Jump to content

Codex Theodosianus/Liber VIII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber VIII
438 p.C.n.

 Liber VII Liber IX 

THEODOSIANI LIBRI XVI

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

liber octavus


( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19


I. DE NUMERARIIS, ACTUARIIS, SCRINIARIIS ET EXCEPTORIBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD LEONTIUM. Dudum sanximus, ut nullus ad singula officia administranda ambitione perveniat, vel maxime ad tabularios, nisi qui ex ordine vel corpore officii uniuscuiusque est. Hos enim officia sibi iniuncta tamdiu agere iubemus, quoad idoneos esse manifestum est aut aetate non inpediente complere id posse monstrantur, ut administratione aput unum iugiter permanente fides quoque eius appareat. Si quis ergo ex suffragio ambitionis ad officia fisco obnoxia accesserit, multae nomine denas lib(ras) auri exigatur. P(RO)P(OSITA) V ID. IUN. HIERAPOL(I) CONSTANTINO A. V ET LICINIO CAES. CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. Ne ii, qui procul ab officio sublimitatis tuae sunt, nullum meritum per sedulitatem vel obsequia praeferentes locum possint laborantibus debitum inrepere, exceptores placet pro loco et ordine suo ad commentarios accedere et eorum administrationi subrogari ceteris propulsatis, ita ut inter exceptores, prout quisque locum tempore adipisci meruerit, ordine et merito consequatur. DAT. KAL. IUL. TREVIRIS BASSO ET ABLAVIO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. MAXIMUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Utilitate suadente annonarios et actuarios condicionales esse praecipimus, annonis etiam adiuvari et capitationem eorum qui censiti sunt haberi immunem. Ideoque tua sollertia competentia monebit officia, ut actuariis binas annonas, annonariis vero singulas protinus subministrent, capitationem quoque ipsorum tantum, qui ex his censiti sunt, faciat haberi immunem, quoad in actu fuerint constituti, nam postea vel laus eos et dignitas honorabit vel, si in culpa fuerint deprehensi, poena comitabitur. EMISSA III NON. MAI. DALMATIO ET ZENOFILO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. AD VERONICIANUM VIC(ARI)UM ASIAE. Vorax et fraudulentum numerariorum propositum, qui diversis rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est, ut et antea sanximus et nunc itidem sancimus, condicioni eos subdi tormentorum et eculeis adque lacerationibus subiacere nec ultra biennium hoc fungi obsequio. ET CETERA. DAT. XIIII KAL. IUN. OPTATO ET PAULINO CONSS.

                                                                                     5.

IMP. CONSTANTIUS A. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Actuarii condicionales sollicite proprio fungantur officio nec ad quasdam inrepant dignitates, quibus eos perfrui divalia statuta prohibent. Hoc vitium corrigentes nos etiam iussimus utiliter a patre praecepta servari et litteris ad magistros peditum et equitum datis iussioni effectum praecipimus commodari. DAT. PRID. NON. MAI. ROM(A) CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO CAES. II CONSS.

                                                                                     6.

IMP. IULIANUS A. AD AUXONIUM CORRECTOREM TUSCIAE. Numerarii, qui publicas rationes civitatum versutis fraudibus lacerare didicerunt, subiaceant tortori nomine artis ac fraudis. Verum cum quinquennio administraverint chartas publicas, unum integrum annum vacent, ut ad incusantium iurgia facilis adpetitu sit vita privata. Septimo porro anno, cum eosdem bene creditum munus administrasse claruerit, ex perfectissimis dimittantur. Hic abolebit honor dignitatis additae veterem vilitatem. DAT. XVI KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     7.

IDEM A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quamquam praecedente iussione omnes numerarios condicionales esse praecepimus, tamen etiamnunc eos, qui sumpserint chartarum notitiam et in eodem officio erunt, condicionales esse iubemus, ut scientes nullo se privilegio esse munitos ac facile per tormenta fraudium suarum tutelas detegi posse, nihil committant in damna rei publicae. DAT. KAL. MART. MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     8.

IDEM A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Iubemus omnes numerarios, non eos modo, quos plebe confusa vulgus abscondit, sed primos etiam et magistros eorum, officii sedis amplissimae, tum autem iudicum ceterorum, solutos penitus militaribus sacramentis condicionales etiam fieri, ne dignitas fraudibus faciat umbraculum, per quinquennium perinde inservire scriniis. Quippe admodum iniquum videtur pro alienis fraudibus rudes et nuper adscitos adiutores compelli ratiocinia praestare adque his imminere periculum. DAT. EPISTULA P(RAEFECTO) P(RAETORI)O V KAL. DEC. VIMINACIO IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                     9.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD CLEARCHUM. Numerarii qui appellari consueverant consularium ac praesidum, dumtaxat tabularii posthac nostra sanctione vocabuntur, scientes sese tormentis esse subiectos, nisi iudicibus vel his, qui provecti nostro iudicio ad provincias venerint vel his, qui ibid[em] diutius fuerint commorati, debitorum ac reliquorum modum frequenter ingesserint sub actorum testificatione: quos scire oportet cum his qui debitores sunt sese ad solutionem esse retinendos, nisi omnia debita ipsis fuerint indicantibus persoluta. Triennii tamen spatio tabulariorum decet tempus omne concludi. Denique cum peregrinos deligi adque ad singulas quasque provincias oporteat destinari, peractis triennii spatiis adque hoc tempore completo biennio post administrationem in provinciis residere debebunt, obsequia iudicum praestolantes, ut edant rationem torporis adque segnitiae ac subiaceant dispendiis, quae communicari isdem cum exactoribus convenit, si detrectasse fidem praetermissis suggestionibus monstrabuntur. DAT. XIIII KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AA. IOVIO MAGISTRO EQUITUM. Actuariis palatinorum et comitatensium numerorum senas annonas, senum etiam capitum, pseudocomitatensium etiam quaternas annonas et quaternum capitum ex horreorum conditis praecipimus . . . . . . per decennium curam eius officii sustinere, ut perspicue manifesteque fides eorum et industria comprobetur. Quod cum ad nos iuxta numerorum testificationem suggestione excellentiae tuae pervenerit, honore perfectissimatus in palatio nostro potientur, etiam maiorem gradum dignitatis postmodum adepturi. Post hoc vero beneficium qui fraudibus ac rapinis minime temperarint, in eos iudiciorum auctoritas exseratur. DAT. VIII KAL. IUN. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     11.

IDEM AA. AD RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Super numerariis celsissimi officii tui aliter est nostra sententia quam divae memoriae Iulianus duxerat sanciendum. Ille lege proposita numerarios omisso cingulo, condicionis conscios vilioris necessitati publicae obsecundare praecepit: nos, qui malumus obsequia hominum esse voluntaria quam coacta, sumere cingulum et militiae ordinem tenere numerarios iubemus, cum, si in aliquo fraudium scelere fuerint deprehensi, nullo modo possint a corporali iniuria vindicari. DAT. PRID. ID. DEC. PARISIIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     12.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. OMNIBUS RECTORIBUS PROVINCIARUM. In provinciis singulis duo tabularii collocentur, quo ad unum fiscalis arcae ratiocinium, ad alterum largitionales pertinere tituli iubeantur, scituri, quod, si ex alienis quicquam actibus ad alteram partem inlicita fuerit usurpatione translatum, is, qui iudicis culpam dissimulatione texerit, gravissimo sit supplicio subiugandus. DAT. III KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     13.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Numerarii nonnisi exacto triennii tempore divinam nostri numinis purpuram venerentur, capitali supplicio subiugandi, si in fraudem constituti vel statuta tempora subterfugere voluerint vel ambitu usurpare maioris militiae dignitatem. DAT. XVIII KAL. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     14.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. SEVERO P(RAEFECTO) U(RBI). Ne diutius ad cunctorum perniciem actuarii numerariorum consortiis adiuventur, inl(ustris) auctoritas tua cunctos ex numerariis ab actuariorum societate praecipiat abstinere adque ab eorum communione discedere. Quod si haec moniti custodire neglexerint, isdem poenis se quibus actuarios non ambigant subiacere. Actuarios vero cunctos intra quinquaginta dies urbis nostrae terminos compellat excedere, scituros, quod, si ultra statutum tempus praesentes fuerint comprehensi, viginti librarum auri dispendium subituri sunt. DAT. IIII KAL. IUL. NICIAE HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.

                                                                                     15.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. HYPATIO MAGISTRO MIL(ITUM) PER ORIENTEM. Ex insinuatione magnificentiae tuae cognitis his, quae a scriniariis officii tui crudeliter perpetrantur, dum actuariis sua pravitate permixta freti, potestate chartarum, rationes eorum pro sua voluntate perscribunt, generali lege censemus, ut ad exemplum numerariorum, quorum ob fraudes haec dudum forma processit, a chartarum cura triennio finito pellantur numquam ad eam ulterius admittendi. Cum his, qui ante ab huiusmodi consortio quoquo pacto recesserunt, ita ad principatum officii, si maluerint, praestolentur ac pecunia, quam actuariis quolibet genere extorserunt, fisco vindicanda. Quod et in posterum observabitur, si quis ex scriniariis eiusdem officii aliquos cum actuariis contractus habuerit, quoniam hoc collegium commerciumque penitus convenit inhiberi. DAT. XVII KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.

                                                                                     16.

IDEM AA. VITALIANO DUCI LIBYAE. Nemo de numerariis tui officii seu domesticis vel scriniariis sive adiutoribus post completum sui temporis actum ad eandem rursus sollicitudinem audeat adspirare, X auri librarum condemnatione proposita, si quis hanc violare voluerit sanctionem, eadem poena officio quoque proposita, si per ambitionem vel avaritiam ex his aliquid temerari concesserit. DAT. VIIII KAL. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) HON(ORIO) A. XI ET CONSTANTIO II V. C. CONSS.

                                                                                     17.
        

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. TAURO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Qui ad numerariorum gradum veniunt in officio tuae sedis excelsae, quamdiu eodem funguntur officio, domesticorum militiam non adfectent, ne in alio actu constituti alterius sacramenti privilegiis perfruantur. Completo sane trienii tempore eam tantummodo militiam consequantur, quae instituto antiquitus more defertur. Intra alterius autem triennii metas altiorem quamcumque militiam seu potius dignitatem nullam penitus adipiscendi habeant facultatem. ET CETERA. DAT. V NON. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. XIIII ET MAXIMO CONSS.


II. DE TABULARIIS, LOGOGRAFIS ET CENSUALIBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTIUS A. AD CATULLINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Nullus omnino ex tabulariis vel scribis vel decurionibus eorumque filiis in quocumque officio militet, sed ex omnibus officiis, nec non et si intra nostrum palatium militent, necdum inpleto quinquennio reperti et retracti protinus curiis officiisque municipalibus reddantur. DAT. VIII KAL. IUL. LAURIACO MACRELLINO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     2.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD ARTEMIUM VI(CARI)UM HISPANIARUM. Si qui tabulariorum necessitate perfuncti vel adspirare coeperint ad curias vel vocari, non prius eos ordo suscipiat, quam fideliter dederint administratarum suo tempore chartularum aput acta rationem. DAT. KAL. IUN. TREV(ERIS) VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.

                                                                                     3.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. NEOTERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Comperimus aliquantos relictis muneribus curiarum scribas, sed et logografos civitatum in nomen inrepsisse militiae. His retractis legem hanc tulimus, ne quis ex hoc hominum numero paria audeat usurpare, hoc admodum sufficiente numero militiae supplementis, qui ex vagis veteranorumque filiis vacantibusque potuerit fida pervestigatione compleri. DAT. IIII NON. FEB. THESSALONICA GRATIANO A. V ET THEODOSIO A. I CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AAA. Quicumque decurionum sponte se censuali ministerio manciparit, condicionem habeat quam ipse delegit, depositurus sui ordinis penitus dignitatem, si eum necessitas quaestioni subdendum invenerit. DAT. XV KAL. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.

                                                                                     5.
    

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. HADRIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Generali lege sancimus, ut, sive solidis provinciis sive singulis civitatibus necessarii fuerint tabularii, liberi homines ordinentur neque ulli deinceps ad hoc officium patescat aditus, qui sit obnoxius servituti. Set et si quis dominorum servum suum sive colonum chartas publicae agere permiserit – consensum enim, non ignorantiam volumus obligari – ipsum quidem, in quantum interfuerit publicae utilitati, pro ratiociniis, quae servo sive colono agente tractata sunt, obnoxium adtineri, servum autem competentibus affectum verberibus fisco addici. In praeteritum quoque decernimus cura dominorum praesentari eos, qui ratiocinia tractaverint, quorum interfuit ab initio providere, ne publicis actibus privata servitia immiscerentur, ut temporis sui quisque rationem positus in quaestione depromat. DAT. VIII KAL. APRIL. MED(IOLANO) VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.


III. DE PRIVILEGIIS APPARITORUM MAGISTERIAE POTESTATIS.

                                                                                     1.
    

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD ARTEMIUM CORRECTOREM. POST ALIA: Qui sese in officiis magistrorum equitum ac peditum militasse ac militare monstraverint, ab omni nominationis iniuria excusentur. Eligendi autem erunt susceptores e diversis officiis, etiam ex largitionalibus civitatum, qui utique extra palatium degunt. DAT. XIII KAL. OCT. AQUIL(EIA), ACC. XV KAL. NOV. SALERNI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.


IIII. DE COHORTALIBUS PRINCIPIBUS CORNICULARIIS ET PRIMIPILARIBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD CONSTANTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quoniam iniquissime tyrannus constituit, ut, qui ex cohortali militia honestam missionem et vacationem rerum suarum meruerint, civilibus officiis et curiae necessitatibus inserviant, placet hac lege cessante eos, qui cohortali militia completis XX stipendiis discesserint, ad nulla deinceps civilia munera vel curiae devocari. Quam rem et circa officiales praesidum observari conveniet. DAT. IIII KAL. MAI. CONSTANTINO AUG. IIII ET LICINIO IIII CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. EDICTO SUO AD AFROS. Stationariis primipilarum, quorum manifesta sunt loca, coram mandatum est, ut, si extra modum aliquid extorserint, sciant se capite puniendos: praeterea ne carcerem habeant neve quis personam pro manifesto crimine apud se habeat in custodia neve quis amplius quam duos agasones ex provincia secum habeat vel de Numidia sibi adiungat neve ex aliis provinciis agasonem habeat vel qui alicuius iam stationarii minister fuit. P(RO)P(OSITA) VI ID. MAI. KARTHAG(INE) CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD BITHYNOS. Primipilaribus post emeritam militiam perfectissimatus vel ducenae vel centenae vel egregiatus dari dignitas potest. DAT. XII KAL. AUG. GALLICANO ET BASSO CONSS.

                                                                                     4.

IMP. CONSTANTIUS A. ANTONIO DUCI MESOPOTAMIAE. Iuxta suggestionem vicarii Mesopotamiae de his, qui officia praesidalia deserentes ad sacramenta militiae adspirasse noscuntur, iteranda statuti desideratur auctoritas, ideoque etiam nunc iubemus, ut retentis his qui veteranorum seu militum filii esse noscuntur ceteros gravitas tua officiis propriis restituere non moretur. ET CETERA. DAT. IIII NON. FEB. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

                                                                                     5.

IDEM A. AD VIROS CLARISSIMOS P(RAEFECTOS) P(RAETORI)O. POST ALIA: Beneficiarios in eodem obsequio perseverare volumus. ET CETERA. DAT. PRID. NON. MAI. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTE C. II CONSS.

                                                                                     6.

