Jump to content

Collationes/12

Checked
E Wikisource
COLLATIO XII
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 11 13 


COLLATIO DUODECIMA,

[recensere]

Quae est secunda abbatis Chaeremonis. DE CASTITATE. CAPUT PRIMUM. Refectione transacta, quae doctrinae cibum desiderantibus nobis onerosa magis visa est quam jucunda, cum illico nos promissi sermonis debitum senex exspectare sensisset: Grata est, inquit, mihi non solum attonita ad discendum vestrae mentis intentio, sed etiam disciplina propositae quaestionis. Rationabilis enim revera interrogationis a vobis ordo servatus est. Necesse est enim ut tam excelsae plenitudinem charitatis immensa illa perfectae atque perpetuae castimoniae praemia consequantur, parque sit gaudium in tanta parilitate palmarum. Tanta enim sibi societate foederantur, ut una absque altera nequeat possideri. Hoc igitur propositio vestra complexa est, ut utrum ignis ille concupiscentiae, cujus haec caro velut insitum sentit ardorem, ad plenum possit exstingui, disputatione simili panderemus. De quo primum quid beatus Apostolus senserit diligentius inquiramus: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III). Prius ergo quam caetera perscrutemur, quae ista sint membra quae mortificari praeceperit, indagemus. Neque enim beatus Apostolus ad abscissionem manuum aut pedum, aut genitalium immiti nos praeceptione compellit, sed corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui zelo perfectae desiderat sanctitatis, de quo corpore alibi, ut destruatur, inquit, corpus peccati (Rom. VI). Et quae sit ejus destructio, consequenter exponit, ut jam, inquit, non serviamus peccato (Rom. VII). A quo etiam se liberari cum ejulatu postulat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?

CAPUT II. De corpore peccati et membris ejus. Hoc itaque peccati corpus multis vitiorum membris probatur exstructum; et ad ejus attinet portionem quidquid vel facto, vel dicto, vel cogitatione peccatur, cujus membra rectissime super terram esse dicuntur. Non enim possunt hi qui eorum utuntur ministerio, veridice profiteri, nostra autem conversatio in coelis est. Hujus igitur corporis in hoc loco Apostolus membra describens: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III). Primo itaque loco fornicationem credidit inferendam, quae carnali commixtione perficitur. Secundum etiam membrum immunditiam nuncupavit, quae nonnumquam absque ullo mulieris tactu vel dormientibus, vel vigilantibus, per incuriam incircumspectae mentis obrepit, et ideo notatur ac prohibetur in lege, quae immundos quosque non solum sacrarum carnium participatione privavit, verum etiam ne contactu suo sancta polluerent, a castrorum jussit congregatione secerni, dicens: Anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris (quod est Domini) in qua est immunditia, peribit coram Domino; et quidquid tetigerit immundus, immundum erit (Levit. VII). In Deuteronomio quoque: Si fuerit, inquit, inter vos homo qui nocturno pollutus est somnio, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra (Deuter. XXIII). Deinde tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in recessibus coalescens animae, accendere quippiam etiam sine corporis passione potest. Libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse non dubium est. Post haec de majoribus peccatis ad minora descendens, quartum intulit membrum, concupiscentiam malam, quae non solum ad praedictam impudicitiae passionem, verum etiam ad omnes noxias cupiditates generaliter referri potest, quae corruptae tantummodo voluptatis [ Lips. in marg. voluntatis] est aegritudo. De qua Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Multo enim majus est etiam tunc mentis lubricae desiderium continere, cum ei illecebrosi aspectus offertur occasio. Quibus manifestissime comprobatur ad perfectionem puritatis, castimoniam continentiae corporalis solam non posse sufficere, nisi ei etiam mentis addatur integritas. Post quae omnia novissimum illius corporis membrum, et avaritiam, inquit, proculdubio ostendens non solum ab appetitu rerum alienarum animum continendum, verum etiam propria magnanimiter contemnenda. Hoc enim et in Actibus apostolorum fecisse legitur credentium multitudo, de qua dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Actor. IV). Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Et ne ad paucos pertinere videretur ista perfectio, avaritiam simulacrorum servitutem esse testatus est. Nec immerito: quisquis enim non communicat necessitatibus egenorum, et pecuniae suae quam infideli tenacitate conservat Christi praecepta postponit, idololatriae crimen incurrit, amorem scilicet materiae mundialis divinae praeferens charitati.

