II Prae | 12 |
COLLATIO UNDECIMA,
[recensere]Quae est prima abbatis Chaeremonis, DE PERFECTIONE. CAPUT PRIMUM. Cum in coenobio Syriae consistentes, post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis, majorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, statuimus confestim Aegyptum petere, ac remotissima etiam Thebaidos eremo penetrata, sanctorum plurimos, quorum gloriam fama per universa diffuderat, si non aemulandi, saltem agnoscendi studio invisere. Igitur ad oppidum Aegypti, cui Thennesus nomen est, emensa navigatione pervenimus. Cujus accolae ita vel mari vel stagnis salsis undique circumluuntur, ut solis, quia terra deest, negotiationibus dediti, opes atque substantiam navali commercio parent, ita ut aedificiis cum voluerint exstruendis terra non suppetat, nisi de longinquo navigiis apportetur.
CAPUT II. De episcopo Archebio. Ubi cum advenientibus nobis favens desideriis nostris divinitas beatissimi atque praecipui viri Archebii episcopi praestitisset adventum, qui raptus de anachoretarum coetu, et episcopus Panephysi oppido datus, tanta districtione omni aevo suo propositum solitudinis custodivit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxaverit, aut de adjecto sibi honore blanditus sit; non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur ascitum, sed velut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta septem annis in eadem commoratus, ad puritatem tantae professionis nequaquam pervenire potuisset; hic igitur cum in supradicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos Patres etiam in ulterioribus Aegypti partibus inquirere desiderabamus: Venite, inquit, et videte interim senes haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita et antiquitas in corporibus jam curvatis, et sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut vel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conferre doctrinam, a quibus id quod ego amissum doleo, quodque tradere jam perditum nequeo, non tam verbis quam ipso sanctae vitae discatis exemplo. Credo autem inopiam meam hoc studio aliquatenus sublevandam, si inquirentibus vobis illam evangelicam margaritam (Matth. XIII), quam ipse non habeo, saltem providero ubi eam commodius comparetis.
CAPUT III. Descriptio eremi in qua commorabantur Chaeremon, Nesteros et Joseph. Sumpto itaque baculo et pera, ut illic cunctis viam ingredientibus monachis moris est, ad civitatem nos suam, id est Panephysim, itineris dux ipse perduxit. Cum terras, immo etiam contiguae regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cunctae, ut fama est, regioni cibus subministrabatur) repentino terraemotu excussum mare transgressis limitibus occupavit, atque ita collapsis ferme omnibus vicis, opimas olim terras salsis paludibus supertexit, ut illud quod in psalmo spiritaliter decantatur: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea (Psal. CVI), secundum litteram de illa putent regione praedictum; in his igitur locis multa in hunc modum oppida eminentioribus tumulis collocata, fugatis habitatoribus, eluvies illa velut insulas fecit, quae desideratam secedentibus sanctis solitudinem praebent, in quibus tres senes, id est, Chaeremon, Nesteros et Joseph, anachoretae antiquissimi consistebant.
CAPUT IV. De abbate Chaeremone, et excusatione ejus super postulata doctrina. Itaque beatus Archebius primum nos perducere ad Chaeremonem maluit, qui et monasterio ejus propior, et duobus aliis provectior esset aetate. Nam cum centenarium vitae annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum ejus temporis fuerat vetustate atque orationum jugitate curvatum, ut quasi in primaevam redactus infantiam, submissis ac protentis terratenus manibus progrederetur. Hujus igitur et vultum mirabilem et incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque jam omnibus membris, nequaquam censuram praeteritae districtionis amiserat), cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus, ac desiderium tantum spiritalium institutionum causam fuisse adventus nostri protestaremur, graviter ille suspirans: Quid vobis, ait, possum conferre doctrinae, cum imbecillitas senectutis ut rigorem pristinum relaxavit, ita loquendi quoque ademit fiduciam? Quemadmodum enim docere praesumam, quod ipse non facio; aut alium in eo instruam, quod me jam minus vel tepidius exercere cognosco? Ob quam rem nullum juniorem mihi in hanc usque aetatem cohabitare permisi, ne exemplo meo alterius districtio laxaretur. Numquam enim erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi affixerit audientis.
