Codex Theodosianus/Liber V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber V
438 p.C.n.

Fairytale left blue.png Liber IV Liber VI Fairytale right blue.png

liber quintus


( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20


I. DE LEGITIMIS HEREDITATIBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Matri ius liberorum non habenti interveniente licet patruo ceterisque, inter quos agnationis incorrupta iura per ordinem porriguntur et quicumque deinceps agnati erunt, a quibus consanguinitatis iure mater poterat excludi, placet omnium filii bonorum, quotienscumque ab intestato venitur, deferri tertiam portionem; etiam patruo eiusque filio et dumtaxat nepoti agnatione minime durante, si forte per emancipationem cuiusquam fuerit consanguinitas diminuta, beneficio pari deferri tertiam portionem, licet habeat mater ius liberorum. Nec immerito, si quando supra dicto subnixa mater fuerit privilegio, agnatione dirempta ultra nepotis gradum nostrum beneficium minime placuit extendi, ne multis personis vocatis plus ablatum matri, minus additum videretur. Sive igitur unus extiterit pluresve patrui eorumque filius aut etiam filii et nepotes neptesve, non amplius quam sola tertia universorum bonorum simul omnibus vel singulis pro suis quibusque gradibus deferenda est. Et eodem genere, si plures erunt, a quibus mater possit excludi, non plus quam tertia bonorum matri adversus omnes competere debebit. Supra dictae ergo originis exsistentibus personis agnatis in infinitum, matri adversus omnes censuimus subveniendum, licet non omnibus adversus matrem, sed certis superius comprehensis personis hoc auxilium tribuatur; ita ut nec petita bonorum possessione, quoniam huius legis, non praetoris est beneficium, ilico, ut sibi delatae portionis dies extiterit, aditione simplici arrepto rerum quolibet corpore vel animi destinatione patefacta plenum dominium delatae sibi portionis consequantur, facultate eis perpetua, dum advixerint, tribuenda in adeunda concessa sibi parte successionis. Nec enim ad eos, qui eorundem successores erunt, nisi ipsis prius, quos indulgentiae nostrae ratio complectitur, quaesita fuerit hereditas, transire quicquam iubemus, sed penes eos manere, apud quos ante istam legem residere potuisset. DAT. XIIII KAL. IUN. ROMAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                     2.

IMPP. VALENT(INIANUS) ET VALENS AA. AD AUXONIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quia non solum filius consanguineus, sed etiam per adoptionem quaesitus, nulla capitis deminutione intercedente eius, matrem excludit, si quidem patiatur mater defunctorum excludi fratribus consanguineis exsistentibus, quibus ipsa praeferatur intercedente capitis deminutione, proximior gradus ineatur. Nam constitutio divi Constantini ad Bassum praefectum urbis emissa patrui tantummodo ius antiquum temperavit, ut, si unus patruus seu duo pluresve sint sive filius filiive eorum usque ad nepotem extiterint, beneficio constitutionis in partem tertiam componantur; de consanguineis vero fratribus nullam fuisse mentionem cognovimus. Evidenter, licet antiquo iure servato ac divalis memoriae Constantini constitutione comprobata, prospectum esse videatur a nostra clementia, ut in huiusmodi litibus, quibus frater consanguineus debet excludi secundum ius antiquum, praeferatur iuxta memoratam destinationem, vel certe, si patrui persona intercesserit, usque ad nepotem ius constitutionis temperatum suum teneat robur atque firmitatem. DAT. IIII KAL. IAN. CONSTANT(INO)P(OLI) VALENTIN(IANO) N. P. ET VICTORE V. C. CONSS.

                                                                                     3.

IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AD HILARIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Quotiens de emancipatae filiae successione tractatur, seu eam fiduciae nomen obstrinxit seu etiam nulla comitantur suffragia liberorum, filiis ex ea genitis, etiamsi talis occasus avo vivente contingat, intacta pro solido successio deferatur neque ulla defunctae patri matrique concedatur intestatae successionis hereditas, cum satis superque sufficiat adversus omnes legitimo gradu ad successionem venientes in hereditatibus matrum incolumes ac superstites optabili sorte genitoris successio liberorum. DAT. XI KAL. MART. MEDIOL(ANO) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                     4.

IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. CONSTANTIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O GALLIARUM. Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia diem functa cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncti filia superstes patri inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat. Quod si hic defunctus, de cuius bonis loquimur, habebit ex filia nepotes et praeterea filios non habebit, sed qui praeferri nepotibus possint, habebit agnatos, in quandam Falcidiam hi et in dodrantem nepotes iure succedant. Haec eadem, quae de avi materni bonis constituimus, de aviae maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus; nisi forte avi ad elogia inurenda impiis nepotibus iusta se motos ratione monstraverint. Non solum autem, si intestatus avus aviave defecerit, haec nepotibus quae sancimus iura servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erunt, testati obierint et praeterierint nepotes aut exheredaverint, easdem et de iniusto avorum testamento et si quae filiae poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus deferimus secundum iustum nostrae legis modum quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis. DAT. V KAL. MART. MEDIOL(ANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                     5.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. AURELIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nepotes ex filia avis pro rata parte hac condicione succedant, qua et matres, si viverent, hereditatem patrum sibi cum fratribus vindicarent, scilicet ut mixtis matrum suarum dotibus avi hereditatem pro rata parte, quam lex divalis censuit, cum avunculis partiantur nec amplius his quicquam de avitis facultatibus tribuatur, quam legis dudum latae sanctio comprehendit, scilicet detracta tertia partis eius, quae eorum matri, si dotem iungeret, debebatur. Si vero dotem matris miscere noluerint, maternis ac paternis facultatibus oportet esse contentos quos constat alienae iam familiae esse procreatos. DAT. PRID. NON. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     6.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. MAXIMO P(RAEFECTO) U(RBI). Ubi aviarum successio occasu interveniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. Tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quotiens de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur. DAT. V KAL. OCTOB. RAV(ENNAE) THEOD(OSIO) A. VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.