IDEM A. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Primipilaribus, qui ad pascendos milites sollemniter ad limitem destinantur, gravia sustinentibus detrimenta hoc modo credidimus consulendum, ut duces, qui multa eis extorquere firmantur, nomine munerum vel sportulae nihil amplius percipiant quam percipiebant patre nostro perennis memoriae regent[e] rem publicam, ita ut species a primipilaribus ipsa praestetur nec in nummum aurumve dirigatur, ne super immensitate pretiorum necessitas conquerendi exsurgat. Hac igitur remota iniuria idonei mittantur, qui ex more susceptis omnibus alimoniis militaribus easdem pervehere contendant, actis apud rectorem provinciae conficiendis, per quae designabitur, quantus specierum modus in usum alimoniae militaris a primipilaribus praebeatur et quid ob munera ducibus mittenda vel sportulam, cuius habet notitiam officium praesidale. DAT. EPISTULA PRAEFECTO, CUI HAEC SACRA FUERAT ANTELATA, XI KAL. IUN. MED(IOLANO) DATIANO ET CEREALE CONSS.

                                                                                     7.

IDEM A. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Beneficiarii vel officiales rationalis, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad ecclesias putaverint transeundum, curialium retrahantur exemplo. Si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitae studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatem. Quod si clandestinis artibus putaverint inrependum, ad curialium similitudinem duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi; sin vero propinquorum necessitudo defuerit, geminae portiones officiis, in quibus militant, relinquantur portione tertia tantummodo retentata. DAT. IIII KAL. SEPT. TAURO ET FLORENTIO CONSS.

                                                                                     8.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. POST ALIA: Qui proconsulum consularium correctorum vel praesidum officiis ita stipendia merentur, ut rei publicae partes pro virili captu per vim laborum procurent, si cursui veredorum obnoxii vel pastui primipili militiam clariorem, aditu obstricti itineris, occupaverint, ita infulas adfectati honoris amittent, ut necessitatem vetustae procurationis agnoscant. Liberi vero eorum si ab ineunte aevo alterius gradus sacramenta meruerint, paternae necessitatis condicione non alias fatigentur, quam si adhuc eos loci, quamquam altioris, tamen eiusmodi docebitur retinere mensura, ut parva contumelia dignitatis paterni muneris subdantur inpensis. Et quoad huiusmodi homines in his provinciis militabunt, quas aut primipili pastus aut necessitas veredariae non adigat functionis, XXV eos stipendia a nexu curialis nominationis absolvant; liberis eorum ea condicione obnoxiis municipum complexui relinquendis, si militiae detrectaverint voluntatem. Subscribendarii vero, tabularii diurnarii logografi censuales, si et censu opulenti erunt et exercitatione quantulacumque eruditi, post emensum munus ea condicione curiis adgregentur, si, cum in officiis essent vilioribus, nulla eos suppliciorum macula turpaverit. Et quoniam infinitum est viritim cuncta complecti, hoc quasi generale conclusio legis amplectitur, ut quicumque alii sine defensione praedictorum privilegiorum in quibuslibet urbibus oppidis municipiis repperiantur, pro captu virium et mediocritate censuum curialia officia suae sortis agnoscant. ET CETERA. DAT. III ID. MAI. HADRIANOPOLI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Secundum divi Iuliani statuta sportula duci in quinquaginta lib(ras) argenti non ab uno primipilari, sed ab universis pariter inferatur nihilque amplius duces sportulae sollemnis praetextu conentur exculpere. DAT. VIII KAL. APRIL. TREV(IRIS) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AA. AD DRACONTIUM VIC(ARI)UM AFRICAE. Principes seu cornicularios stationes, quae personis suis merito deferuntur, non aliis vendere, sed ipsos potissimum his administratiunculis perfrui iubemus. Quod si post pastum primipili de his putaverint nundinandum, non alteri quam adiutoribus suis, et tamen his ipsis, qui numquam eiusmodi stationes egisse doceantur, habeant libertatem licentiamque vendendi. DAT. III KAL. APRIL. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     11.

IDEM AA. FESTO CONSULARI SYRIAE. Solita cohortalibus Syriae privilegia, quae a divo Diocletiano porrecta sunt adque concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagae, non ad functionem naviculariam devocandos, non invitos curialibus coetibus abscribendos, verum peracto labore militiae, pastus primipili competenti sedulitate functione transacta praerogativam his recusationis offerimus. DAT. VI NON. OCT. VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     12.

IMPPP. VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. POST ALIA: Officia rectorum provinciarum tuae magnificentiae litteris volumus admoneri, ut susceptos in officio proprio vel probatos cohortium nomine legionumve privilegiis aestiment inserendos. DAT. XVI KAL. IUN. MODESTO ET ARINTHAEO CONSS.

                                                                                     13.

IMPPP. GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS, ET THEOD(OSIUS) AAA. AD SEVERUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Primipilarium liberos sacramentis adque militiae, quae eorum maioribus fuerat, elabsos ad ultima quidem apparitionis et eandem necessitatem minime devocamus, variis tamen, quas tempus efflagitat, iuvare rem publicam statuimus expensis. DAT. III NON. APRIL. MED(IOLANO) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     14.

IDEM AAA. AD PROCULUM COM(ITEM) ORIENTIS. Qui relicto principatus officio quod gerebat ad senatoriae dignitatis nomen ambiit, propriae redditus militiae plumbatis cohercendus est. DAT. PRID. NON. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                     15.

IDEM AAA. AD NEOTERIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si apparitor diffugerit criminosus, edictum, quo revocari possit, adiecta condicione legibus subsequatur; cui nisi fuerit satisfactum, merito in latitantem a iudice pro qualitate peccati sententia proferetur: veniam enim talibus nos promittimus non daturos, ut saltem huiusmodi oraculi sanctione perterriti, cum de indulgentia desperare coeperint, aut scelera nulla committant aut noverint crimina nec fugae latebris nec indulgentiis relaxanda. DAT. PRID. ID. IUN. MED(IOLANO) ARCADIO A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                     16.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ordinariorum iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum adtigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint. Quod si ante debitum locum qui huic functioni habetur obnoxius vel aegri corporis labem vel defessae senectutis extrema ad inpetrandam quietem crediderit praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilo debetur expenderit. Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debebatur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur. DAT. III NON. MAI. MED(IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                     17.

IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O PER ORIENTEM. Cum ante placuisset, ut a primipilaribus secundum dispositionem divi Gratiani species horreis erogandae comitatensibus militibus ex more deferrentur, limitaneis vero pretia darentur, nunc placuit, ut aurum ad officium inl(ustris) per Illyricum praefecturae cum certa taxatione, id est pro octogenis libris laridae carnis, pro octogenis etiam lib(ris) olei et pro duodenis modiis salis singuli solidi perferantur. DAT. V KAL. IUL. TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                     18.

IMPPP. THEOD(OSIUS), ARC(ADIUS) ET HON(ORIUS) AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ex his, qui de numero comitianorum vel ex apparitione culminis vestri consulari officio deputati sunt, nullus ambiendi et transfugiendi in alterius militiae ordinem habeat facultatem. DAT. III KAL. IUN. HERACLEAE ARCADIO III ET HONORIO II AA. CONSS.

                                                                                     19.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. EUTHYMIO VIC(ARI)O ASIAE. In speciebus primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio servetur, quae in venalibus publicis poterit repperiri. Is enim, qui excedere praecepta nostra temptaverit, severa iudicis sententia cohercebitur. DAT. V KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     20.

IDEM AA. ET THEOD(OSIUS) A. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque ad chartas vel tabulas vel quodcumque aliud ministerium cohortalis optaverit, non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis receptum primitus fuerit, poena proposita his, qui contra statuta caelestia crediderint suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum, et adtinendis his nihilo minus in officio, qui etiam post haec praecepta meditatione quadam futurae fraudis clam fortassis ita eorum ordinum actibus interfuerunt, ut obtentu non dati militiae nominis liberum sibi, cum id expedisset, praecogitarent abscessum. De his sane, qui huiusmodi artibus antehac usi evitanda officia rescribtorum impetratione crediderint, id statuimus, ut rescribtis, quae ad tuae sublimitatis iudicium emittuntur, nullis praeterea ad alios iudices elicitis eos uti patiamur, vel, si obreptio aliqua fuerit impetrata, a nullo alio iudice suscipiantur. DAT. XVI KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) DD. NN. HONORIO VII ET THEODOSIO II AA. CONSS.

                                                                                     21.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Polychronio, qui ex primipilaribus in memorialium scrinia inrepsit, condicioni propriae restituto generali lege decernimus omnes, qui ex huiusmodi condicione palatinis semet indecenter inseruerunt obsequiis, omissis adsignari natalibus adque omnes, quorum interest huius rei sollicitudo, observare, ne quis desertis adsuetis officiis ad palatina umquam sacramenta adspiret. DAT. PRID. NON. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) VARANE V. C. CONS.

                                                                                     22.

IDEM AA. SELEUCO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque post militiam provincialis officii vel certe adhuc militans ad maius privilegium militiae ditatus spoliis provincialium properavit, absolutus sacramenta eius militiae originario solo adque status sui reddatur obsequiis. Neque isdem in futurum nulla adtemptandi maioris splendoris officii adque sacramenti potestas sit. DAT. PRID. KAL. MART. RAV(ENNA) DD. NN. HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.

                                                                                     23.

IDEM AA. EUCHARIO PROC(ONSULI) AFRICAE. Quia plurimi consuetam proconsularem ceterorumque iudicum fugientes militiam diversis palatinis seu inl(ustri)um potestatum officiis se sociasse dicuntur, decernimus omnes absolutos cingulo militiae ad propriam functionem reduci. In futurum sane praecipimus, ut, si quis comprehensus ad militiam palatinam adspirare aliquibus indiciis adprobetur, in aeternum mancipatui vel susceptioni societur, non ante ex eius officii conversatione removendus, quam vitae finis huiusmodi sententia eundem potuerit liberare. DAT. PRID. KAL. MART. RAV(ENNA) HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.

                                                                                     24.

IDEM AA. PROBO COM(ITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Quisquis in officio palatino apparitor vel exutus eodem munere ex proconsulari officio vel ordinarii iudicis potuerit repperiri, sublatis militiae privilegiis functioni propriae regionique reddatur. DAT. PRID. KAL. MART. RAV(ENNA) DD. NN. HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.

                                                                                     25.

IDEM AA. LIBERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque ex diversis officiis omnium moderatorum officiales contra vetitum altioris militiae gradum indebite obtinuisse noscuntur, in propria revocentur officia. Universos igitur apparitores, quos extra conscientiam tuam vel stipendiorum meritum claruerit ad militiam convolasse, praecipimus revocari similique praeceptione diversorum iudicum officiales antiquae militiae restitui. ET CETERA. DAT. VI KAL. DEC. RAV(ENNA) HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.

                                                                                     26.

IDEM AA. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis e grege cohortalinorum urguente criminis insectatione stipendiis fuerit exemptus, aut otio traditus quietis artibus immoretur aut, si ad pristina sacramenta precum miseratione maluerit repedare, indultum nostrae maiestatis oraculum amplissimae tuae sedi offerat allegandum. Sanctione hac edictis propositis divulganda, ut provinciarum iudices sciant, si quas caelestes praescribtiones super reddenda militia elicuerit provincialis apparitor, quas non ante praecelsa sedes tua libravit, auditionem huius legis intercessione depulsam. DAT. XIII KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO X ET THEODOSIO VI AUGG. CONSS.

                                                                                     27.

IDEM AA. EUSTATHIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Pro singulis lib(ris) argenti, quas primipilares viris spectabilibus ducibus sportulae gratia praestant, quaterni solidi praebeantur, si non ipsi argentum offerre sua sponte maluerint. DAT. XIII KAL. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.

                                                                                     28.

IDEM AA. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Valentinianae ceterarumque legum, quae diversa super temporibus usurpatae militiae statuerunt, auctoritate cessante haec praecipimus observari: primum ut neque curialis neque cohortalinus neque curialis aut cohortalini filius condicione deserta ad aliam audeat adspirare fortunam, cui maiorum suorum exempla praeiudicant. Dein si quis memoratarum condicionum laqueis inretitus ad militiam armatam per subreptionem vel inlicitum patrocinium transierit et id curia, ex qua tiro ortus est, per decennium iugiter siluerit, ut is, qui in castris sine aliqua fortunae pristinae conventione incessanter stipendia meruerit designata sibi et strenue susceptis armis insudaverit, minime conveniatur ulterius, sed privilegia et praemia viri fortis expectet. ET CETERA. DAT. XV. KAL. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO VV. CC. CONSS.

                                                                                     29.

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ii, quorum nomina excellentiae tuae suggestio comprehendit, omnesque, qui ex primipilariis ex quacumque provincia quamlibet militiam contra licitum praesumpserunt, etiamsi obtinuisse eam speciali adnotatione nostrae indulgentiae videantur, spoliati cingulo ad priorem statum et condicionem pristinam revocentur, omni aditu cuiuslibet dignitatis ita huiusmodi condicioni praecluso, ut non solum impetratis iam beneficiis careant, verum etiam, si quid postmodum elicere temptaverint, id omne in inritum devocetur. Praeceptis enim vestris et publicis utilitatibus in perpetuum debent esse subiecti nec exsequendarum necessitatum munia declinare. DAT. VI ID. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) FELICE ET TAURO CONSS.

                                                                                     30.
      

IDEM AA. ISIDORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: EODEM EXEMPLO EUBULO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ILLYRICI. Si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam posthac adspiraverit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur, liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunae patriae mancipandis. Si qui vero cohortalis vel subiectus cohorti ullam ante hanc legem gessit militiam aut coeptam dudum etiamnunc gerit aut causidicinam in foro amplissimae praefecturae Orientis adque Illyrici, vel urbano profitetur iudicio, in eodem latarum pridem constitutionum sanctio observetur. Post hanc vero legem si quis ex his ausus fuerit ullam affectare militiam, nulla praescribtione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare. DAT. III NON. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) ISIDORO ET SENATORE CONSS.


V. DE CURSU PUBLICO ANGARIIS ET PARANGARIIS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD CONSTANTIUM. Si quis iter faciens bovem non cursui destinatum, sed aratris deditum duxerit abstrahendum, per stationarios et eos, qui cursui publico praesunt, debito vigore correptus aut iudici, si praesto fuerit, offeratur aut magistratibus municipalibus competenti censura tradatur eorumque obsequio transmittatur, aut si eius fuerit dignitatis, ut nequaquam in eum deceat tali vigore consurgere, super eius nomine ad nostram clementiam referatur. Qui enim explicaverit mansionem, si forte boves non habuerit, immorari debet, donec fuerint exhibiti ab his, qui cursus publici curam gerunt, nec culturae terrae inservientes abstrahere. ACC. XI KAL. FEB. CARALIS CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD TITIANUM. Quoniam plerique nodosis et validissimis fustibus inter ipsa currendi primordia animalia publica cogunt quidquid virium habent absumere, placet, ut omnino nullus in agitando fuste utatur, sed aut virga aut certe flagro, cuius in cuspide infixus brevis aculeus pigrescentes artus innocuo titillo poterit admonere, non ut exigat tantum, quantum vires valere non possunt. Qui contra hanc fecerit sanctionem promotus, regradationis humilitate plectetur: munifex poenam deportationis excipiat. DAT. PRID. ID. MAI. SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD ACINDYNUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Praesidibus et rationalibus ceterisque, quibus propterea res publica et annonas et alimenta pecoribus subministrat, usurpandi agminalis seu paraveredi licentia derogetur. Quibus illud quoque licere non patimur, ne quid de provincialibus citra ordinem poscant nisi hi tantum, quorum fides cognita est, cum usus necessitatis exegerit. Vestrae vero gravitatis ubi ratio exegerit, cursus publicus praesto est, quibus si a publico itinere aliqua militari via devertendum fuerit, ubi evectio non erit, publicis utemini agminalibus, sed modice et temperate tantum ad usum proprium necessariis. Quae res si neglecta fuerit, vobis aestimationis vestrae notam incurrentibus praesides periculum sustinebunt, cum super hac re exploratores iam missi sint. Quae enim mala provincialibus inferantur, conici ex eo etiam potest, quod nostris itineribus, quos publica utilitas movet, magna atque anxia dispositione vix vicenorum agminalium numerus subministrari queat. P(RO)P(OSITA) XV KAL. MART. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO CAES. CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. MENANDRO. Certis nuntiis compertum est, quod plures veluti sibi ac necessitatibus propriis petitas angarias taxato pretio distrahunt. Quamvis itaque raro posthac et non nisi merentibus evectiones praebendae sint, omnes tamen, qui ubique sunt cursus publici observatione districti, inquirant, si quis in hoc genere criminis possit intercipi, ut emptor et venditor in insulam relegentur, illis etiam, qui observare iussi sunt, pro dissimulatione vel neglegentia idem supplicium luituris. Non inprobum tamen est, si is, qui angarialem habet copiam, ad tutelam vitae vel laborem adeundum itineris pro solacio sibi quendam sociaverit. Namque hoc factum meretur veniam nec latere poterit explorantes; illud poena superius dicta plectendum est. Super qua re proconsules rectores provinciarum praefectos vehiculorum adque omnes, qui cursui publico praesunt, admoneri conveniet. DAT. X KAL. IUL. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO CAESARE CONSS.

