Jump to content

Collationes/2

Checked
E Wikisource
COLLATIO II
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 1 3 


COLLATIO SECUNDA

[recensere]

Quae est secunda abbatis Moysis. DE DISCRETIONE. CAPUT PRIMUM. Degustato itaque matutino sopore, cum ortum lucis tandem nobis claruisse gaudentes, repromissam narrationem reposcere coepissemus, beatus Moyses ita exorsus est: Cum videam vos tanti desiderii ardore flammatos, ut ne ipsum quidem parvissimum quietis momentum, quod spiritali collationi subtrahens, refectioni carnis malueram deputare, ad requiem credam vestri corporis profecisse, mihi quoque hunc vestrum consideranti fervorem sollicitudo major incumbit. Necesse est enim etiam me in persolvendo debito, tanto majorem devotionis curam gerere, quanto vos attentius video illud expetere, secundum illam sententiam: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige quae apponuntur tibi, et immitte manum tuam, sciens quia talia oportet te praeparare (Prov. XXIII sec. LXX). Quamobrem de bono discretionis ejusque virtute dicturi, in quam sermo nocturnae collationis ingressus, finem nostrae disputationi dedit, congruum credimus ejus excellentiam Patrum primo consignare sententiis, ut cum patuerit quid de illa senserint vel pronuntiaverint majores nostri, tum prolatis tam antiquis multorum quam recentibus ruinis et casibus qui, pro eo quod minus eam fuerant assecuti, pernicioso dejecti sunt lapsu, in quantum possumus, utilitates ejus et commoda retractemus: quibus discussis quemadmodum excolere eam atque expetere debeamus, considerantes meriti ejus et gratiae pondus, efficacius instruamur. Est enim non mediocris quaedam virtus, nec quae humana passim valeat industria comprehendi, nisi divino fuerit munere gratiaque collata. Siquidem inter nobilissima Spiritus sancti dona, hanc quoque ita legimus ab Apostolo numerari: Alii datur per spiritum sermo sapientiae; alii fides in eodem spiritu; alii gratia sanitatum in uno spiritu (I Cor. XII). Et post pauca: Alii discretio spirituum (I Cor. XII). Deinde completo omni catalogo spiritualium charismatum, infert: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid.). Videtis ergo non terrenum nec parvum esse discretionis munus, sed divinae gratiae maximum praemium: quam nisi monachus omni intentione fuerit assecutus, et ascendentium in sese spirituum discretionem certa ratione possederit, necesse est eum velut in nocte caeca tetrisque tenebris oberrantem, non solum perniciosis foveis praeruptisque incidere, sed etiam in planis ac directis frequenter offendere.

CAPUT II. Discretionis utilitas ex disputatione abbatis Antonii demonstratur. Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiae constitutus in partibus Thebaidis, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendae gratia convenisse. Cumque a vespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta collatio, quaestionem hanc maximum noctis spatium consumpsisse. Nam diutissime quaerebatur quaenam virtus vel observantia monachum possit a diaboli laqueis ac deceptionibus custodire semper illaesum, vel certe recto tramite firmoque gressu ad perfectionis culmen perducere. Cumque pro captu mentis suae unusquisque sententiam suam proferret, et alii quidem hoc in jejuniorum vigiliarumque studio collocarent, quod his videlicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis assecuta, Deo facilius uniretur: alii in nuditate et contemptu universarum rerum quibus mens si penitus exueretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad Deum expeditior perveniret; alii ἀναχώρησιν necessariam, id est, remotionem et eremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare Deum eique possit peculiarius inhaerere: nonnulli sectanda charitatis, id est, humanitatis officia definirent, quod his regna coelorum daturum se Dominus in Evangelio velut specialius repromittat, dicens: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. (Matth. XXV). Cumque in hunc modum diversis virtutibus aditum certiorem ad Deum parari posse decernerent, essetque noctis maximum tempus hac inquisitione consumptum; intulit demum beatus Antonius: Omnia quidem haec quae dixistis necessaria sunt et utilia sitientibus Deum atque ad eum cupientibus pervenire; sed his principalem tribuere gratiam nequaquam nos innumeri multorum casus et experimenta permittunt. Nam quosdam saepenumero acerrime jejuniis seu vigiliis incubantes, ac mirifice in solitudine secedentes, privationem quoque omnium facultatum ita sectantes, ut ex ipsis ne unius quidem diei victum sibimet unumque denarium superesse paterentur, humanitatis etiam studia tota devotione complentes, ita vidimus repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare, summumque fervorem et conversationem laudabilem detestabili fine clauserint. Quamobrem quid principaliter ducat ad Deum manifeste poterimus agnoscere, si ruinae ac deceptionis illorum causa diligentius a nobis fuerit indagata. Illis namque cum exuberarent praedictarum opera virtutum, discretio sola deficiens usque ad finem ea durare non sivit. Nec enim alia lapsus eorum causa deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti, nequaquam potuerunt rationem discretionis adipisci, quae praetermittens utramque nimietatem, via regia docet monachum semper incedere, et nec dextera virtutum permittit extolli, id est, fervoris excessu continentiae justae modum inepta praesumptione transcendere, nec oblectatum remissione deflectere ad vitia sinistra concedit, hoc est, sub praetextu gubernandi corporis contrario spiritus tepore lentescere. Haec namque est discretio, quae oculus, et lucerna corporis in Evangelio nuncupatur, secundum illam sententiam Salvatoris: Lucerna corporis tui est oculus tuus: quod si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI): eo quod ipsa, cogitationes hominis universas actusque discernens, cuncta quae gerenda sunt pervideat atque perlustret. Quae si in homine nequam fuerit, id est, non vero judicio et scientia communita seu quolibet errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum faciet tenebrosum, hoc est, omnem aciem mentis actusque nostros reddet obscuros, caecitate scilicet vitiorum et perturbationum tenebris involutos. Si enim, inquit, lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! Nulli namque dubium est, errante judicio cordis nostri et ignorationis nocte possesso, cogitationes quoque et opera nostra quae ex discretionis deliberatione descendunt, majoribus peccatorum tenebris implicari.

