4 | 6 |
COLLATIO QUINTA
[recensere]Quae est abbatis Serapionis. DE OCTO PRINCIPALIBUS VITIIS. CAPUT PRIMUM. In illo coetu antiquissimorum senum fuit vir nomine Serapion, apprime gratia discretionis ornatus, cujus collationem operae pretium reor litteris tradere. Ambientibus enim nobis ut de impugnatione vitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et causae manifestius panderentur, ita exorsus est.
CAPUT II. Narratio abbatis Serapionis de octo principalibus vitiis. Octo sunt principalia vitia, quae humanum infestant genus, id est, primum gastrimargia, quod sonat ventris ingluvies; secundum fornicatio; tertium philargyria, id est, avaritia, sive amor pecuniae; quartum ira; quintum tristitia; sextum acedia, id est, anxietas, sive taedium cordis; septimum cenodoxia, id est, jactantia, seu vana gloria; octavum superbia.
CAPUT III. De duobus vitiorum generibus, et efficientia eorum quadripartita. Horum igitur vitiorum genera sunt duo. Aut enim naturalia sunt, ut gastrimargia; aut extra naturam, ut philargyria. Efficientia vero quadripartita est. Quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio; quaedam vero etiam sine ulla corporis actione complentur, ut est superbia et cenodoxia: nonnulla commotionis suae causas extrinsecus accipiunt, ut est philargyria et ira; alia vero intestinis motibus excitantur, ut est acedia atque tristitia.
CAPUT IV. Recapitulatio de gastrimargiae et fornicationis passione, et curatione earum. Et ut haec eadem non solum disputatione, quantum possumus brevi, sed etiam Scripturarum testimoniis manifestiora reddamus, gastrimargia et fornicatio cum naturaliter nobis insederint, nonnumquam etiam sine ullo animae incitamento, solius instigatione ac pruritu carnis, oriuntur; materia tamen ut consummentur egent extrinsecus, et ita in effectum corporali actione perveniunt. Unusquisque enim tentatur a propria concupiscentia; deinde concupiscentia cum fuerit concepta, parit peccatum; peccatum vero cum fuerit consummatum, generat mortem (Jacob. I). Nam nec primus Adam (Genes. III) per gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens in promptu abusus ea fuisset illicite; nec secundus sine cujusdam materiae illicitatione [ Lips. in marg. illectatione] tentatur, cum dicitur ei, Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur, omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente Deo ad beatum Job, Et virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris (Job. XL). Ideoque haec specialiter duo, quae ministerio carnis explentur, extra illam spiritalem animae curam, egent peculiarius etiam continentia corporali. Siquidem ad retundendos horum stimulos non sufficit sola mentis intentio (ut nonnumquam solet adversus iram, seu tristitiam, caeterasque fieri passiones, quas etiam sine ulla carnis afflictione sola novit expugnare mentis industria), nisi etiam castigatio corporalis accesserit, quae jejuniis, vigiliis et operis contritione perficitur, hisque fuerit remotio localis adjuncta, quia sicut amborum vitio, id est, animae et corporis. generantur, ita superari nisi utriusque labore non poterunt (Gregor. lib. XXXI Moral. cap. 31). Et licet beatus Apostolus omnia vitia generaliter pronuntiaverit esse carnalia, siquidem inimicitias et iras atque haereses inter caetera carnis opera numeraverit (Galat. V); nos tamen ad illorum curationes atque naturas diligentius colligendas duplici ea divisione distinguimus. Nam ex his quaedam dicimus esse carnalia, quaedam vero spiritalia. Et illa quidem carnalia, quae specialiter ad fomitem et ad sensum pertinent carnis, quibus illa ita delectatur ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes, invitasque eas nonnumquam pertrahat ad suae voluntatis assensum. De quibus beatus Apostolus quibusdam ait: Et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II). Spiritalia vero dicimus quae, instinctu animae solius orta, non solum nihil voluptatis conferunt carni, sed etiam gravissimis eam languoribus afficientia, miserrimae jocunditatis pastu animam tantum nutriunt aegrotantem. Et idcirco haec quidem simplici cordis indigent medicina; quae autem carnalia sunt, non nisi duplici, quemadmodum diximus, ad sanitatem curatione perveniunt. Unde puritati studentibus plurimum confert ut harum carnalium passionum ipsas materias sibi primitus subtrahant, quibus potest vel occasio vel recordatio earumdem passionum aegrotanti adhuc animae generari. Necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur curatio. Nam corpori ne concupiscentia in effectum tentet prorumpere, necessario effigies et materia illiciens subtrahenda est; et animae nihilominus, ne eam vel cogitatione concipiat, attentior meditatio Scripturarum et sollicitudo pervigil ac remotio solitudinis utiliter apponenda. In caeteris autem vitiis humana consortia nihil obsunt; quinimmo etiam plurimum conferunt his qui carere eis in veritate desiderant, quia frequentia hominum magis arguuntur; et dum lacessita crebrius manifestantur, celeri medicina perveniunt ad salutem.
CAPUT V. Quomodo Dominus noster solus absque peccato tentatus sit Ideoque Dominus noster Jesus Christus, cum Apostoli pronuntietur sententia tentatus fuisse per omnia secundum similitudinem nostram, dicitur tamen absque peccato (Hebr. IV), id est, absque hujus passionis contagio, nequaquam scilicet aculeos concupiscentiae carnalis expertus, quibus nos necesse est etiam ignorantes invitosque compungi; quippe cui nulla inerat similitudo seminationis vel conceptionis humanae, ita rationem conceptus ejus archangelo nuntiante: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I).