CAPUT III. De mortificatione fornicationis et immunditiae. Si ergo multos ita pro Christo suas vidimus abjecisse substantias, ut non solum possessionem pecuniarum, verum etiam desiderium de cordibus eorum in perpetuum probemus abscissum, consequens est ut eodem modo etiam fornicationis ardorem exstingui posse credamus. Neque enim rem impossibilem Apostolus cum possibili conjunxisset, sed utraque sciens esse possibilia, pari modo mortificanda decrevit (Coloss. III). Et in tantum beatus Apostolus fornicationem, sive immunditiam, de nostris membris exstirpari posse confidit, ut non solum mortificari ea, sed ne nominari quidem in nobis debere pronuntiet: Fornicatio, inquiens, et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet (Ephes. V). Quae etiam pari modo perniciosa esse, et aequali nos a regno Dei exclusione depellere, edocet, dicens: Illud autem scitote, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid.). Et iterum: Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Dubium proinde esse non debet, fornicationis et immunditiae de membris nostris aboleri posse contagium, quandoquidem non aliter ea quam avaritiam, stultiloquium, scurrilitates, ebrietates, ac furta, quorum facilis amputatio est, mandaverit abscindenda.

CAPUT IV. Quod ad obtinendam castimoniae puritatem non sufficit humani laboris intentio. Certos tamen esse nos convenit, quod, licet omnem continentiae districtionem, famem scilicet ac sitim, vigilias quoque et operis jugitatem, atque incessabile subeamus studium lectionis, perpetuam tamen castimoniae puritatem horum laborum merito contingere nequeamus, nisi in his jugiter desudantes experientiae magisterio doceamur incorruptionem ejus divinae gratiae largitate concedi. Ob hoc sane solummodo se unusquisque infatigabiliter in his exercitiis perdurare debere cognoscat, ut per illorum afflictionem misericordiam Domini consecutus de impugnatione carnis ac dominatione praepotentium vitiorum divino mereatur munere liberari, non quod adepturum se per illa confidat istam quam cupit inviolatam corporis castitatem. Tanto autem erga acquisitionem castimoniae desiderio atque amore imflammetur, quanto quis pecuniarum cupidissimus appetitor, vel qui summa honorum ambitione distenditur, vel qui intolerabili pulchrae mulieris amore raptatur, desiderium suum impatientissimo ardore optat expleri; et ita fiet ut dum pro integritatis perpetuitate insatiabili cupiditate succendimur, desiderabilis despiciatur cibus, necessarius horreat potus, somnus denique ipse naturae debitus respuatur, vel certe ut deceptor fraudulentissimus puritatis, et aemulus atque contrarius castitati, attonita atque suspecta mente capiatur, et ita unusquisque quotidie integritatis suae matutinus explorator effectus, de collata sibi puritate congaudeat, eamque se non suo studio nec vigilantia, sed protectione Domini sentiat consecutum; ac tamdiu illius perseverantiam suo corpori intelligat cohaesuram quamdiu eam Dominus sua fuerit miseratione largitus. Qui enim hanc stabiliter obtinet fidem, nequaquam superbum sapiens de sua virtute confidet, neque seductus longis obsceni liquoris induciis blandissima securitate solvetur, sciens impurissimae colluvionis aspergine se protinus maculandum, si vel paululum quid ab eo protectio divina discesserit; ac proinde pro perpetuitate ejus cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum.

CAPUT V. De utilitate impugnationis quae nobis de incentivorum aestibus generatur. Vultis autem capere super hujus rei quam dicimus veritate evidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt, approbetis, et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? Considerate, quaeso, illos qui corpore sunt spadones, quae praecipue causa in virtutibus appetendis desides reddat ac tepidos. Nonne quia corrumpendae castitatis credunt se periculum non habere? Quod tamen nemo ita proposuisse me credat, ut neminem eorum penitus inveniri posse confirmem, perfecta abrenuntiatione flagrantem, sed quia naturam quodammodo suam vincant, si qui forte eorum ad propositam perfectionis palmam summa animi districtione contendant, cujus ardor ac desiderium eum quem semel accenderit, famem, sitim, vigilias, nuditatem, cunctosque labores corporis, non solum patienter, verum etiam libenter sustinere compellit. Vir enim in doloribus laborat sibi, et vim facit perditionis suae (Prov. XVI, sec. LXX). Et iterum: Animae autem egenti etiam amara dulcia videntur (Prov. XXVII). Alias namque non poterunt desideria praesentium rerum vel deprimi vel avelli, nisi pro istis affectibus noxiis quos cupimus amputari, alii salutares fuerint intromissi. Nullatenus enim valet vivacitas mentis absque alicujus desiderii vel timoris, gaudii vel moeroris affectione subsistere, nisi haec eadem in bonam partem fuerint immutata. Et idcirco si carnales concupiscentias de cordibus nostris desideramus extrudere, spiritales in earum locis plantemus protinus voluntates, ut his animus noster semper innexus, et habeat quibus jugiter immoretur, et illecebras praesentium ac temporalium respuat gaudiorum. Cumque in hunc statum mens nostra quotidianis exercitiis erudita profecerit, tunc versiculi illius affectum experientia docente concipiet, quem omnes quidem solita psallendi modulatione concinimus, virtutem vero ejus non nisi pauci expertique percipiunt: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear (Psalm. XV). Ille etenim solus vim atque intellectum hujus carminis efficaciter assequitur, qui perveniens ad istam de qua loquimur corporis atque animae puritatem, intelligit se cunctis momentis, ne rursus ad eadem devolvatur, a Domino conservari, dextrasque suas, id est, operationes sanctas ab eodem jugiter communiri. Dominus enim sanctis suis non a sinistris (quia nihil habet sinistrum vir sanctus), sed a dextris semper assistit; a peccatoribus vero et impiis non videtur, quia non habent illas dexteras, quibus Dominus consuevit assistere, nec possunt dicere cum Propheta, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Ps. XXIV). Quod nullus poterit veridice profiteri nisi qui universa quae in hoc mundo sunt, aut noxia, aut superflua, aut certe inferiora summis virtutibus judicans, omnem intuitum suum, omne studium, omnem curam erga cultum sui cordis et castimoniae defixerit puritatem, atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita, ad perfectam corporis atque animae perveniet puritatem.

