Jump to content

Collationes/13

Checked
E Wikisource
COLLATIO XIII
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 12 14 

COLLATIO DECIMA TERTIA,

[recensere]

Quae est tertia abbatis Chaeremonis, DE PROTECTIONE DEI.

CAPUT PRIMUM.

Cum ad synaxim matutinam percepto paululum sopore remeantes, senem reperiremus, ingenti abbas Germanus scrupulo movebatur, quod in praeterita disputatione, cujus virtus summum desiderium incognitae nobis castitatis infuderat, unius adjectione sententiae beatus senex meritum humanae cassasset industriae, astruens hominem, quamvis summis ad bonam frugem viribus enitatur, tamen boni compotem esse non posse, nisi id divini tantum muneris largitate, non operis sui studio percepisset. Hanc igitur quaestionem attonite volventibus nobis, progressus cellula beatus Chaeremon, cum quiddam nos invicem mussitare sensisset, solito brevius orationum atque psalmorum solemnitate transcursa, quid moverit inquirit.

CAPUT II. Interrogatio quare merita virtutum laborantis industriae non deputentur?

Tunc Germanus: Quantum excellentissimae, inquit, sublimitate virtutis, quae nocturna disputatione patefacta est, pene (ut ita dixerim) a fide possibilitatis excludimur, tantum nobis (pace tua dictum sit) videtur absurdum, si laborum stipendium, id est, perfectio castitatis, quae instantia proprii sudoris acquiritur, non specialiter laborantis deputetur industriae. Ineptum est enim, ut si, verbi gratia, agricolam erga culturam terrae irremissum studium viderimus impendere, non illius efficaciae ascribamus et fructum.

CAPUT III. Responsio, quod sine adjutorio Dei non solum perfectio castitatis, sed omnino nihil boni perfici possit.

Chaeremon: Hoc ipso quod proposuistis exemplo, evidentius approbatur nihil posse proficere sine adjutorio Dei, laborantis industriam. Nec enim agricola cum omnes conatus suos in excolendis expenderit terris, confestim etiam proventum segetum et ubertatem frugum suae poterit industriae deputare, quam irritam esse frequenter expertus est, nisi eam et pluviarum opportunitas et hyemis tranquilla serenitas subsequatur: ita ut adultos jam fructus ac perfecta maturitate solidatos, quodammodo de manu tenentium viderimus plerumque praereptos, nihilque laborantibus illam jugem sudoris instantiam contulisse, quia non fuit Domini opitulatione directa. Sicut igitur inertibus agricolis, qui sua frequenter vomere arva non subigunt, hanc ubertatem segetum pietas divina non confert, ita laborantibus pernox sollicitudo non proderit, nisi misericordia Domini fuerit prosperata. In quo tamen humana superbia nullatenus se gratiae Dei vel exaequare vel admiscere contendat, participemque se in muneribus Dei per hoc conetur inserere, ut laborem suum auctorem esse divinae existimet largitatis, ac proventum copiosissimarum frugum industriae suae meritis respondisse glorietur. Consideret namque ac veridica examinatione perpendat, quod ne ipsos quidem conatus, quos pro desiderio opulentiae intentus exercuit, suis viribus impendere potuisset, nisi eum ad exercendum omne opus ruris, protectio Domini ac misericordia roborasset: et inefficax ejus voluntas fuisset ac virtus, nisi etiam peragendi copiam, quae nonnumquam vel siccitatis vel imbrium nimietate fraudatur, divina clementia praestitisset. Nam cum et bonum virtutis [ Lips. in marg. bonum virtus], et sanitas corporis, et omnium effectus operum actuumque prosperitas a Domino fuerit condonata, orandum est ne fiat ei sicut scriptum est, coelum aereum et terra ferrea; et ne residuum locustae comedat bruchus, et residuum bruchi eruca devoret, et residuum erucae rubigo consumat (Joel. I). Nec in hoc tantum eget divinitatis auxilio agricolae laborantis industria, nisi etiam insperatos avertat casus, quibus etiamsi desiderata fructuum fecunditate ager fuerit opimatus, non solum spei suae vana exspectatione frustrabitur, verum etiam perceptarum et reconditarum jam vel in area vel in horreo frugum ubertate fraudabitur. Quibus manifeste colligitur, non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi: Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum (Jacob. I), qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis, dicente Apostolo, Qui autem dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et crescere faciet fructus justitiae vestrae (II Cor. IX). Nostrum vero est, ut quotidie attrahentem nos gratiam Dei humiliter subsequamur, vel certe dura cervice et incircumcisis, ut scriptum est (Actor. VII), auribus eidem resistentes, per Jeremiam mereamur audire, Numquid qui cadit non resurget, aut qui aversus est non revertetur (Jerem. VIII)? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Induraverunt cervices suas, noluerunt reverti.

CAPUT IV. Objectio, quemadmodum gentiles absque gratia Dei, castimoniam habuisse dicantur.

Germanus: Huic sensui, cujus pietas abrupte a nobis non potest improbari, illud videtur obsistere, quod ad destructionem liberi arbitrii tendit. Nam cum multos gentilium, qui utique divini adjutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis videamus fulgere virtutibus, quomodo captivato liberae voluntatis arbitrio, Dei munere collatae illis credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores, non solum Dei gratiam, sed ipsum etiam verum Deum penitus ignorantes, quantum vel serie lectionis, vel quorumdam traditione cognovimus, summam castimoniae puritatem, proprii laboris industria possedisse dicantur?

CAPUT V. Responsio de philosophorum imaginaria castitate.

Chaeremon: Gratum mihi est, quod dum summo agnoscendae veritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum objectione probatior, atque (ut ita dixerim) exploratior catholicae fidei virtus appareat. Quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut coelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per Dei gratiam mortalium cuiquam asserebatis posse conferri, nunc eamdem etiam a gentilibus crederetis virtute propria fuisse possessam? Sed quia haec explorandae proculdubio (ut dictum est) studio veritatis opponitis, quid de his teneamus, advertite. Primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem, qualis a nobis exigitur, assecutos: quibus injungitur, ut non solum fornicatio, sed ne immunditia quidem nominetur in nobis. Habuerunt autem illi quamdam μερίδα, id est, portiunculam castitatis, id est, abstinentiam carnis, ut tantum a coitu libidinem coercerent: hanc autem internam mentis, perfectam ac perpetuam corporis puritatem, non dicam opere assequi; sed nec cogitare potuerunt. Denique famosissimus ille ipsorum Socrates, hoc, ut ipsi concelebrant, de se non erubuit profiteri. Nam cum intuens eum quidam physiognomon dixisset, ὄμματα παιδεραστοῦ, id est, Oculi corruptoris puerorum, et irruentes in eum discipuli ejus, ulcisci illatum magistro vellent convicium, indignationem eorum hac dicitur compressisse sententia: Παύσασθε ἑταῖροι, εἰμὶ γὰρ, ἁλλ' ἀπέχω, id est, Quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo me. Apertissime igitur, non solum assertione nostra, sed etiam ipsorum professione monstratur, consummationem tantummodo impudicitiae, id est, commixtionis turpitudinem, violenta ab illis necessitate compressam; non tamen desiderium de cordibus eorum, et oblectationem illius passionis exclusam. Cum quo autem horrore proferenda est illa sententia Diogenis? Factum enim quod philosophum mundi hujus, velut quiddam memorabile proferre non puduit, neque dici a nobis sine verecundia, neque audiri potest. Nam cuidam in adulterii crimine puniendo (ut ferunt) ait, τὸ δωρεὰν πωλούμενον θανάτῳ μὴ ἀγόραζε, id est, Quod gratis venditur morte non emas. Constat ergo illos verae castitatis, quae a nobis expetitur, nec agnovisse virtutem. Et ideo satis certum est circumcisionem nostram, quae in spiritu est, non posse nisi Dei tantum munere possideri, et his inesse solummodo qui Deo tota spiritus sui contritione deserviunt.

