Jump to content

Collationes/4

Checked
E Wikisource
COLLATIO IV
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 2 5 


COLLATIO QUARTA,

[recensere]

Quae est abbatis Danielis. DE CONCUPISCENTIA CARNIS ET SPIRITUS. CAPUT PRIMUM. Inter caeteros Christianae philosophiae viros, abbatem quoque vidimus Danielem, aequalem quidem in omni virtutum genere his qui in eremo Scythi commanebant, sed peculiarius gratia humilitatis ornatum, qui merito puritatis ac mansuetudinis suae a beato Paphnutio solitudinis ejusdem presbytero, et quidem cum multis junior esset aetate, ad diaconii est praelatus officium. In tantum enim beatus Paphnutius virtutibus ipsius adgaudebat, ut quem vitae meritis sibi et gratia parem noverat, coaequare sibi etiam sacerdotii ordine festinaret; siquidem nequaquam ferens in inferiore eum ministerio diutius immorari, optansque sibimet successorem dignissimum providere, superstes eum presbyterii honore provexit. Qui tamen prioris humilitatis consuetudinem non omittens, nihil umquam sibi illo praesente de sublimioris ordinis adjectione donavit, sed semper abbate Paphnutio spiritales hostias offerente, hic velut diaconus in prioris ministerii permansit officio. In quo tamen beatum Paphnutium, cum talis vir esset ac tantus, ut in multis etiam praescientiae gratiam possideret, haec spes substitutionis et electio frustrata est. Nam non multo post tempore hunc quem sibi paraverat successorem, praemisit ad Deum.

CAPUT II. Quaerit unde oriatur repentina commutatio mentium ab ineffabili laetitia in moestissimam animi dejectionem. Hic igitur beatus Daniel, inquirentibus nobis, cur interdum residentes in cellula tanta alacritate cordis, cum ineffabili quodam gaudio et exuberantia secretissimorum sensuum repleremur, ut eam non dicam sermo subsequi, sed ne ipse quidem sensus occurreret; oratio quoque pura ac prompta, et mens plena spiritalibus fructibus preces suas efficaces ac leves etiam per soporem supplicans ad Deum pervenire sentiret: ac rursum nullis existentibus causis tanta subito anxietate repleremur, et irrationabili quodam moerore premeremur, ut non solum nosmetipsos hujusmodi sensibus arescere sentiremus, verum etiam horreret cella, sorderet lectio, ipsa quoque instabilis ac nutabunda, et quodammodo ebria emitteretur oratio, ita ut ingemiscentibus et conantibus nobis, ad directionem pristinam reduci mens nostra non posset, quantoque intentius ad Dei reduceretur intuitum, tanto vehementius ad discursus instabiles lubrico raperetur excessu, et ita omni spiritali fructu redderetur effeta, ut nec desiderio regni coelorum, nec metu gehennae proposito ab hoc lethali quodam somno valeret suscitari; ita respondit:

CAPUT III. Responsio super proposita quaestione. Tripartita nobis a majoribus super hac, quam dicitis, sterilitate mentis tradita ratio est. Aut enim de negligentia nostra, aut de impugnatione diaboli, aut de dispensatione Domini ac probatione descendit. Et de negligentia quidem, cum nostro vitio tepore praecedente incircumspecte nosmetipsos et remissius exhibentes, et per ignaviam et desidiam noxiis cogitationibus pasti, terram cordis nostri spinas et tribulos facimus germinare, quibus in ea pullulantibus consequenter efficimur steriles, atque ab omni reddimur spiritali fructu et contemplatione jejuni. De impugnatione vero diaboli, cum etiam bonis nonnumquam studiis dediti, callida subtilitate mentem nostram adversario penetrante, vel ignorantes ab optimis intentionibus abstrahimur vel inviti.

CAPUT IV. Quod dispensationis ac probationis Dei duplex causa sit. Dispensationis autem, vel probationis Domini duplex causa est: prima, ut paulisper ab ipso derelicti, et mentis nostrae humiliter intuentes infirmitatem, et nequaquam super praecedente puritate cordis, quae nobis illius est visitatione donata, nullatenus extollamur, probantesque nos ab eodem derelictos, gemitibus nostris et industria illum laetitiae ac puritatis statum recuperare non posse intelligamus, et praeteritam cordis alacritatem non nostro studio, sed illius dignatione nobis fuisse collatam, et praesentem de ipsius rursum gratia et illuminatione esse poscendam. Secunda vero probationis est causa, ut perseverantia nostra, vel mentis constantia et desiderium comprobetur, quaque intentione cordis et orationum instantia deserentem nos visitationem sancti Spiritus requiramus, manifestetur in nobis; ac pariter agnoscentes quanto labore amissum istud spiritale gaudium et puritatis laetitia conquiratur, sollicitius inventam custodire, ac tenere intentius studeamus. Quodammodo enim negligentius custodiri solet, quidquid creditur facile posse reparari.