CAPUT VI. De ratione tentationis qua a diabolo tentatus est Dominus. In illis enim passionibus etiam ipse tentari debuit, incorruptam imaginem Dei ac similitudinem possidens, in quibus et Adam tentatus est, cum adhuc in illa inviolata imagine Dei perduraret, hoc est gastrimargia, cenodoxia, superbia, non in quibus post praevaricationem mandati, imagine Dei ac similitudine violata, suo jam vitio devolutus involvitur. Gastrimargia namque est, qua interdicti ligni praesumit edulium; cenodoxia, qua dicitur, Aperientur oculi vestri (Genes. III); superbia, qua dicitur, Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III). In his ergo tribus vitiis etiam Dominum salvatorem legimus fuisse tentatum. Gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo, Dic ut lapides isti panes fiant; cenodoxia, Si Filius Dei es, mitte te deorsum; superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et eorum gloriam, dicit: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me (Matth. IV); ut iisdem quibus ille tentationum lineis est appetitus, nos quoque quemadmodum tentatorem vincere deberemus, suo doceret exemplo (Vide collat. 24 c. 17). Ideoque et ille Adam dicitur, et iste Adam (I Cor. XV). Ille primus ad ruinam et mortem, hic primus ad resurrectionem et vitam. Per illum omne genus hominum condemnatur, per istum omne genus hominum liberatur. Ille de rudi atque intacta fingitur terra, hic de Maria virgine procreatur. Hujus ergo ut suscipere eum tentationes oportuit, ita excedere necessarium non fuit. Nec enim qui gastrimargiam vicerat, poterat fornicatione tentari, quae ex illius abundantia ac radice procedit, qua ne ille quidem primus Adam fuisset elisus, nisi ante generatricem ejus passionem deceptus illecebris diaboli recepisset. Et ob hoc Filius Dei non absolute in carne peccati venisse dicitur, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII): quia cum esset in eo vera caro, manducans scilicet, et bibens, et dormiens, clavorum quoque confixionem in veritate suscipiens, peccatum ejus, quod praevaricationem contraxit, verum non habuit, sed imaginarium. Non enim ignitos aculeos concupiscentiae carnalis expertus est, qui etiam nolentibus nobis natura jam administrante consurgunt, sed hujus quamdam similitudinem, naturam participando suscepit. Nam cum omnia quae officii nostri sunt in veritate compleret, et universas infirmitates gestaret humanas, consequenter huic quoque passioni putatus est subjacere, ut per has infirmitates etiam conditionem hujus quoque vitii atque peccati videretur in sua carne portare. Denique in his eum tantummodo vitiis diabolus tentat, in quibus et illum primum deceperat, conjiciens hunc quoque velut hominem similiter in caeteris illudendum, si eum in illis quibus priorem dejecerat sensisset elisum. Verum ei secundum jam morbum, qui de radice principalis vitii pullularat, primo certamine confutatus inferre non potuit. Videbat enim nullatenus eum initialem causam aegritudinis hujus suscepisse, eratque superfluum sperari [ Lips. in marg. sperare] ab eo fructum peccati, cujus eum semina vel radices nullo modo recepisse cernebat. Licet secundum Lucam, qui postremam tentationem illam ponit qua dicitur: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Luc. IV), haec superbiae passio possit intelligi, ita ut illa superior quam Matthaeus tertiam ponit, in qua juxta praedictum Lucam evangelistam omnia ei regna mundi in puncto temporis ostendens diabolus repromittit, accipiatur passio philargyriae, quod scilicet post gastrimargiae victoriam fornicatione eum tentare non praevalens ad philargyriam transierit, quam radicem malorum omnium noverat, in qua iterum superatus, nullum ei vitium ex his quae sequebantur jam ausus ingerere (quippe quae noverat de ejus radice ac fomite pullulare), ad extremam superbiae transierit passionem, qua noverat etiam perfectos quosque devictis omnibus vitiis posse pulsari; qua etiam vel seipsum cum esset Lucifer, vel complures alios, absque incitamento praecedentium passionum, de coelestibus meminerat corruisse. Juxta hunc ergo quem praediximus ordinem, qui ab evangelista Luca describitur, etiam ipsa illa illicitatio et figura tentationum, quibus vel illum primum, vel istum secundum Adam callidissimus aggreditur inimicus, elegantissime congruit. Illi namque dicit: Aperientur oculi vestri; huic ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum; ibi dicit: Eritis sicut dii; hic, Si Filius Dei es (Genes. III; Matth. IV).
CAPUT VII. De consummatione cenodoxiae et superbiae sine ministerio corporali. Et ut de efficientiis caeterarum quoque passionum (quarum narrationem intercidere nos expositio gastrimargiae vel Dominicae tentationis necessario compulit) eodem quo proposueramus ordine disseramus, cenodoxia atque superbia etiam sine ullo consummari solent ministerio corporali. In quo enim egent actione carnali, quae, pro cohibitione et concupiscentia, voluntate sola conquirendae laudis et humanae gloriae consequendae abunde ruinam generant animae captivatae? aut quem effectum habuit corporalem praedicti Luciferi illius antiqua superbia, nisi quod eam tantummodo animo et cogitatione concepit, ita propheta commemorante (Isai. XIV): Qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei ponam solium meum. Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo? Qui sicut hujus superbiae neminem habuit incentorem, ita ei consummationem criminis ruinaeque perpetuae cogitatio sola perfecit, et quidem cum affectatae tyrannidis nulla fuerint opera subsecuta.