CAPUT V. De responsione nostra contra excusationem ejus. Ad haec nos non mediocri confusione compuncti, ita respondimus: Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat vel loci istius difficultas, vel ipsa etiam solitaria adhuc vita, quam juventus quoque robusta vix posset tolerare, quae nos etiam, te tacente, satis abundeque instruunt atque compungunt, rogamus tamen ut taciturnitate paululum praetermissa, ea nobis potius dignanter infundas, per quae hanc quam videmus in te virtutem non tam imitatione complecti, quam admiratione possimus. Nam etiamsi revelatus tibi tepor noster impetrare id quod expetimus non meretur, debet hoc saltem labor tanti itineris obtinere, quod huc de Bethleemitici coenobii rudimentis, institutionis vestrae desiderio et profectus nostri amore, properavimus.
CAPUT VI. Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis vitia vincantur. Tunc beatus Chaeremon; Tria sunt, inquit, quae faciunt homines a vitiis temperare, id est, aut metus gehennae, sive praesentium legum, aut spes atque desiderium regni coelorum, aut affectus boni ipsius amorque virtutum. Nam timor ita mali contagium legitur exsecrari: Timor Domini odit malitiam (Proverb. VIII). Spes etiam, vitiorum omnium excludit incursum. Non enim delinquent omnes qui sperant in eum (Psal. XXXIII). Amor quoque ruinam non metuit peccatorum, quia Charitas numquam cadit (I Cor. XIII). Et iterum: Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Et idcirco beatus Apostolus omnem salutis summam istarum trium virtutum consummatione concludens: Nunc, inquit, manent fides, spes, charitas: tria haec (I Cor. XIII). Fides namque est, quae futuri judicii ac suppliciorum metu vitiorum facit contagia declinari; spes, quae mentem nostram de praesentibus avocans, universas corporis voluptates coelestium praemiorum exspectatione contemnit; charitas, quae nos ad amorem Christi et spiritalium virtutum fructum mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. Quae tria, licet ad unum finem tendere videantur, provocant enim nos a rebus illicitis abstinere, magnis tamen excellentiae suae gradibus ab invicem disparantur. Duo namque superiora proprie hominum sunt eorum qui ad profectum tendentes, necdum affectum concepere virtutum. Tertium specialiter Dei est, et eorum qui in sese imaginem Dei ac similitudinem receperunt. Ille namque solus ea quae bona sunt, nullo metu, nulla remunerationis gratia provocante, sed solo bonitatis affectu operatur: Omnia enim, ut ait Salomon, operatus est Dominus propter semetipsum (Prov. XVI). Suae namque bonitatis obtentu, omnem bonorum copiam dignis indignisque largitur, quia nec fatigari injuriis potest, nec iniquitatibus hominum passibiliter promoveri, semper scilicet manens perfecta bonitas immutabilisque natura.
CAPUT VII. Quibus gradibus ad sublimitatem charitatis possit ascendi et quae sit in ea stabilitas. Si quis igitur ad perfectionem tendit, de illo primo timoris gradu, quem proprie diximus esse servilem, de quo dicitur: Cum omnia feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus (Luc. XVII), ad altiorem spei tramitem gradu proficiente conscendet, qui jam non servo, sed mercenario comparatur, quia mercedem retributionis exspectat, et quasi de peccatorum absolutione et poenali timore securus, ac bonorum sibi operum conscius, licet placiti praemium videatur expetere, tamen ad affectum illum filii qui de paternae indulgentiae liberalitate confidens, omnia quae patris sunt sua esse non ambigit, pervenire non potuit. Ad quem etiam ille prodigus, qui cum substantia patris etiam filii nomen amiserat, aspirare non audet, dicens: Jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV). Post illas enim porcorum siliquas, quarum ei satietas negabatur, id est, vitiorum sordidos cibos, qui in semetipsum reversus, et salutari timore compunctus, immunditiam porcorum horrere jam coeperat, ac dirae famis supplicia formidabat, velut jam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede jam cogitans, concupiscit ac dicit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, et ego hic fame pereo! Revertar ergo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis (Ibid.).