                                                                                     7.

IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENT(INIANUS) AA. ALBINO P(RAEFECTO) U(RBI). Sicut mater, quae liberorum iure subnixa est, patruo capite deminuto dare iussa est tertiam portionem, ita etiam, quae nullo huiusmodi fulcitur auxilio, patruo quattuor cedat unciis facultatum. In illa quoque parte matris non est privilegium transeundum, in qua Constantinianae legis potissimum constitutum tenendum esse censemus, ut, sicuti nulli umquam vel ex prioris generis parte venientum vel ex consequenti sanguine probatorum agnationis compositionisve nomine de successione filii iusta cum matre potuit esse contentio praeterquam patruo, filio patrui et eius nepoti, ita omnibus reliquis, sicut custoditum hactenus arbitramur, persona potior matris habeatur. Emancipati quoque fratris merita tractamus, qui, ut agnationis iure integro matrem in totum a successione filii decedentis excludit, ita capite deminutus nihil penitus consequitur. Exemplo igitur patrui etiam huic cum matre hanc volumus esse rationem, ut quattuor uncias hereditatis accipiat. Lata vero decernimus sanctione, ut statuta nostra non solum futurarum ambigua quaestionum, verum etiam pendentium negotiorum hoc ordine fata discingant. DAT. III KAL. FEBR. ROMAE THEOD(OSIO) XII ET VALENTINIANO II. AA. CONSS.

                                                                                     8.

IDEM AA. AD SENATUM URB(IS) ROM(AE). POST ALIA: Mater, quae habens ius liberorum defuncto filio sine liberis filiave cum eius sorore succedit, pari sortis paternae teneatur exemplo, ut, si torum priorem secundo non mutarit amplexu, omnia filii morte delata pleno iure conquirat; si vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usufructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem fratribus transmissura defuncti. Si vero filius qui moritur filiave filios derelinquit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. Quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censuimus. ET CETERA. DATA VII ID. NOVEMB. RAVENNAE DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Pridem latae constitutionis pars quaedam abroganda est, ne ullis parentibus aut propinquis, quos naturae legisque pariter praerogativa defendit, in capiendis ab intestato hereditatibus praeferantur coniuges vel etiam comparentur; cum, si sanctitas inter eos sit digna foedere coniugali, non ita laboriosa vel sumptuosa est testandi occasio, ut desiderio suo quisquam subvenire differat, quod interdum ita sensu leviore concipitur, ut antiqui nec quod extraneis ac saepe ignotis in donationibus successionibusque tribuitur coniugibus concesserint, reprimendum favorem mutuum arbitrati. Verum lex alia, quam pridem tulimus, ut matrimoniis auxilium inpertiret, deficientis hoc totum credidit arbitrio permittendum. Nunc vero parentibus extantibus vel propinquis ab intestato venire coniuges prohibemus. Itaque nulla mentio prioris legis sit, si qua hoc medio brevique tempore contigisse alicui dicatur coniugis ab intestato hereditas, et lege proposita divulgetur omnem huiusmodi spem successionis, quae ab intestato deferetur, coniugibus deponendam, nisi ille casus emerserit, ut nemo de propinquis successionem mortui vindicare possit ex lege, cum fisco nostro qualiscumque iura matrimonii praeponamus. ET CETERA. DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) TAURO ET QUI FUERIT NUNTIATUS CONSS.


II. DE DECURIONUM.

                                                                                     1.
    

IMP. CONSTANT(INUS) A. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si decurio sine liberis intestatus diem vitae solverit, cui neque voluntas postrema legibus fulta neque alio iure gradu proximo heres extiterit, bona eius curiae suae commodis cedant, id est ordinis utilitati proficiant, cuius corpori fatali necessitate exemptus est, nulli praebenda licentia postulandi haec bona ut vacantia de nostra clementia, etiamsi re vera et testamentum et successor deesse legitimus adprobetur, omni etiam beneficio, si quod fuerit impetratum, protinus infirmando. DAT. KAL. DECEMB. SIRMIO CONSTANT(INO) A. V ET LICINIO C. CONSS.


III. DE CLERICORUM ET MONACHORUM.

                                                                                     1.
    

IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. AD TAURUM P(RAE)F(ECTUM) P(RAETORI)O ET PATRIC(IUM). Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor extiterit, bona, quae ad eum pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus, omnifariam socientur, exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici monachive cuiuscumque sexus relinquunt. Nec enim iustum est bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis detineri, actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius aut gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit: ita ut, si qua litigia ex huiusmodi petitionibus in iudiciis pendent, penitus sopiantur nec liceat petitori post huius legis publicationem iudicium ingredi vel oeconomis aut monachis aut procuratoribus inferre molestiam, ipsa petitione antiquata et bonis quae relicta sunt religiosissimis ecclesiis vel monasteriis, quibus dedicati fuerant, consecratis. DAT. XVIII KAL. IAN. ARIOVINDO ET ASPARE CONSS.


VI (?). DE BONIS MILITUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANT(IUS) A. AD BONOSUM MAG(ISTRUM) EQUITUM. Universis tam legionibus quam vexillationibus comitatensibus seu cuneis insinuare debebis, uti cognoscant, cum aliquis fuerit rebus humanis exemptus atque intestatus sine legitimo herede decesserit, ad vexillationem, in qua militaverit, res eiusdem necessario pervenire. DAT. V ID. MAI. HIERAPOLI RUFINO ET EUSEBIO CONSS.

