Jump to content

Collationes/1

Checked
E Wikisource
COLLATIO PRIMA
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 Iprae 2 


COLLATIO PRIMA,

[recensere]

Quae est prima abbatis Moysis. DE MONACHI INTENTIONE AC FINE. CAPUT PRIMUM. De habitatione Scythi, et proposito abbatis Moysis. Cum in eremo Scythi, ubi monachorum probatissimi patres, et omnium sanctorum morabatur perfectio, abbatem Moysen, qui suavius inter illos egregios flores non solum actuali, verum etiam theorica virtute flagrabat, institutione ejus fundari cupiens expetissem, una cum sancto abbate Germano (cum quo mihi ab ipso tyrocinio, ac rudimentis militiae spiritalis ita individuum deinceps contubernium tam in coenobio, quam in eremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi nostri parilitatem pronuntiarent, unam mentem atque animam duobus inesse corporibus), pariterque ab eodem abbate aedificationis sermonem fusis lacrymis posceremus (quippe cujus hunc animi rigorem manifestissime noveramus, ut nisi fideliter desiderantibus, et cum omni cordis contritione quaerentibus, nequaquam acquiesceret januam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim vel nolentibus eam, vel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias, et quae solis perfectionem cupientibus debent esse compertae, indignis et fastidiose suscipientibus pandens, aut jactantiae vitium, aut proditionis crimen videretur incurrere), tandem fatigatus precibus nostris, ita exorsus est.

CAPUT II. De interrogatione abbatis Moysis quaerentis qui monacho scopos, vel quis sit finis. Omnes, inquit, artes ac disciplinae scopon quemdam, id est, destinationem et telos, hoc est, finem proprium habent: ad quem respiciens uniuscujusque artis industrius appetitor, cunctos labores et pericula dispendiaque universa aequanimiter libenterque sustentat. Nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans, terram infatigabiliter scindit, et indomitas agri glebas frequenti vomere subigit, dum scopon servat, ut eam cunctis sentibus expurgatam, universisque graminibus absolutam in modum solubilis arenae exercendo comminuat: finem, id est, perceptionem copiosarum frugum et exuberantium segetum, non alias adepturum se esse operis ac sudoris sui ratione confidens, quo vel ipse deinceps vitam securus exigere, vel suam possit amplificare substantiam. Referta etiam frugibus horrea libenter exhaurit, easque putribus sulcis instanti labore commendat, praesentem diminutionem futurarum messium contemplatione [ Lips. in marg. compensatione] non sentiens. Illi etiam qui negotiationum solent exercere commercia, non incertos pelagi timent casus, non ulla discrimina perhorrescunt, dum ad finem quaestus spe pretii provocantur. Nec non etiam hi qui militiae mundialis ambitione inflammantur, dum prospiciunt honorum ac potentiae finem, peregrinationum exitia [ Lips. in marg. exsilia] ac pericula non sentiunt, nec praesentibus aerumnis bellisque franguntur, dum propositum sibi dignitatis finem cupiunt obtinere. Habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, verum etiam gratanter impendimus, ob quem nos jejuniorum inedia non fatigat, vigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio Scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis, nuditasque et omnium rerum privatio, horror quoque hujus vastissimae solitudinis non deterret. Ob quem vos ipsi procul dubio parentum sprevistis affectum et patrium solum ac delicias mundi tot pertransitis regionibus despexistis, ut ad nos homines rusticos et idiotas, atque in hoc eremi squalore degentes pervenire possetis. Propter quod respondete, inquit, mihi quae sit destinatio vestra, vel finis, qui ad haec omnia libentissime sustinenda vos provocat.

CAPUT III. De responsione nostra. Et cum persisteret nostram elicere super hac interrogatione sententiam, respondimus: Regni coelorum causa haec cuncta tolerari.

CAPUT IV. Interrogatio Moysis super propositione praedicta. Ad quod ille: Bene, inquit, et argute de fine dixistis: qui [ Lips. in marg. quis] vero debeat scopos noster esse, id est, destinatio, cui jugiter inhaerentes finem valeamus attingere, prae omnibus nosse debetis. Et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adjecit: In omni, ut dixi, arte ac disciplina praecedit quidam scopos, id est, animae destinatio, sive incessabilis mentis intentio, quam nisi quis omni studio perseverantiaque servaverit, nec ad finem desiderati fructus poterit pervenire. Nam, ut dixi, agricola finem habens secure copioseque vivendi in proventu segetum fecundarum, scopon, id est, destinationem gerit, agrum suum sentibus cunctis expurgare, eumque universis infructuosis vacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat. Negotiator quoque comparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius divitias congregare: quia frustra concupisceret lucrum, nisi viam qua ad id tenderet, elegisset; et qui certis quibusque dignitatibus mundi hujus cupiunt honorari, cui se officio vel ordini debeant mancipare, ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque valeant desideratae dignitatis attingere. Itaque et viae nostrae finis quidem est regnum Dei: qui [ Lips. in marg. quid] vero sit scopos, debet diligenter inquiri; qui si nobis similiter compertus non fuerit, frustra nitendo fatigabimur, quia sine via tendentibus labor est itineris, non profectus. Ad quod obstupescentibus nobis senex intulit: Finis quidem nostrae professionis, ut diximus, regnum Dei, seu regnum coelorum est: destinatio vero nostra, id est, scopos, puritas est cordis, sine qua ad illum finem impossibile est quempiam pervenire. In hac ergo destinatione defigentes nostrae directionis obtutus, velut ad certam lineam, cursum rectissimum dirigimus [ Lips. in marg. dirigamus]. Ac si paululum quid ab hac cogitatio nostra deflexerit, ad contemplationem ejus illico recurrentes, rursus eam velut ad quamdam normam rectissime corrigamus; quae semper omnes conatus nostros ad unum hoc revocans signum, arguet [ Lips. in marg. arguit] statim si a proposita directione mens nostra vel paululum deviaverit.