                                                                                     5.

IDEM A. AD MUSONIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Iam dudum nostrae clementiae iussa exsistunt, ut rectoribus provinciarum evectionum faciendarum copia denegetur, quoniam cursui publico magna infertur pernicies, si haec licentia latius panderetur. Ideoque hoc ipsum repetimus quod ante placuerat ac iubemus eos auctoritatis tuae litteris commoneri, ut iussis parere festinent. DAT. VIII KAL. AUG. CONSTANTIO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.

                                                                                     6.

IDEM A. MAGNO AGENTI VICARIAM PRAEFECTURAM. Hoc interdicto prohibemus, ne quis agminales ac paraveredos aestimet postulandos: in eos enim, qui hoc temere praesumpserint, vindicari acrius oportebit iussione nostra cunctis provincialibus intimata. DAT. KAL. AUG. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.

                                                                                     7.

IMP. CONSTANTIUS A. OLYBRIO PROC(ONSULI) AFRICAE. Paraveredorum exactio patrimonia multorum evertit et pavit avaritiam nonnullorum. Ideoque praelata iussione nostra provinciarum rectores excellentia tua commoneat, ut, exceptis agentibus in rebus, qui ad movendum militem mitti consuerunt, quisquis alius paraveredum exegerit, non ei cedat inpune, sed nec illi qui dederit. DAT. III NON. AUG. ANTIOCHIAE CONSTANTIO A. VII ET CONSTANTIO CAES. CONSS.

                                                                                     8.

IDEM A. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Evectiones ab omnibus postulentur, quacumque conspicui fuerint dignitate; non enim debet esse umquam efficax usurpatio, quae possit animalibus publici cursus inferre perniciem. Quod si quis putaverit resistendum et sine evectione iter facere detegitur, ubi repertus fuerit, eundem iussimus detineri ac de eius nomine ad prudentiam tuam et ad Musonium clarissimum virum comitem et magistrum officiorum referri. Statuimus raedae mille pondo tantummodo superponi, birotae ducenta, veredo triginta; non enim ampliora onera perpeti videntur. Octo mulae iungantur ad raedam aestivo videlicet tempore, hiemali decem; birotis trinas sufficere iudicavimus. Adque haec cuncta regionibus praestitutos curare praecipimus poena eis proposita. DAT. VIII KAL. IUL. MED(IOLANO) CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO CAES. II CONSULIBUS.

                                                                                     9.

IDEM A. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Miranda sublimitas tua nullos evectioni dies addendos esse cognoscat nec passim raedarum tractorias vel evectiones birotum faciat. Et agentibus in rebus a tua sublimitate tribui vel fieri evectionem vetamus; sufficere namque posse confidimus, quae isdem a nobis vel magistri officiorum comitatus nostri iussis necessaria habita ratione praebentur. DAT. VIII ID. DEC. MED(IOLANO) CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO CAESARE II CONSS.

                                                                                     10.

IDEM A. AD FLAVIANUM PROC(ONSULEM) AFRIC(AE). Nulli de cetero subiunctorio privato animalia publica praebeantur nec rei huiusmodi facultas mulionibus relinquatur, sed penitus conquiescat. DAT. VI KAL. NOV. SIRMIO POST CONSULATUM CONSTANTI A. VIIII ET IULIANI CAES. II.

                                                                                     11.

IDEM A. HELPIDIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ne qua posthac legio amplius quam duas angarias et hoc eorum, si qui aegri sunt, causa usurpare conetur, cum ad destinata proficiscitur, ita tamen, ut pro singulis angariis bina tantum boum paria consequantur. Si qui post hanc legem amplius moverit, in maximam se reprehensionem sciat esse venturum. DAT. XVI KAL. DEC. INDICTIONE IIII.

                                                                                     12.

IMP. IULIANUS A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quoniam cursum publicum fatigavit quorundam immoderata praesumptio et evectionum frequentia, quas vicaria potestas et praesidum adque consularium officia prorogare non desinunt, curam ac sollicitudinem huius rei nos subire compulsi faciendarum evectionum licentiam cunctis abduximus. Exceptis igitur vobis nulli evectionem licebit facere de cetero. Sed ut necessitates publicae impleantur, vicariis denas vel duodenas evectiones manu mea perscribtas ipse permittam, praesidibus vero binas annuas faciat vestra sublimitas, quibus ad separatas provinciarum secretasque partes necessariis ex causis officiales suos dirigere possint. Sed his quoque nostra etiam mansuetudo evectiones singulas dabit, ut ad nos referre possint, cum id fieri necessitas quaedam exegerit. ACC. VIII KAL. MART. SYRACUSIS MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     13.

IDEM A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Ad suggestionem comitis adque eorum, qui largitionibus praesunt, inlationi specierum largitionalium competentes evectiones rectores provinciarum, cum absit vicarius, facere debent. Quod universis rectoribus tua sublimitas indicare non differat. ACC. XII KAL. IUL. MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     14.

IDEM A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Qui contra adnotationem manus nostrae plures quam evectio continebit veredos crediderit usurpandos, capitalem rem fecisse videbitur, et si instantis necessitatis gratia non retineatur, quis tamen ille sit ad censurae tuae, tum ad serenitatis nostrae conscientiam referendum est. Et quamquam, quid sit parhippus, et intellegere et discernere sit proclive, tamen, ne forte interpretatio depravata aliter hoc significet, sublimitas tua noscat parhippum eum videri et habendum esse, si quis usurpato uno vel duobus veredis, quos solos evectio continebit, alterum tertiumve extra ordinem commoveat. Nihil autem interesse debet nec ad crimen vocari, utrum agens in rebus suo anne mulionis itineri subiugando, modo evectionis datae formam et licentiam non excedat. DAT. V ID. SEPT. MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     15.

IDEM A. AD AVITIANUM VIC(ARI)UM AFRICAE. Mancipum cursus publici dispositio proconsulis forma teneatur, neque tamen sit cuiusquam tam insignis audacia, qui parangarias aut paraveredos in civitatibus ad canalem audeat commovere, quo minus marmora privatorum vehiculis provincialium transferantur, ne otiosis aedium cultibus provincialium patrimonia fortunaeque lacerentur. DAT. VII KAL. NOV. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                     16.

IDEM A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. In provincia Sardinia, in qua nulli paene discursus veredorum seu paraveredorum necessarii esse noscuntur, ne provincialium status subruatur, memoratum cursum penitus amputari oportere decernimus, quem maxime rustica plebs, id est pagi contra publicum decus tolerarunt. Excellens igitur auctoritas tua officio praesidali necessitatem tolerandae huiusmodi exhibitionis inponat, aut certe, si hoc existimant onerosum, suis animalibus uti debebunt, quotiens eos commeare per provinciam necessitas publica persuaserit. Sane angariarum cursum submoveri non oportet propter publicas species, quae ad diversos portus deferuntur. Proinde considerata rerum necessitate pro locorum situ adque itineris qualitate tantum numerum angariarum collocari oportere decernas, quantum necessarium esse adhibitae plenissime deliberationes suaserint. DAT. VII KAL. DEC. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                     17.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD MENANDRUM. Vehiculis nihil ultra mille librarum mensuram patiemur inponi, ita ut veredarii sat habeant, quod his triginta libras equis vehere concessimus. Quidquid igitur supra mensuram exsuperare constiterit, ad dispendium eius, qui in legem commiserit, fisco conveniet adscribi. Illud sane, ut penitus enormium vehiculorum usus intercidat, sanciendum esse decernimus, ut quisquis opificum ultra hanc quam perscribsimus normam vehiculum crediderit esse faciendum, non ambigat sibi, si liber sit, exilii poenam, si servus, metalli perpetua supplicia subeunda. DAT. PRID. ID. MART. MED(IOLANO) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     18.

IDEM AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si quando praepositus largitionum species transmittendas necessarias esse suggesserit ac brevem diversarum specierum, cui subvectio vehiculorum poscitur, designaverit, a praesidibus diversorum officiorum evectio competens praebeatur. Illud etiam sublimitas tua observari omni cautione praecipiat, ne amplius in singulis quibusque carpentis, quam bini aut ut summum terni homines invehantur, quos tamen directarum rerum custodes vel prosecutores esse constiterit. DAT. III ID. MAI. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     19.

IDEM AA. AD SYMMACHUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Magnifica sedes tua evectionum faciendarum arbitrium in publicis tantum causis usurpet. Verum ingenti procurabitur cautione, ne parum considerata facilitas ita publicis incipiat visceribus imminere, ut fatigatione nimia paenitentiam huius concessionis suscipere cogamur. DAT. VIIII KAL. IUL. PHILLIPPOPOLI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     20.

IDEM AA. AD FLORIANUM COM(ITEM) R(ERUM) P(RIVATARUM). Iuxta divi Iuliani consultissimam legem ad transferendas largitionum res necessarias competentia iudices evectionum subsidia perferant. Illud quoque adiectum est, ne quicquam oneris vehiculis publicis cumulatius, quam ratio fiscalis posceret, superponeretur, si quidem non amplius in singulis quibusque vehiculis, quam binos aut ut summum ternos sedere praeceptum sit. DAT. PRID. ID. SEPT. DIVO. IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     21.

IDEM AA. AD ARTEMIUM. Competenti ratione prohibemus, ne hi, qui familiae praesunt, novum rapinarum aut fraudium genus exerceant, ut pro rotarum tritura ac ministeriis pecuniam ab angariarum praebitoribus poscant. Pro rotis igitur et pro angariis praebitores dispendia nulla patiantur. DAT. III KAL. OCT. AQUIL(EIA) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     22.

IDEM. AA. AD VOLUSIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Cunctos iudices laudanda tua sinceritas monebit, ut minime quosque transire patiantur, antequam seriem evectionis aspexerint et congrua subnotatione dimiserint. Sane cuiuscumque fuerit dignitatis qui nostra interdicta calcaverit, retentetur, dum super ipsius nomine ad mansuetudinem nostram querella dirigatur, cui vindicta non deerit. In eos autem protinus ultio competens exserenda est, quos sinceritas tua pro loco graduque militiae ibidem coherceri posse crediderit. Praeterea illud adiungimus, ut parhippum vel avertarium nullus accipiat, nullus inpune praesumat, nisi eum nostrae serenitatis arbitrio aliqua necessitate cogente vir inl(ustris) magister officiorum textui evectionis addiderit. PROLATA LITTERIS SUB DIE XII KAL. MART. ROM(AE), ACC. IIII KAL. APRIL. VENABRI CONSULATU VALENTINIANI ET VALENTIS AA.

                                                                                     23.

IDEM AA. MAMERTINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ad procurationem clavularii cursus eligendi sunt ex eo hominum genere, qui in provinciis codicillis comitivae et praesidatus aut rationum epistulis honorariis nixi ab omnium se civilium et publicorum officiorum ministerio removerunt. His tamen ab hac molestia segregatis, qui legationum reverentia, principalium beneficiorum iudiciis, honorem ipsis principibus tradentibus sunt adepti vel qui emeritis officiis palatinis missione donati sunt. Locandi autem erunt per singulas mansiones vel quo longius sinceritas tua procurationem eorum existimaverit porrigendam. In quo negotio si quid neglectum secusve gestum fuerit, ad eorum, quidquid peccatum erit, crimen invidiamque referetur. Quanto autem tempore unusquisque iniuncti officii sarcinam debeat sustinere, celsitudinis tuae arbitriis relinquimus sanciendum. Qui viri et evectiones commeantium exactissima cura inspicere debebunt et animalibus alimenta, quae fiscus noster suggerit, ministrare. DAT. VI ID. MART. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     24.

IDEM AA. AD BULEFORUM CONSUL(AREM) CAMPANIAE. Nonnullos id agere compertum est, ut, si forte defecta fuerint animalia, quae vehiculis deputata sunt, veredorum numerum, qui alteri serviunt necessitati, ad raedas quibus utuntur usurpent. Hanc licentiam per mancipes locorum omnifariam prohiberi conveniet, ut, si quis extiterit, qui formam nostrae sanctionis excedat, cuiuscumque fuerit dignitatis, tamdiu resistere ac residere cogatur, quamdiu animalia, quibus iter peragat, revertantur. DAT. VIIII KAL. APRIL. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     25.

IDEM AA. AD SYMM(ACHUM) CORRECTOR(EM) LUCANIAE ET BRITTIORUM. Compertum est usurpatione quorundam in publici cursus damna grassante ab itinere solito deviari. Proinde si quis iter faciens cuiuscumque dignitatis fuerit militans ab itinere recto deverterit quingentis passibus, poena in eum competens proferatur et ad nostram scientiam referatur. DAT. VIII KAL. APRIL. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     26.

IDEM AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Cursus mancipes clavularii ex quo genere hominum debeant ordinari, apertissima lege decrevimus. Quorum si praedictae numerus functioni non potuerit occurrere, curiales ad hoc munus sunt vocandi. DAT. VI KAL. MAI. VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     27.

IDEM AA. AD FORTUNATUM CONSULAREM PANNONIAE SECUNDAE. Neque plures parhippos dimittendos nec emensis evectionibus dandam commeandi cuiquam facultatem gravitas tua cognoscat. In eo autem ne admonitionem quidem adhibendam putamus, ut a nullo omnino cursus publicus sine evectionis auctoritate moveatur. DAT. V KAL. IUN. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     28.

IDEM AA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quod iam Gallis prodest, ad Illyricum etiam Italiaeque regiones convenit redundare, ut non amplius raeda quam mille pondo subvectet, angariae mille quingenta sufficiant, veredo ultra triginta nullus inponat. DIRECTA V KAL. IAN. SIRMIO VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     29.

IDEM AA. AD DOMNUM CONSUL(AREM) SICILIAE. Ii tantum parhippum praesumant, quibus nos ipsi in evectione quam facimus veredum cum parhippo tribui iusserimus. Si quis vero citra nostrae adnotationis indultum id licenter exegerit, severissimae subiaceat ultioni. DAT. IIII NON. DEC. TREVIRIS POST CONSULATUM LUPICINI ET IOVINI VV. CC.

                                                                                     30.