                                                                                     2.

[IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Iussimus dudum, ut quos captivos reperietur miles recepta b]arbarorum praeda et ereptis manubiis noster provin[ciali]s promeruisse, domum suam reportaret ita, ut quoscum[que libe]rtate conspicuos aut servos vel iam traxit vel dein[cep]s a suis sedibus hostis depulerit, si interea eo depulso defen[di po]tuerint, minime sub detestandae praedae occasione tenean[tur, s]ed iudiciarius vigor liberos quidem patriis naturalibus, ser[vos] autem dominis pro recenti legis intercessione consig[net. D]AT. X KAL. APRIL. HON(ORIO) VIII ET THEOD(OSIO) III AA. CONSS.

                                                                                     3.

[IDEM AA. A]NTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Scyras barbaram nationem maximis [Chu]norum, quibus se coniunxerunt, copiis fusis imperio nos[tro] subegimus. Ideoque damus omnibus copiam ex praedicto ge[ner]e hominum agros proprios frequentandi, ita ut omnes [scia]nt susceptos non alio iure quam colonatus apud se futu[ros] nullique licere ex hoc genere colonorum ab eo, cui se[mel] adtributi fuerint, vel fraude aliquem abducere vel [fugie]ntem suscipere, poena proposita, quae recipientes [alien]is censibus adscribtos vel non proprios colonos in[seq]uitur. Opera autem eorum terrarum domini libera [utantur] ac nullus sub acta peraequatione vel censui ****acent nullique liceat velut donatos eos a iure census [in se]rvitutem trahere urbanisve obsequiis addicere, [lice]t intra biennium suscipientibus liceat pro rei frumen[tari]ae angustiis in quibuslibet provinciis transmarinis [tan]tummodo eos retinere et postea in sedes perpetuas [conl]ocare, a partibus Thraciae vel Illyrici habitatione eorum [pen]itus prohibenda et intra quinquennium dumtaxat intra [eius]dem provinciae fines eorum traductione, prout libue[rit, co]ncedenda, iuniorum quoque intra praedictos viginti an[nos p]raebitione cessante. Ita ut per libellos sedem tuam ade[untibus] his qui voluerint per transmarinas provincias eorum [distri]butio fiat. DAT. PRID. ID. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) HON(ORIO) VIII ET THEOD(OSIO) III CONSS.


VII (?). DE POSTLIMINIO.

                                                                                     1.

(IMPPP. V)AL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD SEVERIANUM DUCEM. Si quos for(te nec)essitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, (sed ho)stilis inruptionis necessitate transducti sunt, ad pro(prias) terras festinare debere recepturos iure postliminii (ea, quae in) agris vel mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco nostro (possi)deantur, sive in aliquem principali liberalitate trans(fusa s)unt. Nec timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit, utrum aliquis cum barb(aris) voluntate fuerit an coactus. DAT. XVII KAL. IUL. REMIS GRAT(IANO) A. I ET (DAGALAIFO CONSS.).

                                                                                     2.

IMPP. HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Diversarum homines (provin)ciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis quos bar(bari)ca feritas captiva necessitate transduxerat, invitos nem(o re)tineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facul(tas). Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniae in(pen)sum est, humanitati sit praestitum, nec maneat vi(ctualis) sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris vende(ntibus) emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium pr(opter) utilitatem publicam emptoribus aequum est redhibe(ri. Ne) quando enim damni consideratio in tali necessitate (positis) negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pr(o se pre)tium emptoribus restituere aut labore obsequio vel op(ere quin)quennii vicem referre beneficii, habituros incolum(em, si) in ea nati sunt, libertatem. Reddantur igitur sedibus prop(riis) sub moderatione qua iussimus, quibus iure postlim(inii) etiam veterum responsis incolumia cuncta serva(ta sunt.) Si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsist(ere actor) conductor procuratorque, dari se metallis cum poena (depor)tationis non ambigat; si vero possessionis dominus, re(m suam) fisco noverit vindicandam seque deportandum. Et ut f(acilis) exsecutio proveniat, Christianos proximorum loc(orum) volumus huius rei sollicitudinem gerere. Curiale(s quoque) proximarum civitatum placuit admoneri, ut emer(gen)tibus talibus causis sciant legis nostrae auxilium def(eren)dum; ita ut noverint rectores universi decem librar(um au)ri a se et tantumdem a suis adparitoribus exigendum, si p(raecep)tum neglexerint. DAT. IIII ID. DEC. RAV(ENNA) HON(ORIO) VIII ET THEOD(OSIO) III A(A. CONSS.).


VIII (?). DE INGENUIS, QUI TEMPORE TYRANNI SERVIERUNT.

                                                                                     1.
    

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD VOLUSIANUM. Universi devoti(onis stu)dio contendant, si quos ingenuis natalibus procreatos s(ub ty)ranno ingenuitatem amisisse aut propria contenti (cons)cientia aut aliorum indiciis recognoscunt, natalibus (suis res)tituere nec expectata iudicis interpellatione. Na(m si quis) contra conscientiam suam vel certissima testim(onia) plurimorum in eadem avaritiae tenacitate perm(anserit,) severissima poena multabitur. Placet autem e(tiam eos) periculo subiugari, qui scientes ingenuos servit(utis necessitatem per iniuriam sustinere dissimulant). P(RO)P(OSITA) VIII KAL. MAI. ROM(AE) VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.