CAPUT VI. Quod patientia ardorem fornicationis exstinguat. Quantum enim quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet; quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit. Non enim aestus corporis declinabit, nisi qui animi motus ante compresserit. Quod apertissime Salvatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. IX). Non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est, non alias ditioni nostrae rebellis hujus corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata; nec poterit quis adversus carnem suam insurgentia libidinis bella comprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruatur: Mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus, idem Propheta in consequentibus psalmi ipsius edocet: Exspecta Dominum et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut haereditate capias terram (Psal. XXXVI). Constat ergo ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam, neminem posse conscendere, nisi illos tantum qui per immobilem patientiae lenitatem vias Domini duras ac praecepta servantes, de coeno carnalium passionum, extrahente eodem, fuerint exaltati. Mansueti ergo possidebunt terram, et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis (Ibid.), qua nemo, in cujus carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. Necesse est enim infestari eum durissimis daemonum praeliis; et ignitis luxuriae jaculis sauciatum, a terrae suae possessione devolvi, donec Dominus auferat bella usque ad fines terrae ejus, arcum conterat, et confringat arma, et scula comburat igni (Psal. XLV), illo scilicet quem venit Dominus mittere super terram, et arcus etiam, et arma confringat quibus adversus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor ejus jaculis passionum. Et ita cum eum Dominus conterens bella ab omnibus incentivorum aestibus liberarit, ad illum puritatis perveniet statum; ut, deposita confusione, qua semetipsum, id est carnem suam, dum impugnaretur, horrebat, incipiet ea, velut purissimo tabernaculo delectari. Non enim accedent ad eum mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo ejus (Psal. XC); ad illud scilicet propheticum patientiae virtute perveniens, ut mansuetudinis merito non modo suam haereditet terram, verum etiam delectetur in multitudine pacis (Psal. XXXVI). Ubi autem adhuc superest sollicitudo certaminis, pacis esse non potest multitudo. Non enim ait, Delectabuntur in pace, sed In multitudine pacis. Per quod evidenter ostenditur, ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam, secundum illud Salomonis: Mansuetus vir cordis est medicus (Prov. XIV): ut non solum irae, tristitiae, acediae, cenodoxiae, superbiae, verum etiam libidinis omniumque pariter exstirpet fomitem vitiorum. In longanimitate enim (ut ait Salomon) prosperitas regibus (Prov. XXV). Nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur, nec acediae atque tristitiae angore consumitur, nec cenodoxiae vanitate distenditur, nec superbiae tumore sustollitur. Pax enim multa diligentibus nomen Domini, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). Et ideo non immerito pronuntiatur Melior patiens viro forti; et qui continet iram, capiente urbem (Prov. XVI). Hanc igitur pacem donec firmam atque perpetuam obtinere mereamur, multis necesse est nos impugnationibus attentari. Frequenterque nobis est versiculus iste cum gemitu lacrymisque repetendus, Miser factus sum et afflictus sum usquequaque, tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, non est pax ossibus meis a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII). Tunc enim competenter haec et in veritate deflebimus, quando post longam puritatem corporis nostri, sperantes jam carnalia nos omnimodis evasisse contagia, stimulos carnis ob elationem cordis adversum nos rursum sentimus insurgere, vel certe ad fallaciam somniorum impuritas nos pristinae colluvionis aspergit. Cum ergo coeperit quis diuturna cordis et corporis puritate gaudere, necesse est ut dum se credit ulterius jam non posse ab illa sinceritate devolvi, intra semetipsum quodammodo glorietur, et dicat: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum (Psal. XXIX). Sed cum utiliter a Domino subrelictus [ Lips. in marg. sibi relictus, vel subito relictus] illum puritatis statum in quo sibimet confidebat, senserit perturbari, seseque in illo spiritali viderit titubare successu, recurrat protinus ad illius integritatis auctorem, et agnoscens infirmitatem suam, confiteatur et dicat: Domine, non in mea, sed in tua voluntate, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid.). Illud quoque beati Job: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intingens me, et abominabuntur me vestimenta mea (Job IX). Quod tamen is qui suo vitio se in sordibus tingit, non potest dicere suo Creatori. Donec ergo ad perfectum puritatis statum perveniat, necesse est eum inaequalitatibus istis frequentius erudiri, quoadusque per Dei gratiam confirmatus in illa quam appetit puritate efficaciter dicere mereatur: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me, exaudivit precem meam, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis, et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX).