CAPUT III. De errore Saulis et Achab, quo per discretionis imperitiam sunt decepti. Denique ille qui primus judicio Dei regnum populi Israelis emeruit, quia hunc discretionis oculum nequaquam habuit, velut toto corpore tenebrosus effectus, etiam ipse dejectus est regno; dum, lucernae hujus tenebris atque errore deceptus, acceptabiliora Deo sacrificia sua quam, erga praeceptum Samuelis obedientiam, credidit judicanda, atque ex illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua repropitiandam sibi divinam speraverat majestatem. Hujus, inquam, discretionis ignoratio Achab regem Israel post illum sublimissimae victoriae triumphum, qui ei fuerat Dei favore concessus, credere compulit meliorem esse misericordiam suam, quam divini exsecutionem severissimam praecepti et, quemadmodum ipsi videbatur, crudelis imperii. Qua consideratione mollitus, dum mavult cruentam victoriam clementia temperare, ob indiscretam misericordiam velut toto corpore redditus tenebrosus irrevocabili morte damnatur.

CAPUT IV. Quae de bono discretionis in Scripturis sanctis referantur. Haec est discretio, quae non solum lucerna corporis, sed etiam sol ab Apostolo nuncupatur, secundum illud, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Haec vitae nostrae gubernatio dicitur secundum illud, Quibus non est gubernatio, cadunt ut folia. Haec consilium rectissime nominatur, sine quo nihil agere omnino, Scripturae auctoritate, permittimur: ita ut ne ipsum quidem spiritale vinum, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), sine ipsius sinamur moderatione percipere, secundum illud: Cum consilio omnia fac, cum consilio vinum bibe. Et iterum: Sicut civitas muris diruta et non circumdata, sic est vir qui non cum consilio aliquid agit (Proverb. XXV, sec. LXX). Cujus privatio quam perniciosa sit monacho, testimonii hujus exemplum ac figura declarat, dirutae eum ac sine muris comparans civitati. In hac sapientia, in hac intellectus sensusque consistit, sine quibus nec interior nostra aedificari domus, nec spiritales poterunt divitiae congregari, secundum illud: Cum sapientia aedificatur domus, et cum intellectu iterum erigitur; cum sensu implentur cellaria omnibus divitiis pretiosis et bonis (Proverb. XXIV, sec. LXX). Haec, inquam, est solidus cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis sumi non poterit, secundum illud: Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali (Heb. V). Quae in tantum utilis nobis ac necessaria comprobatur, ut etiam verbo Dei ejusque virtutibus coaptetur, secundum illud: Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Heb. IV). Quibus manifestissime declaratur, nullam sine discretionis gratia perfecte posse vel perfici, vel stare virtutem. Et ita tam beati Antonii quam universorum sententia definitum est, discretionem esse quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, praedictasque virtutes jugiter conservet illaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi, et sine qua multi etiam propensius laborantes, perfectionis nequiverint culmen attingere. Omnium namque virtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est.

CAPUT V. De morte Heronis senis. Et ut hanc eamdem definitionem antiquitus a S. Antonio et caeteris Patribus promulgatam, recens quoque, sicut promisimus, confirmet exemplum, recolite id quod nuper gestum oculorum vestrorum vidistis obtutibus, senem videlicet Heronem ante paucos admodum dies illusione diabolica a summis ad ima dejectum, quem quinquaginta annis in hac eremo commoratum, singulari districtione rigorem continentiae tenuisse meminimus, et solitudinis secreta ultra omnes hic commorantes miro fervore sectatum. Hic igitur, quo pacto, quave ratione post tantos labores ab insidiatore delusus, gravissimo corruens lapsu, cunctos in hac eremo constitutos, luctuoso dolore perculit? Nonne quia minus discretionis virtute possessa, suis definitionibus regi, quam consiliis vel collationibus fratrum, atque institutis majorum, maluit obedire? Siquidem tanto rigore immutabilem jejunii continentiam semper exercuit, et solitudinis cellaeque ita jugiter secreta sectatus est, ut ab eo participationem ineundi cum fraternitate convivii, nec veneratio quidem diei pascalis aliquando potuerit obtinere. In qua fratribus cunctis pro anniversaria solemnitate in Ecclesia retentatis, solus non potuit aggregari, ne quantulumcumque perceptione leguminis parvi, a suo videretur proposito relaxasse. Qua praesumptione deceptus, angelum Satanae velut angelum lucis cum summa veneratione suscipiens, ejusque praeceptis prono obediens famulatu, semetipsum in puteum, cujus profunditatem oculorum non attingit intuitus, praecipitem dedit, de angeli videlicet sui sponsione non dubitans, qui eum pro merito virtutum ac laborum suorum nequaquam posse firmaverat ulli jam discrimini subjacere. Cujus rei fidem, ut experimento suae sospitatis evidentissime comprobaret, supradicto se puteo nocte intempesta illusus injecit, magnum scilicet virtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset illaesus. De quo, ingenti fratrum labore cum pene jam exsanguis fuisset extractus, vitam die tertia finiturus, quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei ne experimento quidem mortis suae potuerit persuaderi, quod fuisset daemonum calliditate delusus. Quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate, qua in eremo perduravit, hac miseratione et humilitate summa, ab his qui ejus compatiebantur exitio, vix a presbytero abbate Paphnutio potuit obtineri, ut non inter biothanatos reputatus, etiam memoria et oblatione pausantium judicaretur indignus.