VIIII (?). DE EXPOSITIS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD ABLAVIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quicumque puerum vel puellam, proiectam de domo patris vel domini voluntate scientiaque, collegerit ac suis alimentis ad robur provexerit, eundem retineat sub eodem statu, quem apud se collectum voluerit agitare, hoc est sive filium sive servum eum esse maluerit: omni repetitionis inquietudine penitus submovenda eorum, qui servos aut liberos scientes propria voluntate domo recens natos abiecerint. DAT. XV KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI BASSO ET ABLAVIO CONSS.

                                                                                     2.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. MELITIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullum dominis vel patronis repetendi aditum relinquamus si expositos quodammodo ad mortem voluntas misericordiae amica collegerit, nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem contempsit; si modo testis episcopalis subscriptio fuerit subsecuta, de qua nulla penitus ad securitatem possit esse cunctatio. DAT. XIIII KAL. APRIL. RAV(ENNA) HONORIO VIIII ET THEOD(OSIO) V AA. CONSS.


X (?). DE HIS, QUI SANGUINOLENTOS EMPTOS VEL NUTRIENDOS ACCEPERINT.

                                                                                     1.
    

IMP. CONSTANT(INUS) A. ITALIS SUIS. Secundum statuta priorum principum si quis a sanguine infantem quoquo modo legitime comparaverit vel nutriendum putaverit, obtinendi eius servitii habeat potestatem: ita ut, si quis post seriem annorum ad libertatem eum repetat vel servum defendat, eiusdem modi alium praestet aut pretium, quod potest valere, exsolvat. Qui enim pretium competens instrumento confecto dederit, ita debet firmiter possidere, ut et distrahendi pro suo debito causam liberam habeat: poenae subiciendis his, qui contra hanc legem venire temptaverint. DAT. V KAL. SEPTEMB. SERDICAE CONSTANTINO A. VIII ET CONSTANTINO CAES. IIII CONSS.


(XI). . . . . . . . . . . . .

                                                                                     7.

(?) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [em]eritis veteranis vel gentibus dividamus. DAT. XVII K. FEB. [ME]D(IOLANO) VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     8.

[IDEM AA. A]D RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quicumque possidere loca ex desertis volue[rin]t, trienni immunitate potiantur. Qui vero ex desertis nonnihil [agr]orum sub certa professione perceperunt, si minorem mo[du]m professi sunt, quam ratio detentae possessionis postulat, us[que ad] triennium ex die latae legis in ea tantum possessione perma[nea]nt, quam ipsi sponte obtulerunt; exacto autem hoc tempore [sci]ant ad integrae iugationis pensitationem se esse cogendos. [itaque] qui hoc sibi incommodum iudicarit, e vestigio restituat posses[sio]nem, cuius in futurum onera declinat. DAT. VIII ID. AUG. MED(IOLANO) [VAL](ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     9.

[IDEM AA.] AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Per Italiam afanticiae iugerationis [one]re consistentibus patrimoniis superfuso unumquemque [trib]utarium adiectionem alieni debiti baiulare non dubium est; [ideo]que deserta iugatio, quae personis caret, hastis subiciatur, ut [licit]ationis competitione futuros dominos sortiatur. Ea enim . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

                                                                                     11.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ua*****babuntur, diu tracta et iam paene sine debitoribus debi[ta con]donentur; ea tamen ratione servata, ut prius domin[i longi]oribus temporum metis edictis celeberrimis evocen[tur,] quo facilius spe inpunitatis ad avitos lares et propr[ia tec]ta revocentur: ac tum demum, si intra Maium mensem, [quod] spatium dissitis idoneum et volentibus longum est, non ad[vene]rint, quicumque se sponte optulerit, non obligandus [de one]re praeterito pro portione hoc modo possessionis [in fu]turum annonarii canonis vectigal expendat, de iur[e do]minii et perpetuitate securus. DAT. VIII K. OCT. CONST(ANTINO)[P(OLI)] HON(ORIO) N. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     12.

IDEM AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. Qui agros domino cessa(nte) desertos vel longe positos vel in finitimis ad priv(atum) pariter publicumque compendium excolere festina(t, vo)luntati suae nostrum noverit adesse responsum: (ita) tamen, ut, si vacanti ac destituto solo novus cultor (inse)derit ac vetus dominus intra biennium eadem ad s(uum ius uoluerit reuocare, restitutis primitus quae expensa constiterit facultatem loci proprii consequatur, nam si biennii fuerit tempus emensum, omni possessionis et dominii carebit iure qui siluit.).


(XII). [DE FUNDIS PATRIMONIALIBUS ET SALTUENSIBUS ET ENFYTEUTICIS ET EORUM CONDUCTORIBUS.]

                                                                                     1.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ma]nentibus indulgentiis a nobis praestitis, ut in [fiscum inf]eratur, quidquid exactum fuerit amplissima *********cae. DAT. III NON. NOV. RAV(ENNA) HONOR(IO) VIII ET THEOD(OSIO) IIII AA. CONSS.

                                                                                     2.

[IDEM AA. AURELI]ANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nulli penitus liceat, sive salvo ca[nonis serv]ato iure sive cum imminutione canonis pa[trimoniali]s, vel limitotrofos sive saltuenses per Ori[entem vel fu]ndos patrimoniales postulare. Nemo potia[tur his ne] si subreptiva quidem id promeruerit petiti[one per s]peciale beneficium, vel exquisita fraude [vel quo a]lio artificio ultro in quemquam liberalitas [nostra pr]ocesserit, quandoquidem nec enfyteutica[rio mutari] proprium ius per petitionem huiusmodi cen[semus ne]c canoni aliquid detrahi vel imminui, et cum prae[dium ipsu]m revocari debuerit. Futuras prohibere contec[***** inpr]obas petitiones arcemus, ut a principio nec sus[cipi nec in]strui eas generali sanctione mandemus, quo prae[diorum la]bor emfyteuticarius per Orientem propriam [praerog]ativam retineat nec novus possessor iura ali[ena pertu]rbet. DAT. NON. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) HON(ORIO) A. X ET THEOD(OSIO) A. VI CONSS.