CAPUT VII. De differentiis et gradibus castitatis. Multi sunt enim castimoniae gradus, quibus ad illam inviolabilem conscenditur puritatem, quos licet nec perspicere, nec enuntiare, ut dignum est, virtus nostra sufficiat, tamen quia series narrationis exposcit, secundum mediocritatem experientiae nostrae utcumque proferre tentabimus, reservantes perfectiora perfectis, nec praejudicantes his qui ferventiore studio puriorem castimoniam possidentes, quanto majoris industriae sunt, tanto etiam perspicaciae vigore praecellunt. Proinde sex gradibus licet multa a se invicem sublimitate distantibus, fastigia castitatis praecelsa distinguam, ita ut media quaedam, quae tamen multa sunt, praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere, neque proloqui lingua praevaleat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio quotidianis profectibus adolescit, secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa, et ita dum nesciunt, ad perfectum habitum provehuntur, animae quoque robur et maturitas castitatis acquiritur. Primus itaque pudicitiae gradus est, ne vigilans impugnatione carnali monachus elidatur. Secundus, ne mens illius voluptariis cogitationibus immoretur. Tertius, ne femineo nec tenuiter ad concupiscentiam moveatur aspectu. Quartus, ne vigilans vel simplicem carnis perferat motum. Quintus, ne cum memoriam generationis humanae, vel tractatus ratio vel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem voluptariae actionis perstringat assensus; sed velut opus quoddam simplex ac ministerium humano generi necessario contributum, tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu; nihilque amplius de ejus recordatione concipiat, quam si operationem laterum, vel cujuslibet alterius officinae mente pertractet. Sextus castimoniae gradus est, ne illecebrosis phantasmatibus feminarum vel dormiens illudatur. Licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non credamus, concupiscentiae tamen adhuc medullitus latitantis indicium est. Quam tamen illusionem diversis modis constat accidere. Nam secundum illum usum, quem vigilans exercere vel cogitare consueverat, etiam dormiens unusquisque tentatur. Aliter enim falluntur hi qui carnalem copulam norunt; aliter qui femineae sunt commixtionis expertes. Hi enim sicut simplicioribus ac purioribus somniis inquietari solent, ita etiam faciliore diligentia ac minore possunt labore purgari. Illi autem sordidioribus magisque expressis phantasmatibus illuduntur, donec paulatim secundum mensuram castitatis, ad quam unusquisque contendit, in odium illius rei quam voluntariam ante sentiebat, mens etiam somno sopita vertatur, illudque ei quod fortibus viris pro summo laborum stipendio repromittitur per prophetam concedatur a Domino: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra vestra, et dormire vos faciam fiducialiter (Ose. II): et ita demum quis ad illam beati Sereni paucorumque similium virorum perveniet puritatem. Quam idcirco a praedictis sex castimoniae gradibus sequestravi, quia non solum possideri, sed etiam credi non nisi a rarissimis potest. Et quia id quod illi specialiter divini muneris largitate collatum est, proponi ad generalis praecepti non potest formam, scilicet ut eo usque mens nostra castitatis ipsius puritate formetur, ut etiam ipso naturali motu carnis emortuo, illum obscenum liquorem omnino non proferat. Opinionem sane quorumdam, quam super hac carnis colluvione definiunt, silere non debeo, qui dicunt non idcirco eam dormientibus evenire, eo quod eam producat fallacia somniorum, sed potius quia redundantia humoris illius aliquas in aegrotanti corde fingat illecebras. Denique aiunt quod illo tempore, quo non inquietat illa concretio, quemadmodum fluxus ejus, ita etiam illusio conquiescat.