IMPPP. VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA. AD VIVENTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Perspicue sanxeramus, ut in carpentis raedarum mensuram subditam nullus excederet, nemo amplius raedae quam mille pondo, angariae quam mille quingenta, veredo quam triginta auderet inponere. Ideoque ad inl(ustres) magistros equitum et peditum scribta porreximus, ut per loca, quae huiuscemodi observationis excubiis munienda sunt, sollicitos protectores diligentesque constituant, quo idem et mensuram vehic[u]lorum et vim onerum semper inspiciant nihilque fieri contra haec iura patiantur. Quin etiam, quotienscumque aliquis fuerit inventus excessisse legem vel vehiculi enormitate vel ponderis, quemlibet locum, quamcumque ille protulerit dignitatem, quidquid ultra mensuram esse constiterit, aput se protector, qui insolentiam deprehenderit, retentabit, donec super eo, qui interdicta contempserit, ad clementiam nostram relatio dirigatur. DAT. VIIII KAL. OCT. VALENTINIANO ET VALENTE II AA. CONSS.

                                                                                     31.

IDEM AAA. AD CATAFRONIUM VIC(ARI)UM ITAL(IAE). Nec mulionibus nec carpentariis nec mulomedicis cursui publico deputatis mercedem a quoquam sinceritas tua siverit ministrari, cum iuxta publicam dispositionem annonas et vestem, quam isdem credimus posse sufficere, consequantur. ET CETERA. DAT. XVIII KAL. SEPT. TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.

                                                                                     32.

IDEM AAA. AD AMPELIUM. Evectionum copiam senatui, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra largita est. Nam si adclamationibus populi Romani nostri aliisque antiquis et sollemnibus rebus concessa iugitas inlibata servatur, provincialibus etiam, quando e re esse censerent, evectionum copia non negata est, ut ad nos sumpta evectione contendant, quanto magis huius arbitrii his facultas est deferanda, quos collegii merito videre frequentius cupimus? DAT. III ID. DEC. TREVIR(IS) GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.

                                                                                     33.

[I]DEM AAA. AD CONSTANTIUM. Evectionum emittendarum etiam per ceteras provincias dumtaxat in translationem vestium tua sinceritas habeat facultatem, ut, si forte in itinere vicarius non fuerit, cum vestes eaedem transferuntur, tarditas nulla generetur: certe, ubi idem vicarius forte morabitur, aut dimittet tuas aut alias ipse renovabit. Et quidem eo constituitur exemplo, quo aurum argentumque transfertur, in quo utique nullum evectionibus tuis adfertur obstaculum, quominus id, quod transmissum fuerit, ad loca statuta perveniat. Eaedem autem vestes militares usque ad ea loca sunt transferendae ubi ipsi milites sunt constituti, neque enim paulo deverticulo abducendi sunt ab excubiis sibi pro publica utilitate commissis. Tales igitur vestes a provinciis dirigantur, quae, priusquam moventur, inspectione gravitatis tuae displicere non possint. DAT. VI ID. IUL ROBORE GRATIANO A. III ET EQUITIO V. C. CONSS.

                                                                                     34.

IDEM AAA. AD HESPERIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quia in omnibus aliis provinciis veredorum pars quarta reparatur, in proconsulari provincia tantum detur, quantum necessitas postulaverit et quidquid absumptum non fuerit, hoc nec pro debito habeatur nec a provincialibus postuletur. Non dubitamus autem plus quam quartam ad reparationem necessariam non esse iumentorum. Praeterea in singulis mutationibus arbitramur ternis veredis muliones singulos posse sufficere. Nam ut stabula inpensis publicis extruantur, contra rationem est, cum provincialium sumptu citius arbitremur et utilius adparanda. Iam vero mancipum non ab ordine nec a magistratibus accipienda videntur obsequia, sed ab officio proconsulari qui missione donantur, vel ex aliis officiis, quos idoneos adque emeritos esse constiterit. Non enim inprobabilis haec dispositio est, cum et in suburbicariis regionibus haec consuetudo servetur. DAT. III KAL. MART. TREVIRIS GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.

                                                                                     35.

IMPPP. VAL(ENS), GRAT(IANUS) ET VAL(ENTINI)ANUS AAA. AD AUXONIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. A nullo umquam oppido aut frequenti civitate, mansione denique adque vico uno die ultra quinque veredorum numerus moveatur, ac si quis eorum, qui praepositi vocantur aut mancipes, publico denique cursui nomine aliquo praesunt, hunc quem praescribsimus modum patiatur excedi, severissime sinceritatis tuae auctoritate compescetur: aut militans exauctorationem subibit aut decurio vel manceps relegatione annua plectetur. Ii autem, qui suprascribtum numerum supergredi molientur, cuiuscumque sint honoris aut nominis, quinque argenti libris in unius veredi usurpatione multentur. Si tamen necessitas maior coegerit, super sollemnem numerum iubemus admitti quos aut sacras litteras ferre constiterit aut habere in evectionibus adnotatum, ut aliqua de causa instantius ire iubeantur, quod vel spectabilis viri officiorum magistri vel sinceritas tuae litteris oportebit adscribi, ut exstet evidens causa, quae praescribtum legis excedat. In vehiculis etiam hac volum[us] ratione moderari, ne supra assium numero raeda moveatur. Quod facinus sublimis auctoritas tua si contra vetitum cernat admitti, pro motu suo severitate cohibebit. DAT. XII KAL. MAI. TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.

                                                                                     36.

IMPPP. GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD SYAGRIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Mancipibus supra lustrale tempus cura non immineat mancipatus: nec intra triginta dies . . . . . amplius cuiquam liceat ex mutatione discedere. Quod si quis supra praescribtum numerum dierum ad statione, quam receperit, excesserit, capitali animadversione puniatur. Idcirco enim quinquennio devoluto eos honorem perfectissimatus manere praecipimus omniumque aliarum necessitatum immunitate fovemus, ut tempus procurationis inpositae sollerti fide et integritate succedant. DAT. III KAL. MART. TREV(ERIS) SYAGRIO ET EUCHERIO CONSS.

                                                                                     37.

IDEM AAA. AD PALLADIUM P(RAE)F(ECTUM) AUG(USTALEM). Eum, qui sagum hippocomorum notabili populatione voluerit usurpare vel scindere, cuiuslibet fuerit dignitatis, sine aliqua exceptione iubeas detineri, ut, cum de eius nomine relatio fuerit destinata, quid super eius contumacia statuendum sit, opportunius aestimemus. DAT. PRID. ID. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     38.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Proficiscente vicario triginta asini, veredi decem tantummodo moveantur, quinquaginta librarum auri dispendio eius officio, si haec fuerint contempta, non immerito subiugando. Illud etiam similiter observetur, ne quis faciendae evectionis sibi vindicet facultatem. DAT. VIII KAL. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     39.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quisquis seu civili seu militari deposita dignitate aget otium, non prius usquam fiducia evectionum prodeat, quam editis causis nostra maiestate consulta utendi itidem cursus publici acceperit potestatem. Reliquos vero, etiamsi expresserint tali tenore copiam latius evagandi, a fructu furtivae impetrationis arcemus. DAT. XVII KAL. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     40.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Iudicibus faciendae evectionis copiam denegamus cum id nostro numini et vestris tantum sit potestatibus reservandum. His enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio praebituri sunt, quos in transmissione largitionalium titulorum prosecutores viderint constitutos, scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem XXV auri libris, officium vero quinquaginta esse multandos. Sane ut etiam agendi itineris possit esse moderatio, seni veredi, singulae etiam raedae per dies singulos dimittantur. DAT. X KAL. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     41.

IDEM AAA. FILAGRIO COM(ITI) OR(IENTIS). Capitalis periculi acerbitate proposita evectionum contractus asinorumque merces et ementis et distrahentis poena prohibemus. P(RO)P(OSITA) BERYTO, DAT. XII KAL. OCT. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     42.

IDEM AAA. CONSTANTIANO VICARIO DIOECESEOS PONTICAE. Reparationis conlatione ab officialium persona submota idoneos mancipes constitutos quinquennii tempus implere praecipimus. DAT. III KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     43.

IDEM AAA. AD NEOTERIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quibus ius ante non fuit evectionum abstinentia, quibus fuit faciendarum moderatione rei publicae prospiciant. Inl(ustres) enim viri militiae equestris ac pedestris magistri, qui hac usurpatione caruerunt, multo in posterum patientius abstinebunt, cum et amantes rei publicae sint et circa communes utilitates nostris sibi animadvertant moribus esse vivendum. DAT. KAL. FEB. RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.

                                                                                     44.

IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullus evectione utatur privatus, tametsi valuerit impetrare, exceptis his, quos sublimissimae administrationis inlustravit indeptio et quos magistri equitum ac peditum pompa sublimat, qui tamen omnes in actu ipso positi rei publicae providerunt, non hi, quos honorarii tantum nominis suffragia prosequuntur, sub hac videlicet definitione, ut, cum semel ad propria vel optata pervenerint, utendae eiusdem evectionis non habeant facultatem nisi consulta iterum clementia nostra geminae isdem beneficium detulerit largitatis, etiamsi administratione deposita ad larem proprium revertuntur. DAT. VI NON. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.

                                                                                     45.

IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullus numerum amplius quam singulis vel binas angarias secundum prius nostrae praeceptum serenitatis usurpet. DAT. IIII ID. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.

                                                                                     46.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Diversorum officiorum veterani mancipatum debitum cursui publico repraesentent, etiamsi post contra vim legis aliquam indepti sint dignitatem aut per suffragium ad curiarum honorarium patronatum aut ad societatem consortiumque Laurentum aut ad decuriae Herculeae suffragium adspirasse doceantu[r]. In his vero, qui non terrena, sed caelestia privilegia quaesiverunt, hoc custodiendum esse sancimus, ut, si quemquam ex huiusmodi genere hominum iam tenet religio sacrosancta eiusque operam non potest accipere mancipatus, facultates memorati cursus publicus consequatur. DAT. V ID. APRIL. MED(IOLANO) ARCADIO A. I ET BAUTONE V. C. CONSS.

                                                                                     47.

IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Raedae mille librarum onus inponi debet, carro sescentarum nec amplius addito eo, ut aurum ceteraeque species largitionales non ad libidinem prosecutorum vel susceptorum, sed aptis oneri ac ponderi vehiculis deferantur. Quibus utique non licebit sub capitalis exitii minis quicquam oneris privati secus quam lex nostra praescribit inponere neque alios mercede subvehendos velut proposita licitatione conducere, exceptis his quos necessitas prosecutionis adiunxerit. Et quoniam veredorum quoque cura pari ratione tractanda est, sexaginta libras sella cum frenis, triginta quinque vero averta non transeat, ea condicione, ut, si quis praescribta moderaminis imperatorii libramenta transscenderit, eius sella in frusta caedatur, averta vero fisci viribus deputetur. DAT. XV KAL. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                     48.

IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si aurum sacrarum largitionum vel argentum ad comitatum nostrum destinatur, una raeda quingentis auri libris, mille vero argenti, si vero privatarum, auri trecentis, quingentis vero argenti lib(ris) oneretur. Sint praeterea duo palatini prosecutores singularum raedarum cum tribus servi[s,] habentes quinquagenarum librarum avertas et saga, quibus par erit eos pro itineris necessitate muniri, ita ut, si quid ultra praescribtum nostrae serenitatis inventum fuerit, ad comitatum nostrum protinus dirigatur. Lineae vel amictoria, quibus hactenus onerari raedae solebant, nec ulterius raedis, sed angariis vel navibus dirigantur et si alicubi repertae fuerint huiusmodi species, thensauris eius urbis, in qua deprehensae fuerint, deputentur, per angarias, ubi facultas fuerit, destinandae; reliquae vero delicatae vestes, sed et linteamen amictorum nostrorum usibus necessarium raedis sub mille librarum ponderatione mittantur. DAT. IIII NON. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO N. P. ET EVODIO V. C. CONSS.

                                                                                     49.

IDEM AAA. CAESARIO MAGISTRO OFFICIORUM. Ii qui provinciis praesunt inspectis evectionibus ex quacumque parte venientium ad vehiculorum vicem comites quattuor veredos cum parhippo, tribunos militum ternos movere permittant, ceteros domesticos protectores et agentes in rebus binis uti tantummodo patiantur. DAT. III NON. SEPT. VALENTIAE TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                     50.

IDEM AAA. P(RAEFECTIS) P(RAETORI)O. Non patimur hippocomos per eos, qui veredis uterentur, indigna spoliatione vexari, si quidem nonnulli veredarii saga eorundem dicantur auferre. Quocirca per omnes iudices et curiosos miserabilis removeatur iniuria, scientibus cunctis, quod, si observata non fuerit nostra sanctio, non solum damna resarcire, verum etiam notam et multam qui neglexerit subire cogetur, ut his retentis, qui fuerint detecti hippocomis saga abstulisse, super eorum nominibus ad nostram clementiam referatur. P(RO)P(OSITA) XV KAL. IUL. TREVIRIS VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.

                                                                                     51.

IDEM AAA. POTAMIO PRAEF(ECTO) AUG(USTALI). Publici cursus exhibitio antiqua ex consuetudine inducta curialibus viritim per curias debet pensata locorum hominum facultatum qualitate distribui. DAT. III KAL. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.

                                                                                     52.

IDEM AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Faciendarum evectionum licentiam in excidium publici cursus a comitibus Aegyptiaci limitis usurpatam sublimis magnitudo tua auctoritate huius legis inhibebit. DAT. VII KAL. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) D. N. THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO V. C. CONSS.

                                                                                     53.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. DEXTRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quia comperimus quosdam animalia publica subtraxisse, ea per inquisitionem mulionum et mancipum volumus redhiberi, adque ideo per muliones et mancipes, nisi animalia perducta fuerint, diligenti inquisitioni et plenae cognitioni locus non negetur, et cum manifesta ratione deprehenderit inlicita usurpatione cursum publicum fuisse vexatum, in quadruplum superductorum animalium pretium inferri censemus. Et ne idem etiam in futurum admittatur, praecipimus, ut, si qui vel per unam mutationem veredum mulamve aut bovem superducendum esse crediderit, memoratam fisci viribus multam inferat. DAT. XV KAL. APRIL. MEDIOLANO OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     54.

IDEM AA. DEXTRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Meminimus evectiones inl(us)tribus viris honori potius quam usui detulisse. Ne igitur cursus publicus pereat, hac lege sancimus, ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis evocatur aut a clementiae nostrae veneratione discedit. Si quis ergo posthac contra vetitum sibi cursum publicum inlicita temeritate praesumpserit, motum in se nostrae mansuetudinis excitabit. ET CETERA. DAT. VI KAL. MAI. MED(IOLANO) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     55.

IDEM AA. FLORENTINO P(RAEFECTO) U(RBI). Duorum veredorum evectiones te praesumpsisse propria relatione signasti. Cuius facti veniam indulgemus, sed nihil tale posthac nec usurpari volumus nec licere. DAT. XII KAL. MART. MED(IOLANO) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     56.

IDEM AA. SIMPLICIO MAG(ISTRO) MILITUM. Sufficiunt iudicum potestatibus evectiones, quas a nostra serenitate vel sede inl(ustri)um praefectorum necessitatibus publicis accipiunt servituras. Insignis igitur auctoritas tua statutis nostrae clementiae sibi faciendarum evectionum usurpatam licentiam negatam fuisse cognoscat. Tunc namque metu praeceptum custodire oportet iudices inferiores, cum cognoverint a potioribus custodiri. Si vero posthac eadem culpa permanserit, in officium auctoritatis tuae gravi supplicio vindicabitur. DAT. XV KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     57.

IDEM AA. REMISTHEO DUCI ARMENIAE. Repetita lege sancimus, ne experientiae tuae post hac prorsus sit licentia aut evectiones facere aut sine evectionibus nostris facultatem cursus publici vindicare. Cuius rei temeritatem si posthac laudabilitas tua crediderit esse repetendam, scias a te X lib(ras) auri, X etiam ab officio, quod tuis iussionibus obsecundat, protinus exigendas, his tantummodo utendi cursus publici facultate concessa, qui legati de diversis gentibus ad nostram clementiam properare festinant. DAT. VI KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     58.