                                                                                     3.

(IMPP. THEOD)OSIUS E(T) VAL(ENTINI)ANUS AA. TAURO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ET PATRICIO. Possessores (vel enfyt)euticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc (usque comp)ararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eo(rum com)parationem urgueantur, sed tamquam pretiis (depensis) sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, (quod iuri)s alter inferendo pretium consecutus est, hoc (nostra li)beralitate praedictus enfyteuticarius habeat: (illud quoque iu)s, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut (ex comparati)one privata aut nostri numinis liberalitate aut (quocum)que modo possedit, sciat inlibatum intemeratum(que servar)i. Et quia praestitis a nostra pietate indulgen[tiis usque a]d undecimam nuper transactam indictionem [levata re]liquorum sarcina universis concessa est, pro [his quoque] annis, [qui] post decimam indictionem secuti sunt [ad hoc us]que tempus, in quod patrimonialium fundorum [***** ex]sistit, nullum reliquorum exactio premat. Nam [cum praed]ia quae colebat minime eua*ur comparare, san[cimus nul]lum pristinum colonum vel possessorem su[per reliqu]is temporis subsecuti molestiam aut inquie[tudinem s]ustinere. DAT. XIIII K. IUL. CONSTANT(INO)P(OLI) ARIOVINDO ET ASPARE CONSS.


(XIII). [DE FUNDIS REI PRIVATAE ET SALTIBUS DIVINAE DOMUS.]

                                                                                     1.

IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD EDICTUM (HELIOPOLI)TANORUM. Universi cognoscant has posse(ssiones, quas) de fisco nostro comparasse noscuntur, nu(llo a nobis) iure retrahi: sed propria firmitate possess(as etiam ad) posteros suos dominii perpetis durabilit(ate demitti). DAT. PRID. ID. FEB. ANTIOCHIAE MARCELLINO ET PR(OBINO CONSS.].

                                                                                     2.

IDEM AA. AD EUPRYCIUM RATIONALEM. Comperimus [aliquorum] iugationem, quam hastis decursis a fisco legi[time compa]rarunt, in medium produci ac retractari, cum [deceat] quemque iure comparatas possessiones vel v[illas se]renitatis nostrae tempore firmius optinere a[tque ad poste]ros suos transmittere. DAT. PRID. ID. FEB. ANTIOCH[IAE MARCEL]LINO ET PROBIANO CONSS.

                                                                                     3.

IMPP. VAL(ENTINI)ANUS ET VAL(ENS) AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Uni[versa, quae] ex patrimonio nostro per arbitrium divae me[moriae Iul]iani in possessionem sunt translata templorum, [sollicitudi]ne sinceritatis tuae cum omni iure ad rem privat[am nostram] redire mandamus. DAT. X KAL. IAN. MED(IOLANO) DIVO IOVIAN[O ET VARR(ONIANO) CONSS.].

                                                                                     4.

IDEM AA. AD FLORIANUM C(OMITEM) R(ERUM) P(RIVATARUM). Provincialium opibus [rei privatae] possessiones concedimus, videlicet, ut de fun[dis ad ei]us dominium pertinentibus eligat unus quisque [quem velit] eumque perpetuo iure suscipiat, palatiis tantum [omnifari]am in rei privatae sollicitudine retentandis. Hi [vero,] (quos) commoditas praediorum ad eadem postulan(da sollicitat,) adeant tuae dicationis officium et modum sua(e delibera)tionis indicent per libellos certumque habeant (pro una)quaque villa, cum ea dote vel forma, cui nunc hab(etur obno)xia, ad novi domini iura migraverit, si quid ad(iecerit sump)tus cura sollertia, quidquid mancipiorum vel (pecoris ad)creverit, capitationis aut canonis augmenta n(on patiatur), sed solis dominis heredibusque dominorum sit (cessura fe)licitas. Quin etiam neque ad glebam senatus ne[que ad conlati]ones auri sive argenti iidem cum ceteris tene[buntur, sed] ea sola devotione fungentur, quam annonaria *****[cen]sus publici ratione canon sollemnis efflagit[at.] (Si quis au)tem in annis singulis non solverit debitum, e(x re ipsius) cetera, quod in reliquis remansisse claruer(it, sine aliqui)bus (dependere) cogetur indutiis. Sane si quem postea minus (ideoneum factum esse constabit nec ita ut expedit rationem reddere pensionis, res, quas ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure quo sanximus transferentur: nec tamen decoctoris cuiusque reliquis qui novus accedit onerari.).


(XIIII). [DE DIVERSIS PRAEDIIS URBANIS ET RUSTICIS ET DE OMNI REDITU CIVILI.]

                                                                                     30.

(IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque defectum fund)um patrimonialem exercuerit instruxerit fertilem ido(neum)que praestiterit, salvo patrimoniali canone perpetuo ac (privat)o iure defendat velut domesticum et avita successio(ne qu)aesitum sibi habeat, suis relinquat, neque eum aut promulga(tione) rescripti aut reverentia sacrae adnotationis quisquam (a fru)ctu inpensi operis excludat. Ceterum eos, qui opimas (ac fe)rtiles retinent terras aut etiamnunc sibi aestimant eli(gend)as, pro defecta scilicet portione summam debiti prae(senti)s iubemus implere: eos etiam, qui enfyteuticario no(mine) nec ad plenum idoneas nec omnimodis vacuas detinent, (sic e)x illis quoque, quae praesidio indigent, iustam ac debitam (qua)ntitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio (post) biennium decretum canonem solvendum esse memine(rint). Hi autem, qui proprio voluntatis adsensu nunc quod [dix]imus elegissent neque sibi nunc opimum aliquid et con[duci]bile vindicarent, sed tantum nuda et relicta suscepe[runt], triennii immunitate permissa debitum canonem in[fera]nt. Nemo tamen qualibet meriti et potestatis obiectio(ne) submoveatur, quominus ad diacatochiae vicem defec(tas p)ossessiones patrimonialis iuris accipiat, earum tribu(ta et) canonem soluturus: illud speciali observantia pro(cura)ns, ut primum vicinas et in eodem territorio sortiatur, (dehi)nc si neque finitimas neque in iisdem locis reppererit (cons)titutas, tunc demum etiam longius positas, sed in quan(tum f)ieri valet pro interiecto spatio sibimet cohaerentes, (pro) modo et aequitate suscipiat, ut consensu omnium fiat (quo)d omnibus profuturum est. DAT. VIII KAL. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) [HON](ORIO) N. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     31.

[IDEM AA]A. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Saltuenses fundi iurisque patrimonii in O[rien]tis regionibus siti turbata exactione dispositionis an[nuae] maximo dicuntur dispendio fatigari et immanissima [oppr]imi mole reliquorum, eo, quod ad ordinarios sollici[tati]o transducta latiorem depraedandi praebuit facul[tate]m. Inlustris itaque auctoritas tua memoratos fundos [ad r]ationalium curam praecipiat revocari. DAT. VIIII KAL. *** CONST(ANTINOP)(OLI) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                     32.

[IDEM AAA.] RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Fundos patrimoniales semel expetitos [et t]raditos refundere conductoribus omnino non liceat: et [si h]uiusmodi facultatem quolibet tempore, qualibet auctoritate meruerunt, inpetratis in fraudem publicam non [stabi]tur. DAT. XVII K. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANT[IO CONSS.]

                                                                                     33.

IDEM AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ius enfyteuticum, quo iuris patr[imonia]lis vel rei p(ublicae) praedia possessoribus sunt adiudicata per[petuariis], ita inconcussum cum nostris tum maiorum nostroru[m iussi]bus esse retinemus, ut, quod semel traditum fuerit, nec [a nobis um]quam possit nec ab alio aliis possidentibus occupari. Se[d quia] inproborum inpotentia factum est, ut optimis quibusque luc[ri cu]piditati et quaestui servientibus deteriores agri provin[ciales] relicti sint, quos nemo eorum dignatus fuerit obtiner[e, sublimis] mag(nificentia) tua iudicibus, officiis ac defensoribus eam poenam con[stitu]et, ut, nisi desertis ac deterioribus fundis utilium conf[usione] mixta subvenerint, sciant a se multam aut poenam, [quae pro]posita fuerit, sustinendam. DAT. III KAL. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) [D. N.] THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSS.

                                                                                     34.

IDEM AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. Qui fundos patrimoniales (iure) privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sin(e ulli)us exceptione personae propositam intellegant optio(nem,) ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum h(is, ex) quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere n(on ab)nuant, aut, si eorum refugiunt sterilitatem, opimioribus (cedant). DAT. VIII ID. NOV. TYRO METROPOLI ARCAD(IO) III ET HON(ORIO) II AA. CONSS.

                                                                                     35.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. HADRIANO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Restaurationi moen(ium) publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex lo(cis fun)disve rei p(ublicae) annua praestatione confertur, certum (est sa)tis posse sufficere. De vectigalibus itaque publicis, quae [sem]per ex integro nostri aerarii conferebant expens[as, ni]hil omnino decerpi nomine civitatum permittim[us. DAT.] VIII ID. AUG. OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     36.

IDEM AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Repetitae legis iussione mand[amus], ut, quicumque patrimoniales fundos detinere dete[gatur], aut domum se aput Constantinop(oli)tanam urbem haber[e ****]re perdoceat aut, si non habet vel talem habere monst[ratur] in fraudem legis locum si velit praedae numerari, [qui no]bilissimae urbi deformitati sit potius quam decori, [ad ex]tructionem eiusdem intra annum, si possessionibus [se care]re non patitur, magnificentiae tuae vigore cogatur. [Pari] etiam illos iubemus condicione retinendos, qui iuxta l[egem] divi patris nostri nonnulla ex praedicto iure fundo[rum] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .


(XV.) [DE OMNI AGRO DESERTO ET QUANDO STERILES FERTILIBUS IMPONANTUR.]

                                                                                     14.

. . . . . . . . . . . . . fund]orum obligatione securitatis publicae firmaverunt cautio[n]em, susceptos scilicet semel fundos post emensa immunita[ti]s spatia inconvulsa a se vectigalium pensione retinendos. DAT. VII K. IUN. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     15.

[IDEM] AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Enfyteutica praedia, quae senatoriae fortunae viris, praeterea variis ita sunt per principes ve[t]eres elocata, ut certum vectigal annuum ex his aerario penderetur, cessante licitatione, quae recens statuta est, sciat magnifica auctoritas tua a priscis possessoribus sine incremento licitandi esse retinenda ita, ut quaecumque in commis[s]i fortunam inciderint ac pleno dominio privatis occupationibus retentantur a Leontii et Sallustii consulatu, ius pristinum rursus adgnoscant. DAT. IIII KAL. AUG. SIRMIO DIVO [I]OVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     16.

[IDEM] AA. AD PROVINCIALES BYZACENOS. Nequaquam enfytenticos fundos ante commissi vitium ad alterum transire debere sancimus. ET CETERA. DAT. PRID. ID. SEPT. AQUILEIA DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     17.

