Codex Theodosianus/Liber VII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber VII
438 p.C.n.

Fairytale left blue.png Liber VI Liber VIII Fairytale right blue.png

I DE RE MILITARI[recensere]

I.1[recensere]

IMP. CONSTANTINUS A ET C. Si quis barbaris scelerata fa(c)tione facultatem depraedationis in Romano(s) dederit vel si quis alio modo factam diviserit, (vi)vus amburatur. DAT. IIII KAL. MAI. SEVERO ET RUFIN(O CONSS).

I.2[recensere]

IMP. CONSTANTIUS A. AD SILVANUM COM(ITEM) ET MAGISTR[UM] EQUITUM ET PEDITUM. Si quis miles per commeatu[m] dimissus fuerit a tribuno vel praeposito aut inconsulto eodem ab obsequio militari signisque discesserit, per singulos milites tribuni et praepositi quina pondo auri fisco inferant. DAT. VI KAL. IUN. SIRMIO LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

I.3[recensere]

IDEM A. AD TITIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quicumque militum ex nostra au[c]toritate familias suas ad se venire meruerint, non amplius quam coniugia liberos, servos etiam de peculio castrensi emptos neque abscribtos censibus ad eosdem excellentia tua dirigi faciat. DAT. III KAL. IUN. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

I.4[recensere]

IDEM A. AD CRETIONEM V(IRUM) C(LARISSIMUM) COM(ITEM). Quamvis omni tempore opera dari debuerit, ne sacramentis militaribus spretis otio traderentur qui nec stipendiorum numero nec contraria corporis valetudine quiete perfrui debent, tamen prudentiae tuae prosecutione admissa, quae apud nos verbis facta est, praecipimus, ut, qui ante stipendia emensa vel integra corporis valetudine otio mancipati sunt, restituantur pristinis numeris. DAT. V KAL. IUL. SERGIO ET NIGRINIANO CONSS.

I.5[recensere]

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. Eorum liberos, qui armis inhaeserunt, ad usum bellicum et castra revocantes [ei]s quoque eorum stipendiorum copiam deferemus, qui alterius gradus militia salutarem maxime rei publicae operam persecuntur. Quod si quosdam aut inbecillitas valitudinis aut habitudo corporis [a]ut mediocritas proceritatis ab armatae militiae con[d]icione submoverit, eos iubemus in officiis ceteris militare. Nam si post definitam a nobis aetatem ignobile otium adamaverint, curiis obnoxii erunt sine controversia pro virium qualitate, ita ut ii, quos debilitas fortuita aut morbus et corporis valitudo confecta ita enervaverit, ut ad usum castorum militiaeque idonei esse non possint, vacationem perpetuam depulsis curialium munerum sollicitudinibus consequantur. ET CETERA. DAT. III K. MAI. HADRIANOP(OLI) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

I.6[recensere]

IDEM AA. MAURIS SITIFENSIBUS. Si quis sacramenta militiae inpigro quinquennii labore pertulerit, avo licet ac patre sit decurione progenitus, ab omni nexu curiali personam dumtaxat propriam vindicaverit. Diversis autem officiis servientes quinque et viginti annis in militia decursis pari securitate donamus. ET CETERA. DAT. VIIII K. MAI. TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

I.7[recensere]

IDEM AA. IOVIO MAGISTRO EQUITUM ET PEDITUM. Plures de diversis numeris ante impleta stipendia ad indebitos honores suffragiorum ambitione perveniunt. Sive igitur eos purpuram adorasse constabit sive excepisse aliquas dignitates, eo quem ceperint honore solvantur, ita ut, qui ceteros in labore positos festina cupiditate transierint, nec testimonium quidem emeriti laboris accipiant. Quod si aliquibus fortasse rationibus adtinentur inpliciti, ad eos numeros, de quibus [per am]bitionem exierant, revertantur. DAT. PRID. KAL. IUN. MED(IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

I.8[recensere]