CAPUT VI. Quod sine gratia Dei nullos industrios conatus exsequi valeamus.

Et idcirco licet in multis, immo in omnibus, possit ostendi semper auxilio Dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem, quod ad salutem pertinet, per se solam, id est, sine adjutorio Dei posse perficere, in nullo modo tamen evidentius quam in acquisitione atque custodia castitatis ostenditur. Ut enim tantisper de integritatis ejus difficultate disputatio differatur, de instrumentis ejus breviter interim disputemus. Quis praevaleat, quaeso, quamvis fervens spiritu, vel squalorem solitudinis, vel sicci panis, non dicam, quotidianam esuriem, sed ipsam saturitatem, nulla hominum laude suffultus, suis viribus sustinere? quis aquae perpetuam sitim sine Domini consolatione tolerare? illumque dulcem ac delectabilem matutinum soporem humanis fraudari oculis, et intra terminos horarum quatuor omnem quietis refectionem jugi possit lege concludere? Quis indesinentem lectionis instantiam? quis irremissam operis sedulitatem, nullum praesentis lucri commodum captans, absque Dei gratia explere sufficiat? Quae omnia sicut desiderari a nobis jugiter absque divina inspiratione non possunt, ita ne perfici quidem sine ejus auxilio ullatenus queunt. Et ut haec eadem non solum probata nobis experientiae disciplina, sed etiam certis indiciis et argumentis manifestiora reddamus, nonne in multis quae utiliter optamus implere, cum desiderii plenus ardor ac voluntas perfecta non desit, interpellans quaecumque fragilitas cassat vota concepta, nec proposito nostro assistit effectus, nisi virtus perficiendi Domini fuerit miseratione donata, ita ut cum sit innumera multitudo illorum qui fideliter virtutum studiis desiderent inhaerere, summam tamen eorum qui haec perficere vel tolerare praevaleant, invenias raritatem: ut praetermittam quod ne tunc quidem, cum omnino nulla nos arcet infirmitas, facultas universa quae volumus peragendi nostrae subjacet potestati? Nam neque remotionis silentium, nec districtiones jejuniorum, nec lectionis instantiam, illo etiam tempore quo possumus, pro nostro arbitrio retentamus, sed quibusdam occurrentibus causis, etiam invitissimi frequenter retrahimur a salutaribus institutis, ita ut, vel loci, vel temporis copiam in quo haec exercere possimus, necesse sit nos a Domino deprecari, nec sufficere nobis id quod possumus certum est, nisi etiam opportunitas peragendi ea quae nobis utique possibilia sunt, a Domino tribuatur, de quibus et Apostolus, Quoniam voluimus, inquit, venire ad vos et semel et iterum, et impedivit nos Satanas (I Thes. II); ita ut nonnumquam nos etiam utiliter ab istis spiritalibus sentiamus studiis avocari, ut dum nolentibus nobis interrumpitur nostri cursus intentio, et infirmitati carnis aliud relaxamus, etiam inviti ad salutarem perseverantiam reservemur. De qua dispensatione Dei, simile aliquid beatus Apostolus: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Et iterum: Quid enim oremus, secundum quod oportet, nescimus (Rom. VIII).

CAPUT VII. De principati proposito Dei, et providentia quotidiana.

Propositum namque Dei, quo non ob hoc hominem fecerat ut periret, sed ut in perpetuum viveret, manet immobile. Cujus benignitas cum bonae voluntatis in nobis quantulamcumque scintillam emicuisse perspexerit, vel quam ipse tamquam de dura silice nostri cordis excusserit, confovet eam et exsuscitat, suaque inspiratione confortat, volens omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Timoth. II). Quia non est, inquit, voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus ex pusillis istis (Matth. XVIII). Et iterum: Non vult, inquit, Deus perire animam, sed retractat cogitans [Lips. in marg. retractans cogitat] ne penitus pereat qui abjectus est (II Reg. XIV). Verax namque est et non mentitur Deus, cum obtestatione definiens: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua et vivat (Ezech. XXXIII). Qui enim ut pereat unus ex pusillis non habet voluntatem, quomodo sine ingenti sacrilegio putandus est, non universaliter omnes, sed quosdam salvos fieri velle pro omnibus? Ergo quicumque pereunt, contra illius pereunt voluntatem, ita eo contra unumquemque eorum quotidie proclamante: Convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel (Ibid.)? Et iterum: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII)? Et quare, inquit, aversus est populus iste in Jerusalem, aversione contentiosa? Induraverunt facies [Lips. in marg. cervices] suas, noluerunt reverti (Jerem. VIII). Praesto est ergo quotidie Christi gratia, quae dum vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, cunctos absque ulla exceptione convocat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Si autem non omnes universaliter, sed quosdam advocat, sequitur ut nec omnes sint onerati, vel originali vel actuali peccato, nec vera sit illa sententia: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, nec per omnes homines mors pertransisse credatur (Rom. III). Et in tantum omnes qui pereunt, contra Dei pereunt voluntatem, ut nec ipsam mortem Deus fecisse dicatur, ita Scriptura testante: Quia Deus mortem non fecit, nec gaudet in perditione vivorum (Sapient. I). Et inde est quod plerumque dum pro nobis contraria postulamus, vel tardius vel nequaquam nostra exauditur oratio; et rursus, ea quae credimus esse contraria, utiliter, ut benignissimus medicus, etiam invitissimis Dominus inferre dignatur; ac nonnumquam perniciosas dispositiones nostras lethalesque conatus ab effectu detestabili retardat ac revocat; ac properantes ad mortem retrahit ad salutem, et de inferni faucibus extrahit ignorantes.

CAPUT VIII. De gratia Dei, et arbitrii libertate.

Quam curam atque providentiam circa nos suam sub figura meretricis Jerusalem et perniciosa ad idolorum cultum alacritate tendentis, per Oseam prophetam sermo divinus eleganter expressit. Dicente namque ea: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum, respondit, saluti ejus, non voluntati, consulens divina dignatio: Ecce ego sepiam viam ejus spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet; et quaeret eos, nec inveniet illos, et dicet: Revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc est (Ose. II). Ac rursus contumacias nostras atque contemptus, quibus eum ad salutares invitantem recursus rebelli spiritu dedignamur, tali comparatione describit: Et dixi, inquit, Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, ait Dominus (Jerem. III). Satis congrue, quoniam Jerusalem adulterae comparaverat a suo conjuge discedenti, amorem quoque ac perseverantiam benignitatis suae viro qui a femina deseritur, comparavit. Pietas enim ac dilectio Dei, quae circa humanum genus semper impenditur, eo quod nullis ita vincatur injuriis, ut a cura nostrae salutis abscedat, et quodammodo superata iniquitatibus nostris a principali suo proposito revocetur, magis proprie exprimi alia comparatione non potuit, quam exemplo viri ardentissimo amore feminam diligentis, qui quanto magis negligi se ab ea senserit, tanto vehementioris circa eam zeli ardore flammatur. Adest igitur inseparabiliter nobis semper divina protectio, tantaque est erga creaturam suam pietas Creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat jugi providentia. Quam expertus Propheta Domino apertissime confitetur, dicens: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). Qui cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam confestim atque confortat, et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. Nam Antequam clament, inquit, ego audiam; adhuc loquentibus eis ego audiam (Isaiae LXV). Et iterum: Ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi (Isaiae XXX). Et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit vitae, et opportunitatem boni effectus ac salutaris viae directionem demonstrat errantibus.