[IDEM] AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Super fundis enfyteuticis seu patrimonialibus divus Iulianus legem consultissimam dedit, scilicet ut, qui ex his vel ad privatorum iura transissent vel minuto canone condicionis fisco locationibus tenerentur, ad statum retraherentur antiquum. Hanc legem quidam iudicum interpretati pravius sunt quam utilitas publica postulabat, ut eiusmodi praedia ex rebus privatis nostris eruentes ibi tantummodo satisfacerent legi, ubi non intererat fisci vectigalibus, utrumne privato iure an enfyteutico possideret. Quamquam igitur animadvertimus esse consultius in eodem statu fundi maneant, in quo ante legem divi Iuliani fuerant, de quibus tamen nihil specialiter statuit, ab his, quibus omnia deinceps erogata sunt, auctoritas tua redhiberi eos maturo iubebit auxilio. Erga ceteros sane fundos, quos recentium principum effusio aut perpetuo iure donavit aut deminuto canone concessit enfyteuticariis obtinendos, edictum comprehensi principis auctoritas tua valere praecipiat. DAT. ET P(RO)P(OSITA) ROM(AE) VI K. NOV. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     18.

IDEM AA. AD FLORIANUM COM(ITEM). Quotienscumque enfyteutici iuris praedia in vitium delapsa commissi actis legitimis ac voci fuerint subicienda praeconis, super facto licitationis [et] augmento nostra perennitas consulatur, nec prius eius [do]minio, qui ceteros oblatione superavit, perpetuae firmita[tis] robur accedat, quam si super pensionis modo, conductori[s] nomine, enthecae quantitate nostrae tranquillitatis arbitrium fideli ratione consultum observanda praescrib[se]rit. DAT. IIII K. MART. TRIV(ERIS) VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     19.

IDEM AA. AD GERMANIANUM C(OMITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Fundi enfyteutici patrimonial[is]que iuris in antiquum ius praestationemque redeant, ne quoqu[o modo] exempti ab enfyteutico patrimonialique titulo veluti priv[a]to iure teneantur, rectoribus provinciarum et rationalib[us] monendis, ut sciant contra commoda largitionum nost[ra]rum specialia non admittenda esse rescripta, his tantu[m]modo exceptis, quos in re privata nostra secundum leg[em] datam iam dudum in hoc nomine manere praecepimus. D[AT.] V. K. AUG. VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     20.

IDEM AA. AD GERMANIANUM C(OMITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Placuit, ut (enfyteuticorum) fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint, quo potuerint te(m)pore et quantum habuerint pensionis paratum, dummodo non amplius quam in tribus per singulos annos vicibus, officio rationalis adsignent ac de suscepto ab eode(m) securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra Ianuariarum iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore, dummodo nequaquam numerum trinae inlationis excedat, solutionem facere gestienti negaverit susceptionis officium vel si moram fecerit in chirografo securitatis edendo. Super quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerit, qui conficiendorum actorum habeat potestatem, conveniet contestari, ut (et) de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta es(t, et) his possit esse consultum. DAT. XIIII K. IUN. REMIS GRAT(IANO) N. P. ET DAGALA[IFO CONSS].

                                                                                     21.

IDEM AA. AD AUXONIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si fundos patrimoniales vel enfyteuticos quispiam postularit, super nomine suo ad nostram clementiam sciat esse referendum, ut temeritatis notam subeat. Sane si rationalis vel eius officium per coniventiam fundum huiusmodi tradendum esse crediderit, summo supplicio sese adficiendum esse cognoscat, ademptis facultatibus DAT. PR[ID.]


(XVI.) [DE AGRICOLIS ET MANCIPIIS DOMINICIS VEL FISCALIBUS SIVE REI PRIVATAE ?]

                                                                                     29.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [praeter eas, quarum agit cura]m officium rei privatae canon[is] enfyteutici annonas sacris largitionibus pendan[tur, i]llud etiam, quod his fundis vel iuris rei p(ublicae) praeter an[tiquum] canonem peraequatio inposuit, privatis largitio[nibus inf]eratur. DAT. V KAL. IUL. THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     30.

[IMPP]P. ARC(ADIUS), HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. SILVANO C(OMIT)I R(ERUM) P(RIVATARUM). Qui praedia do[mus] nostrae perpetuo iure detentant, iuxta tenorem prae[se]ntis iussionis maturius exigantur, tum etiam om[nia r]eliqua, quae huc usque officii palatini neglegentia re[sede]runt, pari cura compulsa, protinus privato aerario [nost]ro inferantur. DAT. III NON. OCT. RAV(ENNA) STILICHONE ET ANTH(EMIO) CONSS.

                                                                                     31.

[ID(EM) AAA.] VOLUSIANO C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Quidquid praediorum ex tempore, [quo c]lementiae nostrae pater iam humanam in caeles[tem a]eternitatem mutavit, de re privata nostra vel dona[tum] iure directo pervenire monstratur ad quamcum[que per]sonam, auferendum serenitas nostra decernit. [DAT] III K. DEC. RAV(ENNA) BASSO ET FILIPPO CONSS.

                                                                                     32.