IDEM AA. AD EQUITIUM COM(ITEM) ET MAG(ISTRUM) MIL(ITUM). Omnibus omnino veteranis auctoritas tua denuntiet, quod, si quis filium suum armorum honore condignum non propria voluntate militiae, quam ipse sudarit, ob[tu]lerit, nostrae sit legis laqueis inplicandus. DAT. VIII KAL. OCT. HERACLEAE VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

I.9[recensere]

IDEM AA. AD IOVINUM MAG(ISTRUM) EQUITUM. Tam duces quam etiam comites et quibus Rheni est mandata custodia since[ri]tas tua protinus admonebit, ut neque regalibus neque legatis sua milites iumenta subpeditent. Etenim c[um] propriis animalibus eo usque veniendum est, ubi obsequium cursuale succedit. Sane sollicitudinem competentem auctoritas tua iubebit adhiberi, ut eorum pecoribus, ubi conlocaverint mansionem, alimenta non desint. DAT. IIII KAL. FEB. REMIS LUPICINO ET IOVINO CONSS.

I.10[recensere]

IDEM AA. AD IOVINUM MAG(ISTRUM) MIL(ITUM). Plerique milites secum homines condicionis ingenuae propinquitate simulata vel condicione lixarum frequenter abducunt: ideoque, ut numerosissima pube crescat exercitus, moneantur, ut ipsi sponte huiuscemodi homines, quos penes se esse meminerint, tribunis suis sive praepositis offerant ad tuum officium dirigendos, aut sciant se non absque devotionis nota et morsu honoris alieni commilitonibus esse postponendos. Etenim his, qui occultatores perfidos publicaverint, pro praemio huius indicii gradus unus addetur, hi vero ad inferiorem ordinem revolventur, qui castris idoneos [iu]venes studio inertis obsequii putaverint occulendos. DAT. XVI KAL. MART. REMIS LUPICINO ET IOVINO CONSS.

XVIII DE DESERTORIBUS ET OCCULTATORIBUS EORUM[recensere]

XVIII.1[recensere]

Impp. Valentinianus et Valens aa. edicta pro per Italiam et Alpes. Unusquisque, apud quem desertor fuerit deprehensus, si plebeiae et humilioris condicionis est, metalli se sciat supplicio puniendum, qui autem superioris cuiuscumque loci dignitatisve sit, media se bonorum parte cognoscat esse multandum. In hac poena sit et officium uniuscuiusque iudicis, quod forte desertores in consortio sui probatos habet nec eos prodit. Dat. VII kal. april. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mart. 26).

XVIII.2[recensere]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Actor eius fundi, in quo alienigena vel idoneus militiae vel ante iam traditus latuerit, ultima flammarum animadversione consumatur. Hoc interim nos constituisse sufficiat, nam si parum profecerit in servos interminatio constituta, in dominos peccatum deinceps emendatura decernet. Dat. VI non. iul. Aquileia Auxonio et Olybrio vv cc conss. (379 iul. 2/5).

XVIII.3[recensere]

Idem aaa. Neoterio praefecto praetorio. Si temonarius prodiderit desertorem, protostasiae onere biennio relevetur. Proposita III kal. mai. Antiochiae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 apr. 29).

XVIII.4[recensere]

Idem aaa. ad Syagrium praefectum praetorio. Si quis latebram praebuerit desertori, possessionis, in qua latuerit, amissione multatus etiam graviorem sententiam pertimescat. Porro actorem flammis subiciendum esse non dubitet, qui in perniciem fortasse domini aut sceleris participatione confovit aut dissimulatione neglexit. (380 iul. 15).

At vero si desertorem servus prodiderit, libertate donetur si mediocris loci ingenuus, immunitate potiatur. (380 iul. 15).

Neque solum eos loquimur, qui proxime signis felicibus adplicati militiae rudimenta timuerunt, verum qui stipendiis militaribus degenerem latebram praebuisse monstrantur. (380 iul. 15).