CAPUT VIII. Quod de natura castitatis et effectibus ejus inexperti tractare non possint. Sed haec suscipere et probare, et utrum possibilia an impossibilia sint, certo examine definire poterit nemo, nisi per experientiam longam et puritatem cordis, ad confinia carnis ac spiritus verbo Domini dirigente pervenerit. De quo beatus Apostolus: Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV). Et ita inter illorum quodammodo terminos collocatus, quid humanae conditioni necessario sit atque inevitabiliter attributum, quidve consuetudine vitiosa et incuria juventutis invectum, velut inspector et arbiter justa trutinatione discernet, ac super eorum effectu atque natura non falsis vulgi opinionibus acquiescet, sed puritatis modum certa experientiae suae libra et justa examinatione perpendens, nequaquam illorum decipietur errore qui negligentiae suae vitio crebrioribus quam natura compellit, egestionibus sordidati, de naturali conditione causantur. Cumque eos constet inferre potius vim naturae, et extorquere ab ea pollutionem quam ipsa non ingerit, intemperantiam suam ad necessitatem carnis, immo ad ejus referunt Creatorem, proprias culpas ad naturae infamiam transferentes. De quibus in Proverbiis eleganter exprimitur, Insipientia viri corrumpit vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Proverb. XIX, sec. LXX). Postremo si quis huic assertioni nostrae fidem derogare voluerit, quaeso ut non ante praejudicata nobiscum opinione disceptet, quam disciplinae hujus suscipiat instituta. Cumque haec perpaucis mensibus illa qua traditur moderatione servaverit, profecto haec quae diximus vero poterit probare judicio. Caeterum frustra de cujuslibet artis ac disciplinae fine contendit, quisquis non prius omnia quae ad consummationem ejus pertinent, summo fuerit studio ac virtute sectatus. Velut si verbi gratia similitudinem mellis ex tritico, aut rursum ex eo, sicut etiam ex raphani linique seminibus lenissimi olei liquorem produci posse confirmem (Vide Plin. lib. XV c. 7, et lib. XX c. 4 et alibi); si quis horum penitus ignarus assistat, nonne contra rerum naturam hoc esse conclamans, me velut apertissimi auctorem mendacii deridebit? Cui si ego testes innumeros qui haec se et vidisse, et gustasse, et fecisse, testentur exhibeam; rationem insuper atque ordinem quo illae species, vel in olei pinguedinem, vel in mellis dulcedinem transformentur, edisseram; ille autem in stultissimae persuasionis obstinatione persistens, neget ab illis seminibus quidquam vel dulcedinis vel pinguedinis posse produci; nonne magis notanda est irrationabilis ejus pervicaxque contentio, quam sermonis mei veritas irridenda, quae multorum ac fidelium testium gravitate, et evidentibus documentis, et quod his amplius est, experientiae probatione fulcitur? Et ideo quisquis ad illum puritatis statum jugi cordis intentione pervenerit, ut jam, mente ab hujus passionis titillatione penitus absoluta, per soporem caro ejus velut redundantiam superflui humoris expellat, conditionem modumque naturae certissime deprehendit, et ita cum expergefactus invenerit carnem suam post longa tempora se inscio atque ignorante pollutam, tum demum de naturali necessitate causetur ad illum sine dubio perveniens statum, ut talis inveniatur in nocte qualis in die, talis in lecto qualis in oratione, talis solus qualis turbis hominum circumseptus. Postremo ut numquam se talem secretus aspiciat, qualis videri ab hominibus erubescit, nec in eo tale aliquid inevitabilis ille oculus [ Dionys. add. Dei] deprehendat, quod ab humanis aspectibus velit esse celatum: et ita cum coeperit suavissimo lumine castitatis jugiter delectari, dicere poterit cum Propheta: Et nox illuminatio mea in deliciis meis, quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur (Hebr. IV, psal. CXXXVIII); sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Denique hoc ipsum, quia supra conditionem naturae videtur humanae, qualiter obtinuerit idem propheta subjungit, dicens: Quia tu possedisti renes meos (Ibidem); id est, non industria mea neque virtute hanc promerui puritatem, sed quia tu mortificasti insitum renibus meis libidinosae voluptatis ardorem.

CAPUT IX. Interrogatio an corporis motum etiam dormientes possimus evadere. Germanus: Perpetuam quidem corporis puritatem ex parte aliqua experti sumus a vigilantibus posse per Dei gratiam possideri; et commotionem carnis, districtionis rigore atque judicio resistente, vigilantibus posse non contingere non negamus. Utrum autem et dormientes hac inquietudine carere possimus volumus edoceri. Duabus namque de causis possibile hoc esse non credimus, quas licet absque verecundia nequeamus effari, tamen quoniam hoc medicinae ipsius necessitas cogit, quaesumus ut cum venia tui, si qua forte inverecundius fuerint denudata, suscipias. Primum ergo est quod per somni quietem mentis vigore laxato observari nequaquam illius valeat commotionis obreptio. Secundo, quod etiam urinae collectio cum vesicae capacitatem quiescentibus nobis indesinenter confluxu interni humoris oppleverit, excitet membra marcescentia, quod etiam parvulis vel spadonibus eadem nihilominus lege contingit. Unde fit ut si non oblectatio libidinis vulnerat mentis assensum, confusione tamen eam humiliet turpitudo membrorum.