CAPUT VIII. Quantum excellant, qui per charitatis affectum declinant a vitiis. Sed ad istam humilis poenitentiae vocem in occursum ejus pater prosiliens, majore quam emissa fuerat pietate suscepit, eumque non contentus minora concedere, utroque gradu sine dilatione transcurso, pristinae filiorum restituit dignitati. Festinandum proinde nobis etiam est, ut ad tertium filiorum gradum, qui omnia quae patris sunt sua esse credunt, per indissolubilem charitatis gratiam conscendentes, coelestis illius Patris imaginem ac similitudinem recipere mereamur, et ad imitationem veri illius Filii proclamare possimus: Omnia quae habet pater, mea sunt (Joan. XVI). Quod etiam de nobis beatus Apostolus profitetur, dicens: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, omnia vestra sunt (I Cor. III). Ad quam similitudinem etiam Salvatoris praecepta nos provocant: Estote, inquit, et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). In illis enim nonnumquam solet interrumpi bonitatis affectus, cum aliquo vel tepore, vel laetitia, vel oblectatione vigor animi relaxatus, aut metum ad praesens gehennae, aut desiderium subtrahit futurorum. Et est quidem in illis gradus cujusdam profectus imbuens nos, ut dum vel poenarum metu, vel praemiorum spe incipimus vitia declinare, ad charitatis gradum transire possimus, quia Timor, inquit, non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus, quia Deus prior dilexit nos (I Joan. IV). Non ergo aliter ad illam veram perfectionem conscendere poterimus, nisi quemadmodum nullius alterius nisi nostrae salutis gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius alterius rei nisi sui tantum amoris dilexerimus obtentu. Quamobrem nobis studendum est, ut de hoc timore ad spem, de spe ad charitatem Dei, vel ipsarum virtutum amorem, perfecto mentis conscendamus ardore, ut transmigrantes in affectum boni ipsius, immobiliter, quantum humanae possibile est naturae, quod bonum est, retentemus.
CAPUT IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat. Multum namque differt inter eum qui metu gehennae, vel spe retributionis futurae, vitiorum in se exstinguit incendia, et eum qui divinae charitatis affectu ipsam malitiam et immunditiam perhorrescit, ac puritatis possidet bonum amore tantum et desiderio castitatis, nec jam remunerationem futurae promissionis aspiciens, sed praesentis boni delectatus conscientia, agit omnia, nec contemplatione poenarum, sed delectatione virtutum. Hic namque status nec, submotis cunctorum hominum testimoniis, abuti occasione peccati, nec occultis cogitationum violari oblectationibus potest, dum affectum virtutis ipsius medullitus retinens, quidquid illi contrarium est, non solum corde non recipit, verum etiam summo detestatur horrore. Aliud namque est, praesenti bono quempiam delectatum, odio habere vitiorum carnisve contagia, aliud futurae remunerationis intuitu illicitas concupiscentias refrenare; aliudque est praesens metuere detrimentum, et aliud futurum formidare supplicium. Postremo multo majus est propter bonum ipsum a bono nolle discedere, quam propter metum mali malis non praebere consensum. In illo enim voluntarium bonum est, in isto vero velut coactum et tamquam nolenti violenter extortum, vel metu supplicii vel cupiditate praemiorum. Nam qui timoris obtentu a vitiorum abstinet blandimentis, adempto timoris obstaculo, rursum ad illud quod diligit revertetur, et ob id nec stabilitatem boni jugiter obtinebit, sed nec ab impugnatione quidem aliquando requiescet, quia nec firmam ac perpetuam pacem castimoniae possidebit. Ubi est enim inquietudo bellorum, non possunt non etiam vulnerum intervenire discrimina. Necesse est enim quempiam in conflictu situm, quamvis bellator sit, ac fortiter dimicans lethalia adversariis vulnera frequenter infligat, nonnumquam tamen hostili mucrone perstringi. Qui vero superata impugnatione vitiorum, pacis jam securitate perfruitur, et transiit in ipsius virtutis affectum, jugem statum illius boni, cujus jam totus est, retentabit, quia damno intimae castitatis nihil credit esse damnosius. Nec enim charius ac pretiosius quidquam praesenti judicat puritate, cui poena gravis est, vel virtutum perniciosa trangressio, vel ipsius vitii virulenta contagio. Huic, inquam, nec reverentia humanae praesentiae quidquam adjiciet honestatis, nec minuet solitudo, sed ubique secum semperque circumferens arbitram non solum actuum, sed etiam cogitationum suarum conscientiam, illi potissimum studere contendit, quem etiam circumveniri, nec falli, nec subterfugere se posse cognoscit.