CAPUT VIII. De philargyria, quod extra naturam sit, et quid intersit inter ipsam et naturalia vitia. Philargyria et ira, licet non sint unius naturae (nam prior extra naturam est, sequens vero originale videtur in nobis seminarium possidere), simili tamen oriuntur modo: extrinsecus siquidem causas commotionis plerumque concipiunt. Etenim frequenter hi qui adhuc infirmiores sunt, vel irritatione, vel instinctu quorumdam, in haec se corruisse vitia conqueruntur, ac praecipitatos se vel ad iracundiam, vel ad philargyriam, aliorum provocatione causantur. Quod extra naturam sit philargyria, hinc liquido pervidetur, quia nec originale probatur in nobis habere principium, nec de materia concipitur, quae pertingit ad animae vel carnis participationem, vitaeque substantiam. Nihil enim ad usum vel necessitatem naturae communis praeter escam quotidianam ac potum certum est pervenire; reliquae vero universae materiae, quantolibet studio atque amore serventur, alienae tamen ab humana indigentia etiam usu vitae ipsius approbantur, ideoque hoc, velut extra naturam existens, non nisi tepidos ac male fundatos monachos pulsat. Quae autem naturalia sunt etiam probatissimos monachorum, et quidem in solitudine commorantes, attentare non desinunt. Et in tantum hoc verissimum comprobatur, ut etiam gentes nonnullas ab hac passione, id est philargyria, liberas omnimodis agnoscamus, quia nequaquam vitii hujus aegritudinem usu et consuetudine receperunt. Illum quoque priorem mundum, qui ante diluvium fuit, diutissime concupiscentiae hujus rabiem credimus ignorasse. Quae etiam in uno quoque nostrum recte abrenuntiante sine ullo labore probatur exstingui, cum scilicet universis quis facultatibus abjectis, ita expetierit coenobii disciplinam, ut ex iis ne unum quidem denarium sibimet superesse patiatur. Cujus rei testes multa hominum millia possumus invenire, qui cum sub momento brevissimo dispersis omnibus substantiis suis in tantum hanc eradicaverunt passionem, ut ne tenuiter quidem ab ea pulsentur ulterius. At nihilominus omni tempore contra gastrimargiam pugnantes, nisi ingenti circumspectione cordis et abstinentia corporis dimicaverint, securi esse non possunt.
CAPUT IX. Quod tristitia et acedia nulla provocatione extrinsecus generentur, sicut alia vitia. Tristitia et acedia nulla, quemadmodum supra diximus, accedente extrinsecus provocatione generari solent. Nam solitarios quosque et in eremo constitutos, nullique humano commixtos consortio, frequenter atque amarissime vexare noscuntur, quod esse verissimum quisque cum fuerit in solitudine commoratus, et pugnas hominis interioris expertus, ipsis experimentis perfacile comprobabit.
CAPUT X. De sex vitiorum concordia, et duorum ab eis dissidentium cognatione. Haec igitur octo vitia, licet diversos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est, gastrimargia, fornicatio, philargyria, ira, tristitia, acedia, quadam inter se cognatione, et, ut ita dixerim, concatenatione connexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequenti [ Lips. in marg. sequentis] efficiatur exordium. Nam de abundantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione philargyriam, de philargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam necesse est pullulare, ideoque simili contra haec modo atque eadem ratione repugnandum est, et a praecedentibus semper adversus sequentes oportet nos inire certamina. Facilius enim cujuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescit, si antea radices ejus, quibus innititur, vel nudatae fuerint, vel succisae. Et infestantes humores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes venae solerti industria fuerint obturatae. Quamobrem ut acedia vincatur, ante tristitia superanda est; ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda; ut exstinguatur ira, philargyria calcanda est; ut evellatur philargyria, fornicatio compescenda est; ut fornicatio subruatur, gastrimargiae vitium est castigandum. Residua vero duo, id est, cenodoxia et superbia, sibi quidem similiter illa qua de superioribus vitiis diximus, ratione junguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius.
Cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit. Sed ab illis sex prioribus vitiis penitus dissident, nec simili cum eis societate foederantur. Siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiunt, sed etiam contrario modo atque ordine suscitantur. Nam illis evulsis haec vehementius fructificant, et illorum morte vivacius pullulant atque succrescunt. Unde etiam diverso modo ab his duobus vitiis impugnamur. In unumquodque enim illorum sex vitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi; in haec vero duo victores et vel maxime post triumphos periclitamur incurrere. Omnia igitur vitia quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum diminutione purgantur. Et hac ratione ut superbia possit excludi, cenodoxia est praefocanda. Et ita semper prioribus superatis, sequentia conquiescent, et exstinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent. Et licet haec, quae praediximus, octo vitia illa quam commemoravimus ratione invicem sibi connexa atque permixta sint, specialius tamen in quatuor conjugationes et copulas dividuntur; gastrimargiae namque fornicatio peculiari commercio foederatur, philargyriae ira, tristitiae acedia, cenodoxiae superbia familiariter conjungitur.