Desertor autem habebitur, quisquis belli tempore aberit a signis. Horum qui sponte processerit, peccati anterioris supplicium non timebit. sin vero flagitiosa ignavia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, invigilantibus forinsecus quoque officiis publicis, ubicumque correptus severitati iudicis offeratur, degeneri morte gladium subiturus. (380 iul. 15).

Si autem rector provinciae propositam severitatem vel gratia vel dissimulatione distulerit, patrimonii atque existimationis damno subiciatur et in officii primores capitaliter vindicetur. Proposita id. iul. Romae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iul. 15).

XVIII.5[recensere]

Idem aaa. Neoterio praefecto praetorio. Si quis forte desertorem agro tectoque susceperit atque aput se diu passus fuerit delitiscere, actor quidem vel procurator loci, qui hoc sciens prudensque conmiserit, capitali supplicio subiugetur, dominus vero, si huius rei conscius fuerit, praedii, in quo latuerit desertor, amissione puniatur. Dat. XVII kal. feb. Eucherio et Syagrio viris clarissimis conss. (381 ian. 16).

XVIII.6[recensere]

Idem aaa. ad Severum praefectum praetorio. Desertorum iugiter pretia vindicamus, quos intra annui temporis metas inter ipsa traditionis exordia deseruisse constiterit. Ipsorum quippe est providentiae, quos huiusmodi munus amplectitur, militaturis potius quam fugacibus instruere necessaria supplementa. (382 apr. 2).

Si vero in desertoribus occulendis actorum scelus atque conmissum sit, flammis scelera puniantur. Si dominum quoque conscientia talis involverit, praediis, quae latebram praestiterunt, sacro patrimonio vindicatis gravioris exitii dominum quoque casus involvat. Proposita Romae IIII non. april. Antonio et Syagrio conss. (382 apr. 2).

XVIII.7[recensere]

Idem aaa. Constantiano vicario dioecesis Ponticae. Quisquis in fundo suo desertores vel latrones habere se meminerit, nisi eos ex die constitutionis emissae in sex menses prodiderit aut comprehensos etiam severitati iudiciariae obtulerit, sciat dissimulatione convictus fundum ipsum, in quo praedicti postea potuerint inveniri, fisci nostri viribus esse nectendum. (383 iul. 12).

Quod si forte contigerit, ut inscio domino memorati latuisse videantur, pari constituti temporis dimensione servata actores capite damnentur. Quam condicionem et circa actores rerum nostrarum volumus custodiri. Dat. IIII id. iul. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 iul. 12).

XVIII.8[recensere]

Idem aaa. ad Flavianum praefectum praetorio. Quisquis desertorem vel a se receptum vel in suo latitantem cognoscit, nisi eum ex die publicati huius edicti intra duos menses adhibita inquisitione correptum ordinario iudici offerre curaverit, detectus in crimine pro qualitate ordinis atque personae incurrat in legem. Et si quidem potuerit corporali iniuriae subiacere, servata ex iure substantia et fustibus coerceatur vel metallo operi publico deputetur et nonnumquam se ulterius erigente censura exilio perpetuae relegationis plectatur. Quod si eiusmodi fortasse fuerit, ut iniuria corporali intuitu generis aut honoris excipiatur, non procrastinata auctoritate sententiae per singula capita eorum, quos contra interdictum retinere atque occultare non timuit, denos iuniores maxime idoneos militiae offerat aut quinquaginta pondo argenti restituat. (383 [391?] febr. 27).

Quod si procurator possessionis sive actor vel etiam colonus latebram desertori domino ignorante praestiterit, detectus in crimine capitali supplicio mancipetur. Ceteros quoque similis conscientiae exemplum triste deterreat illorum: tantummodo probationibus evidenter ostensis innoxiis relinquatur habitatio, quos iam dudum fiscus adaeravit. (383 [391?] febr. 27).