CAPUT VI. De ruina duorum fratrum ob discretionis imperitiam. Quid dicam de illis duobus fratribus, qui habitantes ultra illam eremum Thebaidos ubi quondam fuerat beatus Antonius commoratus, minus cauta discretione permoti, euntes per extentam solitudinis vastitatem, nullam escam penitus sumere decreverunt, nisi quam per semetipsum Dominus illis praestitisset. Cumque errantes eos per deserta et deficientes jam fame conspexissent a longe Mazices [ Lips. in marg. Marzites vel Marzitos] quidam (quae gens cunctis pene nationibus feris immanior atque crudelior est; non enim eos ad effusionem sanguinis, ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat), eisque contra naturam feritatis suae cum panibus occurrissent, unus ex eis, subveniente discretione velut a Domino sibi porrectos, cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi divinitus ministrari, nec sine Deo factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent, deficientibus jam ac tabescentibus vitae substantiam largirentur; alius vero recusans cibum, velut ab homine sibi oblatum, inediae defectione consumptus est. Quorum licet initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen, subveniente discretione, id quod temere incauteque conceperat, emendasse agnoscitur; alius autem in stulta praesumptione perdurans, ac penitus discretionis ignarus, mortem quam Dominus avertere voluit, sibi ipsi conscivit, nequaquam credens divino instinctu factum, quod immites barbari, propriae feritatis obliti, panes eis pro gladiis obtulissent.

CAPUT VII De alterius illusione quam per imperitiam discretionis incurrit. Quid etiam de illo commemorem (cujus nominis, quia adhuc superest, nolumus facere mentionem) qui dum longo tempore daemonem in angeli suscepit claritate, revelationibus ejus innumeris saepe deceptus, credidit internuntium esse justitiae? Nam exceptis his, etiam per omnes noctes in cella ejus lumen absque ullius lucernae praebebat officio. Ad extremum jubetur ab ipso, ut Deo filium suum, qui cum eo pariter in monasterio commanebat, offerret: ut hoc scilicet sacrificio Abrahae patriarchae meritis in nullo inveniretur inferior. Cujus in tantum est persuasione seductus, ut hoc confestim parricidium opere perfecisset, nisi eum videns puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare, et vincula quibus eum velut oblaturus ad immolandum constringere disponebat, inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus, aufugisset.

CAPUT VIII. De lapsu et deceptione monachi Mesopotameni. Longum est deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa provincia perpaucis imitabilem exhibens continentiam, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis revelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores atque virtutes, quibus omnes monachos ibidem residentes excesserat, ad Judaismum et concisionem [ Lips. in marg. circumcisionem] carnis lapsu miserabili fuerit devolutus. Nam cum volens eum consuetudine visionum ad credulitatem futurae deceptionis illicere, verissima quaeque multo tempore diabolus velut veritatis nuntius revelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, Apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac tetrum, omnique macie tabidum atque deformem, et contra Judaeorum populum una cum Moyse, patriarchis atque prophetis, summa tripudiantem laetitia, et splendidissimo lumine coruscantem, suadens si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret. Horum itaque profecto tam lugubriter nemo fuisset illusus, si rationem discretionis hujus assequi laborasset. Quamobrem in quantum perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant.

CAPUT IX. Interrogatio de acquirenda vera discretione. Ad haec Germanus: Et novellis exemplis et definitionibus antiquorum satis abunde perpatuit discretionem fontem quodammodo atque radicem cunctarum esse virtutum. Quomodo ergo acquiri debeat, cupimus nobis exponi, aut quemadmodum, utrum vera et ex Deo, an falsa et diabolica sit, possit agnosci: ut secundum illam evangelicam, quam superiore tractatu disseruisti (Collat. 1 cap. 20), parabolam, qua jubemur fieri probabiles trapezitae, numismati impressam veri regis imaginem pervidentes, deprehendere valeamus, quod non sit in moneta legitima figuratum, atque illud, sicut vulgari usus verbo hesterna collatione dixisti, tamquam paracharagmum reprobemus, illa instructi peritia, quam satis copiose et integre prosecutus, habere spiritalem, atque Evangelicum trapezitam debere signasti. Quid enim proderit virtutis ejus et gratiae merita cognovisse, si quemadmodum debeamus expetere eam vel acquirere nesciamus?