CAPUT V. Quod ad scopum aliquem collimare oporteat, alio probat exemplo. Quemadmodum hi quibus usus est bellica tela tractandi, cum ante regem mundi hujus artis suae cupiunt peritiam demonstrare, in parvissima quadam scutula, quae depicta in se continet praemia, jacula vel sagittas intorquere contendunt, certi quod non alias nisi destinationis suae linea ad finem possint desiderati praemii pervenire; quo tum demum utique potientur, cum propositum scopon valuerint obtinere; qui si forte ab eorum fuerit subtractus intuitu, quantumlibet a recto tramite cassa imperitorum deerret intentio, excidisse se tamen a disciplinatae lineae directione non sentient, quia nullum habent certum signum quod vel peritiam directionis probet, vel arguat pravitatem: et ideo cum inutiles in aera vacuum jactus effuderint, in quo peccaverint, quove decepti sint, dijudicare non possunt, quippe quos nullum accusat indicium, quantum a directione discesserint, nec quo deinceps corrigere vel revocare debeant, lineam disciplinae docere potest passivus obtutus. Ita igitur et nostri propositi finis quidem, secundum Apostolum, vita aeterna est, ita eodem pronuntiante: Habentes quidem fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam (Rom. VI). Scopos vero est puritas cordis, quam sanctificationem non immerito nuncupavit, sine qua praedictus finis non poterit apprehendi. Ac si dixisset aliis verbis: Habentes quidem scopon vestrum in cordis puritate, finem vero vitam aeternam; de qua destinatione alibi docens nos idem beatus Apostolus, ipsum nomen, id est, scopon significanter expressit, ita dicens: Quae posteriora sunt obliviscens, ad ea vero quae priora sunt extendens me, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Domini (Philip. III). Quod evidentius in Graeco ponitur, κατὰ σκοπόν διώκω, id est, secundum destinationem prosequor. Tamquam si dixisset: Hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliviscor, id est, anterioris hominis vitia, ad finem bravii coelestis pervenire contendo. Quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est, puritatem cordis potest dirigere, tota virtute sectandum est; quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium devitandum. Pro hac enim universa toleramus et agimus. Pro hac, parentes, patria, dignitates, divitiae, deliciae mundi hujus, et voluptas universa contemnuntur, ut scilicet puritas cordis perpetua retineatur. Hac itaque nobis destinatione proposita semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam rectissime dirigentur. Quae si prae oculis nostris jugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros vacuos pariter atque instabiles reddens, incassum eos ac sine ullo emolumento compellet effundi; sed etiam cogitationes omnes diversas sibique contrarias suscitabit. Necesse est enim mentem, quo recurrat, cuive principaliter inhaereat non habentem, per singulas horas atque momenta pro incursuum varietate mutari, atque ex his, quae extrinsecus accidunt, in illum statum continuo transformari, qui sibi primus occurrerit.

CAPUT VI. De his, qui abrenuntiantes mundo, ad perfectionem sine charitate contendunt. Hinc namque est, quod nonnullos mundi hujus maximas facultates, et non solum multa auri atque argenti talenta, verum etiam praediorum magnificentiam contemnentes, post haec vidimus pro scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoveri. Qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro parvis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abjicere maluerunt. Nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem servant, ut eum ne leviter legi quidem, vel contingi ab aliquo patiantur, et inde occasiones impatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et charitatis acquirere. Cumque omnes divitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes, et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, veluti qui non habeant apostolicam charitatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. Quod in spiritu B. Apostolus praevidens, Et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Unde liquido comprobatur perfectionem non statim nuditate, nec privatione omnium facultatum, seu dignitatum abjectione contingi, nisi fuerit [ Lips. in marg. nisi praesto fuerit] charitas illa, cujus Apostolus membra describit in veritate possessa, quae in sola cordis puritate consistit. Nam quid est aliud, non aemulari, non inflari, non irritari, non agere perperam, non quaerere quae sua sunt, non gaudere super iniquitate, non cogitare malum, et reliqua, nisi cor perfectum ac mundissimum Deo semper offerre, et intactum a cunctis perturbationibus custodire?

CAPUT VII. De appetenda tranquillitate cordis. Omnia igitur hujus gratia gerenda appetendaque sunt nobis; pro hac solitudo sectanda est, pro hac jejunia, vigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem, caeterasque virtutes debere nos suscipere noverimus: ut scilicet per illas ab universis passionibus noxiis illaesum parare cor nostrum et conservare possimus, et ad perfectionem charitatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has observantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeventi, solemnitatem nostrae districtionis non potuerimus implere, incidamus in tristitiam, vel iram, sive indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est, fueramus acturi. Non enim tantum est. lucrum jejunii, quantum irae dispendium: nec tantus lectione capitur fructus, quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. Ea igitur quae sequentia sunt, id est, jejunia, vigiliae, anachoresis, meditatio Scripturarum, propter principalem scopon, id est, puritatem cordis, quod est charitas, nos convenit exercere, et non propter illa principalem hanc perturbare virtutem; qua in nobis integra, illaesaque durante, nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt, pro necessitate fuerit praetermissum. Siquidem nec proderit universa fecisse, dempta [ Al. non adepta, ubi adempta] hac quam diximus principali causa, cujus obtentu sunt omnia peragenda. Ob hoc enim quis ferramenta cujuslibet artis instituere sibimet ac praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa, nec ut emolumenti illius fructum qui speratur ex ipsis, in nuda instrumentorum possessione constituat; sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae, cujus haec adjumenta sunt efficaciter apprehendat. Igitur jejunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas, ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt, quia non in ipsis consistit disciplinae illius finis, sed per illa pervenitur ad finem. Incassum igitur haec exercitia molietur, quisquis his velut summo bono contentus, intentionem sui cordis huc usque defixerit, et non ad capiendum finem, propter quem haec appetenda sunt, omne studium virtutis extenderit: habens quidem disciplinae illius instrumenta; finem vero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. Quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamvis utile ac necessarium videatur, ut noxium devitandum est. Hac enim norma et errorum pervagationumque omnium dispositiones [ Al. terrenarum pervagationum omnium dispersiones] poterimus evadere, et desideratum finem linea certae directionis attingere.