Oblati autem iudicibus, nisi in contigua quacumque provincia vel tuae praestantia potestatis vel ii dumtaxat ordinis militaris vir, qui possint de capite eorum ferre sententiam, degere videbuntur, interrogati et severitati necessariae subiaceant et ad sinceritatem tuam per ordinarii iudicis exsecutionem vel officia rectoris dirigantur cum prosecutione. Et cetera. Dat. III kal. mart. Merobaude II et Saturnino conss. (383 [391?] febr. 27).

XVIII.9[recensere]

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad populum. Quisquis in domo patrimoniove suo vel qualibet abstrusa et longissime a se possessione discreta desertorem latere cognoscit, ad eos, quibus cura indagandi mandata est vel, si forte defuerint, ad rectorem provinciae protinus spontanea oblatione deducat veniam delicti veteris habiturus. Exactis enim quattuor mensibus, postquam edictum nostrum intra eam urbem, quam quisque habitat, fuerit publicatum, si quis noluerit moderationi praesentis oboedire praecepti, haec in eum poena imponetur, ut et qui occultatus fuerit eruatur et latebrae auctor pro uno desertore vel duas praeter eum auri libras vel duos iuniores militaris roboris ac staturae cogatur fisco abscisa spe totius defensionis inferre. (396 apr. 26).

Et quoniam plurimos cognovimus, priusquam victricibus aquilis sociarentur, vel illuc, unde electi fuerant, vel quo placuerit abire, alios autem litterarum initiatos auspicio, quamquam necdum dicantur meruisse sub signis, praecipimus, ut post tempus definitum quicumque ex iunioribus fuerit retentus, praeter eum vel duos tiorens per singulos vel duas auri libras malo coactus fisco nostro adnumeret. (396 apr. 26).

Qui vero causarias vel honestas indepti sunt missiones, ab invidia et formidine desertionis amoveantur, etsi haec sunt tyrannico tempore consecuti, dummodo eos eas meruisse vel peracto militiae labore vel probata debilitate pateat. (396 apr. 26).

Si qui etiam ex servorum numero militiae se sociarunt, quos dominis suis legitima iudicum reformavit auctoritas, sine metu legis ab his, quibus recte docentur redditi, tenebuntur. Dat. VI kal. mai. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 26).

XVIII.10[recensere]

Idem aa. Vincentio praefecto praetorio Galliarum. Protectores, qui ad inquisitionem vagorum per provincias diriguntur. Nullas in retinendis fugitivis dumtaxat indigenis iniurias possessoribus parent, quia hoc illis tantum permittitur, ut desertores veteranorum filios ac vagos et eos, quos militiae origo consignat, ad dilectum iuniorum provocent. Dat. XVI kal. iun. Mediolano Stilichone et Aureliano viris clarissimis conss. (400 mai. 17).

XVIII.11[recensere]

Idem aa. et Theodosius a. Hadriano praefecto praetorio. Si qui desertores oberrare in provinciis fuerint comprehensi, eos et comprehendi protinus volumus et ad iudicem deduci, ut auditi, cum de crimine desertionis suae confessi fuerint, carceris custodiae deputentur: de quorum nominibus ad tuam sublimitatem subditis confessionibus referatur, ut instructi magistri militum, quid de his fieri oporteat, pro sui auctoritate constituant. Sin vero inventi resistendum atque armis obtinendum putaverint, tamquam rebelles in ipsis temeritatis suae conatibus opprimantur: (403 febr. 24).

Ita tamen, ut provinciarum iudices sollicita cautione disquirant, ne sub falsarum tractoriarum nomine desertionis suae crimen defendere moliantur, ne subpositis aut conmentis epistulis evadendi habeant facultatem. (403 febr. 24).

In desertorum quoque occultatores iuxta promulgatas leges severissime vindicetur. Dat. VI kal. mart. Ravenna Theodosio a. I et Rumorido conss. (403 febr. 24).