CAPUT XI. De origine et qualitate uniuscujusque vitii. Et ut sigillatim nunc de uniuscujusque vitii generibus disputemus. Gastrimargiae genera sunt tria: Primum, quod ad refectionem perurget monachum ante horam statutam ac legitimam festinare; secundum, quod expletione ventris et quarumlibet escarum voracitate laetatur; tertium, quod accuratiores ac delicatissimos desiderat cibos. Quae tria non levi dispendio monachum feriunt, nisi ab omnibus istis pari studio atque observantia semetipsum expedire contenderit. Nam quemadmodum absolutio jejunii ante horam canonicam nullatenus praesumenda est, ita et ventris ingluvies et escarum sumptuosa atque exquisita praeparatio similiter amputanda. Ex his enim tribus causis diversae ac pessimae valetudines animae procreantur. Nam de prima monasterii odium gignitur, atque exinde horror, et intolerantia ejusdem concrescit habitaculi, quam sine dubio mox discessio aut fuga velocissima subsequetur. De secunda igniti luxuriae et libidinis aculei suscitantur. Tertia etiam inextricabiles philargyriae laqueos nectit cervicibus captivorum, nec aliquando monachum sinit perfecta Christi nuditate fundari. Cujus nobis passionis inesse vestigia, isto quoque deprehendimus indicio, cum forte ad refectionem detenti ab aliquo fratrum, contenti non sumus eo sapore cibos sumere, quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam superfundi eis vel adjici importuna atque effrenata poscimus libertate. Quod fieri penitus non oportet, tribus de causis: primo quia mens monachi semper debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione versari et, secundum Apostolum (Phil. IV), discere in quibus est, sufficiens esse: nullatenus enim poterit, vel occulta vel majora corporis desideria refrenare, quisquis degustatione modicae insuavitatis offensus, ne ad momentum quidem delicias gutturis sui valuerit castigare; secundo, quod nonnumquam evenit ut ad horam desit illa species quae postulatur a nobis, et verecundiam necessitati vel frugalitati suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem ejus quam soli Deo cognitam esse maluerunt; tertio, quod interdum solet sapor ille, quem nos adjici poscimus, aliis displicere, et invenimur injuriam multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere cupimus, irrogare: propter quod omnimodis haec in nobis est castiganda libertas. Fornicationis genera sunt tria: primum, quod per commixtionem sexus utriusque perficitur; secundum, quod absque femineo tactu, pro quo Onan patriarchae Judae filius a Domino percussus legitur, quod in Scripturis sanctis immunditia nuncupatur (Genes. XXXVIII), super quo Apostolus: Dico autem innuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserint sicut et ego (1 Cor. 7): quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri; tertium, quod animo ac mente concipitur. De quo Dominus in Evangelio, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Quae tria genera beatus Apostolus pari modo exstinguenda pronuntians, Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem (Coloss. III), etc. Et iterum de duobus ad Ephesios: Fornicatio et immunditia nec nominetur in vobis (Ephes. V). Et iterum: Illud autem scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid.). Quae tria ut a nobis pari observatione caveantur, similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. Philargyriae genera sunt tria: primum, quod renuntiantes divitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit; secundum, quod ea quae a nobis dispersa sunt vel indigentibus distributa, resumere nos majori cupiditate persuadet: tertium, quod ea, quae ne antea quidem possedimus, desiderari acquirive compellit. Irae genera sunt tria: unum, quod exardescit intrinsecus, quod Graece θυμὸς dicitur; aliud, quod in verbum et opus effectumque prorumpit, quod ὀργὴ nuncupatur, de quibus et Apostolus, Nunc autem deponite, inquit, et vos omnem iram et indignationem; tertiam, quod non ut illa ferventer ad horam digeritur, sed per dies et tempora reservatur, quod ἄλυς ( al. μῆνις) dicitur. Quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. Tristitiae genera sunt duo: unum, quod vel iracundia desinente, vel de illato damno ac desiderio praepedito cassatoque generatur; aliud, quod de irrationabili mentis anxietate seu desperatione descendit. Acediae genera sunt duo: unum, quod ad somnum praecipitat aestuantes; aliud, quod cellam deserere ac fugere cohortatur. Cenodoxia licet multiformis ac multiplex sit, et in diversas species dividatur, genera tamen ejus sunt duo: primum, quo pro carnalibus ac manifestis extollimur rebus; secundum, quo pro spiritalibus et occultis desiderio vanae laudis inflammamur.