CAPUT VIII. De principali conatu erga divinarum rerum contemplationem, et similitudine Mariae et Marthae. Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis jugiter affectanda, ut divinis rebus ac Deo mens semper inhaereat, quidquid ab hac diversum est, quamvis magnum, secundum tamen, aut etiam infimum, seu certe noxium judicandum est. Hujus mentis vel actus figura etiam in Evangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur. Cum enim Martha sancto utique ministerio deserviret, utpote quae ipsi Domino, ejusque discipulis ministrabat; et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae, Jesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a Domino, quod et meliorem elegerit partem, et eam quae ab ea non possit auferri (Lucae X). Nam cum laboraret Martha pia sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se videns ad tantum ministerium non posse sufficere, adjutorium sororis a Domino postulabat, dicens: Non est tibi curae, quia soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. Utique non ad vile opus, sed ad laudabile eam ministerium provocabat. Et tamen quid audit a Domino? Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Paucis vero opus est, aut etiam uno; Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Videtis ergo principale bonum in theoria sola, id est, in contemplatione divina Dominum posuisse. Unde caeteras virtutes licet necessarias et utiles pronuntiemus, secundo tamen gradu censendas esse decernimus, quia universae hujus unius parantur obtentu. Dicens enim Dominus, sollicita es, et turbaris circa plurima, paucis vero opus est, aut etiam uno, summum bonum non in actuali, quamvis laudabili opere, et multis fructibus abundanti, sed in sua [ Lips. in marg. sui] contemplatione, quae vere simplex et una est, collocavit: paucis opus esse pronuntians ad perfectam beatitudinem, id est, illam theoriam, quae prius in paucorum servatur consideratione sanctorum: a quorum contemplatione conscendens is qui adhuc in profectu [ Lips in marg. provectu] positus est, ad illud quoque quod dicitur unum, id est, Dei solius intuitum, ipso adjuvante perveniet: ut scilicet etiam sanctorum actus ac ministeria mirifica supergressus, solius Dei jam pulchritudine scientiaque pascatur. Maria ergo bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Et hoc diligentius intuendum est: Nam cum dixit, Maria bonam partem elegit, licet taceat de Martha, et nequaquam eam vituperare videatur; illam tamen laudans, hanc inferiorem esse pronuntiat. Rursum cum dicit, quae non auferetur ab ea, ostendit quod ab hac sua portio possit auferri: nec enim ministerium corporale cum homine poterit jugiter permanere: illius vero studium nullo fine prorsus edocet posse finiri.

CAPUT IX. Interrogatio, quomodo virtutum functiones cum hominibus non perseverent. Germanus: Ad quod nos valde permoti, quid ergo, diximus, labor jejuniorum, lectionis instantia, opera misericordiae, justitiae, pietatis, et humanitatis auferentur a nobis, et non permanebunt cum auctoribus suis? Praesertim cum ipse Dominus retributionem regni coelorum his operibus repromittat, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum vobis paratum a constitutione mundi: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: Sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. (Matth. XXV). Quomodo ergo auferentur haec quae introducunt factores suos in regnum coelorum?

CAPUT X. Responsio, quod non sit earum merces, sed actio cessatura. Moyses: Nec ego dixi mercedem boni operis auferendam, dicente eodem Domino, Qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). Sed actionem dico, quam vel necessitas corporalis, vel impugnatio carnis, seu mundi hujus inaequalitas administrari exigit, auferendam. Nam lectionis instantia vel jejuniorum afflictio, ad emundationem cordis et castigationem carnis, in praesenti tantummodo utiliter exercentur, donec caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V); quae nonnumquam ab his qui labore nimio, seu aegritudine corporis, seniove defessi sunt, etiam in praesenti videmus auferri, nec ab homine posse jugiter exerceri. Quanto magis ergo haec in futuro cessabunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, corpusque istud quod nunc animale est, surrexerit spiritale, et coeperit caro non esse jam talis ut adversus spiritum concupiscat! De quibus etiam beatus Apostolus manifeste pronuntiat. Corporalis, inquiens, exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem, quae sine dubio charitas intelligitur, ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae (I Timot. IV). Quae ergo dicitur ad modicum esse utilis, manifeste pronuntiatur nec per omne tempus exerceri, nec summam perfectionem per se solam laboranti posse conferre. Modicum quippe ad utrumque referri potest, id est, vel ad brevitatem temporis, quod scilicet homini tam in praesenti quam in futuro exercitatio corporalis coaeterna esse non possit, vel certe ad parvitatem utilitatis quae de carnali exercitatione conquiritur, eo quod afflictio corporalis initia quaedam profectus, non ipsam perfectionem charitatis pariat, quae promissionem habet vitae praesentis et futurae. Et idcirco exercitia operum praedictorum necessaria esse censemus, quia sine ipsis ad charitatis fastigia non possit ascendi. Haec etiam quae dicitis opera pietatis ac misericordiae necessaria sunt in hoc tempore, dum adhuc inaequalis diversitas dominatur, quorum ne hic quidem exspectaretur operatio, nisi inopum, indigentium infirmorumque pars maxima redundaret: quae iniquitate hominum facta est, eorum scilicet qui ea quae omnibus a communi creatore concessa sunt, in suos tantum occupant usus, nec tamen utenda tenuerunt. Donec ergo in hoc mundo inaequalitas ista grassatur, erit haec actio necessaria et utilis exercenti: restituens quidem bono affectui et piae voluntati retributionem haereditatis aeternae, ipsa vero in futuro saeculo parilitate regnante cessabit: cum jam non fuerit inaequalitas propter quam debeant haec exerceri, sed cuncti ab hac multiplici, id est, actuali operatione ad charitatem Dei et divinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt; cui se hi quibus cura est vel scientiae vel mentis emundationi insistere, jam in hoc saeculo constituti, elegerunt omni conatu ac viribus mancipare; illi scilicet semetipsos officio adhuc in carne corruptionis positi deputantes, in quo erunt corruptione deposita, permansuri, pervenientes ad illam promissionem Domini Salvatoris, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

CAPUT XI. De charitatis perpetuitate. Et quid miramini, si illa officia superius comprehensa transibunt, cum sanctus Apostolus etiam sublimiora Spiritus sancti charismata transitura describat, solam vero charitatem designet sine fine mansuram? Sive, inquiens, prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur (I Cor. XIII). De hac autem: Charitas numquam excidet (ibid.). Omnia namque dona pro usu ac necessitate tribuuntur [ Lips. in marg. distribuuntur] ad tempus, consummata dispensatione mox proculdubio transitura. Charitas vero nullo intercipietur tempore: non solum enim in praesenti mundo utiliter operatur in nobis, sed etiam in futuro sarcina corporeae necessitatis abjecta, efficacior multo atque excellentior permanebit, nullo umquam corrumpenda defectu, sed per incorruptionem perpetuam flagrantius Deo, atque intentius adhaesura.