CAPUT X. Responsio, quemadmodum possideatur vera discretio. Tum Moyses: Vera, inquit, discretio non nisi vera humilitate acquiritur. Cujus humilitatis haec erit prima probatio, si universa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reserventur examini, ut nihil quis suo judicio credens, illorum per omnia definitionibus acquiescat, et quid bonum vel malum debeat judicare, eorum traditione cognoscat. Quae institutio non solum per veram discretionis viam juvenem recto tramite docebit incedere, verum etiam cunctis fraudibus et insidiis inimici servabit illaesum. Nullatenus enim decipi poterit quisque, si non suo judicio, sed majorum vivit exemplo; nec valebit ignorationi ejus callidus hostis illudere, qui universas cogitationes in corde nascentes perniciosa verecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum vel reprobat vel admittit. Illico namque, ut patefacta fuerit, cogitatio maligna marcescit; et antequam discretionis judicium proferatur, serpens teterrimus velut e tenebroso ac subterraneo specu virtute confessionis protractus ad lucem, et traductus quodammodo, ac dehonestatus abscedit. Tamdiu enim suggestiones ejus noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. Et ut virtutem sententiae hujus efficacius colligatis, referam vobis abbatis Serapionis factum, quod ille junioribus instructionis gratia frequenter proponebat.

CAPUT XI. Verba abbatis Serapionis, et de marcore patefactarum cogitationum, et de periculo propriae confidentiae. Cum adhuc essem puerulus, inquit, et cum abbate Theone commanerem, haec mihi fuerat inimici impugnatione consuetudo ingesta, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum paxamacium quotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero illo ignorante occulte edebam. Quod furtum, licet convenientia [ Al. conniventia] voluptatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione committerem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta, ad memetipsum revertens super admisso furti crimine, gravius cruciabar, quam super esu ejus fueram jucundatus. Cumque illud molestissimum opus velut ab exactoribus Pharaonis (Exod. V) indictum mihi vice laterum singulis diebus explere non sine dolore cordis mei compellerer, nec tamen eruere me possem ab hac eorum saevissima tyrannide, et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit Dei nutu de hoc me captivitatis jugo volentis eripere, ut quidam fratres cellam senis obtentu aedificationis expeterent. Cumque refectione transacta, collatio spiritalis coepisset agitari, respondensque senex propositis interrogationibus eorum, de gastrimargiae vitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret, earumque naturam et atrocissimam vim quam haberent, donec celarentur, exponeret, compunctus ego collationis hujus virtute, et conscientia redarguente perterritus, velut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni Dominus secreta mei pectoris revelasset, in occultos primum gemitus excitatus, deinde cordis mei compunctione crescente, in apertos singultus lacrymasque prorumpens, paxamacium, quod consuetudine vitiosa clancule subtraxeram comedendum, de sinu furti mei conscio ac susceptore produxi, ipsumque in medium proferens, quemadmodum quotidie latenter ederem, prostratus in terram, cum veniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrymis, ut absolutionem durissimae captivitatis a Domino deposcerent, imploravi. Tunc senex: Confide, ait, o puer, absolvit te ab hac captivitate, etiam me tacente, confessio tua. Victorem namque adversarium tuum hodie triumphasti, validius eum tua confessione elidens, quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate dejectus: quem utique nequaquam vel tua, vel alterius responsione [ Lips. in marg. reprehensione] confutans, in te nunc usque permiseras dominari, secundum illam Salomonis sententiam (Eccles. VIII): Quia non fit contradictio his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominum in ipsis, ut faciant mala. Et idcirco jam te post hanc publicationem tuam nequissimus spiritus iste inquietare non poterit, nec in te latibulum sibi teterrimus serpens deinceps usurpabit, de tenebris tui cordis confessione salutari protractus ad lucem. Nec dum senex haec verba compleverat, et ecce lampas accensa de meo sinu procedens ita cellam replevit odore sulfureo, ut vehementia fetoris ipsius vix in ea residere nos permitteret. Resumensque senex admonitionem, Ecce, inquit, Dominus tibi veritatem sermonum meorum visibiliter approbavit, ut passionis incentorem de corde tuo confessione salubri fugatum, oculis pervideres, patefactumque hostem nequaquam locum in te ulterius habiturum, aperta ejus expulsione, cognosceres. Itaque secundum sententiam senis, Ita est, inquit, in me confessionis hujus virtute dominatio diabolicae illius tyrannidis exstincta atque in perpetuum consopita, ut numquam mihi ne memoriam quidem concupiscentiae hujus ulterius tentaverit inimicus ingerere, nec me post haec aliquando pulsatum furtivi illius desiderii instigatione persenserim. Quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimus figuratum: Si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori (Eccles. X), taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est, si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet viro, qui carminibus Scripturarum mederi protinus vulneri, et extrahere de corde consuevit noxia venena serpentis, patefacta non fuerint, succurrere periclitanti periturove non poterit. Hoc igitur modo ad scientiam discretionis verae pervenire facillime poterimus, ut seniorum vestigia subsequentes, neque agere quidquam novi, neque discernere nostro judicio praesumamus; sed quemadmodum nos vel traditio illorum vel vitae probitas informarit, in omnibus gradiamur. Qua institutione firmatus, non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perveniet, verum etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. Nullo namque alio vitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum, neglectis consiliis seniorum, in suo judicio persuaserit ac definitione doctrinave confidere. Etenim cum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae, et quae nihil amplius quam vitae hujus temporariae commodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis pervideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant comprehendi; quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, quae et invisibilis et occulta est, et quae non nisi corde purissimo pervidetur, cujus error non temporale damnum, nec quod facile reparetur, sed animae perditionem parit, mortemque perpetuam! Habet enim non adversus visibiles, sed invisibiles atque immites hostes diurnum nocturnumque conflictum, nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles catervas spiritale certamen, cujus casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus, et congressus occultior. Et ideo semper seniorum summa diligentia sunt sectanda vestigia, atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur, sublato confusionis velamine, deferenda.