CAPUT IX. De virtute bonae voluntatis nostrae, et gratia Dei.

Unde non facile humana ratione discernitur quemadmodum Dominus petentibus tribuat, a quaerentibus inveniatur, aperiatque pulsantibus (Matth. VII); et rursus inveniatur a non quaerentibus se, palam appareat inter illos qui eum non interrogabant, et tota die expandat manus suas ad populum non credentem sibi et contradicentem (Isa. LXV, Rom. X), resistentes ac longe positos vocet, invitos attrahat ad salutem, peccare cupientibus explendae copiam subtrahat voluntatis, ad nequitiam properantibus benignus obsistat. Cui autem facile pateat, quomodo salutis summa nostro tribuatur arbitrio, de quo dicitur: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Isaiae I); et quomodo non volentis neque currentis, sed miserentis sit Dei (Rom. IX)? Quid etiam sit illud, quod Deus reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. XX), et, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II), et, hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II)? Quid sit etiam illud quod dicitur: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis (Psal. V)? Et quod alibi dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI)? Quid sit quod dicitur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige (Psal. V); et quid sit quod dicimus orantes, Dirige in conspectu tuo viam meam. Et, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI). Quid etiam sit quod iterum commonemur, Facite vobis cor novum et spiritum novum (Ezech. XVIII); et quid sit illud quod repromittitur, Dabo eis cor novum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum, et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant (Ezech. XI)? Quid sit quod praecepit Dominus dicens: Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias (Jerem. IV)? et quid sit quod ipse Propheta a Domino postulat, dicens, Cor mundum crea in me, Deus? Et iterum: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L). Quid sit quod ad nos dicitur, Illuminate vobis lumen scientiae (Ose. X). Et quid sit quod de Deo dicitur, Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII): Et, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV); vel certe quod orantes dicimus cum Propheta: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte (Psal. XII); nisi quod in his omnibus et gratia Dei et libertas nostri declaratur arbitrii, et quia etiam suis interdum motibus homo ad virtutum appetitus possit extendi, semper vero indigeat adjuvari. Nec enim cum voluerit quis sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo pro arbitrii sui desiderio liberatur. Quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi Dominus qui vitae ipsius usum tribuit, etiam vigorem incolumitatis impartiat? Ut autem evidentius clareat, etiam per naturae bonum quod beneficio Creatoris indultum est, nonnumquam bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen, nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt, Apostolus testis est dicens: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII).

CAPUT X. De liberi arbitrii infirmitate.

Nam libertatem Scriptura divina nostri confirmat arbitrii, dicens: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Sed infirmitatem ejus Apostolus manifestat dicens: Dominus custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu (Philip. IV). Virtutem liberi arbitrii David enuntiat, dicens: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas (Psal. CXVIII). Sed infirmitatem ejus idem orans similiter docet, Inclina, inquiens, cor meum in testimonia tua et non in avaritiam (Ibid.). Salomon quoque ait: Inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus, et judicia ejus (III Reg. VIII). Potestatem designat arbitrii nostri Psalmographus dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). Infirmitatem ejus nostra protestatur oratio dicentibus nobis: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Arbitrii nostri facultas a Domino declaratur cum dicitur, Solve vincula colli tui, captiva filia Sion (Isaiae LII). Fragilitatem ejus propheta decantat [ Lips. in marg. denuntiat], dicens: Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV). Et, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Audivimus in Evangelio Dominum convocantem ut ad eum properemus per liberum arbitrium: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Sed infirmitatem ejus idem Dominus protestatur, dicens: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI). Apostolus liberum arbitrium nostrum incitat, dicens: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX). Sed infirmitatem ejus Joannes Baptista testatur cum ait: Non potest homo accipere a se quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III). Jubemur animas nostras sollicite custodire, dicente propheta: Custodite animas vestras (Jerem. XVII). Sed eodem spiritu alius proclamat propheta: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI). Apostolus Philippensibus scribens, ut liberum eorum designet arbitrium, Cum metu et tremore, inquit, vestram salutem operamini (Phil. II). Sed ut infirmitatem ejus ostendat, adjungit, dicens, Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis, et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid.).

CAPUT XI. Utrum bonam voluntatem nostram sequatur, an praecedat gratia Dei.

Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione volvatur, id est, utrum quia initium bonae voluntatis praebuerimus, misereatur nostri Deus; an quia Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium? Multi enim singula haec quaerentes ac justo amplius asserentes, variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus cruori ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? Sin vero gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicimus, qui desiderio suo vim quamdam regnis coelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt? Consummationem vero virtutum et exsecutionem mandatorum Dei, si nostro deputaverimus arbitrio, quomodo oramus: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis (Psal. LXVII); et, Opera manuum nostrarum dirige super nos (Psal. LXXXIX)? Scimus ad maledicendum Israeli Balaam fuisse conductum (Num. XXII), sed videmus maledicere cupienti non fuisse permissum. Custoditur Abimelech, ne Rebeccam tangens peccet in Deum (Genes. XX). Joseph fratrum livore distrahitur, ut descensio filiorum Israel in Aegyptum fieret, et illis de germani nece tractantibus, futurae famis remedia pararentur. Quod idem Joseph a fratribus agnitus manifestat, dicens: Nolite pavere, nec durum vobis videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Dominus ante vos. Et infra: Praemisit enim me Dominus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum possitis habere. Non vestro consilio, sed voluntate Dei huc missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus ejus, et principem in terra Aegypti (Genes. XLV). Et cum post obitum patris formidantibus fratribus suspicionem timoris auferret: Nolite, inquit, timere; numquid Dei possumus resistere voluntati? Vos cogitastis adversum me malum, et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut impraesentiarum cernitis, et salvos faceret populos multos (Genes. L). Quod etiam beatus David oeconomice tunc factum in psalmo centesimo quarto similiter declarat, dicens: Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Joseph. Haec duo, id est, vel gratia Dei, vel liberum arbitrium, sibi quidem invicem videntur adversa, sed utraque concordant, et utraque nos pariter debere suscipere, pietatis ratione colligimus, ne unum horum homini subtrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse videamur. Nam cum viderit nos Deus ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigit atque confortat. Ad vocem enim clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Isaiae XXX). Et Invoca me, inquit, in die tribulationis tuae, et eruam te, glorificabis me (Ps. XLIX). Et rursus si nos nolle vel intepuisse perspexerit, adhortationes salutiferas admovet cordibus nostris, quibus voluntas bona vel reparetur vel formetur in nobis.

CAPUT XII. Quod voluntas bona nec semper gratiae, nec semper sit homini tribuenda.