CAPUT XII. Interrogatio de perseverantia spiritalis theoriae. Germanus: Quis ergo potest, fragili carne circumdatus, ita esse huic theoriae semper affixus, ut numquam cogitet de fratris adventu, de visitatione infirmi, de opere manuum, vel certe de humanitate, vel peregrinis, vel advenientibus exhibenda? Postremo quis non interpelletur corporis ipsius provisione vel cura? aut quemadmodum mens, vel in quo illi invisibili et incomprehensibili Deo valeat inseparabiliter cohaerere, cupimus edoceri.

CAPUT XIII. Responsio de directione cordis in Deum, et de regno Dei et diaboli. Moyses: Inhaerere quidem Deo jugiter et contemplationi ejus, quemadmodum dicitis, inseparabiliter copulari, impossibile est homini ista carnis fragilitate circumdato. Verum oportet nos scire ubi mentis nostrae intentionem debeamus habere defixam, et ad quam destinationem semper animae nostrae revocemus intuitum: quam cum potuerit obtinere mens, gaudeat, et a qua distractam se doleat atque suspiret; totiesque se a summo bono sentiat recidisse, quoties se ab illo intuitu deprehenderit separatam: fornicationem judicans vel momentaneum a Christi contemplatione discessum. A quo cum deviaverit paululum noster obtutus, rursus ad eum cordis oculos retorquentes, velut rectissima linea mentis aciem revocemus. Totum namque in animae consistit recessu. Unde expulso diabolo, ac nequaquam in ea jam regnantibus vitiis, consequenter regnum Dei fundatur in nobis, dicente Evangelista: Regnum Dei non veniet cum observatione, neque dicent: Ecce hic aut ecce illic est. Amen enim dico vobis quia regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). Intra nos vero nihil aliud esse potest quam scientia aut ignoratio veritatis, et vel vitiorum amicitia, vel virtutum: per quae aut diabolo aut Christo regnum paramus in corde. Cujus etiam regni qualitatem describit Apostolus dicens: Non enim regnum Dei est esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV). Itaque si regnum Dei intra nos est, et ipsum regnum Dei justitia, et pax, et gaudium est; ergo qui in istis commoratur, sine dubio in regno Dei est; et e contrario illi qui in injustitia, et discordia, et tristitia mortem operante, versantur, in regno diaboli et in inferno ac morte sunt constituti. His enim indiciis vel Dei vel diaboli regnum discernitur. Et revera si sublimi mentis intuitu consideremus statum illum in quo degunt coelestes supernaeque virtutes, quae vere in regno Dei sunt, quis status alius esse credendus est quam perpetua jugisque laetitia? Quid enim tam proprium verae beatitudini, tamque conveniens, quam tranquillitas jugis et gaudium sempiternum? Et ut hoc ipsum quod dicimus, ita esse, non mea conjectura, sed ipsius Domini auctoritate certius instruaris, audi eum qualitatem et statum regni illius apertissime describentem: Ecce, inquit, ego creo coelos novos, terram novam, et non erunt in memoria priora, neque ascendent super cor; sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo (Isa. LXV). Et rursum: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis, et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isa. LI). Et iterum: Gaudium et laetitiam obtinebunt, fugiet dolor et gemitus (Ibidem). Et si adhuc clarius de illa conversatione et civitate sanctorum vultis agnoscere, attendite quae ad ipsam Jerusalem voce Domini dirigantur: Et ponam, inquit, visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam; non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam: non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur; sed erit Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui (Isa. LX). Et idcirco beatus Apostolus non generaliter, neque simpliciter omne gaudium regnum Dei pronuntiat, sed signanter ac specialiter illud solum quod in Spiritu sancto est (Rom. XIV). Novit enim esse aliud quoque vituperabile gaudium, de quo dicitur, Mundus iste gaudebit (Joan. XVI). Et, Vae vobis qui ridetis, quia plorabitis (Luc. VI). Regnum sane coelorum tripliciter accipiendum est. Aut quo regnaturi sunt coeli, id est, sancti in aliis subditis, secundum illud: Esto tu super quinque civitates, et tu super decem (Luc. XIX). Illud quoque quod dicitur ad discipulos, Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth XIX). Aut ipsi coeli incipiant a Christo regnari, cum scilicet omnibus ei subjectis coeperit esse omnia in omnibus Deus (I Cor. XV). Vel certe quod in coelis sint cum Domino regnaturi.