CAPUT V. Quod studium et industria nostra nihil sine adjutorio Dei praevaleat. Per quae evidenter probatur, gratiam Dei ac misericordiam semper operari in nobis ea quae bona sunt. Qua deserente, nihil valere studium laborantis, et quantumlibet animi nitentis industriam sine ipsius iterum adjutorio statum pristinum recuperare non posse, illudque jugiter in nobis impleri, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Quae gratia nonnumquam econtrario negligentes ac resolutos inspiratione hac, qua dicitis, sancta, et abundantia spiritalium cogitationum visitare non renuit, sed inspirat indignos, exsuscitat dormientes, et illuminat obsessos ignorantiae caecitate, clementerque nos arguit atque castigat, infundens se cordibus nostris, ut vel sic de inertiae somno compunctione ipsius instigati consurgere provocemur. Denique frequenter etiam odoribus ultra omnem suavitatem compositionis humanae, in his ipsis subito visitationibus adimplemur, ita ut mens hac oblectatione resoluta in quemdam spiritus rapiatur excessum, seque commorari obliviscatur in carne.

CAPUT VI. Quod utile nobis sit interdum a Domino derelinqui. In tantum vero illum, quem diximus, abscessum, et, ut ita loquar, desertionem Dei, beatus David utilem esse cognovit, ut nequaquam maluerit orare ne a Deo penitus in nullo relinqueretur. Hoc enim sciebat incongruum esse vel sibi, vel humanae naturae ad quamlibet pervenienti perfectionem; sed temperari eam potius deprecatus sit, dicens: Non me derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII). Ac si diceret aliis verbis: Scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes. Aliter enim ab adversario tentari non possunt, nisi a te paulisper fuerint derelicti; et ideo non rogo ut numquam me derelinquas, quia non expedit mihi, ut non vel meam infirmitatem sentiens dicam: Bonum mihi quia humiliasti me (Psal. CXVIII); vel exercitium non habeam praeliandi, quod sine dubio habere non potero, si mihi semper et indisrupte cohaeserit protectio divina. Suffultum namque me tua defensione tentare diabolus non audebit, illud objiciens et exprobrans, vel mihi, vel tibi, quod adversus athletas tuos solet calumniosa voce proferre. Numquid gratis Job colit Deum: Nonne tu vallasti eum ac domum ejus, universamque substantiam ejus per circuitum (Job. I)? Sed magis peto ne me usquequaque deseras, quod Graece dicitur μεχρὶ πρὸς ἀγαντεῖον, id est, usque ad nimietatem. Quantum enim mihi utile est si me paululum subrelinquas, ut desiderii mei constantia comprobetur, tantum noxium est si pro meritis ac delictis meis nimium me deseri patiaris; quia nulla virtus humana, si diutius in tentatione tuo deseratur auxilio, sua poterit constantia perdurare, et non protinus adversarii vel potentia vel factione succumbere, nisi tu ipse, qui es humanarum virium conscius, ac luctaminum moderator, non permiseris tentari nos super id quod possumus, sed feceris cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus (I Cor. X). Tale quid et in Judicum libro, cap. III, super exterminatione gentium spiritalium, quae adversantur Israeli, mystice legimus designatum: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et haberent consuetudinem cum hostibus praeliandi. Et iterum post pauca: Dimisitque eos Deus, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audirent mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysis, an non. Quam utique pugnam non invidens Deus quieti Israelis, nec male eidem consulens, sed sciens esse utilissimam, reservavit, ut dum gentium semper istarum impugnatione deprimeretur, numquam se sentiret auxilio Domini non egere, et ob id semper in ejus meditatione et invocatione persistens, nec inertia solveretur, nec bellandi usum et exercitia virtutis amitteret. Frequenter enim quos superare non potuerunt adversa, securitas et prosperitas dejecerunt.

CAPUT VII. De utilitate ejus pugnae quam Apostolus ponit in colluctatione carnis et spiritus. Hanc pugnam utiliter nostris quoque membris insertam, etiam in Apostolo ita legimus (ad Gal. V). Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec autem invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Habes et hic pugnam invisceratam quodammodo corpori nostro, dispensatione Domini procurante. Quidquid enim generaliter et sine alicujus exceptione omnibus inest, quid aliud judicari potest, nisi ipsi humanae substantiae post ruinam primi hominis, velut naturaliter attributum, et quod universis congenitum concretumque deprehenditur, quomodo non credendum sit arbitrio Domini non nocentis, sed consulentis insertum? Causam vero hujus belli, id est, carnis et spiritus, hanc esse describit: Ut non, inquit, quaecumque vultis, illa faciatis. Ergo id quod procuravit Deus, ut non posset a nobis impleri, id est, ut non quaecumque volumus, faciamus, quid aliud si impleatur credi potest esse quam noxium? Et est quodammodo utilis haec pugna dispensatione Dei nobis inserta, et ad meliorem nos statum provocans atque compellens, qua sublata proculdubio pax econtrario perniciosa succedet.