CAPUT XII. In quo sit utilis cenodoxia. Una re tamen cenodoxia utiliter ab incipientibus assumitur, ab his dumtaxat qui adhuc vitiis carnalibus instigantur, ut, verbi gratia, si illo tempore quo fornicationis spiritu perurgentur, mente conceperint, vel sacerdotalis officii dignitatem, vel opinionem cunctorum, qua sancti et immaculati esse creduntur, et ita immundos concupiscentiae stimulos quasi turpes atque indignos, vel existimationi suae, vel illi ordini judicantes, hac saltem contemplatione declinent, minore malo id quod majus est, retundentes. Satius enim est cenodoxiae vitio quemcumque pulsari, quam incidere in fornicationis ardorem, unde reparari aut non valeat, aut vix valeat post ruinam. Quem sensum ex persona Dei unus prophetarum eleganter expressit dicens: Propter me longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te ne intereas; id est, ut dum cenodoxiae laudibus comprehenderis, nequaquam ad inferni profunda proruas, et irrevocabiliter mortalium peccatorum consummatione mergaris. Nec mirum tantam passioni huic inesse virtutem, ut irruentem quempiam in fornicationis labem valeat refrenare, cum sit multorum experimentis saepissime comprobatum, quod ita eum, quem semel veneni sui peste corruperit, infatigabilem reddat, ut faciat ab eo ne biduana quidem jejunia vel triduana sentiri. Quod etiam nonnullos in hac eremo frequenter novimus fuisse confessos, se in coenobiis Syriae constitutos quinis diebus defectionem cibi sine labore tolerasse, nunc autem tanta se fame etiam ab hora tertia perurgeri, ut usque nonam vix queant differre jejunia quotidiana. Super qua re pulchre abbas Macarius cuidam percunctanti cur fame ab hora tertia in eremo pulsaretur, qui in coenobio hebdomadibus integris refectionem saepe contemnens, non sensisset esuriem, respondit: Quia nullus hic est jejunii tui testis qui te suis laudibus nutriat atque sustentet; ibi autem te digitus hominum et cenodoxiae refectio saginabat. Hujus autem rei figura, qua diximus superveniente cenodoxia vitium fornicationis excludi, pulchre satis in Regum libro ac signanter exprimitur, ubi populum Israelem a Nechao rege Aegypti captivatum ascendens Nabuchodonosor rex Assyriorum de finibus Aegypti ad suam transtulit regionem, scilicet non ut eos libertati pristinae et genitali restitueret regioni, sed ad suas abduceret terras, longius asportandos quam fuerant in terra Aegypti captivati (IV Reg. XXIII et XXIV). Quae figura in hoc quoque competenter aptabitur: licet enim tolerabilius sit cenodoxiae quam fornicationis vitio deservire, difficilius tamen a cenodoxiae dominatione disceditur. Quodammodo enim longiore itineris spatio captivus abductus laboriosius ad genitale solum et libertatem patriam revertetur; meritoque ad eum increpatio illa prophetica dirigitur (Baruch. III): Quare inveteratus es in terra aliena? Recte siquidem inveteratus dicitur in terra aliena quisquis a terrenis vitiis non novatur. Superbiae genera sunt duo: primum carnale, secundum spiritale, quod etiam perniciosius est. Illos namque specialius impugnat, quos in quibusdam virtutibus profecisse repererit.
CAPUT XIII. De varia oppugnatione omnium vitiorum. Haec igitur octo vitia cum omne hominum genus pulsent, non tamen uno modo impetunt cunctos. In alio namque spiritus fornicationis locum obtinet principalem, in alio superequitat furor, in alio cenodoxia vindicat tyrannidem, in alio arcem superbia tenet. Et cum constet omnes ab omnibus impugnari, diverso tamen modo et ordine singuli laboramus.
CAPUT XIV. De instituendo adversum vitia certamine secundum ipsorum infestationem. Quamobrem ita nobis adversus haec arripienda sunt praelia, ut unusquisque vitium quo maxime infestatur explorans, adversus illud arripiat principale certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem erga illius impugnationem observationemque defigens, adversus illud quotidiana jejuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebraque gemituum tela contorquens, adversus illud vigiliarum labores ac meditationes sui cordis impendens, indesinenter quoque orationum ad Deum fletus fundens, et impugnationis suae exstinctionem ab illo specialiter ac jugiter poscens. Impossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria vel labore proprio victoriam certaminis semet obtinere non posse; cum tamen ut valeat emundari, necesse sit eum die noctuque in omni cura et sollicitudine permanere. Cumque se ab ea senserit absolutum, rursum latebras sui cordis simili intentione perlustret, et exploret quam sibi inter reliquas perspexerit diriorem, atque adversus eam specialius omnia spiritus arma commoveat, et ita semper validioribus superatis celerem de residuis habebit facilemque victoriam: quia et mens triumphorum processu reddetur fortior, et infirmorum [ Lips. in marg. infirmiorum] pugna succedens promptiorem ei proventum faciet praeliorum; ut fieri solet ab his qui coram regibus mundi hujus omnigenis congredi bestiis, praemiorum contemplatione, consueverunt, quod spectaculi genus vulgo pancarpum nuncupatur. Hi, inquam, feras quascumque fortiores robore vel feritatis rabie conspexerint diriores, adversus eas primae congressionis certamen arripiunt, quibus exstinctis, reliquas, quae minus terribiles minusque vehementes sunt, exitu faciliore prosternunt. Ita et vitiis semper robustioribus superatis, atque infirmioribus succedentibus, parabitur nobis absque ullo discrimine perfecta victoria. Nec tamen putandum quod principaliter quis contra unum dimicans vitium, et velut incautus aliorum tela prospiciens, inopinato ictu facilius valeat sauciari, quod nequaquam fiet. Impossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga impugnationem vitii cujuslibet intentionem suae mentis armaverit, adversus caetera quoque vitia generalem quemdam horrorem et custodiam similem non habere. Quo enim modo vel de illa, qua absolvi desiderat, passione merebitur obtinere victoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio vitiorum? Sed cum principalis cordis nostri intentio velut specialem sibi pugnam adversus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit attentius, peculiari sollicitudine ac studio supplicans, ut eam diligentius observare, et per haec celerem mereatur obtinere victoriam. Hunc namque nos ordinem praeliorum exercere debere, nec tamen de nostra virtute confidere, etiam legislator his docet verbis: Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est. Deus magnus et terribilis, ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas pariter, ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet illos donec penitus deleantur (Deuter. VII).