CAPUT XIV. De animae perpetuitate. Quamobrem in hoc corpore constitutus jam noverit unusquisque illi se religioni vel ministerio deputandum, cujus in hac vita semetipsum participem cultoremque praebuerit; illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam Domini ita dicentis: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII). Nam quemadmodum Zabuli regnum per convenientiam [ Lips. in marg. conniventiam] suscipitur vitiorum, ita regnum Dei per exercitationem virtutum, puritate cordis ac spiritali scientia possidetur. Ubi autem regnum Dei est, ibi proculdubio et vita habetur aeterna; et ubi Regnum Zabuli est, ibi mortem atque infernum esse non dubium est: in quo qui fuerit, nec laudare Dominum potest, secundum Prophetae sententiam dicentis: Non mortui laudabunt te, neque omnes qui descendunt in infernum (sine dubio, peccati); sed nos, inquit, qui vivimus (non vitiis scilicet, nec mundo huic, sed Deo), benedicimus Dominum ex hoc, nunc, et usque in saeculum (Psal. CXIII). Non enim est in morte qui memor sit Dei; in inferno autem (peccati) quis confitebitur Domino (Psal. VI)? Id est, nemo. Nullus enim, etiam si millies semetipsum vel Christianum esse profiteatur, vel monachum, cum peccat, confitetur Domino. Nullus admittens ea quae Dominus exsecratur, reminiscitur Dei; nec servum se veraciter profitetur illius, cujus praecepta contumaci temeritate contemnit. In qua morte illam viduam, quae est in deliciis, beatus Apostolus esse pronuntiat, Vidua, inquiens, quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V). Sunt ergo multi qui viventes in hoc corpore mortui sunt, et in inferno jacentes Deum laudare non possunt; et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, Deum spiritu benedicunt atque collaudant, secundum illud: Benedicite, spiritus et animae justorum, Dominum (Daniel. III), et, Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL). Et in Apocalypsi, animae occisorum non solum laudare Deum, sed etiam interpellare dicuntur (Apoc. VI). In Evangelio quoque evidentius Dominus ad Sadducaeos: Non legistis, inquit, quod dictum est a Deo dicente vobis, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? non est Deus mortuorum, sed viventium (Matth. XXII). Omnes enim ei vivunt. De quibus et Apostolus, Propter quod, inquit, non confunditur Deus vocari Deus eorum; paravit enim illis civitatem (Heb. XI). Nam quia nec otiosae sint post separationem hujus corporis animae, neque nihil sentiant, etiam Evangelii parabola, quae de illo paupere Lazaro, et divite purpurato profertur, ostendit (Lucae XVI); quorum unus beatissimam sedem, id est, sinus Abrahae requiem promeretur, alius intolerabili ardore aeterni ignis exuritur. Si autem et illud quod dicitur ad latronem: Hodie eris mecum in paradiso (Lucae XXIII), voluerimus intendere, quid aliud manifeste designat, quam perdurare in animabus non solum pristinos intellectus; sed etiam vicissitudine eas congrua pro meritorum actuumque suorum perfrui qualitate? Hoc enim illi nequaquam Deus promisisset, si ejus animam nosset post separationem carnis, vel privandam sensu, vel in nihilum resolvendam; non enim caro ejus in paradisum, sed anima erat ingressura cum Christo. Cavenda sane, immo toto horrore est detestanda pravissima haereticorum illa distinctio, qui dum non credunt Christum potuisse eodem die quo in inferna descendit, etiam in paradiso reperiri, ita distinguunt: Amen dico tibi hodie, et interposita distinctione inferunt, mecum eris in paradiso: ut scilicet haec promissio non statim post transitum vitae hujus impleta, sed post resurrectionis ejus adventum intelligatur implenda. Non intelligentes illud, quod ante resurrectionis suae diem protulit ad Judaeos, qui eum, ut semetipsos, credebant angustiis humanis et carnali infirmitate concludi: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Quibus manifeste probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed ne istis quidem affectibus, id est, spe atque tristitia, gaudio ac metu carere, et ex eis quae sibi in illo generali examine reservantur, quiddam eas jam incipere praegustare; nec secundum opinionem quorumdam infidelium, in nihilum eas resolvi post hujus commorationis excessum, sed vivacius subsistere, Deique laudibus intentius inhaerere. Et revera ut sequestratis paulisper testimoniis Scripturarum de ipsius animae natura secundum mediocritatem sensus nostri paucis aliqua disputemus, nonne ultra omnis ineptiae non dicam fatuitatem, sed insaniam est vel leviter suspicari illam pretiosiorem hominis portionem, in qua imago Dei, secundum beatum Apostolum (I Cor. XI, Coloss. III), ac similitudo consistit, deposita hac qua reconditur in praesenti sarcina corporali, insensibilem fieri, quae omnem rationis vim in se continens etiam mutam atque insensibilem materiam carnis participatione sui facit esse sensibilem? cum utique consequens sit, et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut exuta mens ista carnali, qua nunc hebetatur pinguedine, intellectuales virtutes suas in melius reparet, et puriores eas ac subtiliores recipiat potius quam amittat. In tantum autem hoc quod dicimus, beatus Apostolus verum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione ejus enixius valeat Domino copulari, dicens: Desiderium habeo dissolvi, et cum Christo esse, multo enim melius (Philip. I), quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et idcirco audemus et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Propter quod etiam contendimus, sive absentes, sive praesentes placere illi (II Cor. V); commorationem scilicet animae, quae in hac carne est, peregrinationem a Domino, atque absentiam a Christo esse pronuntians; ejusque ab hac carne separationem atque discessum, praesentiam esse ad Christum tota credulitate confidens. Et evidentius iterum super hoc ipso vivacissimo animarum statu idem apostolus, Sed accessistis, inquit, ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et ad multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis, et spiritus justorum perfectorum (Hebr. XII). De quibus spiritibus in alio loco: Deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditiores, et reverebamur eos; non multo magis subjiciemur patri spirituum, et vivemus (Ibidem)?

CAPUT XV. De contemplatione Dei. Contemplatio vero Dei multifarie concipitur. Nam Deus non sola incomprehensibilis illius substantiae suae admiratione cognoscitur, quod tamen adhuc in spe promissionis absconditum est; sed etiam creaturarum suarum magnitudine, vel aequitatis suae consideratione, vel quotidianae dispensationis auxilio, pervidetur; quando, scilicet, quae cum sanctis suis per singulas generationes egerit, mente purissima perlustramus, cum potentiam ipsius qua universa gubernat, moderatur ac regit, cum immensitatem scientiae ejus, et oculum quem secreta cordium latere non possunt, trementi corde miramur; cum arenam maris, undarumque numerum dimensum ei cognitumque pavidi cogitamus; cum pluviarum guttas, cum saeculorum horas ac dies, cum praeterita, futurave universa obstupescentes scientiae ejus assistere contemplamur: cum ineffabilem clementiam ejus consideramus, qua innumera flagitia, quae singulis quibusque momentis sub ipsius committuntur aspectu, indefessa longanimitate sustentat; cum intuemur vocationem qua nos nullis praecedentibus meritis gratia suae miserationis ascivit: cum denique quot occasiones salutis tribuit adoptandis [ Lips. in marg. adoptata] cum quodam admirationis intuemur excessu; quod ita nos nasci praecepit, ut ab ipsis cunabulis gratia nobis legisque suae notitia traderetur, quod ipse adversarium vincens in nobis pro solo bonae voluntatis assensu, aeterna beatitudine ac perpetuis nos praemiis munerat; cum postremo dispensationem suae Incarnationis pro nostra salute suscepit, ac mirabilia mysteriorum suorum in cunctis gentibus dilatavit. Sunt autem aliae quoque hujusmodi contemplationes innumerae, quae pro qualitate vitae ac puritate cordis in nostris sensibus oriuntur, quibus Deus vel videtur mundis obtutibus, vel tenetur. Quas profecto nullus perpetuo retentabit, in quo adhuc aliquid carnalium vivit affectuum; quia non poteris, ait Dominus, videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII), scilicet mundo huic affectibusque terrenis.