IDEM AA. VINCENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis mulionem mutationibus deputatum vel sollicitatione vel receptione subtraxerit, per singula capita humana X libras argenti inferre cogatur. Et ne sollicitatoribus et occultatoribus sit ullum in aliqua excusatione perfugium, nec mutari quemquam per compensationis simulationem vel absolvi sub aetatis aut debilitatis alicuius obtentu licebit. Ideoque iudex, qui sibi hoc vindicaverit ut servum publicum liberet, unam lib(ram) auri per homines singulos, officium quoque eius, si legem supprimendo consenserit, simili poena multetur. Haec in futurum mansuetudo nostra constituit. In praeteritum autem hoc statuisse sufficiat, ut, si muliones publici repperti fuerint licet senes aut debiles, cum uxoribus suis et omni peculio adque agnatione retrahantur. ET CETERA. DAT. XII KAL. MART. MED(IOLANO) HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.

                                                                                     59.

IDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quispiam paraveredum aut parangariam non ostensa evectione, quae tamen pro publica facta sit necessitate, praesumpserit, periculo curatoris sive defensoris et principalium civitatum ad ordinarium iudicum dirigatur, singulas lib(ras) auri per singulos paraveredos vel parangarias fisci viribus inlaturus. Qua in parte si rector provinciae adque officium eius conludium praebere voluerit, duplum ex suis bonis noverit exigendum. DAT. XV KAL. DEC. STILICHONE ET AURELIANO CONSS.

                                                                                     60.

IDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Animalia publica, dum longe maiore ac periniquo pretio pabula aestimantur, per mancipes adque apparitores aperte vexantur. Ne id contingat, sublimitas tua disponat, ut neque pabula mutationibus desint neque provinciales ultra, quam iustitiae sinit ratio, praegraventur. DAT. V K. DEC. MED(IOLANO STILICHONE ET AURELIANO CONSS.

                                                                                     61.

IDEM AA. VINCENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Macrobium inlicita praesumptione evectiones fecisse constitit, cum necessitas publica non flagitaret, quique multam temeritatis excepit. Ne autem idem in futurum contingat, sublimitas tua vicarios admonebit atque eorum officia interminatione proposita, ut ab huiusmodi usurpatione noverint abstinendum. DAT. V ID. DEC. MED(IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSS.

                                                                                     62.

IDEM AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Usurpationem cursus publici penitus iussimus amputari, scilicet ut excepta magnitudine tua praesumendi velocis et clavularii cursus nullus habeat potestatem. Quod si quis iudicum vel contemptus vel ignorantiae vitio scita nostri numinis temeranda censuerit, unium . . . . . quoque officium, quod ei paret, sciat se XXX lib(ris) auri esse multandum. DAT. III NON. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.

                                                                                     63.

IDEM AA. PROVINCIALIBUS PROVINCIAE PROCONSULARIS. Quoniam multos perspeximus inlicita praesumptione paraveredos vel parangarias postulare, hac lege sancimus, ut nulli deinceps usurpandi licentia concedatur nisi in causa publica vel manifestis evectionibus destinato. Si quis contra fecerit, una lib(ra) auri multetur. ET CETERA. DAT. PRID. KAL. APRIL. MED(IOLANO) VINCENTIO ET FRAVITO CONSS.

                                                                                     64.

IMPPP. ARCADIUS, HONORIUS ET THEODOSIUS AAA. SEPTIMINO PROC(ONSULI) AFRIC(AE). Comperimus provinciales et pabula et pecuniam pro equorum cursualium sollemni ratione conferre et extrinsecus paraveredorum onere praegravari. Provinciarum igitur rectores procurent, ne umquam cursus publicus veniat in querellam et occasio deceptionis curiales animalia indebita praestare compellat. DAT. VII KAL. APRIL. RAV(ENNA) D. N. THEOD(OSI)O A. I ET RUMORIDO CONSS.

                                                                                     65.

IDEM AAA. HADRIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Per stationes singulas idoneos mancipes volumus conlocari, amotis, ne deinceps usurpantium praesumptionibus atteratur . . . . DAT. IIII KAL. MART. ROM(AE) HONORIO A. VI ET ARISTAENETO CONSS.

                                                                                     66.
        

IDEM AAA. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nemo ducum ingressus semel provinciam suam postmodum itineribus faciendis cursu adque angariis ipse sive suum utatur officium, sed expeditionem militarem iumentis propriis exsequantur. De cohortalinis etiam officiis eadem lege sancimus, ne quis ex his per provinciam suam discurrens veredo uti conetur in posterum, cum sacra prohibitum sanctione cognoscant. Quod si quis ducum vel apparitorum vel cohortalium temerario animo ea quae decernimus contemnenda putaverit, per singula animalia quibus usus fuerit singularum librarum auri inlatione multabitur. DAT. IIII NON. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) DD. NN. HONORIO VII ET THEOD(OSI)O II AA. CONSS.


VI. DE TRACTORIIS ET STATIVIS.

                                                                                     1.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Nemini ex his, qui ex castrensibus muniis absoluti ad domum redeunt post labores, tractoria praebeatur a sacro separata iudicio, sed unusquisque in epistulis nostris, quibus ad aevi reliqui testimonium singulos sequimur, viaticum conficiendi itineris consequatur. Hanc igitur sanctionem sinceritas tua congrua auctoritate custodiat ac, si quando aliquis ex hoc genere hominum annonas poposcerit, imperialibus litteris sua subscribtione subiecta modum debitae praebitionis inpertiat. Sed ne quis, ut hactenus factum est, quas superfluas impetraverit, largiatur aut vendat, ne quis ad quaestum de hac erogatione capiendum ulterius nomen opponat. EMISSA SUB DIE VIII KAL. FEB. ROM(A) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     2.
          

IMPPP. THEODOSIUS, ARCADIUS ET HONORIUS AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Tractoriae cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant. Nulli vero penitus cum necessariis praebeantur nisi his tantummodo, qui animalia atque equos sacro usui necessarios prosequuntur, ita tamen, ut his dimissis in tractoriarum corpore praefinitus quinque dierum numerus adscribatur, ut nullus ultra hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam nanciscatur. DAT. VII KAL. SEPT. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO A. II ET RUFINO CONSULIBUS.


VII. DE DIVERSIS OFFICIIS ET APPARITORIBUS ET PROBATORIIS EORUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD VERSENNIUM FORTUNATUM CONSULAREM AQUARUM. Promotionis ordo custodiendus est, ut primus in officio sit, qui prior fuerit in consequendo beneficio principali. DAT. VIII ID. MART. THESSAL(ONICA) CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD PHILIPPUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Officiales, quos ex diversis officiis ex protectoribus epistulas impetrasse constiterit, pristinae reddi iubemus militiae. DAT. III NON. NOV. ARELATO CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO CAES. CONSULIBUS.

                                                                                     3.

IMP. CONSTANTIUS A. AD SILVANUM COM(ITEM) ET MAGISTRUM MILITUM. POST ALIA: Universi officiales diversorum officiorum, qui ex protectoribus epistulas meruerunt, officiis pristinis militiaeque reddantur nec opponant quaesitae sibi vocabulum dignitatis. DAT. VI KAL. IUN. SERMI LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. AD V(IROS) C(LARISSIMOS) P(RAEFECTOS) P(RAETORI)O. POST ALIA: De cohortalibus adque magistrorum equitum et peditum officialibus iubemus, ut minime de cetero ad adorandam purpuram nostram veniant, nisi si sub armis militiam toleraverint et omnibus expeditionibus adfuerint. DAT. PRID. ID. MAI. CONSTANTIO A. VII ET CONSTANTE II CAESARE CONSULIBUS.

                                                                                     5.

IDEM A. AD P(RAEFECTOS) P(RAETORI)O. POST ALIA: De chartulariis magistrorum equitum et peditum si quis post XXV annos obnoxius curiae fuerit reppertus, habeat privilegium militiae. Omnes autem, qui probati fuerint quacumque ratione vel quocumque tempore, perseverent in militia, ii dumtaxat qui ministeriales et paedagogiani et silentiarii et decuriones exsistunt, ita ut post quindecim annos minime ab aliquo inquietentur. ET CETERA. DAV. XV KAL. IUN. CONSTANTIO A. VII ET CONSTANTE CAES. II CONSS.

                                                                                     6.

IDEM A. AD P(RAEFECTOS) P(RAETORI)O. POST ALIA: De largitionalibus comitatensibus et officialibus rationalis rerum privatarum custodiri praecipimus, ut post viginti et quinque annos ad curiam minime revocentur. Hoc idem de officialibus praefectorum vicariorum observari sanximus. De primipilaribus vero, quia cursum exhibent, anni decem observandi sunt. Officiales enim p(raefecti) u(rbi) propterea, quod non exhibent primipili pastionem, post viginti quinque annos minime persequantur. Quod sane ad logografos pertinet, prius promulgatam legem firmam esse volumus. DAT. PRID. NON. OCT. CONSTANTIO A. VII ET CONSTANTE C. II CONSS.

                                                                                     7.

IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Instaurata necessaria sanctione id volumus de cetero custodiri, ne ullus quemquam iudicum probare audeat vel provehere. Excipimus tamen officia cursus publici sollicitudinem sustinentia, nec enim tanto muneri adminiculum denegari publica permittit utilitas. Quae cum ita sint, ceteris officiis universis eique, quod paret laudabili prudentiae tuae, nullus nisi nostro existente statuto debebit adscribi. DAT. VI KAL. IUN. MED(IOLANO), ACC. VIII ID. IUL. DATIANO ET CEREALE CONSS.

                                                                                     8.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Praefecturae cornicularios, qui annis singulis ex numero deputatorum exeunt, post transactos corniculos nostram adorare purpuram volumus, quo honore perfunctis, cum iam missionem tenuerint, liberum otium damus, ut ad susceptionem vel cuiuslibet necessitatis officium qui ex corniculario adoraverint minime devocentur. Haec igitur missio ea habeat privilegia, quae veterum principum sanctiones habere constiterit. DAT. III KAL. FEB. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. AD GERMANIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Qui de ordinariorum officiis iudicum vel amplitudinis tuae, exceptis his, qui cornicularii honore perfuncti sunt vel his, qui secundum legem purpuram nostram adorarunt, inter protectores domesticos vel scholares militant, ad eius, quod declinare temptarunt, muneris functionem et ad necessitates constringantur mancipatus. DAT. VII ID. APRIL. REMIS GRATIANO ET DAGALAIFO CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AA. AD VIVENTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Probabile et celebrandum tuae sinceritatis examen lege firmamus, quod ex officio tui culminis iners vulgus eiecisti et indignos militia diversis iussisti inhaerere muneribus. Ideoque nulli eorum, quos inl(ustris) praestantia tua propositis publicavit edictis, habendi vel adipiscendi gradum alterum sit facultas. Quin etiam si quis de his umquam interdictam adfectaverit dignitatem, iniecta manu a quocumque rectore retrahatur, ut a condicione sententiae non recedat. DAT. XVI KAL. IUN. COMPLATI VALENTINIANO N. P. ET VICTORE CONSS.

                                                                                     11.

IMPPP. VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA. SEVERO MAG(ISTRO) MILITUM. Si quando praefectus praetorio vel vicarius aut rector provinciae significaverit eum, qui chartis ac ratiociniis publicis invenitur obnoxius, ad praeposituram castri ac militum transisse, retractus illi adsignetur officio, a quo ad necessitatem praestandi ratiocinii devocatur; tamen in reiecti vero locum is potissimum destinetur, cui meritorum adstipulentur insignia. DAT. X KAL. IAN. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS., EMISSA AD MAGISTROS MILITUM ET COMITES ET DUCES OMNES.

                                                                                     12.

IDEM AAA. AD IULIANUM PROC(ONSULEM) AFRIC(AE). Nullum militem a quolibet numero ad stationes agendas per consulares Byzacenam et Tripolitanam provincias destinari iubemus, sed probati in obsequiis praesidalibus eius officii, in quo parent, vocabulo censeantur nec quicquam his sit cum armatae militiae nuncupatione commune. Sed et si quis forte ex his, qui in legionibus vel in numeris deputentur, gestandis armis idoneus sit, qui tamen pastui primipili neutiquam obnoxius detegatur, ei, cui adscribtus est, militiae indubitanter iungatur. DAT. III KAL. IUN. NASSONACI, ACC. VI KAL. DEC. MODESTO ET ARINTHAEO CONSS.

                                                                                     13.

IDEM AAA. AD ROMANUM COM(ITEM) AFRIC(AE). Numquam officiales iudicum in quolibet militum numero deputentur; probatos enim eius officii, in quo parent, appellatione congruit nominari. Si qui sane in quolibet numero ex apparitoribus praesidentium nunc repperientur adscribti neque pastui primipili deteguntur obnoxii, hique armis gestandis pro statura ac robore corporis idonei sunt, revocentur ad numeros, quibus de more hactenus deputati sunt. DAT. III KAL. IUL. MODESTO ET ARINTHAEO CONSS.

                                                                                     14.

IDEM AAA. TATIANO COM(ITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Nullus thensaurensis vel officialis comitis thensaurorum semel deprehensus eversor quocumque pacto aut repetat militiam suam aut aliam sibi requirat per ambitum dignitatem vel sese transferat ad aliam quamcumque militiam. Sed neque hi, qui nuper thensaurorum custodiam susceperunt, scriniarii etiam comitum thensaurorum vel ceteri thensaurenses alterius militiae sperent se occasione defendi vel ad honores aliquos dignitatesve transire, sed ea perpetuo tenendos esse militia, qua sunt a principio mancipati. DAT. VIII KAL. FEB. ANTIOCHIAE GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.

                                                                                     15.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. AD SYAGRIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Qui abhinc quinquennio desertis propriae apparitionis obsequiis in ordines indebitos evolarunt, pristinis officiis reddantur. ET CETERA. DAT. VII ID. OCT. SYAGRIO ET EUCHERIO CONSS.

                                                                                     16.

IDEM AA. ET ARCADIUS A. AD PRINCIPIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Praeter eos, qui de officio eminentium potestatum numero stipendiorum et curriculis evolutis urbique praefecti, vicariae etiam potestatis, serenitatis nostrae annis singulis adtingere purpuram venerarique praecepti sunt, nulli prorsus vel ex eo numero vel illorum certe, qui provincialia officia peregerunt, tranquillitatis nostrae muricem adorare sit liberum omnium suffragiorum obreptione cessante. Adeo autem unumquemque ea, quibus vel sponte initiatus est vel suorum retinetur consortio maiorum, non sinimus civilium officiorum sacramenta defugere, ut etiam ad palatina hos adque agentum in rebus transire vetemus officia, nisi omnibus expeditis, quae eorum peragi poscit ordo militiae. Si quis igitur ea, quae sunt salubriter cauta, violarit, non solum se ilico sciat esse retrahendum, verum etiam bonorum media parte multandum ac mancipatus statim muneri subiugandum, ita ut per hoc tempus, quod hac lege praescribtum est, istius functionis muneri se norit esse subdendum. Omnes itaque iudices civilis arbitrii tua magnificentia moneat curam his oportere inesse quam maximam, ne quis apparitionis propriae desertorem ad indebitam adspirare patiatur. Retrahi enim oportet contumacem ac legis laqueis inplicari. DAT. XIIII KAL. OCT. AQUIL(EIA) ARCADIO A. I ET BAUTONE V. C. CONSS.

                                                                                     17.

IDEM AAA. AD PRINCIPIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Exceptores omnes iudicibus obsequentes, qui nec militiam sustinent neque a fisco ullas consequuntur annonas, absque metu navare coeptis operam, etiamsi decuriones sint, minime prohibemus, dummodo munia propria civitatis agnoscant et peracto secundum morem exceptionis officio ad propriam sibi curiam redeundum esse non nesciant. DAT. IIII ID. DEC. AQUIL(EIA) ARCADIO A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                     18.