CAPUT X. Quod perfectio charitatis sit pro inimicis orare, et quo indicio anima necdum purgata noscatur. Quem statum si quis de adjutorio Dei, non de studii sui labore praesumens, meruerit possidere, de conditione servili (in qua timor est) et mercenaria spei cupiditate (in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur) in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi jam non timor, non cupiditas, sed illa charitas, quae numquam cadit, jugiter perseverat (I Cor. XIII). De quo timore et charitate quosdam increpans Dominus, quid cuique personae conveniret, ostendit. Filius honorat patrem, et servus dominum suum timet. Et si Pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus (Malach. I)? Necesse est enim eum timere qui servus est; quia sciens voluntatem domini sui, si non fecerit, digne vapulabit plagis multis (Luc. XII). Per hanc itaque charitatem quisquis ad imaginem Dei similitudinemque pervenerit, bono jam propter boni ipsius delectabitur voluntatem; ac similem quodammodo possidens patientiae ac lenitatis affectum, nullis deinceps peccantium vitiis irascetur, sed veniam potius, infirmitatibus eorum condolens atque compatiens, implorabit, reminiscens se tamdiu similium passionum stimulis impugnatum, donec miseratione Domini salvaretur, nec suo erutum studio ab impugnatione carnali, sed Dei protectione salvatum, ut non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelligeret impendendam, illum versiculum ad Deum cum omni cordis tranquillitate decantans: Tu dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Ps. CXV). Et, Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitaverat in inferno anima mea (Psal. XCIII). Et in hac mentis humilitate consistens, poterit etiam Evangelicum illud perfectionis explere mandatum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI); et ita ad illud praemium quod subjungitur, poterit pervenire, per quod non solum imaginem Dei et similitudinem perferamus, verum etiam filii Dei nuncupemur: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Quem affectum beatus Joannes assecutum se esse cognoscens, ait: Ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo (I Joan. IV). In quo enim infirma et fragilis humana natura esse, sicut ille est, potest, nisi se in bonos et malos, justos et injustos, ad imitationem Dei, placida semper sui cordis extenderit charitate? Ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perveniens ad illam veram adoptionem filiorum Dei, de qua idem beatus Apostolus ita pronuntiat: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est (I Joan. III). Et iterum: Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum (I Joan. V). Quod intelligendum est non de omni genere peccatorum, sed de capitalibus tantum criminibus dici. A quibus se quisquis abstrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus Apostolus ne orari quidem debere, pronuntiat: Qui scit, inquiens, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (Ibid.). Caeterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deserviunt, quantalibet semetipsos circumspectione cusrodiant, immunes esse non possunt, ita dicitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Et iterum: Si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (Ibid.). Impossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutis quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per obreptionem admittuntur, incurrere. Quae licet ab illo peccato, quod ad mortem esse dicitur, aliena sint, culpa tamen ac reprehensione carere non possunt. Cum ergo quis hunc quem praediximus bonitatis affectum et imitationem Dei fuerit assecutus, tunc visceribus Dominicae longanimitatis indutus, pro persecutoribus quoque suis orabit similiter, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Caeterum evidens indicium est animae necdum vitiorum faecibus eliquatae, in criminibus alienis affectu misericordiae non condolere, sed rigidam judicantis tenere censuram. Nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere is qui non habet illud quod Apostolus plenitudinem legis consummare posse signavit? Alterutrum, inquiens, onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi (Galat. VI). Sed nec illam virtutem possidet charitatis, quae non irritatur, non inflatur, non cogitat malum; quae omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII). Justus enim miseretur animas pecorum [Lips. in marg. peccatorum] suorum; viscera autem impiorum sine misericordia (Prov. XII). Ideoque iisdem vitiis monachum subjacere certissimum est, quae in alio, inclementi atque inhumana severitate, condemnat. Rex enim rigidus incurrit mala; et Qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse invocabit, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI).
CAPUT XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum. Germanus: Potenter quidem atque magnifice de perfecta Dei charitate dissertum est; verumtamen illud nos permovet, quod cum eam tanta laude praetuleris, timorem Dei et spem retributionis aeternae imperfecta esse dixisti, cum utique multo aliud videatur de eis Propheta sensisse, dicens: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum (Psalm. XXXIII). Et iterum in observandis justificationibus Dei, retributionis se contemplatione fateatur exercitatum: Inclinavi, inquiens, cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem (Psalm. CXVIII). Et Apostolus: Fide, inquit, Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias existimans thesauris Aegyptiorum, improperium Christi (Hebr. XI). Aspiciebat enim in remunerationem. Quomodo ergo imperfecta esse credenda est, cum et beatus David retributionis obtentu justificationes Domini se fecisse glorietur, et legislator praemia futura prospiciens, sprevisse adoptionem regiae dignitatis, et afflictionem dirissimam Aegyptiorum thesauris praetulisse dicatur?