CAPUT XVI. Interrogatio de cogitationum mobilitate. Germanus: Quid ergo est quod etiam nolentibus, immo vero etiam nescientibus nobis ita superfluae cogitationes subtiliter ac latenter inhaerent, ut non solum eas expellere, verum etiam intelligere ac deprehendere difficultatis immodicae sit? Potest ergo mens aliquando ab istis vacua reperiri, et numquam hujuscemodi illusionibus incursari?

CAPUT XVII. Responsio quid possit mens super cogitationum statu, quidve non possit. Moyses: Mentem quidem non interpellari, cogitationibus impossibile est; suscipere vero eas, sive respuere omni studenti possibile est [ Lips. in marg. studenti per gratiam Dei possibile est]. ( Vide tertiam Cuychii annotationem post finem hujus operis. ) Quemadmodum igitur ortus earum non omnino pendet a nobis, ita probatio vel electio consistit in nobis. Nec tamen ex eo quod diximus impossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum vel incursui, vel illis spiritibius tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere; alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium, nec in nobis staret nostrae correptionis industria [ Lips. in marg. correctionis]. Sed est, inquam, nostrum magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur, et vel sanctae ac spiritales in cordibus nostris, vel terrenae carnalesque concrescant. Ideo nonnumquam frequens lectio et jugis adhibetur meditatio Scripturarum, ut exinde nobis spiritalis memoriae praebeatur occasio. Idcirco decantatio crebra Psalmorum, ut assidua nobis exinde subministretur compunctio. Idcirco vigiliarum ac jejuniorum orationumque sedulitas adhibetur, ut extenuata mens non terrena sapiat, sed coelestia contempletur. Quibus rursum negligentia irrepente cessantibus, necesse est ut mens vitiorum squalore concreta in carnalem partem mox inclinetur et corruat.

CAPUT XVIII. Comparatio aquariae molae et animae. Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini comparatur quas meatus aquarum praeceps impetu rotante provolvit. Quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum impulsibus circumactae; in ejus vero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum molat, an hordeum loliumve comminuat. Illud namque est proculdubio commolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est. Ita igitur etiam mens per vitae praesentis incursus, undique ingruentibus tentationum torrentibus, circumacta, vacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit; quales vero vel admittere, vel parare sibi debeat, studii ac diligentiae suae providebit industria. Si enim, ut diximus, ad sanctarum Scripturarum meditationem jugiter recurramus, ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis, spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales, in his quae meditati sumus mentem faciant immorari. Sin vero desidia seu negligentia superati, vitiis et otiosis confabulationibus occupemur, seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus implicemur, consequenter exinde, velut quaedam zizaniorum species generata, operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit; et secundum sententiam Domini Salvatoris, ubi fuerit thesaurus operum nostrorum seu intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit (Matth. VI).

CAPUT XIX. De tribus cogitationum nostrarum principiis. Illud sane prae omnibus nosse debemus, tria cogitationum nostrarum esse principia, id est, ex Deo, ex diabolo et ex nobis. Ex Deo quidem sunt, cum Spiritus sancti illustratione nos visitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus vel minus acquisivimus, vel desidiose agentes superati sumus, saluberrima compunctione castigat; vel cum reserat nobis coelestia sacramenta, et propositum nostrum ad meliores actus voluntatemque convertit, ut ibi, cum rex Assuerus castigatus a Domino, libros annales instigatur inquirere, quibus Mardochaei beneficia recordatus, summi eum gradu honoris exaltat, ac protinus crudelissimam super nece gentis Judaeae sententiam revocat (Esther VI). Vel cum Propheta commemorat, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). Alius quoque, Et dixit, inquit, angelus qui loquebatur in me (Zach. I). Vel cum Filius Dei venturum se una cum Patre, et mansionem apud nos facturum esse promittit (Joan. XIV). Et, Non estis vos, inquit, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). Et vas electionis, Experimentum ejus quaeritis qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Ex diabolo vero cogitationum nascitur series, cum subvertere nos tam vitiorum oblectatione, quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis fraudulenter ostentans, et transfigurans se nobis in angelum lucis (II Cor. XI). Vel cum evangelista refert: Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor Judae Simonis Scarioth, ut traderet Dominum (Joan. XIII). Et iterum: Post buccellam. inquit, introivit in illum Satanas (Ibidem). Petrus quoque ad Ananiam, Quare, ait, tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto (Actor. V)? Et illud quod in Evangelio, et multo ante per Ecclesiastem praedictum legimus: Si Spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas (Eccles. X). Illud quoque quod dicitur ad Deum contra Achab in tertio Regum libro ex persona spiritus immundi: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus (III Reg. XXII). Ex nobis autem oriuntur, cum naturaliter ea quae gerimus, vel gessimus, vel audivimus, recordamur ( Vide annotationem quartam Cuychii post finem operis ). De quibus beatus David, Cogitavi, inquit, dies antiquos, et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum (Psal. LXXVI). Et iterum, Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII). In Evangelio quoque Dominus ad Pharisaeos, Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX)?