Nec enim talem Deus hominem fecisse credendus est, qui nec velit umquam nec possit bonum. Alioquin nec liberum ei permisit arbitrium, si ei tantummodo malum ut velit et possit, bonum vero a semetipso nec velle nec posse concessit. Et quomodo stabit illa Domini post praevaricationem primi hominis lata sententia: Ecce Adam factus est sicut unus ex nobis, sciens bonum et malum (Genes. III)? Non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus; alioquin velut quoddam irrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum. Quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum est. Quinimmo, secundum sapientissimi Salomonis sententiam, fecit Deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia jugiter frueretur, sed ipsi quaesierunt cogitationes multas (Eccle. VII); facti enim sunt (ut dictum est) scientes bonum et malum. Concepit ergo Adam post praevaricationem, quam non habuerat scientiam mali, boni vero quam acceperat scientiam non amisit. Denique non amisisse humanum genus post praevaricationem scientiam boni, etiam Apostoli sententia evidentissime declaratur, qua dicit: Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis; testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. II). Quo sensu etiam Dominus per prophetam increpat Judaeorum non naturalem, sed voluntariam caecitatem, quam ipsi sibi contumaciter inferebant: Surdi, inquit, audite; et, caeci, intuemini ad videndum. Quis surdus nisi servus meus, et caecus nisi ad quem nuntios meos misi (Isaiae XLII)? Et ne forte hanc eorum caecitatem aliquis naturae, non voluntati possit ascribere, alibi ait: Educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt (Isaiae XLIII). Et iterum: Qui habentes, inquit, oculos, non videtis, et aures, et non auditis (Ezech. XIV). Dominus etiam in Evangelio: Quia videntes, inquit, non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt (Matth. XIII). Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicens, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videtis, et non videbitis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI). Denique ut possibilitatem boni eis inesse designaret, increpat Pharisaeos: Quid autem, inquit, etiam ex vobis ipsis non judicatis quod bonum est (Lucae XII)? Quod utique eis non dixisset, nisi eos judicio naturali id quod aequum est scisset posse discernere. Unde cavendum est nobis ne ita ad Dominum omnia sanctorum merita referamus, ut nihil nisi id quod malum atque perversum est humanae ascribamus naturae. In quo quidem sapientissimi Salomonis, immo Domini, cujus haec verba sunt, testimonio confutamur. Ita enim cum consummata templi exstructione oraret, effatus est: Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel, et ait Dominus Deus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; verumtamen non tu aedificabis domum nomini meo (III Reg. VIII). Haec ergo cogitatio atque iste tractatus regis David, utrumne bonus et ex Deo, an malus et ab homine fuisse dicendus est? Si enim bona atque ex Deo fuit illa cogitatio, cur ab eo a quo inspirata est, eidem negatur effectus? Si autem mala et ex homine fuit, cur laudatur a Domino? Restat ergo ut et bona et ex homine fuisse credatur. In quem modum etiam nostras quotidie cogitationes possumus judicare. Neque enim aut soli David bonum ex semetipso cogitare concessum est, aut nobis ne quid boni umquam sapere aut cogitare possimus, naturaliter denegatur. Dubitari ergo non potest inesse quidem omnia animae naturaliter virtutum semina beneficio Creatoris inserta; sed nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire, quia secundum beatum Apostolum, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Adjacere autem homini in quamlibet partem, arbitrii libertatem, etiam liber ille (qui dicitur Pastoris) apertissime docet, in quo duo angeli unicuique nostrum adhaerere dicuntur, id est, bonus ac malus, in hominis vero optione consistere, ut eligat quem sequatur. Et idcirco manet in homine semper liberum arbitrium, quod gratiam Dei possit vel negligere vel amare. Non enim praecepisset Apostolus, dicens: Cum metu et tremore vestram salutem operamini (Philip. II), nisi scisset eam vel excoli a nobis posse, vel negligi. Sed ne crederent se ad opus salutis divino auxilio non egere, subjungit: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid.). Et idcirco Timotheum monens: Noli, inquit, negligere gratiam Dei quae est in te (I Tim. IV). Et iterum: Ob quam causam moneo te, ut resuscites gratiam Dei quae est in te (II Tim. I). Inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et commonet ne indignos se gratia Dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: Adjuvantes autem et obsecramus ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). Quam sine dubio quia in vacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. Non enim praeceptis beati Petri maluit obedire, dicentis, Poenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse (Actor. VIII). Praevenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini, de qua dicitur: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). Et rursus, Dominum remorantem atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, voluntas praevenit nostra, cum dicitur: Et mane oratio mea praeveniet te (Psal. LXXXVII). Et iterum: Praeveni in maturitate et clamavi, et praevenerunt oculi mei ad te diluculo (Psal. CXVII). Advocat etiam nos et invitat cum dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem (Isaiae LXV). Et invitatur a nobis cum dicimus ei, Tota die expandi manus meas ad te (Psal. LXXXVII). Exspectat nos cum dicitur per prophetam: Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri (Isaiae XXX), et exspectatur a nobis cum dicimus: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX). Et, Exspectavi salutare tuum, Domine (Psal. CXVIII). Et confortat nos cum dicit, Et ego erudivi et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam (Ose. VII). Et ut nosmetipsos confortemus hortatur, cum dicit, Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate (Isaiae XXXV). Clamat Jesus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII). Clamat etiam ad eum Propheta, Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae, defecerunt oculi dum spero in Deum meum (Psal. LXVIII). Quaerit Dominus dicens: Quaesivi et non erat vir, vocavi et non erat qui responderet (Isaiae LXVI). Quaeritur et ipse a sponsa flebiliter conquerente: In cubili meo in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum et non inveni; vocavi eum, et non respondit mihi (Cant. III).

CAPUT XIII. Quod gratiam Dei humani conatus compensare non possint.

Et ita semper gratia Dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio, atque in omnibus illud adjuvat, protegit ac defendit, ut nonnumquam etiam ab eo quosdam conatus bonae voluntatis vel exigat vel exspectet; ne penitus dormienti aut inerti otio dissoluto sua dona conferre videatur, occasiones quodammodo quaerens, quibus, humanae segnitiei torpore discusso, non irrationabilis munificentiae suae largitas videatur, dum eam sub colore cujusdam desiderii ac laboris impartit, et nihilominus gratia Dei semper gratuita perseveret, dum exiguis quibusdam parvisque conatibus tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona, inaestimabili tribuit largitate. Nec enim quia illius in cruce latronis praecesserat fides, idcirco pronuntiandum est, non ei beatam commorationem paradisi gratuito esse promissam (Lucae XXIII), aut poenitentiam David regis illam unius verbi qua dixit, Peccavi Domino (II Reg. XII), duo tam gravia ejus crimina, et non potius clementiam Dei abstulisse credendum est, ut per Nathan prophetam mereretur audire, Et Dominus transtulit iniquitatem tuam, non morieris (Ibid.). Quod igitur homicidium adulterio addidit, liberi utique arbitrii fuit; quod autem arguitur per prophetam, divinae dignationis est gratia. Rursum quod peccatum suum humiliatus agnoscit, propriae libertatis est opus. Quod vero sub brevissimo temporis puncto indulgentiam tantorum criminum promeretur, Domini miserentis est donum. Et quid de hac tam brevi confessione et incomparabili divinae retributionis immensitate dicamus? cum beatus Apostolus ad illam magnitudinem futurae remunerationis aspiciens, quid de illis tam innumeris persecutionibus suis pronuntiaverit considerare perfacile sit. Nam momentaneum hoc, inquit, et leve tribulationis nostrae, supra modum ultra comparationem, aeternum pondus gloriae operatur in nobis (II Cor. IV). De quo et alibi constanter enuntiat, dicens: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Quantumlibet ergo enisa fuerit humana fragilitas, futurae retributioni par esse non poterit; nec ita laboribus suis divinam imminuit gratiam, ut non semper gratuita perseveret, et idcirco praedictus Magister gentium, licet gratia Dei apostolatus gradum sortitum se fuisse testetur, dicens: Gratia Dei sum quod sum (II Cor. XV), tamen se quoque divinae gratiae respondisse pronuntiat, dicens, Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi et obtinui, non autem ego, sed gratia Dei mecum (Ibid.). Nam cum dicit, laboravi, conatum proprii signat arbitrii. Cum dicit, non autem ego, sed gratia Dei, virtutem divinae protectionis ostendit. Cum dicit, mecum, non otioso neque securo, sed laboranti ac desudanti eam cooperatam fuisse declarat.

CAPUT XIV. Quod tentationibus suis Deus virtutem humani experiatur arbitrii.