CAPUT XV. Nihil nos posse adversum vitia sine auxilio Dei, nec debere nos in eorum extolli victoria. Sed neque debere nos in eorum extolli victoria, similiter admonet: Ne postquam comederis, inquit, et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis, habuerisque armenta et ovium greges, auri et argenti cunctarumque rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili (Deuter. VI). Salomon quoque in Proverbiis: Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari; in supplantatione autem ejus noli extolli, ne videat Dominus et non placeat ei, et avertat iram suam ab eo (Prov. XXIV): id est, ne perspiciens elationem cordis tui, ab ejus impugnatione discedat, et incipias, derelictus ab eo, rursus illa quam per Dei gratiam ante superaveras passione vexari. Non enim orasset Propheta dicens: Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi (Psalm. LXXV), nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, eisdem rursum vitiis quae vicerant tradi. Quamobrem certos nos esse convenit, tam ipsis rerum experimentis, quam innumeris Scripturae testimoniis eruditos, nostris nos viribus, nisi Dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse, et ad ipsum quotidie summam victoriae nostrae referre debere. Ita super hoc quoque per Moysen Domino commonente: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes (Deuter. IX). Neque enim propter justitias tuas et aequitatem cordis tui tu ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impietatem, te introeunte deletae sunt. Rogo quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesumptionemque nostram, qua totum quod agimus vel libero arbitrio vel nostrae volumus industriae deputare? Ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleverit eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem. Nonne his qui oculos animae reseratos et aures habent ad audiendum evidenter expressit? Cum tibi prospere vitiorum carnalium bella successerint, et videris te de ipsorum coeno et conversatione mundi istius liberatum, non tuae id virtuti nec sapientiae, proventu pugnae atque victoriae inflatus, ascribas, credens te propter labores et studium tuum, et arbitrii libertatem, de spiritalibus nequitiis vel carnalibus vitiis obtinuisse victoriam. Quibus proculdubio in nullo penitus praevalere potuisses, nisi te Domini communisset aut protexisset auxilium.
CAPUT XVI. De significatione septem gentium quarum Israel accepit terras, et quare alibi septem et alibi multae gentes esse dicantur. Hae sunt septem gentes quarum terras egressis ex Aegypto filiis Israel daturum se Dominus repromittit. Quae omnia secundum Apostolum cum in figura contigerint illis, ad nostram commonitionem scripta debemus accipere. Ita enim dicitur: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum et Gergezaeum et Amorrhaeum et Chananaeum et Pherezaeum et Evaeum et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te, tradideritque eas Dominus tibi, percuties eas usque ad internecionem (Deuter. VII). Quod vero multo majoris numeri esse dicuntur, haec est ratio, quia plura sunt vitia quam virtutes. Et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur. Ita enim dicitur: Et deleverit gentes multas coram te. Numerosior enim est quam Israel, carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. Exinde enim pullulant homicidia, contentiones, haereses, furta, falsa testimonia, blasphemiae, comessationes, ebrietates, detractiones, ludicra, turpiloquium, mendacia, perjuria, stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas, amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio, tentatio, desperatio, multaque alia quae commemorare perlongum est. Quae cum a nobis levia judicentur, quid de illis Apostolus senserit, vel quam super his sententiam tulerit, audiamus: Neque murmuraveritis, inquit, sicut quidam illorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt (I Cor. X). Et de tentatione: Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (Ibidem). De detractione: Noli diligere detrahere, ne eradiceris (Eccles. XVIII). Et de desperatione: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem omnis erroris, in immunditiam (Ephes. IV). Quod vero clamor, sicut ira et indignatio et blasphemia condemnetur, ejusdem Apostoli vocibus manifestissime perdocemur ita praecipientis: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. IV); aliaque complura his similia. Quae cum sint multo majoris numeri quam virtutes, devictis tamen illis octo principalibus vitiis, ex quorum natura eas certum est emanare, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua pariter cum his internecione delentur. De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, ac stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraudatio, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas ac rapacitas; de ira, homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas, curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia, ac praesumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio. Quod autem hae pestes etiam robustiores sint, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus. Fortior enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum vel vitiorum, quam studia virtutum, quae non nisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Si autem et illas innumerabiles hostium catervas spiritalibus oculis contempleris, quas beatus Apostolus enumerat dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI); et illud quod de viro justo, in nonagesimo dicitur psalmo: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; liquido pervidebis, quod multo majoris sint numeri, et validiores quam nos, carnales scilicet atque terreni, quippe cum illis spiritalis, atque aeria concessa substantia sit (Vide collat. 7 et 12).
CAPUT XVII. Interrogatio de comparatione septem gentium et octo vitiorum. Germanus: Quomodo igitur octo sunt vitia quae nos impugnant, cum per Moysen septem dinumeratae sint gentes quae adversantur populo Israel, vel quemadmodum terras vitiorum commodum nobis est possidere?