IDEM AAA. ET ARCADIUS A. AD EUSIGNIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Nullus ex his, quos claruerit militia resolutos, indebita denuo sacramenta suscipiat. Si quis autem id per obreptionem forte meruerit, quinque librarum auri multetur incommodo. DAT. PRID. ID. IUL. MED(IOLANO) HONORIO N. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     19.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. FLORENTINO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Cuiuslibet iudicis apparitores, inter quos etiam praefectianos locamus, ad quamcumque aliam militiam vel palatinam vel militarem ambiendo transierint, retrahendi hos copiam illis, quos deseruere, tribuimus, ita ut vilissima quaelibet officia ac mancipatus quoque, si modo ab his cui nati sunt ordo exegerit, administrent. In quorum idem servandum, quod in curialium, successione decernimus, ut etiam si patres haec fugerint, teneatur agnatio. ET CETERA. DAT. XII KAL. IAN. MED(IOLANO) CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     20.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. GRACCHO P(RAEFECTO) U(RBI). Quicumque apparitores ob culpam vel neglegentiam fuerint iudicato discincti, ad nullam militiam adspirandi habeant facultatem nec ex rescribto his ullus aditus reseretur, quos congruit poenam gravissimae subiugari, si contra inhibita quoque sacratissimis constitutis adspirare praesumpserint. DAT. VIII KAL. AUG. RAV(ENNA) DD NN HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.

                                                                                     21.

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nemo aliter ad tuae sublimitatis admittatur officium, nisi eum emissa ex sacris scriniis probatoria consecrarit. Quod et in ceteris officiis, quibus similis erat consuetudo militiae, diverso quidem modo, sed pari diligentia sublimitas tua iubeat custodiri, sed in his quoque, id est virorum spectabilium proconsulis Asiae, com(itis) Orientis, praefecti Augustalis et vicariorum, quos etiam monuimus sub viginti interminatione librarum auri Irenarchas quoque et actuarios, et cornicularios tam classium urbis Constantinopolitanae quam thymelae equorumque currulium civitatum diversarum non aliter, nisi, ut consueverat, manus sanxerit principalis, praecipiat ordinari. Quin si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto inritis his, quae vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret, his retentis in suo ordine et gradu militiae, qui qualitercumque ad praesentem diem admissi sunt. ET CETERA. DAT. X KAL. IUL. NICOMEDIAE DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.

                                                                                     22.

IDEM AA. THEOFILO P(RAEFECTO) U(RBI). Nemo aliter ad tuae sublimitatis in posterum admittatur officium, nisi eum emissa ex sacris scriniis probatoria consecrarit. Actuarios quoque thymelae et equorum currulium, suarios etiam et optiones per omnes regiones urbis Constantionopolitanae et alia omnia, quae vel in militia vel gradibus actibusque nutum pro sollemnitate priscae institutionis desiderant principalem, non aliter, nisi, ut consueverat, manus sanxerit principalis, praecipiat ordinari. Quin si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto inritis his, quae vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret, his retentis videlicet in suo ordine et gradu militiae, qui qualitercumque ad praesentem diem videntur admissi. DAT. KAL. IUL. NICOMEDIAE THEOD(OSIO) XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.

                                                                                     23.
        

IDEM AA. ACACIO COM(ITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Comitum thensaurorum dioeceseos provectiones et ipsos thensaureneses vetus observatio principali dexterae reservavit, nec aliter voluit eos vel in iudicum suorum oboedientiam vel in committendis publicis necessitatibus habere progressum, nisi militiam eis emissa ex sacris scriniis probatoria condonasset. Quod ita esse decretum ad notitiam eorum, quibus hoc videtur esse conveniens, pervenire tua magnitudo constituet, non absque indignatione arbitrium principale passura quorundam temeraria usurpatione diminui; his retentis videlicet in suo ordine et gradu militiae, qui qualitercumque ad praesentem diem videntur admissi. DAT. KAL. IUL. NICOMEDIAE DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.


VIII. DE EXECUTORIBUS ET EXACTIONIBUS.

                                                                                     1.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD FLORIANUM CONSULAREM VENETIAE. Die solis, qui dudum faustus habetur, neminem Christianum ab exactoribus volumus conveniri, contra eos, qui id facere ausi sint, hoc nostri statuti interdicto periculum sancientes. DAT. XI KAL. MAI. TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     2.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. AD POTITUM VIC(ARIUM). Quisquis fuerit exhibitus, usque ad negotii terminum ab eo, cui primum traditus fuerat, observari eum apparitore decernimus; si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit quinque librarum auri condemnatione multando. DAT. VIII KAL. NOV. AUXONIO ET OLYB(RIO) CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AAA. AD PRINCIPIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium negotiorum conventionum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; ne apud ipsos quidem arbitros vel in iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. Et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit. DAT. III NON. NOV. AQUILEIAE, ACC. VIII KAL. DEC. ROMAE HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EVODIO V. C. CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AAA. AD EUSIGNIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Nullus apparitor amplitudinis tuae vel de officiis palatinis ad eam provinciam, ex qua oriundus est vel in qua conlocaverit larem, obtentu publicae necessitatis vel exsecutor privati negotii dirigatur. Etenim officii celsitudinis tuae primiscrinius tres libras auri fisci utilitatibus sine dilatione persolvet, si statuta fuerint temerata, apparitor vero, qui huic se muneri passus est deputari, solutus militia mancipum corpori sociabitur. Haec vero poena etiam ceteris inrogata est, ut, si domesticus aut protector, strator vel agens in rebus vel palatinus utriusque officii vel ad eam provinciam, in qua natus est, vel ad eam, in qua conlocarit larem, cum huiusmodi usurpatione perrexerit, matriculis quidem exemptus ipse, qui se voluit mitti, auri libram unam fisci viribus inferre cogatur, adiutores vero officiorum palatinorum ac numerarii comitum inlustrium virorum sive actuarii libram fisci viribus solvant, nisi statuta fuerint custodita. DAT. III NON. DEC. MEDI(OLANO) HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EVODIO V. C. CONSS.

                                                                                     5.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. DEXTRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Sive a palatinis petantur quae sunt sacris largitionibus inferenda sive quid res privata nostra desideret vel si quod subsidium publicarum necessitatum magnificentia tua per apparitionem suam arcae nomine deposcit, remota exigentium permixtione per rectorem provinciae instantibus officiis memoratis exactionem celebrari decernimus, qui ad se intellegit vel desidiae invidiam vel industriae gloriam pertinere. DAT. XVII KAL. IUN. MED(IOLANO) OLYBRIO ET PROBINO CON[SS]

                                                                                     6.

IDEM AA. AD PROVINCIALES ET AD PROCONSULES. Ne per diversas provinciarum partes aut palatinus exactor accederet aut inl(ustri)um virorum apparitor vagaretur vel militaris terror inferret formidinem, hac lege sancimus, ut omnis memoratis intentio ad provinciae rectorem sit, cum eo agant, illo insistente disponente adque agnoscente suo periculo rem peragendam compleant universa. DAT. XVII KAL. IUL. MED(IOLANO) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     7.

IDEM AA. ANDROMACHO P(RAEFECTO) U(RBI). Quicumque e palatio nostro cuiuslibet tituli ad provinciam commearit compulsor exactor admonitor portitorve praecepti, agens in rebus vel palatinus vel apparitor inl(ustri)um potestatum, hoc tantum potestatis arripiat, quod mandatum curae suae specialiter adprobatur, nec, quod iniunctum alteri fuit, collegi iure praesumat, ne dum hoc sibi invicem mutui officii licentia partiuntur, agent cuncti, quod singulis credebatur. ET CETERA. DAT. PRID. ID. IUL. MED(IOLANO) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     8.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Die sabbata ac reliquis sub tempore, quo Iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus, cum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constet reliquos dies posse sufficere. ET CETERA. DAT. VII KAL. AUG. RAV(ENNA) HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Sive ex praetoriano officio sive inl(ustris) comitivae sedis largitionum nec non et rei privatae nostrae vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem profligandam quis fuerit destinatus, sciat intra anni metas debere collectis ratiociniis ad proprium iudicem remeare eique suam efficaciam ostendere, quid eius instantia exactum fuerit quidve in debitis habeatur vel penes quos resederit vel cuius culpa aut causa in eadem provincia fuerit derelictum. Quod si exacto spatio anni eius regionis visceribus praedator insidens deprehensus fuerit remorari, tunc absolutus cingulo militia abicietur, primoribus eiusdem militiae decem librarum auri multa proposita. Sin redire dissimulet, ligatus ferreis nexibus cura provincialis officii sub elogio ad debitum mittatur examen nec ei liberum sit, ut hoc se privilegio aut occasione defendat, quod sibi aliud negotium vel aliam necessitatem post iniunctam esse causetur, cum isdem licentiam auferamus in eadem provincia iterare exactionem. ET CETERA. DAT. X KAL. OCT. RAV(ENNA) D. N. THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.

                                                                                     10.
    

IDEM AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Nullam possessionem alterius pro alienis debitis publicis sive privatis praecipimus conveniri. ET CETERA. DAT. V ID. IUL. RAV(ENNA) DD. NN. HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.


VIIII. DE LUCRIS OFFICIORUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD PACATIANUM. Ordines decuriarum scribarum librariorum et lictoriae consularis oblatis precibus meruerunt, ut in civilibus causis et editionibus libellorum officiorum sollemnitate fungantur, ita ut vetusta aetate servatum est, eo usque praerogativa veniente, ut militares intercessiones procul usque a liberalibus causis sese contineant. Rectores itaque quae iussimus observabunt. DAT. XV KAL. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) CONSTANTIO ET ALBINO CONSS.

                                                                                     2.
      

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. AD SEVERUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Emolumenta ceteraque compendia, quibus magnitudinis tuae apparitio sustinetur, neque his auferri sancimus, quibus pro eiusdem officii liberalitate conlata sunt, neque veluti ex necessitate transferri futura aetate permittimus, quos huiusmodi largitate vel praemio opinantur indignos, modo ut nihil ab eo necessarii moris aut ordinis pandat antiquitas, sed volentium potius fuisse doceatur quam principatus ipsius adque administrationis officium. DAT. KAL. AUG. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.


X. DE CONCUSSIONIBUS ADVOCATORUM SIVE APPARITORUM.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. PROC(ONSULI) AFRIC(AE). Si quis se a ducenariis vel centenariis ac praecipue fisci advocatis laesum esse cognoscit, adire iudicia ac probare iniuriam non moretur, ut in eum qui convictus fuerit competenti severitate vindicetur. DAT VI ID. NOV. TREVIRIS, ACC. XV KAL. MART. CARTHAGINE CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSULIBUS.

                                                                                     2.

IMP. CONSTANTIUS A. EUBULIDAE V(IRO) C(LARISSIMO) VIC(ARI)O AFRICAE. Praeter sollemnes et canonicas pensitationes multa a provincialibus Afris indignissime postulantur ab officialibus et scholasticis, non modo in civitatibus singulis, sed et mansionibus, dum ipsis et animalibus eorundem alimoniae sine pretio ministrantur. Nec latet mansuetudinem nostram saepissime scholasticos ultra modum acceptis honorariis in defensione causarum omnium et annonas et sumptus accipere consuesse, quibus, tantis commodis fulti itinere, suam avaritiam explere nequeunt. Provinciales itaque cuncti iudices tueantur nec iniurias inultas transire permittant. DAT. III KAL. IUL. LEONTIO ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                     3.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. POMPEIANO PROCONS(ULI) AFRIC(AE). Quotiens compulsor arguitur in depraedatione convictus, non consulta clementia nostra poenam subeat legibus competentem. DAT. PRID. KAL. IAN. MED(IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSS.

                                                                                     4.
      

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. EUCHARIO PROCONS(ULI) AFRIC(AE). Universa compulsorum genera ex Africanis provinciis constituimus esse pellenda, his videlicet restitutis, quae forsitan per temeritatem sustulerant. DAT. VI ID. AUG. RAV(ENNA) DD. NN. HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.


XI. NE QUID PUBLICAE LAETITIAE NUNTII EX DESCRIBTIONE VEL AB INVITIS ACCIPIANT.

                                                                                     1.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD EUGRAMMIMUM. Cum anni exordia certis inchoanda consulibus nuntiantur, a tenuioribus, sportulae specie, conlationis necessitas separetur, ne scilicet discribtione facta pro capitatione aut iugatione quicquam isdem veluti legitimi muneris exprimatur. Iubemus tamen, ut viri per provincias emerito iam honore pollentes, praeterea curiales, quos his gradus honore et in conlationibus honestate functionis convenit esse finitimos, arbitratu suo tribuant, quantum putaverint largiendum: porro tenuioribus ab hac sorte iniuriosae necessitatis alienis, quod quidem interdicti severitate fieri vetamus in posterum, ut rectores provinciarum vicenis auri lib(ris), porro officia quadragenis constituamus esse multanda, si quicquam pauperes hac adscribtione praebuerint vel his extorqueri quicquam passi fuerint aut aeque, quos contra vetitum fecisse cognoverint, taciturnitate alicuius dissimulationis aboleverint. DAT. XVII KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM AA. PROVINCIALIBUS SALUTEM DICUNT. Si quando victoriae, si quando laetitiae publicae nuntiantur vel novorum consulum nomina perferuntur, conlationi nullus locus, nulla sit licentia; nihil quisquam exigat, nihil audeat postulare. Si quis vero honoratorum sponte quid offerre voluerit, id tantum recte dandum iudicamus. Ceterum quidquid expostulatum, quidquid fuerit indictum, rector quidem provinciae eius, in qua res ita gesta erit, duplum quod indixerit quodve dare coegerit ex suo fisci viribus pendet, officium autem quadrupli summam pro eadem necessitate persolvet. DAT. III ID IAN. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AUGUSTIS CONSS.

                                                                                     3.

IMPPP. VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si quando faustorum nuntiorum gaudia provincialibus intimantur quotiensque quid per terrarum orbem disseminatur, seu militum illustres victoriae seu strages hostium aut nostri triumphi perferuntur vel hi quos geremus aut deferimus consulatus, nulli publica distributione et arbitrio iudicis munera, quae vocant sportulas, deputentur. Ceterum si quis iudicum vim decretorum nostrorum violaverit, eius rei, quae viritim distributa fuerit et coacta, duplicem poenam subibit aut officium quoque, quod ei paruerit, in quattuor partibus multa exaggerata constringat. Honorati vero et urbibus suis eminentes ex arbitrio suo, quantum mens tulerit, largiantur. MISSA A P(RAEFECTO) P(RAETORI)O DIE ID FEB. MED(IOLANO) VALENTINIANO NB. P. ET VICTORE V. C. CONSS.

                                                                                     4.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINANUS ET THEODOSIUS AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quidquid nostrorum umquam nuntiari coeperit prosperorum, bella si desinent, si oriuntur victoriae, fastis si honor datus fuerit regalium trabearum, compositae pacis si erit efferenda tranquillitas, sacros vultus inhiantibus si forte populis inferemus, haec sine pretio nuntiari excipique sancimus. Gerulum iubemus esse castissimum: indices nummarios esse prohibemus: iudices statuimus esse sollicitos, ne turpi conludio quaeratur ex miseris pretium gaudiorum. Quod si id sacrilega fuerit dissimulatione violatum et accipientem pudoris fortunarumque manebit excidium et cogentem par poena multabit et officium triginta librarum auri vexatione quatiatur. DAT. IIII NON. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                     5.
      

IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. HAVE, TATIANE, K(ARISSIME) N(O)B(IS). Legem nostram, qua nihil ab invitis provincialibus gratulationis nomine exigendum esse decrevimus, volumus custodiri. DAT. IIII KAL. MAI. MED(IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.


