesse est multās rēs facere. Cupisne mēcum labōrāre?”

“Hoc maximē volō,” respondit vir. Nunc uterque erat laetus; alter quod auxilium habitūrus erat, alter quod labōrāre cupīvit.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quandō vir ad casam nautae pervēnit?
  2. Quālis vir erat?
  3. Eratne hic vir semper perfidus?
  4. Cūr perfidus fīēbat?
  5. Cūr erat exsul?
  6. Quō modō sentiēbat?
  7. Quō modō agricola auxilium dabat?
 XXXVI XXXVIII