CAPUT X. Responsio quod per somnum accidens carnis commotio non officiat castitati. Chaeremon: Apparet vos necdum verae castitatis agnovisse virtutem, quandoquidem districtionis auxilio eam a vigilantibus tantum creditis retentari. Et inde est quod putatis a dormientibus, quasi rigore animi resoluto, integritatem non posse servari. Porro castitas non, ut arbitramini, districtionis praesidio, sed amore sui et propriae puritatis delectatione subsistit. Non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei aliqua resistit adversitas voluptatis. Videtis ergo his qui castitatis affectum per Dei gratiam medullitus receperunt, districtionis cessationem cum dormiunt non obesse, quae infida etiam vigilantibus ratione certissima comprobatur. Quidquid enim cum labore comprimitur, temporales dimicanti praestat inducias, non tamen perpetuam securitatis quietem tribuit post laborem. Quidquid autem profunda fuerit virtute devictum, absque ulla inquietudinis suspicione compositum, jugem pacis victori conferet firmitatem. Quamobrem donec pulsari nos carnis commotione sentimus, noverimus nos ad castitatis necdum pervenisse fastigia, sed adhuc sub infirmitate continentiae constitutos praeliis fatigari, in quibus necesse est dubios semper esse eventus. Quod autem inevitabilem esse commotionem carnis hoc astruere voluistis indicio, quod ea ne ipsi quidem eunuchi carere demptis genitalibus possunt, sciendum est non eis carnales aestus nec affectum libidinis, sed solam sativae generationis deesse virtutem. Unde manifestum est ne illos quidem si ad hanc ad quam nos nitimur castitatem, cupiunt pervenire, ab humilitate et contritione cordis vel continentiae districtione debere laxari, licet nequaquam sit discredendum minore ab eis castimoniam posse labore ac studio comprehendi.

CAPUT XI. Quod multum intersit inter castitatem et continentiam. Quamobrem perfectio castitatis a laboriosis continentiae rudimentis perpetua tranquillitate discernitur. Haec est enim verae consummatio castitatis, quae non impugnans carnalis concupiscentiae motus, sed toto horrore detestans, jugem atque inviolabilem sui retinet puritatem, nec potest aliud quid esse quam sanctitas. Hoc autem fiet, quando jam desinens caro adversus spiritum concupiscere, desideriis ejus virtutique consenserit, coeperintque sibi invicem pace firmissima foederari, et secundum psalmographi sententiam habitaverint fratres in unum (Psal. CXXXII), illam repromissam a Domino beatitudinem possidentes de qua ait: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est (Matth. XVIII). Quisquis ergo intellectualis illius Jacob, id est, supplantatoris transcenderit gradum, ab illa continentiae colluctatione ac supplantatione vitiorum, obstupefacto femoris nervo, ad Israelis meritum perpetua cordis directione conscendet. Quem ordinem etiam beatus David ita Spiritus sancti vaticinatione distinxit, in primis inquiens, Notus in Judaea Deus, id est, in anima quae adhuc sub peccatorum confessione retinetur, Judaea enim confessio interpretatur: in Israel autem, id est, in eo qui videt Deum, sive (ut quidam interpretantur) rectissimus Dei est, non solum notus, sed etiam magnum est nomen ejus. Deinde ad sublimiora nos provocans, ac volens etiam locum ipsum quo Dominus delectatur, ostendere: Et factus est, inquit, in pace locus ejus, id est, non in conflictu certaminis et colluctatione vitiorum, sed in castimoniae pace et in cordis tranquillitate perpetua. Hunc igitur pacis locum exstinctione carnalium passionum si quis meruerit obtinere, ex hoc quoque proficiens gradu, ac Sion spiritalis, id est, specula Dei consequenter effectus, erit etiam habitatio ejus. Non enim in conflictu continentiae, sed in jugi virtutum specula Dominus commoratur, ubi jam non retundit, non comprimit, sed in perpetuum confregit potentias arcuum, ex quibus videlicet adversum nos libidinum quondam jacula dirigebantur ignita. Videtis ergo quia sicut non est in colluctatione continentiae, sed in castitatis pace locus Domini, ita etiam habitatio ejus in specula sit et contemplatione virtutum. Unde non immerito portae Sion cunctis tabernaculis Jacob praeferuntur: Diligit enim Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI). Quod autem per hoc inevitabilem esse commotionem carnis asseritis, quod urina cum vesicam jugi instillatione repleverit, quieta etiam suscitet membra, licet veris sectatoribus puritatis ad obtinendam eam nihil praejudicet ista commotio, quam haec sola interdum et tamen per soporem necessitas excitarit; sciendum tamen est, quod ita si commota fuerint, ad quietem propriam reducantur castitatis imperio, ut non modo cum nullo pruritu, sed ne cum minima quidem libidinis recordatione sedentur. Et idcirco ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut humoris quotidiani illa collectio prius arefactis influens membris, illum quem inevitabilem putatis corporis motum, non solum rarissimum, verum etiam lentum reddat ac tepidum frigidumque (ut ita dixerim) ignem, et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam, instar admirabilis illius Mosaicae visionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur (Exod. III); vel sicut illorum trium juvenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis afflaret (Daniel. III); ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam, incipiamus jam in hoc corpore possidere: Cum ambulaveris per ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te (Isa. XLIII).