Quod etiam in Job, probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetisset ad singulare certamen, divinam legimus providisse justitiam. Si enim contra inimicum non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente congressus, et absque ulla virtute patientiae suae, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices illas ac tota inimici crudelitate quaesitas tentationum moles et exitia pertulisset; quomodo non illam calumniosam diabolus quam prius emiserat vocem adversus eum justius iterasset: Numquid gratis colit Job Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum ejus et universam substantiam ejus per circuitum? Sed aufer manum tuam, id est, sine eum suis mecum viribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi (Job. I). Sed cum nullam hujuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus confitetur: licet etiam gratia Dei non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam tentatori tentandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat habere virtutem, non eum ab illius impugnatione sic protegens, ut nullum virtuti humanae relinqueret locum, sed hoc tantum procurans ne violentissimus inimicus animam ejus amentem faciens, et impotem sensu, impari eum atque iniquo certaminis pondere praegravaret. Quod ergo soleat interdum tentare Dominus fidem nostram, ut fortior vel gloriosior fiat, evangelici illius centurionis edocemur exemplo, cujus puerum cum sciret utique potestate sermonis sui se Dominus curaturum, offerre maluit praesentiam corporalem dicens: Ego veniam et curabo eum. Sed illo hanc ejus oblationem ferventioris fidei flagrantia supergrediente atque dicente: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed dic tantum verbo et sanabitur puer meus, miratur eum Dominus atque collaudat, cunctisque illis qui ex Israelis populo crediderant praefert, dicens: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII). Nullius enim laudis esset ac meriti, si id in eo Christus quod ipse donaverat praetulisset; alioquin dixisset: Non dedi tantam fidem in Israel. Quam explorationem fidei, etiam in illo magnificentissimo patriarcha divinam legimus dispensasse justitiam, cum dicitur: Et factum est post haec verba, tentavit Deus Abraham (Genes. XXII). Non enim illam fidem quam ei Dominus inspirabat, sed illam quam vocatus semel atque illuminatus, a Domino per arbitrii libertatem poterat exhibere, experiri voluit divina justitia. Unde non immerito fidei ejus constantia comprobatur, atque ad eum, subveniente gratia Dei, quae eum paulisper subreliquerat ut probaret, ita dicitur: Ne inferas manum tuam in puerum, neque facias ei quidquam; nunc enim scio quia times Dominum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII). Quod tentationis genus nobis quoque ad probationis meritum posse contingere, in Deuteronomio satis evidenter a legislatore praedicatur: Si surrexerit, inquit, inter vos propheta aut qui somnium se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis, ne audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentans tentat te Dominus Deus, utrum diligas eum in toto corde tuo, et custodias mandata illius, an non (Deut. XXIII). Quid ergo? Cum istum prophetam aut somniatorem surgere permiserit Deus, itane eos quorum fidem probare disposuit, protecturus esse credendus est, ut nullum penitus locum, quo suis viribus cum tentatore confligant, libero eorum reservet arbitrio? Et quid eos necesse est vel tentari, quos ita infirmos novit ac fragiles, ut nequaquam virtute sua valeant resistere tentatori? Sed utique nec tentari eos justitia Domini permisisset, nisi parem in eis resistendi scisset inesse virtutem, qua possent aequitatis judicio in utroque merito vel rei vel laudabiles judicari. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur: Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus qui non permittet vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione exitum, ut sustinere possitis (I Cor. X). Cum enim dicit: qui stat videat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique noverat, percepta gratia, vel stare per industriam, vel cadere per negligentiam posse. Cum autem infert, tentatio vos non apprehendat nisi humana, infirmitatem eorum et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant impugnari, adversum quos semetipsum vel illos perfectos noverat quotidie dimicare; de quibus ad Ephesios dicit: Jam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Cum vero subjungit: Fidelis autem Deus qui non permittit vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X); non utique optat ne eos Dominus tentari permitteret, sed ne supra id quod sustinere poterant, tentarentur. Illud enim indicat humani arbitrii facultatem, hoc vero Domini gratiam tentationum luctamina moderantis ostendit. In his igitur omnibus approbatur ita semper divinam gratiam arbitrium hominis incitare, ut illud non in omnibus taliter protegat ac defendat, ut non etiam propriis eum conatibus congredi adversum spiritales faciat inimicos, in quibus vel gratiam Dei victor, vel infirmitatem suam superatus intelligat, et ita discat non de sua fortitudine, sed de divino semper sperare suffragio, atque ad suum jugiter recurrere protectorem. Et ut hoc non nostra conjectura, sed evidentioribus adhuc Scripturae testimoniis approbetur, illud quod in Jesu Nave legitur retractemus: Has, inquit, gentes dimisit Dominus, ac disperdere noluit, ut in eis experiretur Israelem, utrum custodiret mandata Domini Dei sui, et haberent consuetudinem cum hostibus praeliandi (Judic. III). Et ut incomparabili Creatoris nostri clementiae mortale aliquid, non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine comparemus: si nutrix pia atque sollicita diu sinu parvulum gestat, ut quandoque ingredi doceat, et primum quidem eum reptare permittit, dehinc erectum, ut alternis passibus innitatur, dextrae suae virtute sustentat; mox paululum derelictum, si titubantem viderit, protinus apprehendit, nutantem suscipit, lapsum erigit, et vel arcet a casu, vel etiam decidere leviter [ Lips. in marg. leniter] sinens, elevat post ruinam: cum autem eum ad pueritiam vel adolescentiae ac juventutis perduxerit robur, quaedam etiam pondera vel labores quibus non opprimatur, sed exerceatur, injungit, et cum aemulis decertare permittit; quanto magis coelestis ille omnium pater novit, quem sinu gratiae suae gestet, quem liberae voluntatis arbitrio in conspectu suo exerceat ad virtutem, et tamen adjuvat laborantem, exaudit vocantem, non relinquit quaerentem, eripit de periculo interdum etiam nescientem!

CAPUT XV. De multiplici vocationum gratia.

Per quae etiam evidenter ostenditur inscrutabilia esse judicia Dei et investigabiles vias ejus (Rom. XI), quibus ad salutem humanum attrahit genus. Quod etiam evangelicarum vocationum exemplis possumus approbare. Andream namque ac Petrum caeterosque apostolos, nihil de salutis suae remedio cogitantes, spontanea gratiae suae dignatione praeelegit (Matth. IV). Zachaeum ad conspectum se Domini fideliter extendentem et exiguitatem staturae suae sycomori celsitudine sublevantem non solum suscipit, verum etiam benedictione cohabitationis illustrat (Lucae XIX). Invitum ac repugnantem attrahit Paulum (Actor. IX). Alium ita praecepit sibi inseparabiliter inhaerere, ut ei postulanti brevissimas pro sepultura patris non concedat inducias (Matth. VIII). Cornelio precibus et eleemosynis jugiter insistenti, velut remunerationis vice via salutis ostenditur, eique angeli visitatione praecipitur ut accersiens Petrum, verba salutis ab eo, quibus una cum omnibus suis salvaretur, agnoscat (Actor. X). Et ita multiformis illa sapientia Dei salutem hominum multiplici atque inscrutabili pietate dispensat, ac secundum capacitatem uniuscujusque gratiam suae largitatis impertit, ut ipsas quoque curationes non secundum uniformem majestatis suae potentiam, sed secundum mensuram fidei in qua unumquemque reperit, vel sicut unicuique ipse partitus est, maluerit exercere. Credentem namque quod ad emundationem leprae suae voluntas Christi sola sufficeret, solo voluntatis suae curavit assensu, dicens: Volo, mundare (Matth. VIII). Alteri deprecanti ut adveniens per impositionem manus suae defunctam filiam suscitaret, ingressus domum ejus, eodem modo quo ille speraverat, id quod rogabatur indulsit (Matth. IX). Alii credenti summam salutis in verbi ejus praedicatione consistere, ac respondenti, Dic tantum verbo et sanabitur puer meus (Matth. IX), per sermonis imperium resolutos artus pristino robore solidavit, dicens: Vade et sicut credidisti, fiat tibi (Ibid.). Aliis de tactu fimbriae ejus sperantibus medicinam, ubertim sanitatis dona largitus est. Aliorum morbis medelam rogatus indulsit. Aliis spontaneam praestitit medicinam. Alios hortatus est ut sperarent, dicens; Vis sanus fieri (Joan. V)? Aliis non sperantibus ultro ingessit auxilium. Aliorum desideria priusquam voluntati eorum satisfaceret exploravit, dicens: Quid vultis ut faciam vobis (Matth. XX)? Alii ignoranti viam qua id quod concupierat obtineret, benignus ostendit: Si credideris, inquiens, videbis gloriam Dei (Joan. XI). Inter alios ita virtutem curationum affluenter effudit, ut de eis evangelista commemoret, Et curavit omnes languidos eorum (Matth. XIV). Inter alios vero immensa illa beneficiorum Christi abyssus ita obturata est, ut dicatur: Et non poterat inter illos Jesus facere virtutes propter incredulitatem illorum (Matth. XIII). Et ita largitas Dei secundum capacitatem humanae fidei etiam ipsa formatur, ut huic quidem dicat, Secundum fidem tuam fiat tibi (Matth. IX); illi vero, Vade et sicut credidisti fiat tibi (Matth. VIII); alii autem, Fiat tibi sicut vis (Matth. XV), et rursum alteri, Fides tua te salvam fecit (Matth. IX).