XVIII.12[recensere]

Idem aaa. Hadriano praefecto praetorio. Si quis militem profugum desertoremque castrorum in praedio suo susceperit, nisi eum ipse prodiderit aut comprehensum severitati iudiciariae potestatis obtulerit, sciat, si in dissimulando convictus fuerit, fundum ipsum, in quo praedictus postea potuerit inveniri, fisci nostri viribus sociandum. (403 iul. 25).

Quod si forte contigerit, ut inscio domino in eius praediis habitarit, fundo a nexu huius legis exuto actorem conscium Severo supplicio damnandum esse censemus. Quam condicionem etiam circa actores domus nostrae volumus custodiri. Dat. VIII kal. aug. Ravenna Theodosio a. I et Rumorido conss. (403 iul. 25).

XVIII.13[recensere]

Idem aaa. Hadriano praefecto praetorio. Desertores modis omnibus adtinendos esse censemus. Universi igitur provinciales sciant opprimendorum sibi desertorum facultatem esse permissam: quibus ne sit tarditas poenae solacio, velox ubicumque iubemus esse supplicium. Quod ad notitiam primatium urbium vicorum castellorumque deveniat, quo scire possint etiam occultatores eorum ad subeundam poenam, quae divi genitoris nostri est constituta legibus, adtineri. Dat. VI non. oct. Theodosio a. I et Rumorido conss. (403 oct. 2).

XVIII.14[recensere]

Idem aaa. Hadriano praefecto praetorio. Opprimendorum desertorum facultatem provincialibus iure permittimus: qui si resistere ausi fuerint, velox ubicumque iubemus esse supplicium. Cuncti etenim adversus latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum: (403 oct. 2).

Hac tamen condicione servata, ut ab his iunioribus, qui proxima indictione praesenti tempore conferuntur, supplicio temperetur, quia per provinciales intra praescriptum legibus tempus ad ea signa, quibus destinati fuerant, redhibendi sunt, ne possessores redhibitionis damna percellant propter eos, qui necdum paene auspicati militiam fugerunt. (403 oct. 2).

Sed ut in his patientiam tenemus, ita omnes, qui ultra memoratam indictionem et nostrae beneficia sanctionis castra et militiam deseruere, condemnationibus obnoxios esse praecipimus occultatoresque eorum ad subeundam poenam, quae divi genitoris nostri constituta est legibus, volumus retentari. Dat. VI non. oct. d. n. Theodosio a. I et Rumorido viro clarissimo conss. (403 oct. 2).

XVIII.15[recensere]

Idem aaa. Longiniano praefecto praetorio. Qui relictis militaribus castris se ad depraedationes vel latrocinium contulerint, severitatem publicam non evadant. Dat. VIIII kal. april. Ravenna Arcadio a. VI et Probo v. c. conss. (406 mart. 24).

XVIII.16[recensere]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Gaisoni comiti et magistro militum. Qui sine conmeatu aliquo annum in penatibus propriis vel in quibuslibet locis desidiosa quiete transegerit, decem sequentibus postponatur; in quo vero biennium talis culpa deprehenditur, viginti sibi antepositos congemiscat; tertius autem annus triginta praelatos iure deflebit, ita ut quartus exempto matriculae nulli veniam derelinquat. Et cetera. Dat. prid. id. iun. Ravenna post consulatum honorii VIIII et Theodosii v aa. (413 iun. 12).

XVIII.17[recensere]

Idem aa. Constantio magistro militum. Omnes tribunos, qui per Africam vagorum et desertorum requirendorum sumpserunt officium, ne sub huiusmodi professione vastent provinciam, submoveri praecipimus. In futurum autem istud nequaquam vocabulum vel officium infaustum constituimus per Africam esse debere, ita ut, si quis ad condemnatam huius officii qualitatem praedae causa adspirare temptaverit, capitalis in eum severitas exeratur. Dat. pridie kal. mart. Ravenna Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 febr. 29).

Fairytale left blue.png Liber VI Liber VIII Fairytale right blue.png