CAPUT XII. Confessio verecundiae, ob quam confunderemur cogitationes nostras senioribus revelare Germanus: Occasionem nobis perniciosae verecundiae, qua cogitationes malas studeamus obtegere, ac salutari eas patefacere confessione vereamur, illa praecipue creat causa, qua novimus quemdam in Syriae patribus, ut credebatur, praecipuum, seniorum cuidam fratri cogitationes suas simplici confessione prodenti, postmodum quadam indignatione commotum easdem graviter exprobrasse. Unde fit, ut dum eas in nobis premimus, ac senioribus erubescimus publicare, curationum remedia consequi nequeamus.

CAPUT XIII. Responsio de confusione calcanda et periculo non condolentis. Moyses: Sicut non sunt omnes juvenes pari modo vel ferventes spiritu, vel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita ne senes quidem cuncti uno modo vel perfecti possunt, vel probatissimi, reperiri. Divitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria juventutis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. Quae enim non congregasti, inquit, in juventute, quomodo invenies in senectute tua (Eccl. XXV)? Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sapient. IV). Et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit, quosque vitae longaevitas sola commendat, nobis sunt imitanda vestigia vel sectanda, seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum quos laudabiliter vitam suam ac probatissime comperimus in juventute signasse, nec praesumptionibus propriis, sed majorum traditionibus institutos. Sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, major est multitudo, qui in tepore suo quem ab adolescentia sua conceperunt, atque ignavia senescentes, auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerositate conquirunt (Vide collat. 24, c. 1). De quibus exprobratio illa Domini proprie satis dirigitur per Prophetam, Et comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit (Ose. VII). Hos, inquam, in exemplum junioribus, non vitae probitas, nec ulla propositi hujus laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola provexit. Quorum canitiem callidissimus inimicus, ad deceptionem juniorum in praejudicata auctoritate proponens, etiam illos qui ad vitam perfectionis, vel suis vel aliorum potuerunt monitis incitari, subvertere ac decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat; vel in teporem eos, scilicet noxium, vel in lethalem desperationem eorum doctrinis institutisque perducens. Cujus rei volens proferre vobis exempla, auctoris nomine praetermisso (ne nos quoque illius qui patefacta sibi fratris vitia publicavit, simile aliquid admittamus), rem tantum gestam, quae instructionem necessariam vobis conferre possit, paucis exponam. Cum igitur ad senem quemdam nobis optime cognitum quidam non ignavissimorum juvenum profectus sui et curationis gratia perrexisset, et carnalibus incentivis ac fornicationis spiritu semetipsum inquietati simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis et remedia inflictis vulneribus reperturum, ille amarissimis eum verbis increpans, miserabilem et indignum, nec monachi nomine censendum esse pronuntians, qui potuerit hujusmodi vitio et concupiscentia titillari, ita suis econtrario correptionibus vulneravit, ut eum summa desperatione dejectum moestumque admodum ac lethali tristitia consternatum e sua dimitteret cella. Cumque ei in tali moerore depresso, nec jam de remedio passionis, sed de expletione conceptae concupiscentiae profunda cogitatione tractanti, Abbas Apollo seniorum probatissimus occurrisset, laboremque et oppugnationis vehementiam, quae in corde ejus tacite volvebatur, de contemplatione vultus et dejectione conjectans, causam tantae perturbationis inquireret, atque ille molliter se compellanti seni ne responsum quidem ullum posset referre, magis ac magis eum sentiens senex non inaniter causam tantae tristitiae silentio velle contegere, quam ne vultu quidem dissimulare quivisset, intentius ab eo causas occulti doloris coepit inquirere. Quibus ille constrictus, pergere se ad vicum confitetur, ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset, nec refrenare stimulos carnis et impugnationis remedia consequi jam valeret, uxorem duceret, ac relicto monasterio reverteretur ad saeculum. Quem senex Apollo blanda consolatione demulcens, seseque asserens iisdem quotidie incentivorum stimulis atque aestibus agitari, et idcirco non debere eum prorsus desperatione concidere, nec mirari super impugnationis ardore, qui non tam laboris studio quam misericordia Domini et gratia vinceretur: unius tantum diei ab eodem poposcit inducias, et ut reverteretur ad suam cellulam deprecatus, ad monasterium praedicti senis tota festinatione perrexit. Cumque eidem proximasset, expansis