CAPUT XVI. De gratia Dei, eo quod humanae fidei transcendat angustias.

Nemo autem aestimet haec a nobis ob hoc fuisse prolata, ut nitamur astruere summam salutis in nostrae fidei ditione consistere; secundum quorumdam profanam opinionem, qui totum libero arbitrio deputantes, gratiam Dei dispensari secundum meritum uniuscujusque definiunt. Sed absoluta plane pronuntiamus sententia, etiam exuberare gratiam Dei et transgredi interdum humanae infidelitatis angustias. Quod in illo evangelico factum fuisse regulo reminiscimur, qui dum facilius credit aegrotantem filium suum posse curari, quam mortuum suscitari, praesentiam Domini festinus implorat, dicens: Domine, descende priusquam moriatur filius meus (Joan. IV). Cujus infidelitatem licet his sermonibus Christus arguerit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis (Joan. IV), tamen secundum infirmitatem fidei ejus, gratiam suae divinitatis exercuit, nec praesentia corporali, quemadmodum ille crediderat, lethales febrium morbos, sed verbo suae potestatis exclusit, dicens: Vade, filius tuus vivit (Ibid.). Quam superabundantiam gratiae, etiam in illius paralytici curatione Dominum legimus effudisse, cum ei languoris sui tantum quo corpus fuerat resolutum remedia poscenti, animae prius ingerit sospitatem, dicens: Constans esto, fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX). Post quod, non credentibus Scribis posse eum remittere humana peccata, ad confundendam incredulitatem eorum, etiam membra ejus paralyseos valetudine resoluta, potestatis suae sermone restrinxit, dicens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: Remittuntur tibi peccata, aut dicere: Surge, et ambula? Ut sciatis autem quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, et tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Ibid.). Similiter autem in illo qui triginta et octo annos juxta natatoriae crepidinem frustra decumbens, de aquae illius motu speraverat medicinam, munificentiam ultroneae largitatis ostendit. Nam cum volens eum ad salutis remedia provocare, dixisset ei: Vis sanus fieri (Joan. V)? Cumque ille de humani adjutorii inopia quereretur, ac diceret: Hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; incredulitati ejus et ignorantiae veniam tribuens, pristinae eum sanitati, non illa qua speraverat via, sed qua Dominus voluit miseratione restituit, dicens: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Ibid.) Et quid mirum, si haec Domini potestate gesta narrantur, cum similia etiam per servos suos divina gratia fuerit operata? Ingredientibus namque templum Petro et Joanne, cum ille claudus ex utero matris qui gressum penitus ignorabat, eleemosynam postularet; illi non vilia aera quae poscebat infirmus, sed gressus officia largiuntur, et parvissimae stipis sperantem solatia, insperatae salutis praemiis locupletant, dicente Petro: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo hoc tibi do, in nomine Jesu Christi Nazareni, surge et ambula (Actor. III).

CAPUT XVII. De inscrutabili dispensatione Dei.

Per haec igitur exempla quae de evangelicis protulimus monumentis, evidentissime poterimus advertere, diversis atque innumeris modis et inscrutabilibus viis, Deum salutem humani generis procurare, et quorumdam quidem volentium et sitientium cursum ad majorem invitare flagrantiam; quosdam vero etiam nolentes invitosque compellere, et nunc quidem ut impleantur ea quae utiliter a nobis desiderata perspexerit, adjuvare; nunc vero etiam ipsius sancti desiderii inspirare principia, et vel initium boni operis vel perseverantiam condonare. Inde est quod orantes non solum protectorem ac salvatorem, sed etiam adjutorem ac susceptorem Dominum proclamamus. In eo enim quod prior advocat, et ignorantes nos atque invitos attrahit ad salutem, protector atque salvator est; in eo autem quod annitentibus nobis opem ferre, refugientesque suscipere ac munire consuevit, susceptor ac refugium nominatur. Denique hanc dispensationis Dei multiplicem largitatem beatus Apostolus mente pertractans et in quoddam immensum atque interminabile pietatis Dei pelagus se incidisse conspiciens, exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI)? Hujus ergo scientiae admirationem quam ille talis ac tantus gentium magister expavit, evacuare conabitur quisquis crediderit illius inaestimabilis abyssi profunditatem humana ratione se posse metiri. Nam qui ad plenum dispensationes Dei, quibus salutem in hominibus operatur, vel mente concipere, vel disserere se posse confidit, proculdubio impugnans Apostolicae sententiae veritatem scrutabilia esse Dei judicia et vestigabiles vias ejus, profana pronuntiabit audacia, ipso quoque Domino haec ad eos ita testante: Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus; quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Isaiae LV). Hanc igitur dispensationem atque amorem suum, quem nobis tribuere Dominus indefessa pietate dignatur, volens humanae affectionis motu exprimere, nec inveniens in hac creatura talem charitatis affectum, cui eum comparare dignius posset, tenerrimis piae matris visceribus comparavit, et utitur quidem hoc exemplo, quia charius aliud in natura hominum non potest inveniri, dicens: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui (Isaiae XLIX)? Sed non contentus hac comparatione, transcendit eam confestim atque subjungit, dicens: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Ibid.).

CAPUT XVIII. Definitio Patrum, eo quod liberum arbitrium ad salvandum non sit idoneum.