CAPUT XX. Docet ex similitudine probati trapezitae quomodo cogitationes nostrae discernendae sint. Hanc igitur oportet tripartitam rationem nos jugiter observare, et universas cogitationes quae emergunt in corde nostro, sagaci discretione discutere, origines earum et causas auctoresque primitus indagantes, ut quales nos eis praebere debeamus, ex illorum merito qui eas suggerunt, considerare possimus, ut efficiamur secundum praeceptum Domini probabiles trapezitae. Quorum summa peritia est, ac disciplina, probare quodnam sit aurum purissimum, et, ut vulgo dicitur, obrizum, quodve sit minus purgatione ignis excoctum; aereo quoque vilique denario, si pretiosum numisma sub colore auri fulgentis imitetur, prudentissima discretione non falli, et non solum numismata tyrannorum vultus exprimentia sapienter agnoscere; sed etiam illa quae sunt veri quidem regis imagine, sed non legitime figurata, peritia sagaciore discernere. Deinde ne quid illis a legitimo pondere diminutum sit, censura trutinae diligenter inquirere. Quae omnia nos quoque debere spiritaliter observare evangelicus sermo sub hujus nominis demonstrat exemplo. Primum, ut quidquid cordibus nostris irrepserit, vel si quod nobis dogma fuerit intromissum, utrumnam sit divino illo et coelesti Spiritus sancti igne purgatum, an ad Judaicam superstitionem pertinens, seu de saecularis philosophiae tumore descendens, in superficie tantum praeferat pietatem, diligentissime perscrutemur. Quod ita poterimus implere, si illud Apostolicum fecerimus, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint (I Joan. IV). Quo genere sunt illi quoque decepti, qui post professionem monachi, nitore sermonis, et quibusdam sunt philosophorum dogmatibus illecti, quae prima fronte piis quibusdam sensibus ac religioni consonis audientes, velut auri fulgore fallentia, quos semel superficie illexerant, velut numismatibus aereis falsisque deceptos, perpetuo nudos ac miseros reddiderunt, vel ad saeculi eos strepitum revocantes, vel ad haereticos errores ac praesumptiones tumidas pertrahentes. Quod etiam Achan in libro Jesu Nave legimus fuisse perpessum, qui de castris Allophylorum reguiam auream concupiscens atque furatus, anathemate percuti, atque aeterna meruit morte damnari (Josuae VII). Secundo sollicite nos explorare convenit, ne auro purissimo Scripturarum prava interpretatio coaptata metalli pretiositate nos fallat. In quo etiam Domino Salvatori callidissimus diabolus: velut homini simplici, tentavit imponere, dum ea quae generaliter sunt super omnium justorum personis intelligenda, malivola interpretatione corrumpens, specialiter huic qui angelorum custodia non egebat, conatur aptare, dicens: Quia angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, in manibus portabunt te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum (Psalm. XC, Matth. IV): pretiosa scilicet eloquia Scripturarum callida assumptione convertens, et ad contrarium noxiumque sensum detorquens, ut imaginem tyrannici vultus sub colore nobis auri fallentis objiciat, sive cum paracharagmis nos conatur illudere, quoddam scilicet pietatis opus admonens affectandum, quod non de legitima seniorum procedens moneta, sub praetextu virtutum ducit ad vitia, vel immoderatis incompetentibusque jejuniis seu vigiliis nimiis, vel orationibus inordinatis, vel incongrua lectione decipiens, ad noxium pertrahit finem. Vel cum intercessiones ac visitationes pias persuadet impendere, quibus nos a spiritalibus monasterii claustris et secreto amicae quietis excutiat, sollicitudines etiam curasque suscipere religiosarum ac destitutarum suggerit feminarum, ut hujusmodi laqueis monachum inextricabiliter irretitum perniciosarum sollicitudinum occupatione distendat. Vel certe cum desiderare sanctum clericatus officium sub praetextu aedificationis multorum, et amore lucri spiritalis instigat, per quod nos ab humilitate propositi hujus ac districtione divellat. Quae omnia cum sint nostrae saluti professionique contraria, tamen velamine quodam misericordiae ac religionis obtecta, facile imperitos incautosque decipiunt. Imitantur enim numismata veri regis, quia videntur ad praesens plena pietatis, sed non sunt a legitimis monetariis, id est, probatis et catholicis Patribus figurata; nec de cardinali ac publica collationis eorum prodeunt officina, sed furtim fraude daemonum fabricata, non sine detrimento imperitis quibusque et ignorantibus ingeruntur. Quae quamvis utilia ac necessaria videantur ad praesens, tamen si soliditatibus professionis nostrae incipiant post hoc esse contraria, et totum quodammodo corpus nostri labefactare propositi, tamquam necessarium quidem, sed scandalizans membrum, et quod dextrae manus vel pedis agere videatur officium, projici a nobis atque abscindi salubre est. Satius enim est absque unius praecepti membro, id est, operatione vel fructu, in caeteris sanum firmumque durare, et tamquam debilem introire in regnum Dei, quam cum soliditate mandati incidere in aliquod scandalum, quod perniciosa consuetudine separatos nos a districtionis regula, atque arrepti propositi disciplina, inducat in tale dispendium, quod nequaquam futura detrimenta compensans, omnes praeteritos fructus totumque operationis nostrae corpus gehennae faciat ignibus concremari (Matth. XVIII). De generibus istiusmodi illusionum etiam in Proverbiis eleganter exprimitur: Sunt viae quae videntur rectae esse viro: novissima autem earum venient in profundum inferni (Proverb. XIV). Et iterum: Malignus nocet cum se miscuerit justo (Prov. XVI), id est, diabolus decipit cum fuerit colore sanctitatis obtectus. Odit autem sonum tutelae, id est, discretionis vim, quae de seniorum verbis ac monitione procedit.

CAPUT XXI. De illusione abbatis Joannis. In quo etiam abbatem nuper Joannem, qui Lyci commoratur, cognovimus fuisse illusum. Nam cum, exhausto corpore atque defecto, perceptionem cibi biduano jejunio distulisset, accedenti ei ad refectionem die postero, veniens Zabulus in figura Aethiopis tetri, atque ad ejus genua provolutus, Indulge, inquit, mihi, quia ego tibi hunc laborem indixi. Itaque ille vir tantus et in discretionis ratione perfectus, sub colore continentiae incongruenter exercitatae intellexit se ob hoc calliditate diaboli circumventum, talique distentum jejunio, ut lassitudinem non necessariam, immo etiam spiritui nocituram, fatigato corpori superponeret: paracharagmo scilicet illusus numismate, dum in illo veri regis imaginem veneratus, parum discutit an esset legitime figuratum. Ultima vero observatio hujus probabilis trapezitae, quam de inquisitione ponderis esse praediximus, taliter a nobis implebitur, si quidquid gerendum cogitatio nostra suggesserit, omni scripulo [ Lips. in marg. scrupulo] retractantes, atque in nostri pectoris trutina collocantes, aequilibratione justissima perpendamus, an plenum sit honestate communi, an timore Dei sit grave, si integrum sensu, si humana ostentatione aut aliqua novitatis praesumptione sit leve; si meriti ejus pondus inanis cenodoxiae non imminuerit, vel arroserit gloria. Et sic ea protinus ad publicum appendentes examen, id est, ad prophetarum et apostolorum actus, ac testimonia conferentes, vel tamquam integra atque perfecta, illisque compensantia suscipiamus; vel tamquam imperfecta atque damnosa, nec illorum ponderi consonantia, omni cautione refutemus.