CAPUT XII. Responsio de diversitate perfectionum. Chaeremon: Pro statu atque mensura uniuscujusque mentis Scriptura divina ad diversos perfectionum gradus arbitrii nostri provocat libertatem. Nec enim poterat uniformis omnibus perfectionis corona proponi, quia nec omnium una virtus, aut voluntas aut fervor est; et idcirco ipsarum quodammodo perfectionum diversos ordines diversasque mensuras sermo divinus instituit. Quod ita esse evangelicarum quoque beatitudinum varietas evidenter ostendit. Licet enim beati dicantur quorum sunt regna coelorum, et beati qui possidebunt terram, et beati qui consolationem recipient, et beati qui saturitate potientur (Matth. V); tamen multum credimus interesse inter habitationem regni coelorum et possessionem illius quaecumque est terrae, et inter perceptionem consolationis et plenitudinem saturitatemque justitiae; multumque distare inter illos qui misericordiam consequentur et illos qui gloriosissima visione Dei perfrui merebuntur. Alia enim gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Cum igitur juxta hunc modum Scriptura divina timentes Deum laudet et dicat: Beati omnes qui timent Dominum (Psalm. CXXVII), et plenam per hoc illis beatitudinem repromittat; iterum tamen dicit: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet non est perfectus in charitate (I Joan. IV). Et rursus, cum servire Deo gloriosum sit, et dicatur: Servite Domino in timore (Psalm. II). Et: Magnum tibi est vocari servum meum (Isa. XLIX). Et: Beatus servus ille, quem, cum venerit dominus suus, invenerit sic facientem (Luc. XII). Tamen ad apostolos dicitur: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus suus. Vos autem dico amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Et iterum: Vos amici mei estis, si feceritis ea quae praecipio vobis (Ibid.). Videtis ergo perfectionum gradus esse diversos, et de excelsis ad excelsiora nos a Domino provocari, ut ita is qui in timore Dei beatus et perfectus exstiterit, ambulans, sicut scriptum est, de virtute in virtutem (Psalm. LXXXIII), et de perfectione ad aliam perfectionem, id est, de timore ad spem, mentis alacritate conscendens, ad beatiorem denuo statum, quod est charitas, invitetur. Et qui fuerit fidelis servus ac prudens, ad amicitiae sodalitatem et adoptionem transeat filiorum. Secundum ergo hunc sensum nostra quoque est intelligenda sententia, non quod contemplationem perpetuae illius poenae, vel beatissimae retributionis, quae repromittitur sanctis, nullius pronuntiemus esse momenti; sed quia cum sint utiles, et sectatores suos ad initia beatitudinis introducant, charitas rursum, in qua plenior fiducia perpetuumque jam gaudium est, assumens eos de timore servili et mercenaria spe, ad dilectionem Dei et adoptionem transfert filiorum, et quodammodo perfectiores facit de perfectis. Multae enim, ait Salvator, mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV). Et licet omnia astra esse videantur in coelo, inter claritatem tamen solis et lunae atque luciferi, caeterarumque stellarum multa distantia est. Et idcirco beatus Apostolus, non solum timori ac spei, sed etiam cunctis charismatibus, quae magna ac mirifica habentur, eam praeferens supra modum, excellentiorem omnibus charitatem ostendit. Nam cum vellet, expleto omni catalogo spiritualium charismatum, virtutum ejus membra describere, ita praefatus est: Et adhuc supra modum excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XII et XIII). Videtis ergo nihil pretiosius, nihil perfectius, nihilque sublimius, et (ut ita dixerim) nihil charitate perennius inveniri. Sive enim prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur; charitas autem numquam excidet (Ibid.), sine qua non solum illa praecellentissima charismatum genera, sed etiam martyrii ipsius gloria vacuatur.