Per quod evidenti ratione colligitur ab his qui non loquacibus verbis, sed experientia duce, vel magnitudinem gratiae, vel modulum humani metiuntur arbitrii, quia non levibus cursus, nec fortibus praelium, nec sapientibus panis, nec prudentibus divitiae, nec scientibus gratia, sed operatur haec omnia unus atque idem Spiritus dividens unicuique prout vult (I Cor. XII). Et idcirco fide non dubia et, ut ita dicam, palpabili experientia comprobatur, universitatis Deum, velut piissimum patrem, benignissimumque medicum, secundum Apostolum indifferenter omnia in omnibus operari, et nunc quidem salutis inspirare principia, et inserere unicuique bonae voluntatis ardorem; nunc vero ipsius operationis effectum, et consummationem donare virtutum, et nunc a ruina jam proxima lapsuque praecipiti etiam invitos et inscios revocare; nunc autem occasiones et opportunitates salutis ingerere, ac praecipites violentosque conatus a lethalibus dispositionibus inhibere; et alios quidem volentes, currentesque suscipere; alios vero nolentes, renitentesque pertrahere, et ad bonam cogere voluntatem. Totum vero non semper resistentibus, nec perseveranter invitis nobis a divinitate concedi; et summam salutis nostrae, non operum nostrorum merito, sed coelesti gratiae deputandam, ita Domini ipsius vocibus edocemur: Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis, et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis, et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel (Ezech. XX). Et idcirco hoc ab omnibus catholicis Patribus definitur, qui perfectionem cordis, non inani disputatione verborum, sed re atque opere, didicerunt divini esse muneris. Primum ut accendatur unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut in alterutram partem plenum sit liberae voluntatis arbitrium. Itemque etiam secundum, divinae esse gratiae ut effici valeant exercitia praedicta virtutum, sed ita ut possibilitas non exstinguatur arbitrii. Tertium quoque, ad Dei munera pertinere, ut acquisitae virtutis perseverantia teneatur, sed ita ut captivitatem libertas addicta non sentiat. Sic enim universitatis Deus omnia in omnibus credendus est operari, ut incitet, protegat atque confirmet, non ut auferat quam semel ipse concessit arbitrii libertatem. Si quid sane versutius humana argumentatione ac ratione collectum huic sensui videtur obsistere, vitandum magis est quam ad destructionem fidei provocandum. Non enim fidem ex intellectu, sed intellectum ex fide meremur, sicut scriptum est, Nisi credideritis, non intelligetis (Isaiae I), quia quemadmodum et Deus omnia operetur in nobis, et totum libero ascribatur arbitrio, cui dicitur: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Isaiae VII), ad plenum humano sensu ac ratione non potest (ut arbitror) comprehendi.

CAPUT XIX. Doctrina catholica beati Dionysii Richelii Carthusiani praecedenti collationi ab ipso substituta.

Inseparabiliter adest nobis divina protectio, et tanta est pietas Salvatoris circa propriam creaturam, ut non solum comitetur, sed et praecedat eam jugiter providentia sua. Quod expertus Propheta Domino apertissime confitetur: Deus meus, misericordia ejus praevenit me (Psal. LVIII).

Nec solum benigne inspirat desideria sancta; sed et occasiones praestat salutis, et opportunitatem bonis effectibus, errantibusque demonstrat directionem viae salubris. Unde fit ut inveniatur a non quaerentibus se, et palam appareat inter illos qui eum non interrogabant, totaque die expandat manus suas ad populum non credentem et contradicentem sibi: resistentes quoque et longe positos vocet, invitos alliciat ad salutem, peccare volentibus subtrahat copiam voluntatis explendae, et benigne resistat properantibus ad mala, ut jam non sit volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX), qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II); et hoc non ex nobis: sed donum Dei est, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. II). Quid est enim quod ait Salvator? Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV). Et Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit illum (Joann. VI). Quid item est quod oramus? Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V), et: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI). Quid tandem est quod Deus promittit? Dabo eis cor novum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini (Ezech. XXXVI). Et quid est quod Propheta a Domino hoc ipsum postulat dicens: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L). Et denuo: Lavabis me, inquit, et super nivem dealbabor (Ibid.). Item quid est quod fertur de Deo? Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII). Et, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLVI). Vel quod orantes dicimus cum Propheta: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem (Psal. XII); nisi quod in his omnibus declaratur gratia Dei, qua homo semper indigeat adjuvari a Domino?

Infirmitatem quippe liberi arbitrii Apostolus manifestat, dicens; Dominus custodiat corda vestra, et intelligentias vestras (Philipp. IV). Eamdem David orando docet, cum inquit: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. CXVIII). Salomon quoque: Inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus (III Reg. VIII). Infirmitatem ejusdem fatetur illa oratio nostra; Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psalm. CXL). Item propheta: Dominus, inquit, solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). Et rursus: Dirupisti vincula mea (Ps. CXV), etc. Item Christus apud Joannem: Nemo, inquiens, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI). Et beatissimus Joannes Baptista asserit: Non potest homo a se accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III). Unde et Propheta in spiritu clamans: Nisi, ait, Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI). Et Apostolus: Deus est, inquit, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II).

Porro, si arbitrio nostro ascribimus consummationem virtutum, exsecutionemque mandatorum, quomodo oramus: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis (Psal. LVII). Et, Opera manuum nostrarum dirige super nos (Psal. LXXXIX)? Scimus Balaam fuisse conductum ad maledicendum filiis Israel; sed videmus sibi id cupienti non esse permissum (Num. XXII). Custoditus est Abimelech, ne Rebeccam tangendo peccaret in Dominum (Genes. XXI). Joseph fratrum livore est venditus; ut fieret descensio filiorum in Aegyptum, et illis de nece Joseph tractantibus provideretur fami futurae, quod Joseph a fratribus agnitus reserat dicens: Nolite pavere, nec durum vobis videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos (Genes. XLV). Et rursus: Praemisit enim me Deus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus ejus, et principem in omni terra Aegypti (Ibid.). Cumque post obitum patris sui auferret suspicionem timoris formidantibus fratribus suis: Nolite, inquit, timere, numquid Dei resistere possumus voluntati? Vos cogitastis adversum me malum, et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvaret populos multos (Gen. L). Quod etiam factum oeconomicum seu dispensatorium David canit in psalmo: Vocavit, inquiens, famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph (Psal. CIV). Sic igitur virtutem efficaciamque gratiae Dei statuamus, ne excessisse regulam ecclesiasticae fidei videamur. Ecclesiastica regula est, praedicante Apostolo: Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Ecclesiastica regula est: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Et: Misericordiam consecutus sum; ut fidelis essem (I Cor. VII). Ecclesiastica est: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtus Dei, et non ex nobis (II Cor. IV). Ecclesiastica regula est: In nullo terreamini ab adversariis; quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo. Vobis datum est per Christum, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut patiamini pro eo (Philip. I). Ecclesiastica regula est: Cum tremore et timore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philip. II). Ecclesiastica regula est: Non quia idonei simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III). Hanc regulam firmat Deus dicens: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a patre meo (Joann. VI). Et: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me (Ibid.). Et: Sine me nihil potestis facere (Joann. XV). Et: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos (Ibid.). Et: Nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit revelare (Matth. XI). Et: Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V). Et: Beatus es, Simon Barjona, quoniam caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI). Hac regula nulli hominum aufertur voluntas, quia virtus gratiae non hoc in voluntatibus operatur, ut non sint, sed ut ex malis bonae, et ex infidelibus sint fideles, et qui ex semetipsis erant tenebrae lux efficiantur in Domino, quod mortuum erat vivificetur, quod jacebat erigatur, quod perierat inveniatur. Hoc in omnibus prorsus hominibus, qui eruuntur de potestate tenebrarum, et transferuntur in regnum dilectionis (Coloss. I) filii Dei, sine cujusquam exceptione personae agere credimus gratiam Salvatoris. Quia sicut hic [Auctor hujus collationis] idem probabiliter definivit, dicimus atque defendimus, non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initium bonae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur et consummat in nobis. Cum enim Deus nos tepuisse conspexerit, ingerit cordibus nostris orationes [ Al. cogitationes] salutiferas, quibus bona voluntas reformatur in nobis.