CAPUT XVIII. Responsio quomodo secundum octo vitia octo gentium numerus impleatur. Serapion: Octo esse principalia vitia quae impugnant monachum, cunctorum absoluta sententia est. Quae figuraliter sub gentium vocabulo nominata, idcirco nunc omnia non ponuntur, eo quod egressis jam de Aegypto et liberatis ab una gente validissima, id est, Aegyptiorum, Moyses, vel per ipsum Dominus, in Deuteronomio loquebatur (Deuter. VII). Quae figura in nobis quoque rectissime stare deprehenditur, qui de saeculi laqueis expediti, gastrimargiae, id est, ventris vel gulae vitio caruisse cognoscimur. Et habemus jam contra has residuas septem gentes simili ratione conflictum, prima scilicet quae jam devicta est minime computata; cujus etiam terra in possessionem Israeli non datur, sed ut deserat eam perpetuo, et egrediatur ab ea, Domini praeceptione sancitur. Et idcirco ita sunt moderanda jejunia, ut non necesse sit per immoderationem continentiae, quae defectione carnis vel infirmitate contracta est, reverti rursus ad Aegyptiorum terram, id est, pristinam gulae et carnis concupiscentiam, quam, cum mundo huic abrenuntiaremus, abjecimus. Quod figuraliter illi perpessi sunt qui egressi in solitudinem virtutum, rursus desideraverunt ollas carnium super quas sedebant in Aegypto (Num. XI).
CAPUT XIX. Cur unica Aegypti gens deseri, septem vero jubentur exstingui. Quod autem illa gens in qua nati sunt filii Israel, non penitus exstingui, sed tantummodo deseri ejus terra praecipitur, hae vero septem usque ad internecionem jubentur exstingui, haec ratio est: quod quantolibet ardore spiritus succensi eremum virtutum fuerimus ingressi, vicinitate ac magisterio gastrimargiae, et quodammodo quotidiano ejus commercio nequaquam carere poterimus. Semper enim in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis vivet [ Lips. in marg. viget] affectus, licet amputare superfluos ejus appetitus ac desideria festinemus: quae sicut per omnia deleri non possunt, ita debent quadam declinatione vitari. De hac enim dicitur: Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Dum hujus ergo curae quam praecipimur non per omnia abscindere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, evidenter Aegyptiam nationem non exstinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti (I Tim. VI). Quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: Non abominaberis Aegyptium, quia fuisti incola in terra ejus (Deuter. XXIII). Necessarius enim victus corpori, non sine vel ipsius pernicie vel animae scelere denegatur. Illarum vero septem perturbationum, velut omnimodis noxiarum, de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. De his enim ita dicitur: Omnis amaritudo, ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV). Et iterum: Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas (Ephes. V). Possumus ergo horum quae naturae superinducta sunt radices abscindere vitiorum, usum vero gastrimargiae nequaquam valebimus amputare. Non enim possumus, quantumlibet profecerimus, id non esse quod nascimur. Quod ita esse tam nostra, qui sumus exigui, quam omnium perfectorum vita et conversatione, monstratur; qui cum reliquarum passionum reciderint stimulos, atque eremum toto mentis fervore et corporis expetant nuditate, nihilominus quotidiani victus providentia et annui panis praeparatione nequeunt liberari.
CAPUT XX. De natura gastrimargiae, ad similitudinem aquilae comparatae [Al. comparandae ]. Hujus passionis figura, qua necesse est quamvis spiritalem summumque monachum coarctari, proprie satis aquilae similitudine designatur. Quae cum excelsissimo volatu ultra nubium fuerit altitudinem sublimata, seseque ab oculis cunctorum mortalium ac a facie terrae totius absconderit, rursus ad vallium ima submitti, et ad terrena descendere, ac morticinis cadaveribus implicari, ventris necessitate compellitur. Quibus manifestissime comprobatur indiciis gastrimargiae spiritum nequaquam posse, ut caetera vitia, resecari, vel per omnia similiter exstingui, sed aculeos ejus ac superfluos appetitus virtute animi retundi tantum atque cohiberi.
CAPUT XXI. De perseverantia gastrimargiae adversus philosophos disputata. Nam hujus vitii naturam quidam senum cum philosophis disputans, qui eum pro simplicitate Christiana velut rusticum crederent fatigandum, sub hoc problematis figurans colore eleganter expressit: Multis, inquit, creditoribus pater meus me dereliquit obnoxium; caeteris ad integrum solvens, ab omni conventionis eorum molestia liberatus sum, uni satisfacere quotidie solvendo non possum. Cumque illi ignorantes vim propositae quaestionis, absolutionem ejus precario postularent: Multis, ait, vitiis fui naturali conditione constrictus; sed inspirante Domino desiderium libertatis, cunctis illis tamquam molestissimis creditoribus, renuntians huic mundo, et omnem substantiam quae mihi successione patris obvenerat, a me pariter abjiciens, satisfeci, atque ab eis sum omnimodis absolutus; gastrimargiae vero stimulis nullo modo carere praevalui. Nec enim quamvis eam in parvum modum vilissimamque redegerim quantitatem, vim quotidianae compulsionis evado, sed necesse est me perpetuis ejus conventionibus perurgeri, et interminabilem quamdam solutionem jugi functione dependere, atque inexplebile indictionibus ejus inferre vectigal. Tum illi hunc quem velut idiotam ac rusticum ante despexerant, pronuntiaverunt primas philosophiae partes, id est, ethicam disciplinam apprime comprehendisse; mirati admodum potuisse eum naturaliter assequi, quod nulla ei saecularis eruditio contulisset, cum ipsi sudore multo longaque doctrina ita haec attingere nequivissent. Haec specialiter de gastrimargia dixisse sufficiat. Nunc revertamur ad disputationem quam de generali vitiorum cognitione [ Lips. in marg. cognatione] coeperamus exponere.