manibus, orationem cum lacrymis fundens: Converte, ait, Domine, qui occultarum virium et infirmitatis humanae solus arbiter pius ac secretus es medicus impugnationem illius juvenis in senem istum, ut condescendere infirmitatibus laborantium et compati fragilitati juniorum vel in senectute doceatur. Cumque ille hanc precem cum gemitu conclusisset, cernit Aethiopem tetrum contra illius cellulam stantem, atque adversus eum ignita jacula dirigentem. Quibus cum fuisset ille protinus sauciatus, et progressus e cella, huc illucque velut amens et ebrius cursitaret, atque egrediens et ingrediens, jam continere se in ea non posset, eadem via concitus pergere coepit, qua juvenis ille discesserat. Quem abbas Apollo velut amentem factum quibusdam furiis agitari conspiciens, intellexit ignitum diaboli telum, quod viderat ab illo directum, in ejus corde fuisse defixum, illamque in eo confusionem mentis ac perturbationem sensuum intolerandis aestibus operari; accedensque ad eum, Quo, inquit, properas, aut quaenam te causae senilis illius gravitatis oblitum ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare compellunt? Cumque ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus, crederet ardorem sui pectoris deprehensum, ac retectis seni sui cordis arcanis, nullam responsionem percunctanti reddere prorsus auderet: Revertere, inquit, ad cellam, tandemque te intellige vel ignoratum hactenus a diabolo, vel despectum, nec in eorum numero reputatum quibus ille quotidie confligere et colluctari profectibus eorum ac studiis instigatur, qui unum ejus in te directum jaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione trivisti, non dicam respuere, sed ne sufferre quidem vel uno die quivisti; quo te sauciari Dominus idcirco passus est, ut saltem in senecta disceres compati infirmitatibus alienis, et fragilitati condescendere juniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens juvenem infestatione diabolica laborantem, non modo nulla consolatione fovisti, sed etiam perniciosa desperatione dejectum, inimici manibus tradidisti, quantum in te est, ab eodem lugubriter devorandum, quem sine dubio nequaquam tam vehementi conflictu fuisset aggressus, quo te nunc usque est appetere dedignatus, nisi futuro profectui ejus invidens inimicus illam virtutem quam animo ejus inesse cernebat, anticipare ac pervertere suis ignitis jaculis festinasset; proculdubio intelligens fortiorem, cui tanta vehementia confligere operae pretium judicavit. Disce itaque tuis exemplis laborantibus compati, et periclitantes nequaquam perniciosa desperatione terrere, nec durissimis sermonibus asperare, sed potius leni blandaque consolatione reficere, et secundum praeceptum sapientissimi Salomonis eruere eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur ne parcas (Prover. XXIV); nostrique Salvatoris exemplo arundinem quassatam non conterere, et linum fumigans non exstinguere (Isaiae XLII; Matt. XII), illamque a Domino gratiam postulare, qua ipse quoque fiducialiter valeas opere ac veritate cantare: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo (Isaiae L). Nullus enim posset insidias inimici sufferre, seu carnales aestus naturali quodammodo igne flagrantes vel exstinguere, vel reprimere, nisi gratia Dei vel juvaret fragilitatem nostram, vel protegeret ac muniret. Et idcirco salutaris hujus dispensationis ratione finita, qua vel illum juvenem perniciosis aestibus Dominus liberare, vel de impugnationis vehementia, et compatiendi affectu te voluit erudire, communibus eum precibus imploremus, quo flagellum istud quod utilitatis gratia tibi Dominus inferre dignatus est, jubeat amoveri ( ipse enim dolere facit et rursum medetur, percutit et manus ejus sanant [Job. V]; ipse humiliat et exaltat, ipse occidit et vivificat, deducit ad infernum et reducit [I Reg. II], et ignita diaboli jacula quae me arbitro tibi permisit infligi, donante Spiritus sui rore, restinguat. Quam tentationem, licet eadem celeritate qua inferri eam Dominus passus est, ad unam senis orationem rursus abstulerit; evidenti tamen experimento docuit, non modo non exprobrari patefacta cujusque vitia debere, sed ne leviter quidem laborantis dolorem debere contemni. Et idcirco nequaquam nos [ Lips. in marg. vos] unius sive paucorum vel imperitia vel levitas ab illa salutari, quam praediximus, via et traditione majorum deterreat et excludat, quorum canitie ad deceptionem juniorum callidissimus abutitur inimicus: sed absque ullo confusionis operimento omnia debent senioribus revelari, atque ab eis vel remedia vulnerum, vel exempla conversationis ac vitae fiducialiter sumi; in quibus parem opem et similem experiemur effectum, si nihil penitus affectare nostro judicio ac praesumptione tentemus.