XII. DE DONATIONIBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Donatio, sive directa sit sive mortis causa instituta, sive condicionibus faciendi ac non faciendi suspensa, sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo dantium accipientiumve sententiis, quantum ius sinit, cognominata, sub hac fieri debet observatione, ut quas leges indulgent actiones condiciones pactionesque contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel reiciantur, si sunt molestae; ita ut minorum defensores, si per eos donationum condicio neglecta est, rei amissae periculum praestent. In conscribendis autem donationibus nomen donatoris, ius ac rem notari oportet, neque id occulte aut per inperitos aut privatim, sed ut tabulae aut quodcumque aliud materiae tempus dabit vel ab ipso vel ab eo, quem sors ministraverit, scientibus plurimis perscribatur et corporalis traditio subsequatur ad excludendam vim adque inruptionem advocata vicinitate omnibusque arbitris adhibitis, quorum postea fide probabitur donatam rem, si est mobilis, ex voluntate traditam donatoris vel, si immobilis, abscessu donantis novo domino patefactam, actis etiam adnectendis, quae aput iudicem vel magistratus conficienda sunt. DAT. III NON. FEB. ROM(A) SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. ACONIO CATULLINO PROCONS(ULI) AFRIC(AE). Si quis in emancipatum minorem, priusquam fari possit aut habere rei quae sibi donatur affectum Italicum sive stipendiarium fundum crediderit conferendum, omne ius compleat instrumentis ante praemissis et inductione corporaliter impleta. Quod propter adtestationem fidei per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit, qui eo usque in statu suo permanebit, donec is, cuius facultatibus cesserit, annos Laetoriae legis egressus legitimam compleverit aetatem, quo tunc demum, si eius integritas ac fides fuerit comprobata, si ita sederit possidentibus, libertatis praemium consequatur. DAT. XII KAL. MAI. SERDICAE SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD CASSIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Promulgatum dudum est donationes nullo alio modo firmas posse detineri, nisi apud actorum contestationem confectae fuerint. Sed quia multi aliena vel non pleno iure ad se pertinentia donantes extra patriam et provinciam, in qua possident, acta conficiunt, placet, ut nulli liceat extra provinciam laremque suum donationum instrumenta apud acta allegare, sed in quo domicilium habuerit adque possessiones constitutae sunt, aput suum ordinarium iudicem vel, si eum abesse contigerit, aput curatorem municipalesve eiusdem civitatis. Nam si hoc praetermissum fuerit, nullam firmitatem habere donationes sancimus. DAT. KAL. MAI. ROM(A) SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Iuxta divi Pii consultissimi principis instituta valere donationes placet inter liberos et parentes in quocumque solo et cuiuslibet rei liberalitas probabitur extitisse, licet neque mancipatio dicatur neque traditio subsecuta, sed nuda tantum voluntas claruerit, quae non dubium consilium teneat nec incertum, sed iudicium animi tale proferat, ut nulla quaestio voluntatis possit inrepere et conlata inter ceteras exceptas Cinciae legi personas obtinere propriam firmitatem, sive mancipationis decursa fuerit sollemnitas vel certe res tradita doceatur. Quam legem ad lites volumus pertinere, quaecumque tempore iussionis nostrae inveniuntur esse suspensae et quae post futurae sunt, ne transacta negotia refricentur. DAT. NON. OCT. CONSTANTINO A. V. ET LICINIO CAES. CONSS.

                                                                                     5.

IDEM A. AD. SEVERUM COM(ITEM) HISPANIARUM. Data iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur. Quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate confingi potest vel id quod vere gestum est aboleri. Cum igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam pridem statuimus, universos teneat, salvo tamen iuris privilegio, quod liberis et parentibus suffragatur, scilicet ne traditionis vel mancipationis sollemnitas sit necessaria. DAT. IIII NON. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI), DALMATIO ET ZENOFILO CONSS.

                                                                                     6.

IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD CELSINUM. A venerabili parente nostro statutum est inritas donationes esse, quae actorum indicia non haberent, nec segnius etiam lenitudinis nostrae cura succedit. DAT. VIIII KAL. IAN. MARCELLINO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     7.

IDEM AA. AD ORFITUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Cum genitoris mei scitis evidenter expressum sit nullam donationem inter extraneos firmam esse, si ei traditionis videatur deesse sollemnitas et idem huiusmodi necessitatem liberis tantum ac parentibus relaxarit, in omnibus deinceps observari negotiis oportebit, ut donatio inter extraneos minus firma iudicetur, si iure mancipatio et traditio non fuerit impleta. DAT. VIII KAL. MAI. ARBITIONE ET LOLLIANO CONSS.

                                                                                     8.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. AURELIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Donationes debere sortiri perpetuam firmitatem, quas corporalis traditio fuerit subsecuta, sancimus, ne ususfructus exceptio pro traditione possit intellegi. Qui enim post liberalitatem re donata perfrui concupiscit, hoc sibi quo voluerit modo, consignata videlicet possessione, debet praecipuum custodire, ne inperfecta vaccillet donatio. Gestorum quoque confectionem sive ante traditionem sive post traditionem fieri oportebit, ut instrumentum, quo continetur munificentia, aput acta publicetur, in hac quidem urbe aput magistrum census, in provinciis vero aput provinciarum rectores vel, si praesto non fuerint, aput magistratus municipales vel si civitas ea vel oppidum, in quo donatio celebratur, non habeat magistratus, apud defensorem plebis, in qualibet civitate fuerit repertus: curatores enim civitatum ab huiuscemodi negotio temperare debebunt, ne tanta res eorum concidat vilitate. Sed iam allegatas apud curatores donationes et gesta confecta valere necesse est, in posterum omnibus, quae statuta sunt, observandis, quoniam, si quid fuerit praetermissum, nullius momenti videbitur esse donatio. Gesta autem confici super rebus etiam alibi conlocatis ubicumque sufficiet, ita ut traditio corporalis in locis, ubi res donata consistit, omni modo celebretur. DAT X KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) DD. NN. HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.

                                                                                     9.
      

IDEM AA. MONAXIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Legis a nobis paulo ante latae cetera quidem cautio necessaria nobis admodum visa est, sublata vero in donationibus species traditionis, quam olim retentio ususfructus induxerat, non sine magna ratione desiderata est, cum observationem iuris contrahere potius quam propagare debeamus. Ideoque ius pristinum renovamus, ut quisquis rem aliquam donando vel in dotem dando usumfructum eius retinuerit, etiamsi stipulatus non fuerit, eam continuo tradidisse credatur, nec quid amplius requiratur, quo magis videatur facta traditio, sed omni modo idem sit in his causis usumfructum retinere quod tradere. DAT. PRID. ID. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) D. N. HONORIO A. XI ET CONSTANTIO V. C. II CONSS.


XIII. DE REVOCANDIS DONATIONIBUS.

                                                                                     1.

IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD PHILIPPUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Liceat matribus, si impios filios probare se posse confidunt, publice adire iudicia. Matrem autem ingenuam liberam libertam libertinam, cui scilicet civitatis Romanae iura quaesita sunt, ita ut queri antiquo iure poterant, accipi audirique decernimus itemque filios filias ingenuos ingenuas, libertos libertas, libertinos libertinas, cives pari condicione Romanos. Secludimus mulierem, quae in secundi matrimonii foedus innubserit et unius tantum matrimonii mulieribus revocandarum donationum pro dimidia parte decernimus facultatem. Hic autem, qui a matre inpietatis arguitur, quidquid ex eo, quod titulo donationis tenet, eo die, quo controversiae qualecumque principium iussu iudicantis datur, habere repperitur, huius dimidium victo eripiatur. Ceterum quae ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime revocamus. Actionem vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi. Qua re de ceteris vel alterius status vel portentosae vilitatis abiectaeque pudicitiae satis etiam tacite cautum putamus. Quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quae iure, secundas tamen contraxerunt nubtias, nihil ex his privilegiis tributum esse velimus? DAT. XII KAL. OCT. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM AA. AD PHILIPPUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Avi nostri pro patribus firma lege sanxerunt, ut, si quid patres in liberos munificentiae titulo contulissent, si eos impios in iudicio declarassent, omne id esset revocandum, ne pietatis praemium apud scelestos et flagitiosos animos permaneret. DAT. XII KAL. OCT. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AA. AD ORFITUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si umquam libertis patronus filios non habens bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus et postea susceperit liberos, totum, quidquid largitus fuerit, revertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione mansurum. DAT. V KAL APRIL. ARBITIONE ET LOLLIANO CONS[S].

                                                                                     4.

IDEM AA. AD ORFITUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si quis forsitan filiorum maternam munificentiam consecutus in matrem impius detegitur, non iam dimidiam portionem, ut ante fuerat iussum, rei donatae, sed omnem substantiam proprietatis amittat. Matres vero, quae in secundas convenerint nubtias, reposcere vetamus a filiis, quae earum perceperint largitate. Quin etiam identidem commonemus alia omnia iuxta prioris legis tenorem debere servari. DAT. VIIII KAL. IUL. SIRMIO DATIANO ET CEREALE CONSS.

                                                                                     5.

IMPPP. THEODOSIUS, ARCADIUS ET HONORIUS AAA. VICTORIO PROC(ONSULI) ASIAE. Maritus donationes, quas instabiles esse testatur, formata legibus repetat actione. DAT. V KAL. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO CONSS.

                                                                                     6.
        

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. AD SENATUM. POST ALIA: Donationem circa filium filamve, nepotem neptemve, pronepotem proneptemve emancipationis tempore celebratam pater seu avus vel proavus revocare non poterit nisi edoctis manifestis(simis caus)is, quibus eam personam, in quam conlata (dona)tio est, contra ipsam venire pietatem et ex causis, quae legibus continentur, fuisse constabit ingratam. Quas tamen causas in cognitione discuti oportebit et nostro admitti iudicio, cum hoc inter partes competenti visum fuerit cognitori. Alias iubemus non audiri parentis querellas. ET CETERA DAT. VII ID. NOV. RAVENNA DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA CONSS.


XIIII. DE INGRATIS LIBERIS.

                                                                                     1.

IMPPP. VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA. AD PRAETEXTATUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Filios contumaces, qui patres vel acerbitate convicii vel cuiuscumque atrocis iniuriae dolore pulsassent, leges emancipatione rescissa damno libertatis immeritae multare voluerunt. DAT. XV KAL. SEPT. AMBIANIS LUPICINO ET IOVINO CONSS.


XV. DE HIS, QUAE ADMINISTRANTIBUS VEL PUBLICUM OFFICIUM GERENTIBUS DISTRACTA SUNT VEL DONATA.

                                                                                     1.

. . . . . . Agrippina d(ixit): τῶ τόπῳ ἐκεινῳ ούκ ἐπαγάρχει. Constantinus A. d(ixit): Sed iure continetur, ne quis in administratione constitutus aliquid compararet, unde quidem nihil interest, an in suo pago an in alieno comparavit, cum constet contra ius eundem comparasse. Et adiecit: ignoratis fiscale affici totum, quidquid administrantes comparaverint? Agrippina dixit: τοῦ τόπου ἐκεἰνου πραιπόσιτος ούκ ἦν. ἐγώ ἠγόρασα παρὰ τοῦ ἀδελφοῦ αύτοῦ, ἴδε αἱ ὠναἰ. Constantinus A. d(ixit): recipient a venditore Codia et Agrippina competens pretium.

                                                                                     2.

IDEM A. AD VERONICIANUM VIC(ARIUM) ASIAE. POST ALIA: Damus provincialibus facultatem, ut, quicumque sibi a numerariis, qui diversis rectoribus obsecuntur, conquesti fuerint aliquas venditiones extortas, inritas inanesque efficiant et male vendita ad venditoris dominium revertantur, amissione etiam pretii inlicitis ac detestandis emptoribus puniendis. DAT. XIIII KAL. IUN. OPTATO ET PAULINO CONSS.

                                                                                     3.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD IOVINUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Princeps cornicularius commentariensis numerarius et ordinarii per singula officia possessionum adque aedium nec non etiam mancipiorum comparationem sciant sibi esse praeclusam. Sive igitur in ipsis provinciis, in quibus memorata officia sustinere noscuntur, constiterit eos esse progenitos seu in aliis, omni modo a praedictis comparationibus per provincias, in quibus militant, temperare debebunt. Solas tamen res paternas memoratos mercari posse praecepimus, ita ut apud rectorem provinciae non minoribus pretiis, quam ratio aequitatis exposcit, venditio celebretur. DAT. III ID. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AA. SENECAE. POST ALIA: Vim illius legis aspicito eique pareto, qua proxime constitutum est, ut publicum munus agitantes nihil in suscepto mercarentur officio. DAT. V KAL. IUL. VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     5.

IDEM AA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Omnis se turpibus nundinis administrator abstineat: idem sibi altior iudex, idem mediae dignitatis, idem quicumque vel minimus putet esse praescribtum. Nemo in provincia quam tuetur, donec in eadem commorabitur, aliquid comparandi sumat adfectum: similiter administrantium socii adque participes, quaedam enim uniuscuiusque portio videtur adsessor. Patronos etiam fisci ab his contractibus iubemus inhiberi et qui principatum officiorum gerunt seu corniculum quique commentariensium nomine exosa miseris claustra custodiunt; tabularios quoque provinciarum et urbium singularum pari condicione constringimus; identidem numerarii praefecturae vel vicariae potestatis observent. Praeterea officiales adque municipes, qui exactiones quascumque susceperint, eos etiam,quibus vel discussionis indago vel negotium censuale mandatur, insuper principales, a quibus distributionum omnium forma procedit, curatores etiam lex ista contineat. Verum si qui ex his medio muneris sui tempore vel privatim aliquid e[miss]e vel publice detegetur, in inritum gesta revocentur, comparatores autem contra in[terdic]ta . . . . . . mati non modo his, quae per semet [ipsos vel per aliam fue]rint empta personam, sive ag[ri sint sive domus sive] mancipia seu quaecumque mobilia, sed etia[m ea pecu]niae taxatione, quam dederint, exuantur. Nec [ullus] inquirat, utrum civiliter rem actam constet an [tur]bide. Nec obsit propria reposcenti vel venditio interiecta vel largitas vel mentio ulla legati, nam utcumque in alterum res fuerit a comparatore translata, quam emi in officio non oportuit, liberum corporis persequendi praestamus arbitrium. Adiungimus autem, ut, si domini corporum venditorum, postquam emptores coeperint esse privati, quinquennio integro in repetitione cessaverint, continuo sibi fiscus usurpet, quae contra hoc vetitum vendita docebuntur. DAT. III NON. AUG. SIRMIO VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                     6.

IMPPP. GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque administranti provinciam provinciasve adque indifferenter sub quoquo apice potestatis quid donaverit, repetendi usque ad quintum annum proximum, ex quo idem privatus esse coeperit, habeat facultatem. Adque hoc scito nostro non unam iudicis personam comprehendimus, sed latius studio provisionis excurrimus. Sive igitur ei sive eius uxori, filio filiaeve, nepoti nepti et deinceps in infinitum, indifferenter emancipato an in sacris agenti, patri matri, fratri sorori, socero socrui et qui in consilio erit domesticove, coactam quis, seu palam vi adhibita seu et latenter inposita, prompserit largitatem, eam non secus repetere queat intra ea quae praescribsimus tempora, ac si de iure ipsius nullo vel inchoatae alienationis titulo recessisset, ita ut ad repetendam possessionem ne denuntiatione quidem opus sit, sed sufficiat apud iudicem, cuius ea de re notio erit, docuisse tempus, quo liberalitas sit parata, quo patefacto non secus ad eundem possessio cum fructibus revertatur, ac si ex eius numquam iure migrasset. Donatoris autem heredibus similem relinquimus actionem, si donator eo tempore obierit, quo adhuc in potestate is degerit, cuius obtentu videtur expressa donatio. Sin autem donator superstes fuit, quamdiu is abierit potestate, tum heredum extinguimus actionem, maxime cum donator non stantem ab initio donationem taciturnitatis suae videatur firmasse consensu. DAT. XV KAL. IUL. THESSAL(ONICAE) GRATIANO A. V. ET THEODOSIO A. I CONSULIBUS.