[IMPP.] HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AA. CEREALI C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Ne omni patrimonio [dom]us aeternalis venditionibus denudetur, praecep[tione] praeteriti temporis antiquata distractionem [volu]mus conquiescere, atque in domo aeternali uni[vers]a praedia, quae ex promulgatae auctoritatis die re[liqu]a fuerint, retineri. Illud tamen sollicita praecipimus [ordi]natione constitui, ut, si pretia, quae ab emptoribus in[lata su]nt, intra provincias retinentur nec ad sacratissimum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

                                                                                     33.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . us propositis super data forma cognoverint, ea[dem] emptoribus intra anni spatium praebeantur, nulli [qui] hoc tempus excesserit, in emptionem praerogativ[am si]bimet vindicantes. Verum nullus ambigat quae com[para]rit penes se propriosque successores in perpetu[a hac] praestatione canonis firmiter esse mansura. [DAT.] ID. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) D. N. THEOD. A. IIII ET QUI FUERIT NUNTIATU[S.]

                                                                                     34.

IMPP. THEOD(OSIUS) A. ET VAL(ENTINI)ANUS C. VALERIO C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Thebaide qui ****bricalis emit ad rem dominicam pertinentem ex a** [de]inceps quibuscumque eiusdem condicionis, qui iuxta p****turae constitutionis tenorem emit, fundos tute l[iceat] possideri, ita ut fideiussores ab huiusmodi merca[tu ex]tranei quidam ea proprium patrimonium ********* non de eiusdem possessionis ac iuris incor**r******tur quam de re nequaquam in m*********es****** tributum solvendo divinam dom*************** verum quotiens alicui colonorum agrum privati p(atrimo)nii nostri placuerit venundari, non unus tantum, q(ui for)te consortibus suis gravis ac molestus existat, sed a(lii quoque) duo vel plures ex simili origine ac iure venientes (in supra) dicta emptione socientur. DAT. ID. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) THE[OD. A. XI] ET VAL(ENTINI)ANO C. CONSS.

                                                                                     35.

IDEM AA. IOHANNI C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). praedia, quae ad ius privatum div[inae do]mus pertinent, venundari censemus exceptis palatiis atque his possessionib[us . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .


(XVII.) DE FUGITIVIS COLONIS, INQUILINIS ET SERVIS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD PROVINCIALES. Apud quemcumque colonus iuris alieni fuerit inventus, is non solum eundem origini suae restituat, verum super eodem capitationem temporis agnoscat. Ipsos etiam colonos, qui fugam meditantur, in servilem condicionem ferro ligari conveniet, ut officia, quae liberis congruunt, merito servilis condemnationis compellantur inplere. DAT. III KAL. NOVEMB. PACATIANO ET HILARIANO CONSS.

                                                                                     2.

IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTINI(ANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quisquis colonum iuris alieni aut sollicitatione susceperit aut occultatione celaverit, pro eo, qui privatus erit, sex auri uncias, pro eo, qui patrimonialis, libram auri cogatur inferre. DAT. VIII KAL. NOVEMB. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO N. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     3.

. . . . . . AD FLORENTIUM COMITEM SACRARUM LARGITIONUM. Quod si dominus servum aut colonum alienum [regionis dumtaxat nostrae] sciens in domo vel in agro suo consistentem iudicibus non praesentat aut admonitus a fugitivi domino eum adsignare dissimulat, multam retentatori incurrat.


(XVIII.) DE INQUILINIS ET COLONIS.

                                                                                     1.
  

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis colonus originalis vel inquilinus ante hos triginta annos de possessione discessit neque ad solum genitale silentii continuatione repetitus est, omnis ab ipso vel a quo forte possidetur calumnia penitus excludatur, quem annorum numerum futuris quoque temporibus volumus observari. Quod si quis originarius intra hos triginta annos de possessione discessit sive per fugam labsus seu sponte seu sollicitatione transductus neque de eius condicione dubitatur, eum contradictione submota loco, cui natus est, cum origine iubemus sine dilatione restitui. Quod si forte ipse, de cuius proprietate certatur, fatali sorte consumptus est, eius posteritatem agrorum iuri cum omni peculio atque mercedibus, velut eo superstite qui decessit, celeri iubemus executione revocari. In feminis sane observationem volumus esse diversam. Itaque mulierum, quae fuisse originariae docebuntur, si ante vicesimum annum de solo, cui debebantur, abscesserint, universa repetitio cesset; earum vero, quarum intra comprehensum tempus discessio comprobatur ac de condicione nulla dubitatio est, prorsus dominis perire non sinimus, ea tamen condicione servata, ut vicaria cum agnatione partis tertiae non negetur, quae de colono suscepta est alieno, ita ut pro filiis quoque contrarii praebeantur. Quod si non ad alienum praedium, sed cuiuscumque liberi hominis ac sui iuris secuta consortium in urbibus vel in quibuscumque locis victura consistit, si modo intra praefinitum tempus reposcitur, eius omnem originem secundum vetera constituta conveniet revocari. Contestatas autem lites, si tamen quisque docebitur sollemniter fuisse conventus, salvas repetentibus esse decernimus. DAT. VI KAL. IUL. RAV(ENNA) MONAXIO ET PLINTA CONSS.


XVIIII (?). NE COLONUS INSCIO DOMINO SUUM ALIENET PECULIUM VEL LITEM INFERAT CIVILEM.

                                                                                     1.

IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VAL(ENS) AA. AD CLEARCHUM VIC(ARIUM) ASIAE. Non dubium est colonis arva, quae subigunt, usque adeo alienandi ius non esse, ut, et si qua propria habeant, inconsultis atque ignorantibus patronis in alteros transferre non liceat. DAT. VI KAL. FEB. VALENTIN(IANO) ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     2.

. . . . . . . . . .


XX (?). DE LONGA CONSUETUDINE.

                                                                                     1.
  

IMP. CONSTANTINUS A. AD MAXIMUM. Venientium est temporum disciplina instare veteribus institutis. Ideoque cum nihil per causam publicam intervenit, quae diu servata sunt permanebunt. DAT. IIII KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.