CAPUT XIV. De vocatione Samuelis. Denique in tantum placila Deo haec sententia comprobatur, ut etiam in Scripturis sanctis hanc eamdem institutionem non otiose reperiamus insertam, ita ut puerum Samuelem judicio praelatum suo [ Lips. in marg. praeelectum judicio suo] nollet per semetipsum divini colloquii disciplina Dominus erudire, sed recurrere semel et iterum pateretur ad senem; eumque quem ad suum vocabat alloquium, etiam illius qui offenderat Deum, dummodo senioris, doctrina vellet institui; et quem sua vocatione dignissimum judicarat, senioris mallet institutione formari, ut scilicet et illius qui ad divinum ministerium vocabatur probaretur humilitas, et junioribus forma subjectionis hujus proponeretur exemplo (I Reg. III).

CAPUT XV. De vocatione Pauli apostoli. Paulum quoque per semetipsum vocans et alloquens Christus, cum posset ei perfectionis viam reserare confestim, dirigere ad Ananiam mavult, et ab eo jubet viam veritatis agnoscere, dicens: Surge et ingredere civitatem, et ibi tibi dicetur quid te oporteat facere (Actor. V). Mittit itaque et hunc ad seniorem, eumque illius potius doctrina quam sua censet institui; ne scilicet quod recte gestum fuisset in Paulo, posteris malum praesumptionis praeberet exemplum, dum unusquisque sibimet persuaderet simili modo se quoque debere Dei solius magisterio atque doctrina potius quam seniorum institutione formari. Quam praesumptionem omnimodis detestandam etiam ipse Apostolus, non solum litteris, sed etiam opere atque exemplo docet, ob hoc solummodo se asserens Jerosolymam conscendisse, ut evangelium, quod, comitante gratia Spiritus sancti, cum potestate signorum et prodigiorum gentibus praedicabat, cum suis coapostolis et antecessoribus privata quodammodo ac domestica examinatione conferret: Et contuli, inquiens, cum illis Evangelium quod praedico inter gentes, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Galat. II). Quis ergo tam praesumptor et caecus sit, qui se audeat suo judicio ac discretioni committere, cum Vas electionis indiguisse coapostolorum suorum se collatione testetur? Unde manifestissime comprobatur nulli a Domino viam perfectionis ostendi, qui habens unde valeat erudiri, doctrinam seniorum vel instituta contempserit, parvipendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deuter. XXXII).

CAPUT XVI. De appetenda discretione. Omni igitur conatu debet discretionis bonum virtute humilitatis acquiri, quae nos illaesos ab utraque potest nimietate servare. Vetus namque sententia est ἀκρότητες ἰσότητες, id est, nimietates aequalitates sunt. Ad unum enim finem nimietas jejunii et voracitas pervenit, eodemque dispendio vigiliarum immoderata continuatio monachum, quo somni gravissimi torpor involvit. Nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum revocari necesse est in quo negligens quisque per incuriam detinetur; ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per immoderationem jejuniorum viderimus fuisse dejectos, atque ad eamdem quam vicerant passionem infirmitatis occasione collapsos. Vigiliae quoque et pernoctationes irrationales dejecerunt quos somnus superare non potuit. Quapropter secundum Apostolum, per arma justitiae quae a dextris sunt et a sinistris (II Cor. VI), recto moderamine transeundum est, et ita inter utrasque nimietates discretione moderante gradiendum est, ut nec a tradito continentiae tramite acquiescamus abduci, nec rursum remissione noxia in gulae ventrisque desideria concidamus.

CAPUT XVII. De immoderatis jejuniis et vigiliis. Etenim memini me frequenter ita appetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata, ne memoria quidem illius edulii meam interpellaverit mentem: et rursus ab oculis meis ita somnum diaboli impugnatione subtractum, ut plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a Domino precarer infundi, graviusque me periclitatum somni cibique fastidio, quam soporis et gastrimargiae colluctatione persensi. Itaque, sicut festinandum nobis est ne appetitu corporeae voluptatis in dissolutionem noxiam dilabamur, et ante praestitutum tempus vel cibo indulgere, vel modum ejus praesumamus excedere; ita est escae somnique refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. Utrumque enim bellum adversarii factione consurgit, et perniciosius continentia immoderata quam saturitas remissa supplantat. Ab hac namque ad mensuram, districtionis intercedente compunctione salutari, conscendi potest, ab illa non potest.

CAPUT XVIII. Interrogatio de continentiae vel refectionis mensura. Germanus: Quis igitur est continentiae modus, quem aequo moderamine retinentes inter utramque nimietatem illaesi transire possimus?

CAPUT XIX. De optimo cibi quotidiani modo. Moyses: Super hac re inter majores nostros frequenter novimus habitum fuisse tractatum. Nam discutientes continentias diversorum qui vel solis leguminibus, vel oleribus tantum, vel pomis vitam jugiter exigebant; praeposuere cunctis illis refectionem solius panis, cujus aequissimum modum in duobus paximaciis statuerunt, quos parvulos panes vix librae unius pondus habere certissimum est.

CAPUT XX. Objectio de facilitate continentiae quae duobus paximaciis sustinetur. Germanus: Quod nos gratanter amplexi, respondimus hunc modum nos minime pro continentia reputare, quippe qui integrum eum nequaquam possemus insumere.