Rectum quidem et omni vitio carentem creatum esse hominem primum, in quo omnium hominum concreata natura est, dubitare fas non est, eumque tale accepisse liberum arbitrium, ut si auxiliantem sibi dominum non desereret, possent in nobis quae naturaliter acceperat, perseverare, quia vellet; et merito perseverantiae in eamdem beatitudinem perveniret, ut nec vellet decidere in deteriora nec posset: sed ipso libero arbitrio, quo quamdiu voluit, bonus mansit, a proposita sibi lege discessit; nec denuntiari sibi mortis supplicium formidavit, deserens Deum, et sequens diabolum; rebellis Domino servatori, et inimico obediens peremptori. Fuit ergo Adam, et in illo fuimus omnes. Periit Adam, et ex illo perierunt omnes. Quod ita non falso dixit beatus Ambrosius, sicut non falso ipsa veritas ait: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Naturae enim humanae illa praevaricationis universalis ruina, nec substantia praerepta est, nec voluntas; sed lumen decusque virtutum, quibus fraude invidentis exuta est. Perditis autem per quae ad aeternam atque inamissibilem corporis animaeque incorruptionem poterat pervenire, quid ei remansit, nisi quod ad temporalem pertinet vitam, quae tota est damnabilis et poenae? Propter quod natos in Adam renasci oportet in Christo, ne in illa quis inveniatur generatione quae periit. Nam si posteri Adae in illis virtutibus naturaliter agerent in quibus Adam fuit ante peccatum, non essent natura filii irae, non essent tenebrae, nec sub potestate tenebrarum, Salvatoris gratia non indigerent, quia non frustra boni essent, nec justitiae praemio fraudarentur, habentes ea bona quorum amissione primi patres de paradiso exsulare meruerunt. Nunc autem cum sine sacramento regenerationis aeternam mortem nemo possit evadere, nonne ex istius remedii singularitate apertissime patet, in quam profundum malum totius generis humani natura demersa sit, illius praevaricatione in quo omnes peccaverunt, et quidquid ille perdidit, perdiderunt? Perdidit autem primus fidem, perdidit continentiam, perdidit charitatem, spoliatus est sapientia et intellectu, caruit consilio et fortitudine. Et impie altiora sectando, a veritatis scientia et obedientiae pietate dejectus est, nec ipso saltem timore sibi reliquo, ut ab interdictis vel metu caveret poenae, qui abstinebat amore justitiae. Liberum ergo arbitrium, id est, rei sibi placitae spontaneus appetitus, ubi usum bonorum quae acceperat fastidivit, et, vilescentibus sibi salutis suae praesidiis, insanam cupiditatem ad experientiam praevaricationis intendit, bibit omnium vitiorum venenum, et totam naturam hominis intemperantiae suae ebrietate madefecit. Inde, priusquam edendo carnem Filii hominis, et bibendo sanguinem ejus, lethalem digerat cruditatem, labitur memoria, errat judicio, nutat incessu, neque ullo modo idoneus est ad illud bonum eligendum et concupiscendum quo se sponte privavit. Quia non sicut potuit Deo non impellente corruere, ita potest Deo non erigente consurgere. Ne etenim credamus nos non indigere divino auxilio ad exercendum opus salutis, Apostolus ait: Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II). Ideoque et Timotheum admonuit: Noli negligere gratiam Dei, quae est in te (I Tim. IV). Itemque: Ob quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te (II Tim. I). Hinc quoque Corinthiis scribens hortatur, ne per opera infructuosa facerent se indignos gratia Dei, dicens: Adjuvantes obsecramus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). Quam quia in vacuum Simon receperat, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. Non enim curavit obedire praecepto sacratissimi Petri dicentis: Poenitentiam age ab hac nequitia tua et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse (Actor. VIII). Praevenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini juxta quod scriptum est: Deus meus, misericordia ejus praevenit me (Psal. LVIII). Insuper advocat nos Dominus, et invitat, quemadmodum ait: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi (Isaiae LXV). Exspectat nos Deus, sicut loquitur per Prophetam: Propterea exspectat Deus ut misereatur vestri (Isa. XXX). Confortat nos, secundum quod ait: Et ego erudivi eos, et confortavi brachia, et in me excogitaverunt malitiam (Oseae VII). Clamat Dominus Jesus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII). Quaerit nos Dominus, dicens: Quaesivi, et non erat vir; vocavi, et non erat qui responderet (Isa. LII).

Et ita gratia Dei semper cooperatur arbitrio nostro in bonum, atque in omnibus sic adjuvat, et protegit illud, ut semper gratuita perseveret, dum inaestimabili largitate tribuit parvis conatibus gloriam tantae immortalitatis, tantaque dona perennis felicitatis. Nonne quod David brevissimo temporis puncto obtinuit tantorum indulgentiam criminum, donum erat Dei miserentis? Denique quid dicamus de hac tam brevi Davidis confessione, tamque incomparabili divinae miserationis ac retributionis immensitate? cum certum sit, quid Apostolus ad futurae beatitudinis magnitudinem intuens pronuntiaverit de innumerabilibus atque gravissimis persecutionibus suis: Momentaneum, inquit, et leve hoc tribulationis nostrae, supra modum, et ultra comparationem, et aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IX). Unde et alibi constanter fatetur: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Quamtumlibet ergo enixa et conata fuerit humana fragilitas, comparari futurae retributioni non poterit, nec suis laboribus ita diminuet gratiam Creatoris, ut non perseveret semper gratuita. Idcirco praefatus gentium doctor, quamvis testetur se gradum apostolatus sortitum gratia Dei, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV), tamen affirmat se respondisse et cooperatum esse gratiae divinae, subdendo: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Non autem ego, sed gratia Dei mecum (Ibid.). Cum enim ait: Non autem ego, sed gratia Dei mecum, ostendit virtutem protectionis divinae. Et cum ait, mecum, testatur gratiam Dei cooperatam esse sibi non otioso, neque securo, sed laboranti ac desudanti. Itaque Dominus volens motu humanae affectionis exprimere suae pietatis dispensationem, et amorem, quem nobis tribuere indefessa pietate dignatur, nec in creaturis inveniens charitatem, cui eum dignius compararet, comparavit eum tenerrimis matris visceribus, et utitur hoc exemplo, quoniam charius eo inveniri in creaturis non valet: Numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Verumtamen non contentus hac comparatione, transcendit eam confestim, subdendo: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isaiae XLIX).

Per quod evidenti ratione colligitur, summam nostrae salutis deputandam esse coelesti gratiae, non meritis actionum nostrarum, Deo per prophetam loquente: Recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, et displicebitis vobis ipsis in malitiis vestris, et scietis, quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel (Ezech. XII). Hinc asseritur ab universis catholicis Patribus, qui perfectionem cordis didicerunt, non inani disputatione, sed digna conversatione, hoc divini muneris esse primum, ut accedat unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut plenum sit liberae voluntatis arbitrium in partem utramque. Secundum vero opus divinae gratiae asserunt, ut effici valeant exercitia praefata virtutum, ita ut possibilitas arbitrii non tollatur. Tertio ad gratiam pertinere testantur, ut virtutes acquisitae perseveranter serventur; sed ita, ut libertas captivitatem non sentiat. Sic etenim Deus universorum credendus est omnia in omnibus operari, ut incitet, protegat et confirmet, non ut auferat libertatem quam semel donavit. Porro, si quid humana argumentatione et ratione versutum collectum videatur his derogare, vitandum est potius quam ad destructionem fidei proponendum aut provocandum. Non enim meremur fidem ex intellectu, sed intellectum ex fide, quemadmodum scriptum est: Nisi credideritis non intelligetis; quia, ut arbitror, plene comprehendi non potest ratione humana qualiter Deus omnia operetur in nobis, et nihilominus totum ascribatur libero arbitrio, cum Dominus loquitur: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis (Isa. I).