CAPUT XXII. Cur Abrahae praedixerit Deus decem gentes expugnandas a populo Israel. Cum ad Abraham Dominus de futuris loqueretur, quod vos minime requisistis, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini ejus danda promittitur (Genes. XV). Qui numerus adjecta idololatria atque blasphemia evidenter impletur, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi vel impia gentilium, vel blasphema Judaeorum multitudo subjecta est, donec in intellectuali Aegypto commoratur. Si autem abrenuntians quis et egressus exinde per Dei gratiam, devicta pariter gastrimargia, ad eremum pervenerit spiritalem, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiet.
CAPUT XXIII. Quomodo utile nobis sit vitiorum terras possidere. Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur: Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam stationem, quam sibi vindicans in animae nostrae recessu exterminat Israelem, id est, contemplationem rerum summarum atque sanctarum, eisque semper adversari non desinit. Non enim possunt virtutes cum vitiis pariter commorari: Quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI)? Sed cum ab Israelis populo, id est, virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retinebat, deinceps castitas obtinebit; quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio tristitia possidebit; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit: et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus, virtutes contrariae possidebunt. Quae filii Israel, id est, animae videntes Deum, non immerito nuncupantur; qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones pervasisse quam proprias recuperasse credendi sunt.
CAPUT XXIV. Quod terrae de quibus expulsi sunt populi Chananaeorum, semini Sem fuerint deputatae. Etenim quantum docet vetus traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israel, filii Sem fuerant quondam in orbis divisione sortiti, quas deinceps per vim atque potentiam posteritas Cham pervasionis iniquitate possedit. In quo et Dei judicium rectissimum comprobatur, qui et illos de locis alienis, quae male occupaverant, expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in divisione orbis fuerat deputata, restituit. Quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. Nam voluntas Domini possessionem cordis nostri, non vitiis, sed virtutibus, naturaliter deputavit. Quae post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, id est, populis Chananaeis, a propria regione depulsae, cum ei rursus per Dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.
CAPUT XXV. Testimonia diversa super significatione octo vitiorum. De his octo vitiis et in Evangelio ita significatur: Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et inveniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit alios septem nequiores se spiritus; et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI). Ecce ut ibi septem gentes legimus, excepta Aegyptiorum, de qua egressi fuerant filii Israel, ita et hic septem reverti spiritus dicuntur immundi, excepto eo qui ab homine prius narratur egressus. De hoc septenario fomite vitiorum Salomon quoque in Proverbiis ita describit: Si te rogaverit inimicus tuus voce magna, ne consenseris ei, septem enim nequitiae sunt in anima ejus (Prov. XXVI); id est, si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut aliquid relaxans a coepto fervore impertias ei, quod continentiae modum et mensuram justae districtionis excedat, ne resolvaris ejus subjectione, nec arridente impugnationis securitate, qua videris paulisper a carnalibus incentivis factus quietior, ad pristinam remissionem vel praeteritas gulae concupiscentias revertaris. Per hoc enim dicit spiritus ille quem viceras: Revertar in domum meam unde exivi (Luc. XI). Et procedentes ex eo confestim septem spiritus vitiorum, erunt tibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum.
CAPUT XXVI. Quod, devicta passione gulae, impendendus sit labor ad virtutes caeteras obtinendas. Quapropter jejuniis et continentiae incumbentibus nobis, festinandum est ut, gulae passione superata protinus, animam nostram vacuam esse a necessariis virtutibus non sinamus, sed eis universos recessus cordis nostri studiosius occupemus; ne reversus concupiscentiae spiritus inanes nos ab ipsis vacantesque reperiat, et non sibi jam soli aditum parare contentus, introducat secum in animam nostram septenarium hunc fomitem vitiorum, et faciat nostra novissima pejora prioribus. Turpior enim erit post haec et immundior anima, ac supplicio graviore plectetur, quae se renuntiasse huic saeculo gloriatur, dominantibus sibi octo vitiis, quam fuerat quondam in saeculo constituta, cum nec disciplinam monachi fuisset professa, nec nomen. Nam nequiores hi septem spiritus illo priore qui egressus fuerat idcirco dicuntur, quia desiderium gulae, id est, gastrimargia per sese non esset noxia, nisi intromitteret graviores alias passiones, id est, fornicationis, philargyriae, irae, tristitiae, sive superbiae, quae per semet noxia animae ac peremptoria esse non dubium est. Et idcirco perfectionis puritatem numquam poterit obtinere, quisquis eam de hac sola continentia, id est, jejunio corporali, speraverit acquirendam, nisi noverit ob id se hanc exercere [ Lips. in marg. exhibere] debere, ut humiliata carne jejuniis, facilius possit adversus alia vitia inire certamen, non insolescente carne saturitatis ingluvie.
CAPUT XXVII. Quod non idem ordo praeliorum sit, qui vitiorum. Sciendum tamen non eumdem esse in omnibus ordinem praeliorum, quia, sicut diximus, non uno modo impugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur, concertationum luctamen arripere, ita ut alium necesse sit adversus vitium quod tertium ponitur, primum exercere conflictum; alium contra quartum seu quintum, et ita prout ipsa vitia in nobis obtinent principatum: utque impugnationis exigit modus, nos quoque oportet ordinem instituere praeliorum, secundum quem proventus quoque victoriae triumphique succedens faciet nos ad puritatem cordis et perfectionis plenitudinem pervenire. Huc usque abbas Serapion de natura octo principalium vitiorum nobis disserens, latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque affinitates, cum ab ipsis quotidie vastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reseravit, ut eas quodammodo ante oculos positas intueri nobis, velut in speculo, videremur.