CAPUT XXI. Responsio quomodo praedicta continentiae lex servari debeat. Moyses: Si vultis experiri vim statuti hujus, modum istum jugiter retinete, nullum extrinsecus coctionis pulmentum die dominico vel sabbati, neque sub aliqua advenientium fratrum occasione sumentes; nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari, verum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum quos extrinsecus sumpserit adjectione suffulta. Quod nullo modo facere, nec refectionem panis differre in diem posterum praevalebit, quisquis fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. Etenim memini seniores nostros (quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos) cum tanto labore ac difficultate hanc parcimoniam sustentasse, tantaque vi atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inviti quodammodo, nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis imponerent.

CAPUT XXII. Quinam generalis continentiae ac refectionis modus sit. Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem virium, vel corporis, vel aetatis, tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. In utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens, nunc ventrem jejuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit. Ut enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum vigorem, dum carnis lassitudine nimia praegravata condormitare [ Lips. in marg. dormitare] compellitur; ita rursum nimietate voracitatis oppressa emittere suas preces ad Deum puras levesque non poterit. Sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta valebit jugitate servare, dum ei etiam diebus illis quibus carnem acriore videtur continentia castigare, praeterita cibi materia, quamvis ad praesens defecto sit corpore, ignem carnalis concupiscentiae subministrat.

CAPUT XXIII. Quemadmodum abundantiae humorum genitalium castigentur. Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri, atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cujuslibet humoris superflui, velut noxiam sibi atque contrariam, in semetipsa residere non patitur. Ideoque rationabili semper et aequali est corpus nostrum parcimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate commorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltem rarius nos et non amplius quam trina vice respersos ista colluvione totius anni cursus inveniat. Quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae voluptatis eliciat. Quamobrem haec est temperantiae, quam diximus, continentia et qualitas atque mensura, quae patrum quoque judicio comprobatur, ut quotidianam panis refectionem quotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conservans; nec jejunii fatigatione concidere, nec gravari mentem saturitate permittens. Tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post vesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.

CAPUT XXIV. De labore aequalis refectionis, et de fratris Benjamin edacitate. Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant, etiam biduo protelare jejunia, idque quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reservare, dummodo ad refectionem pervenientes desiderata satietate potiantur. Quod nuper Benjamin civem vestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis, qui ne quotidie paximacia duo percipiens aequali castigatione continuam parcitatem jugiter retentaret, maluit biduana jejunia semper continuare, dummodo ad refectionem veniens duplicata mensura repleret ventris ingluviem, id est, quatuor paximacia comedens desiderata saturitate gauderet, et expletionem ventris sui biduano jejunio quodammodo compararet. Qui obstinatione et pertinacia mentis suae definitionibus potius propriis quam seniorum traditionibus acquiescens, quali fine suum propositum terminarit, proculdubio meministis. Siquidem relicta eremo, rursus ad inanem philosophiam mundi hujus ac vanitatem saeculi devolutus, praedictam sententiam seniorum sui casus signet exemplo, ruinaque sua cunctos doceat, neminem suis definitionibus vel proprio judicio confidentem, perfectionis culmen aliquando posse conscendere, sed nec diaboli quidem perniciosas illusiones evadere.

CAPUT XXV Interrogatio quomodo una semper eademque mensura servetur. Germanus: Quomodo igitur hic modus a nobis indirupte valebit custodiri? Nam nonnumquam hora nona, soluta jam statione jejunii, supervenientibus fratribus, necesse est eorum obtentu, aut adjici aliquid ad statutam solitamque mensuram, aut certe humanitatem, quam jubemur omnibus exhibere, penitus abdicari.

CAPUT XXVI. Responsio de non excedendo refectionis modo. Moyses: Utraque uno modo ac sollicitudine pari convenit observari. Nam et mensuram cibi causa continentiae ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus, et humanitatem atque adorationem advenientibus fratribus charitatis obtentu similiter exhibere; quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens, non cum eo cibum pariter sumas, aut ab ejus refectione te facias alienum. Itaque in neutra parte reprehensibiles inveniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paximaciis, quae nobis canonica mensura jure debentur, uno paximacio praelibato, aliud hujus exspectationis gratia in vesperam reservemus: quod si supervenerit quispiam fratrum, cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adjungentes, et hac dispensatione nequaquam fratris nos contristabit adventus, qui nobis debet esse gratissimus. Siquidem ita humanitatis exhibemus obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. Si vero nullus advenerit, hunc quoque velut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus; qua parcitate nec stomachus vespere poterit aggravari, quippe hora nona uno paximacio jam praemisso, quod plerumque his qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes, totam refectionem ad vesperam differunt, evenire consuevit. Nam recens escae perceptio tam in vespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem levemque sensum non sinit inveniri. Ideoque commodum satis, et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis vigiliis levis ac vacuus, verum etiam in ipsis vespertinis solemnitatibus digesto jam cibo invenitur aptissimus. Talibus nos beatus Moses geminae institutionis epulis saginavit; non solum discretionis gratiam atque virtutem praesenti eruditione verborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem, finemque propositi anteacta disputatione demonstrans, ut quod antea fervore tantum spiritus ac zelo Dei clausis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret; faceretque sentire quantum a puritate cordis et discretionis linea fuissemus per id temporis evagati, quippe cum etiam omnium visibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere, ac sine contemplatione certi finis attingi omnino non possit.