                                                                                     7.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Numerarii nihil emant, nihil contrahant. ET CETERA. DAT. XVIII KAL. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     8.
    

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Omnes, quos olim legum forma complectitur, amplissimae etiam potestatis nihil administrationis suae tempore aut emptionis aut donationis titulo consequantur. DAT. III ID. IUL. CONST(ANTINO) P(OLI) CAESARIO ET ATTICO VV. CC. CONSS.


XVI. DE INFIRMANDIS POENIS CAELIBATUS ET ORBITATIS.

                                                                                     1.
      

IMP. CONSTANTINUS A. AD POPULUM. Qui iure caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur adque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. Nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. Quam rem et circa feminas aestimamus earumque cervicibus inposita iuris imperia velut quaedam iuga solvimus promiscue omnibus. Verum huius beneficii maritis et uxoribus inter se usurpatio non patebit, quorum fallaces plerumque blanditiae vix etiam opposito iuris rigore cohibentur, sed maneat inter istas personas legum prisca auctorita[s]. DAT PRID. KAL. FEB. SERDICAE, P(RO)P(OSITA) KAL. APRIL. ROM(AE) CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO. C. CONSS.


XVII. DE IURE LIBERORUM.

                                                                                     1.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. AD CAESARIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Sancimus, ut sit in petendo iure liberorum sine definitione temporis licentia supplicandi, nec inplorantum preces aetas vel tempus impediat, sed sola miseris ad poscendum auxilium sufficiat desperatio liberorum. DAT. VII ID. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET H[ONORIO III AA. C]ONSS.

                                                                                     2.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. ISIDORO P(RAEFECTO) U(RBI). In perpetuum hac lege decernimus inter virum et uxorem rationem cessare ex lege Papia decimarum et, quamvis non interveniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte lex alia minuerit derelicta. Tantum igitur post haec maritus vel uxor sibi invicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit. DAT. PRID. NON. SEPT. VARANE V. C. CONS.

                                                                                     3.

IDEM AA. ISIDORO P(RAEFECTO) U(RBI). Nemo post haec a nobis ius liberorum petat, quod simul hac lege detulimus. ET CETERA. DAT. PRID. NON. SEPT. VARANE V. C. CONS.

                                                                                     4.
        

IDEM AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Quod impetratum ius communium liberorum superstite Catullino clarissimo viro minus allegatum esse cognoscitur, nec succedenti obesse permittimus nec ulli umquam in simili causa statuimus nociturum. ET CETERA. DAT. XIII KAL. MART. RAV(ENNAE) HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.


XVIII. DE MATERNIS BONIS ET MATERNI GENERIS ET CRETIONE SUBLATA.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. CONSULIBUS, PRAETORIBUS, TRIBUNIS PLEBIS, SENATUI SALUTEM DICIT. Placuit salva reverentia et pietate sacris nominibus debita, ut potestas quidem et ius fruendi res liberorum suorum in sacris constitutorum in maternis dumtaxat facultatibus penes patres maneat, destituendorum autem liberorum eis licentia derogetur. Casset itaque in maternis dumtaxat successionibus commentum cretionis et res, quae ex matris successione fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate adque dominio, ut fruendi pontificium habeant, alienandi eis licentia derogetur. Nam maternum patrimonium, quod filiis in potestate constitutis obvenerit, cum patre mortuo sui iuris fuerint, praecipuum habere eos et sine cuiusquam consortio placuit. Quod si pater suum filium patremfamilias videre desiderans eum emancipaverit, repraesentare ei maternam debebit substantiam, ita ut filius accepto munere libertatis reique suae dominus effectus, ne videatur ingratus, tertiam partem custoditae sibi rei muneris causa parenti offerat, aestimatione, si res dividi coeperint, bonorum virorum arbitrio permittenda, quam tertiam alienare quoque pater, si hoc maluerit, habebit liberam potestatem. Ante emancipationem autem parentes, penes quos maternarum rerum utendi fruendique potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et quod iure filiis debetur in examine poscere et sumptus ex fructibus inpigre facere et litem inferentibus resistere adque ita omnia agere, tamquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam, ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor vel is cui res donatur observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans. Docere enim pater debet proprii iuris eam rem esse quam donat aut distrahit; et emptori, si velit, sponsorem aut fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescribtionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus. DAT. XV KAL. AUG. AQUIL(EIAE), RECITATA APUT VETTIUM RUFINUM P(RAEFECTUM) U(RBI) IN SENATU NON. SEPT. CONSTANTINO A. V. ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. IULIO SEVERO. Cum ad patrem aliquid ex materna successione interposita cretione pervenerit et ad liberos maternarum rerum successiones defluxerint, ita eas haberi placet in parentum potestate, ut dominium tantum possessionis usurpent, alienandi vero licentiam facultatemque non habeant, ut, cum aetates legitimae liberorum ad emancipationem parentes invitaverint et patresfamilias videre liberos suos voluerint, tertiam partem materncrum bonorum eis filii tamquam muneris causa offerant; quam suscipiendam patres putaverint, faciendae divisionis arbitrium permitti oportebit iustitiae bonorum virorum, per quos facta divisione tertiam partem oblatam parentes ita accipien(t, ut alienandae quoque eius par)tis habeant facultatem, s(i modo ullus potuerit inve)niri, cui placeat hanc am(plecti licentiam, cum omni) modo filios conducat ad(niti, ut pio sedulitatis affec)tu mereantur accipere eam, quam (patribus dederint), portionem. DAT. VII ID. SEPT. MED(IOLANO), ACC. NON. OCT. CONSTANTINO A. V ET LICINIO CAES. CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD SEVERUM COM(ITEM) HISPANIARUM. Insinuatum est quosdam patres principalis coniugii copulatione destitutos in perniciem filiorum ultra misericordiam sanguinis properare et receptis deinceps aliis matrimoniis maiorem sibi in rebus filiorum vindicare personam: qui quoniam in his usufructuarii remansisse videntur, usurpare ea ac pervertere confidunt, ut per hoc his, qui in orbitate remanserunt, nulla nec possidendi nec litigandi tribuatur occasio. Ideoque placet, ne quis pater receptis deinceps matrimoniis earum rerum, quae prioris coniugis fuerunt, sibi ius defendendum existimet nisi tutelae vice, donec minores probata aetate esse videantur. His autem moderatio nostra cuncta iube[t] servari adque restitui. P(RO)P(OSITA) III KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) OPTA[TO] ET PAULINO CONSS.

                                                                                     4.

IMP. CONSTANTIUS A. AD DIONYSIUM. Cretionis o[bser]vantiam praecipimus removeri, per qua[m filii pa]triae potestati subiecti res ex materna h[ereditate] vel ex diversis successionibus ad se devo[lutas ante]hac his, in quorum potestate fuerant, [adquirebant et] ut intra [s]extum annum facultates a[liunde] [venientes]****** ibe** si quidem superstites [sunt, sint patrum, int]ra praefinitum tempus [defunctis quae ex m]aterna hereditate vel gene[ris materni] devoluta sunt, ad proximos [veniant iubemus,] quoniam priorem nostram iussi[onem] quae sine temporis distinctione filorum successiones ad patres iusserat pertinere, aequitatis ratio corrigi persuasit. Si quis vero ex paterno genere vel amicis paternis quacumque ratione reliquerit, id simili iustitiae moderamine ad patrem aut ad patris genus pertineat, ut ex utraque familia manantes facultates singulis quibuscumque cessisse potius quam adeptae esse videantur. Post emensum vero sextum aetatis suae annum adaeque sine eiusdem cretionis necessitate delatas sibi qualicumque successionis genere facultates ad eos, in quorum potestate sunt, iure patrio transmittant. P(RO)P(OSITA) PRID. ID. MART. HELIOPOLI CONSTANTIO A. II ET CONSTANTE CONSS.

                                                                                     5.

IDEM A. AD LEONTIUM COM. OR. Qui se patris negat heredem, defuncti avi suscipere facultates non potest, maxime emancipatus, nisi per bonorum possessionem ad hu[i]usmodi beneficium pervenerit. Et quod maternus [av]us relinquit, patri adquiritur, et si legatum fideicom[miss]umve esset solutum, bonorum patris effectum [est. Qu]od si fideicommissi dies legative iam cesserat, [ad here]des patris [peti]tio devoluta est. Si vero filius [familias] ab avo suo materno heres ostenditur insti[tutus, patr]e cernere iubente filioque cernente persona [filii media h]ereditas pervenit ad patrem. Dudum si quidem placuisse p[atet, ut possessio lon]gi temporis in heredi[tatibus ad filios delatis] inefficax esset ad(que patrib)[us eas so]la sollemnita(s cretionis adq)[uireret, sed] excepta caus(a maternorum) [bonorum: ita adquiri non de]bere certiss(imum est, in quibus vis ac vocabulum) cretionis exp(ulsum est. Nec vero dubitari potest, si pri)usquam lega(ti vel fideicommissi cederet dies aut iussu) patris dicere(t cretionem, propriae potestatis effectus) est, arbitrio s(uo eundem haec potuisse conquirere.) DAT. VIII ID. A(PRIL. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.)

                                                                                     6.

IMPPP. GRATI(ANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA.) AD HESPE(RIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quemadmodum maternas fa)cultat(es venditione vel donatione transcribere in) alias p(ersonas patribus non licet, ita ea, quae pater ma)tris ac (mater quaeque avus matris aut avia nepotibus) pro(nepotibusve donaverint sive ab intestato relique)rin(t, patribus alienare non liceat. Delatae vero ab ex)tra(neis sive ex transversa linea facultates, praeterquam ab his necessitudinibus, quas locuti sumus, patribus conferant, quidquid filiis positis in eorum potestate detulerint. DAT. PRID. KAL. AUG., ACC. IIII KAL. SEPT. AUXONIO ET OLYBRIO VV. CC. CONSS.

                                                                                     7.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. FLORENTINO P(RAEFECTO) U(RBI). Quidquid avus avia, proavus proavia nepoti nepti, pronepoti pronepti cuiuslibet tituli largitate contulerint, id est testamento fideicommisso legato codicillo donatione vel etiam intestati successione, pater filio filiaeve integra inlibataque custodiat, ut vendere donare (relinquere alteri aut) obligare non possit, (ut, quemadmodum ipse super) his licentiam totius potes(tatis amittit, defuncto eo filio fi)liaeve praecipua com(putentur nec ab illis, qui ex patre) sunt, consortibus (vindicentur. Supplicandi etiam in) futurum contra (haec licentiam submovemus. ET C)ETERA. DAT. ID. OCT. (MEDIOLANO OLYBRIO ET PROBINO CONSS.)

                                                                                     8.

(IMPPP. ARCADIUS, HONORIUS ET THEODOSIUS AAA.) ANTHE(MIO PPO. Certis annorum interv)allis in bonorum (possessione maternae hereditati)s a patre poscen(da aut successione amplectenda inf)antis filii aeta(tem nostra auctoritate praescribim)us, ut sive matu(rius sive tardius filius fandi sumat au)spicia intra (septem annos aetatis eius pater aut bo)norum pos(sessionem imploret aut qualibet actis test)atione (successionem amplectatur, hac vero aet)ate finita (filius edicti beneficium petat vel de succes)sione sus(cipienda suam exponat voluntatem, dum tame)n intra annum ad inpetrandam bonorum possess)ionem praescribtum uterque de possessione ampl)ecten(da suum prodat arbitrium. Cretionum autem) (scrupulosam sollemnitatem, sive materna filio fami(lias sive alia quaedam deferatur hereditas, hac) (lege emendari penitus amputarique decernimus.) (DAT. XVI KAL. APRIL. CONSTP. DD. NN. HONORIO VII) (ET THEODOSIO II AA. CONSS.).

                                                                                     9.

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. AD SENATUM URBIS ROMAE. POST ALIA: Si uxor intestata defecerit superstitibus communibus filiis in patria potestate degentibus, utitur maritus prisco beneficio iuris ac legum circa usumfructum retinendum, quamdiu filii in potestate consistunt, aut in praebenda filiis libertate circa trientem sibi ex Constantinianae legis beneficio conquirendum. Si vero viva matre emancipati sunt filii, tunc demum, quoniam omni commodo destituitur pater nec retinet usumfructum, virilis ei inter filios, seu unus seu plures sunt, usumfructum tribuimus portionis. Si vero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctae beneficio, quod casui utrique praescribsimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usumfructum ex legum auctoritate retinebit et praemium delatae, cum volet, emancipationis accipiet: in eorum vero parte, quos exisse de potestate viva matre constiterit, usumfructum virilis inter eos portionis secundum praescribta percipiet. In nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua non extantibus filiis cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est. Nam licet hoc novum praesens lex constituat in nepotes, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur. Habeat igitur avus veniens cum nepotibus in potestate durantibus usumfructum bonorum omnium, quae ex defunctae aviae successione delata sunt. Cum vero his quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, trientem pro praemio manumissionis accipiat, vel, si ex pluribus alteros manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum trientem, ex parte vero in potestate manentium retineat usumfructum. Quod si nepotes sint neptesve aut ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso sacris avia vivente dimissi, idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usumfructum. Si vero ex nepotibus neptibusve tempore, quo in aviae successionem vocantur, alii in avi sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usufructu consequendo et in triente ex emancipationis praemio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi ususfructus virilis inter eos portionis habeatur. Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quae de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes. ET CETERA. DAT. VII ID. NOV. RAVENNA DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.

                                                                                     10.
      

IDEM AA. AD SENATUM. POST ALIA: Si sine liberis unus vel una moriatur e filiis et superstitem fratrem vel fratres, sororem vel sorores et patrem relinquat, sive is emancipatus sive in potestate defecerit, eius portionem, quam ex bonis maternis vel undeunde iure quaesierit, pater sine dubio consequatur iugi dominio possidendam. Quod si novercam superduxerit, ea quidem, quae filius defunctus extrinsecus adquisierat, sibi habeat pater et perpetuo iure dominii possideat, bonorum vero ex matris patrimonio filio qui defunctus est quaesitorum solum usumfructum retentet, ad alios filios ex eodem matrimonio natos post eius obitum proprietate reditura. Et si ante mortem filii domum secundis nubtiis occupavit, similem causam sequatur, ut filio extrinsecus adquisita perpetuo iure possideat, maternarum autem rerum eius solum usumfructum retentet. Quod si filius filiave extantibus liberis adhuc positi in potestate defecerint, portionis eorum totius solum usumfructum morientis retentet nepotibus, id est defuncti filiis, proprietate servata. Si vero nepotes tempore mortis maternae extra avi sint potestatem, ipsi ilico in patris sui matrisve successionem vocentur. ET CETERA. DAT. VII ID. NOV. RAVENNA DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.


XVIIII. DE BONIS, QUAE FILIISFAMILIAS EX MATRIMONIO ADQUIRUNTUR.

                                                                                     1.
    

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. AD SENATUM. POST ALIA: Cum venerandae leges vetuerint patribus iure potestatis adquiri, quidquid eorum filiis avus, proavus proavia a linea materna venientes quocumque titulo contulissent, hoc quoque convenit observari, ut, quidquid vel uxor marito non emancipato vel maritus uxori in potestate positae quocumque titulo vel iure contulerit sive transmiserit, hoc patri nullatenus adquiratur, atque ideo in eius tantum, cui delatum est, iure durabit. ET CETERA. DAT. VII ID. NOV. RAVENNA DD. NN. THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.