CAPUT XII. De mirabilibus quae peculiariter in sanctis suis Deus operatur. Magna enim vere, atque mirifica sunt, nec ulli hominum penitus, nisi his tantum qui experti sunt, nota, quae Dominus fidelibus suis adhuc in isto corruptionis vasculo constitutis ineffabili largitur liberalitate. Quae Propheta mentis puritate perlustrans, tam ex sua quam ex illorum persona qui in hunc statum affectumque perveniunt, exclamavit: Mira opera tua, Domine, et anima mea cognoscet nimis (Psal. CXXXVIII). Alioquin nihil novi nec magni intelligitur propheta dixisse, si alio cordis affectu vel de aliis operibus Dei haec pronuntiasse credatur. Nullus etenim est hominum qui mira esse opera Dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat. Caeterum illa quae in sanctis suis quotidiana operatione dispensat, ac speciali munificentia [ Lips. in marg. magnificentia] affluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum ejus arbitra singularis, ut ea non solum nullo valeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione complecti, cum ab illo ignito fervore discedens, ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit devoluta. Quis enim in se opera Domini non miretur, cum insatiabilem ventris ingluviem et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se viderit fuisse compressam, ut vix ipsum exiguum ac vilissimum cibum raro invitusque percipiat? Quis non obstupescat opera Dei, qui illum ignem libidinis, quem naturalem antea et velut inexstinguibilem esse credebat, ita refriguisse persenserit, ut ne simplici quidem se corporis motu sentiat incitari? Quomodo non virtutem Domini contremiscat quisque, cum homines quondam diros atque truculentos qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum irritabantur obsequiis, ad tantam transisse viderit lenitatem, ut non solum nullis jam commoveantur injuriis, sed etiam cum illatae fuerint, summa magnanimitate congaudeant? Quis plane non miretur opera Dei, ac toto proclamet affectu: Quia ego cognovi quod magnus est Dominus (Psal. CXXXIV); cum vel se, vel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex delicato ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit, et egestatem atque angustiam praesentium rerum etiam voluntarie perferentem? Ista sunt profecto mira opera Dei, quae peculiariter anima Prophetae similiumque ejus mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. Ista sunt prodigia quae posuit super terram, quae idem propheta considerans, ad admirationem eorum cunctos populos advocat, dicens: Venite et videte opera Dei, quae posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrae, arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (Psal. XLV). Quod enim majus potest esse prodigium, quam sub momento brevissimo ex rapacissimis publicanis apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores Evangelii patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem etiam effusione sui sanguinis propagarent? Ista sunt opera Dei quae se quotidie una cum Patre operari Filius protestatur, dicens: Pater meus usque hodie operatur, et ego operor (Joan. V). De istis operibus Dei beatus David in spiritu canens: Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus (Ps. LXXI). De istis et Amos propheta, Qui facit, inquit, omnia et convertit ea et transmutat in matutinam umbram mortis (Amos. V). Haec est nempe immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI). De hac salutari operatione Dei orat Propheta Dominum, dicens: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis (Psal. LXVII). Et ut praetermittam illas secretas atque absconditas dispensationes Dei, quas intra se peculiariter exerceri mens sanctorum omnium momentis singulis intuetur, illam coelestem infusionem laetitiae spiritalis, qua dejectus animus insperati gaudii alacritate sustollitur ad illos ignotos cordis excessus, et tam ineffabilia quam inaudita solatia gaudiorum, quibus nonnumquam ignavissimo stupore torpentes, ad orationem ferventissimam, velut de somno profundissimo suscitamur; hoc, inquam, est gaudium de quo B. Apostolus, Quod oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), ejus scilicet qui terrenis vitiis hebetatus adhuc homo est et humanis inhaeret affectibus, nihilque de istis Dei muneribus intuetur Denique idem Apostolus tam de se quam de similibus sibi, qui jam de humana conversatione discesserant, subjecit dicens, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.