CAPUT XXII. De quadripartita discretionis ratione. Erit ergo hoc quadripartito, quo diximus, modo necessaria nobis ista discretio, id est, primum, ut materia nos auri veri seu fucati fallentisque non lateat; secundo, ut has easdem cogitationes quae mentiuntur opera pietatis, tamquam adulterina numismata et paracharagmata reprobemus, utpote quae falsam imaginem regis non legitime signata contineant; vel illa quae in auro pretiosissimo Scripturarum, vitioso et haeretico sensu, non veri regis, sed tyranni praeferunt vultum, similiter discernentes refutare possimus; sive illa quorum pondus ac pretium aerugo vanitatis arrodens exagio seniorum adaequari non sinit, ut numismata levia atque damnosa, minusque pensantia recusemus: ne in illud incidentes quod observare tota virtute praecepto Domini commonemur, cunctis laborum nostrorum stipendiis meritisque fraudemur. Nolite, inquit, thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur (Matth. VI). Quidquid enim contemplatione humanae gloriae fecerimus, in terra nos thesaurizare secundum Domini sententiam noverimus, et consequenter illud velut humi reconditum terraeque defossum, vel diversis daemoniis depopulandum, vel edaci cenodoxiae aerugine consumendum, seu superbiae tineis devorandum, ut ad nullam recondentis utilitatem emolumentumque proficiat. Omnes igitur cordis nostri recessus jugiter perscrutandi sunt, et ascendentium in eos vestigia indagatione sagacissima retractanda, ne qua forte intellectualis ibidem bestia, vel leo vel draco pertransiens, perniciosa vestigia latenter impresserit, quibus accessus etiam caeteris in abdita pectoris nostri per cogitationum negligentiam praebeatur. Et ita per singulas horas atque momenta terram cordis nostri Evangelico aratro, hoc est, jugi Dominicae crucis recordatione sulcantes, vel noxiarum ex nobis ferarum cubilia, vel virulentorum serpentium exterminare latibula, atque extrudere poterimus.

CAPUT XXIII. De sermone doctoris secundum audientium meritum. Ad haec obstupefactos nos intuens senex, et ad verba narrationis suae inexplebili ardore succensos, pro admiratione desiderii nostri paulisper sermone suspenso, rursus addidit: Quoniam nos, o filii, ad disputationem tam longam vestra sedulitas provocavit, et ignis quidam collationi nostrae ferventiores sensus pro vestro desiderio subministrat, ut ex hoc etiam ipso manifeste contempler in veritate vos perfectionis sitire doctrinam: volo vobis adhuc super discretionis eximietate vel gratia, quae inter cunctas virtutes arcem ac primatum tenet, pauca disserere, excellentiamque ejus et utilitatem non solum quotidianis exemplis, sed etiam antiquis Patrum collationibus ac sententiis approbare. Frequenter namque memini nonnullis hujusmodi sermonem cum gemitu lacrymisque poscentibus, me quoque aliquid eis doctrinae conferre cupientem nullatenus potuisse, et ita in me non solum sensus, verum etiam ipsum eloquium defecisse, ut non invenirem quemadmodum eos, vel cum levi consolatione dimitterem. Quibus indiciis evidenter agnoscitur, Domini gratiam pro merito ac desiderio audientium disputantibus aspirare sermonem. Quem quia brevissimum istud, quod superest, noctis spatium non occurrit explere, indulgentes illud potius quieti corporeae, cui necesse est totum persolvi, si id quod modicum est fuerit denegatum, plenum narrationis ordinem integro futuri diei seu noctis examini reservemus. Decet namque discretionis optimos consultores, in hoc primum patefacere suae mentis industriam, et utrum sint vel queant ejus capaces esse hoc indicio ac patientia comprobare, ut de illa, quae moderationis generatrix est, virtute tractantes, nequaquam vitium, quod ipsi contrarium est, nimietatis incurrant; vim rationis ac naturae ejus quam verbis excolunt, effectu atque opere violantes. In hoc ergo nobis discretionis bonum, de qua quantum Dominus dederit, adhuc indagare disponimus, primitus prosit, ut nos de ipsius excellentia et moderatione quae prima eidem virtus inesse cognoscitur, disserentes, disputationis quoque vel temporis modum non permittat excedere. His itaque beatus Moyses collationi nostrae dans finem, adhuc nos avidos ac de suo ore pendentes degustare somnum paulisper hortatus est, iisdem ipsis quibus insidebamus, psiathiis admonens incubare, embrimiis pariter capiti nostro cervicalium vice suppositis, grossioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coaptatis. Quae pedali intervallo pariter colligata nunc quidem humillimum sedile ad scabelli vicem, fratribus in Synaxi considentibus praestant, nunc vero subjecta cervicibus dormientium praebent capiti non nimie durum, sed tractabile aptumque fulcimentum. Ad quos monachorum usus haec idcirco vel maxime opportuna habentur et congrua, quod non solum sint aliquatenus mollia, parvoque et opere praeparentur et pretio, utpote passim papyro emergente per Nili fluminis ripas, quam cuique volenti in usum assumere nemo prohibeat desecare, sed etiam quod ad removendum, seu cum necesse fuerit ad movendum habilis materiae levisque naturae sint. Atque ita praecepto senis tandem sumus ad degustationem somni onerosa compositi quiete, tam digestae collationis inflammati gaudio, quam repromissae disputationis exspectatione suspensi.