CAPUT XIII. De timore qui de charitatis magnitudine generatur. Quisquis igitur in hujus fuerit charitatis perfectione fundatus, necesse est ut ad illum sublimiorem charitatis timorem gradu excellentiore conscendat, quem non poenarum terror, nec cupido praemiorum, sed amoris generat magnitudo, quo vel filius indulgentissimum patrem, vel fratrem frater, vel amicum amicus, vel conjugem conjux sollicito reveretur affectu, dum ejus non verbera neque convicia, sed vel tenuem amoris formidat offensam, atque in omnibus non solum actibus, verum etiam verbis attonita semper pietate distenditur, ne erga se quantulumcumque fervor dilectionis illius intepescat. Cujus timoris magnificentiam Isaias unus prophetarum eleganter expressit, Divitiae, inquiens, salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse thesaurus ejus (Isa. XXXIII). Non potuit timoris istius dignitatem ac meritum magis evidenter exprimere, quam ut divitias salutis nostrae, quae in vera sapientia Dei scientiaque consistunt, diceret nisi a timore Domini non posse servari. Ad hunc igitur metum non peccatores, sed sancti propheticis invitantur eloquiis, dicente psalmographo: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum (Psal. XXXIII). Qui enim hoc timore Dominum metuit, perfectioni ejus certum est nihil deesse. Nam de illo timore poenali evidenter Joannes apostolus dicit: Qui timet, non est perfectus in charitate, quia timor poenam habet (Joan. IV). Multa igitur distantia est inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est; et illum imperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur, quique poenam in sese continens, de perfectorum cordibus superveniente plenitudine charitatis extruditur: Timor enim non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (Ibid.). Et revera, si principium sapientiae in timore consistit (Psal. CX), quae erit ejus, nisi in Christi charitate perfectio, quae illum in sese perfectae dilectionis continens metum, non jam principium, sed thesaurus sapientiae et scientiae nuncupatur? Et idcirco duplex timoris est gradus: unus incipientium, id est, eorum qui adhuc sub jugo et terrore servili sunt, de quo dicitur: Servus dominum suum timebit (Malach. I). Et in Evangelio: Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus (Joan. XV). Et ideo Servus, inquit, non manet in domo in aeternum (Joan. VIII). Imbuit enim nos ut ab illo poenali metu ad charitatis plenissimam libertatem et amicorum filiorumque Dei fiduciam transeamus. Denique beatus Apostolus qui servilem illum timoris gradum olim charitatis Dominicae virtute transcenderat, inferiora despiciens, majoribus se ditatum bonis a Domino profitetur: Non enim, inquit, dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis (II Timoth. I). Eos etiam qui perfecta coelestis illius Patris dilectione flagrabant, quosque ex servis filios adoptio divina jam fecerat, hoc adhortatur eloquio: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII). De hoc etiam metu cum illam septiformem Spiritus sancti gratiam propheta describeret, quem in homine illo Dominico secundum Incarnationis dispensationem descendisse non dubium est, dixissetque: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; novissime velut quiddam praecipuum intulit dicens: Et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). In quo primitus illud diligentius est intuendum, quod non dixerit: Et requiescet super eum spiritus timoris Domini, sicut de illis prioribus dixerat; sed Replebit, inquit, eum spiritus timoris Domini. Tanta enim ubertatis ejus est magnitudo, ut quem semel sua virtute possederit, non partem, sed totam ejus occupet mentem. Nec immerito. Illi etenim quae numquam excidet cohaerens charitati, non solum replet, sed etiam perpetua et inseparabili eum quem ceperit possidet jugitate, nullis laetitiae temporalis, vel voluptatum oblectationibus imminutus. Quod nonnumquam illi, qui foras mittitur, timori evenire consuevit. Hic est igitur perfectionis timor, quo homo ille Dominicus, qui non solum redimere humanum genus, sed etiam praebere venerat perfectionis formam atque exempla virtutum, repletus fuisse narratur. Illum enim servilem suppliciorum timorem, verus Dei Filius, Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II), habere non potuit.
CAPUT XIV. Interrogatio de consummatione castitatis. Germanus: Quia de perfectione charitatis sermo digestus est, volumus etiam de castitatis fine aliqua liberius sciscitari. Non enim ambigimus illud praecelsum fastigium charitatis, per quam sicut huc usque dissertum est, ad imaginem Dei similitudinemque conscenditur, sine castitatis perfectione subsistere omnino non posse, sed utrum ita ejus possit perpetuitas obtineri, ut numquam libidinis titillatio integritatem nostri cordis infestet, et ita valeamus ab hac passione carnali degentes in corpore peregrinari, ut numquam incentivorum aestibus aduramur, volumus edoceri.
CAPUT XV. Dilatio expositionis postulatae Chaeremon: Summae quidem beatitudinis ac singularis est meriti, ita istum per quem Domino cohaeremus affectum, vel discere jugiter vel docere, ut meditatio ejus secundum Psalmographi sententiam, omnes vitae nostrae dies noctesque consumat (Psalm. I), et mentem nostram insatiabiliter esurientem sitientemque justitiam coelestis hujus cibi perpetua ruminatione sustentet. Sed consulendum est etiam jumento corporis nostri secundum benignissimam Salvatoris nostri providentiam, ne deficiat in via. Spiritus enim promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI): quae etiam nunc vel exigui cibi perceptione curanda est, ut post perfectionem ejus, etiam ad ea quae desideratis, diligentius indaganda, mentis quoque addatur intentio.