CAPUT XIII. Quod soli qui experiuntur agnoscant dulcedinem castitatis. In his igitur omnibus quanto mens ad subtiliorem profecerit puritatem, tanto sublimius intuebitur Deum, et admirationis intra semetipsam potius capiet incrementa, quam loquendi facultatem aut sermonem narrationis inveniet. Ut enim vim laetitiae hujus inexpertus mente non valet percipere, ita explicare sermone non valebit expertus; tamquam si quis dulcedinem mellis ei qui numquam quidquam dulce gustaverit, velit sermonibus enarrare, profecto nec ille saporis illius suavitatem quam numquam ore percepit auribus capiet, nec ille dulcedinem quam gustus voluptate cognovit verbis poterit indicare: sed propria tantum agnitione suavitatis illectus, necesse est ut experti saporis jucunditatem intra semetipsum solummodo tacitus admiretur. Ita igitur quisquis in hunc quem praediximus virtutum statum meruerit pervenire, haec omnia quae in suis peculiari gratia Dominus operatur tacita mente perlustrans, horumque omnium attonita consideratione flammatus, cum intimo cordis exclamabit affectu: Mira opera tua, Deus, et anima mea cognoscet nimis (Psal. CXXXVIII). Istud ergo est mirabile opus Dei, hominem carneum, carnales affectus in carne positum respuisse, et in tanta rerum atque incursuum varietate unum tenere animi statum, atque immobilem in omni accidentium permutatione durare. Qua virtute fundatus senex quidam, cum apud Alexandriam turbis infidelium circumfusus, non solum maledictis, verum etiam gravissimis impellentium urgeretur injuriis, eique a subsannantibus diceretur: Quid miraculi Christus vester, quem colitis, fecit? ille inquit, Ut his ac majoribus, si intuleritis, non movear nec offendar injuriis.

CAPUT XIV. Interrogatio de observantiae [Al. continentiae] qualitate et temporis modo in quo castitas perfici possit. Germanus: Quoniam nos admiratio non humanae hujus, neque terrenae, sed plane coelestis atque angelicae castitatis, ita subito stupore confudit, ut terrorem magis desperationis incuteret, quam ad expetendam se nostros animos provocaret, quaesumus ut nos de observantiae qualitate, ac temporis modo quo acquiri vel perfici valeat, doctrina plenissimae disputationis instituas, quatenus et consummari eam posse credamus, et ad expetendam deinceps spatio constituti temporis animemur. Incomprehensibilem namque eam in carne hac positis quodammodo judicamus, nisi nobis ordo quidam ac via qua ad illam valeat perveniri certa ratione pandatur.

CAPUT XV. Responsio, intra quod tempus castitas possit acquiri. Chaeremon: Temerarium satis est super consummatione hujus de qua loquimur castitatis, in tanta praesertim vel voluptatum diversitate vel virium, certam temporis definire mensuram, quae non facile etiam in istis materialibus artibus ac visibilibus disciplinis discerni potest: secundum intentionem namque animi atque ingenii qualitatem, necesse est eas ab unoquoque vel celerius vel tardius apprehendi; rationem tamen observantiae, et temporis modum, intra quem ejus possibilitas agnoscatur, constantissime possumus definire. Quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis, et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine, curaque mundana, duobus tantum paximaciis [ Al. paxamaciis] fuerit quotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta, quietem somni trium sive (ut alii statuerunt) quatuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae hujus merito, sed miseratione Domini eam se crediderit adepturum (quia sine hac fide vana est omnis humani laboris intentio), non amplius quam sex mensibus perfectionem istius non impossibilem sibi esse cognoscet. Evidens tamen est jam proximae puritatis indicium, incipere eam de proprii laboris industria non sperare. Si enim vim versiculi illius unusquisque in veritate conceperit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. XII), sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intelligens eam se non sua diligentia, sed Domini misericordia consecutum; nec contra alios immiti rigore moveatur, sciens humanam nihil esse virtutem, si eam virtus divina non juverit.

CAPUT XVI. De fine ac remedio acquirendae et custodiendae castitatis. Proinde unicuique nostrum adversus spiritum fornicationis totis viribus desudanti victoria singularis est, de merito conatus sui remedium non sperare: quae fides licet facilis ac plana omnibus videatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur. Nam cum eis vel particula puritatis arriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter illabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos, necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati, tamdiu illis, quas divina virtus exstinxerat, passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se viribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse. Et ut disputationem nostram de fine plenissimae castitatis longa lucubratione confectam breviter concludamus, in unum omnia quae copiose sparsimque digesta sunt colligentes, haec est consummatio castitatis, ut vigilantem monachum oblectatio libidinis nulla perstringat, ut quiescentem somniorum non fallat illusio; sed cum dormienti tantum per sopitae mentis incuriam commotio carnis obrepserit, quemadmodum sine ulla titillatione voluptatis excitata est, ita etiam sine ullo pruritu corporis conquiescat. Haec de castitatis fine, quantum potuimus, non verbis, sed experientia magistrante digessimus. Quae licet a desidiosis ac negligentibus arbitrer impossibilia forsitan judicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus viris agnoscenda pariter ac probanda. Tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa in quibus animi eorum tendit intentio ab invicem disparantur, id est, vel coelum ab inferno, vel Christus a Belial, secundum sententiam Domini Salvatoris, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII). Et iterum: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI). Hucusque beatus Chaeremon de castitatis perfectione disseruit, admirabilemque doctrinam sublimissimae puritatis tali sermone conclusit, suadens stupentibus atque anxiis nobis, ut, quia jam noctis pars major effluxerat, tradita quieti paululum membra naturali soporis cibo minime fraudaremus, ne languens torpore corporis sui etiam mens vigorem sanctae intentionis amitteret.