CAPUT VIII. Interrogatio quid sit quod in capitulo Apostoli post adversantes sibi concupiscentias carnis et spiritus, tertia adjiciatur voluntas. Germanus: Licet nobis quidam intellectus in ea praelucere videatur, tamen quia necdum possumus Apostoli sententiam ad liquidum pervidere, volumus haec nobis apertius explanari. Tres enim res hic indicari videntur: prima carnis adversus spiritum pugna; secunda spiritus adversus carnem concupiscentia; tertia voluntas nostra, quae velut media ponitur, de qua dicitur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Super qua re licet, ut dixi, suspiciones quasdam, ex his quae posita sunt, intelligentiae colligamus; volumus tamen, quia se hujus Collationis occasio obtulit, aliquid nobis lucidius disputari.

CAPUT IX. Responsio de intellectu recte interrogantis. Daniel: Discernere divisiones et lineas quaestionum portio intellectus est, et maxima pars intelligentiae scire quid nescias. Propter quod dicitur (Proverb. XVII): Insipienti interroganti sapientia reputabitur, quia licet is qui interrogat, vim propositae quaestionis ignoret, tamen quia prudenter inquirit, et intelligit quod non intelligat, hoc ipsum illi reputatur ad sapientiam; eo quod quid nesciret, prudenter agnoverit. Secundum divisionem itaque vestram tres hoc loco res ab Apostolo nominari videntur, concupiscentia carnis adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quarum adversus se invicem pugna hanc videtur habere causam atque rationem, ut ea quae volumus, inquit, facere nequeamus. Quarta igitur superest causa, quam minime vidistis vos, ut illud scilicet quod nolumus, faciamus. Nunc ergo opus est nobis ut prius duarum concupiscentiarum vim, id est, carnis et spiritus agnoscamus, et ita demum quae voluntas sit nostra, quae inter utramque posita est, discutere valeamus; deinde quid possit voluntatis nostrae non esse, similiter discernamus.

CAPUT X. Quod vocabulum carnis non in una significatione ponatur. Vocabulum carnis in Scripturis sanctis multifarie legimus nominari: nam nonnumquam significat hominem integrum, id est, qui ex corpore constat et anima; ut ubi (Joan. I): Et verbum caro factum est; et (Isaiae XL et Lucae III): Videbit omnis caro salutare Dei nostri. Nonnumquam homines peccatores atque carnales; ut ibi (Genes. VI): Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro. Interdum pro ipsis peccatis ponitur; ut ibi (Rom. VIII): Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Et iterum (I Cor. XV): Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Denique sequitur: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Nonnumquam pro cognatione et propinquitate; ut ibi (II Reg. V): Ecce nos os tuum, et caro tua sumus. Et Apostolus (Rom. XI): Si quomodo in aemulationem inducam carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Quaerendum ergo nobis est, secundum quam significationem ex his quatuor, carnem hic debeamus accipere. Manifestum namque est secundum illud quod positum est, Et verbum caro factum est; vel illud, Et videbit omnis caro salutare Dei, penitus stare non posse; sed neque secundum illud quod dicitur, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sunt caro; quia non, sicut ibi abrupte de homine peccatore, ita et hic ponitur caro, cum dicitur (Gal. IV): Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Neque enim de rebus substantialibus loquitur, sed actualibus, quae in uno eodemque homine vel pariter vel sigillatim cum quadam temporis vicissitudine et mutatione luctantur.

CAPUT XI. Quid in hoc loco caro ab Apostolo nominetur, et quid sit concupiscentia carnis. Quamobrem in hoc loco carnem non hominem, id est, hominis substantiam, sed voluntatem carnis et desideria debemus pessima accipere: sicut nec spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritalia designare. Quem sensum idem beatus Apostolus superius evidenter expressit, ita dicens: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem. Haec autem invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis, illa faciatis (Gal. V). Quae cum utraque desideria, id est, carnis et spiritus in uno eodemque sint homine, intestinum quotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis quae praecipitanter fertur ad vitia, his quae ad praesentem requiem pertinent, deliciis gaudet. Quibus econtra concupiscentia spiritus adversata, ita desiderat tota spiritalibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere, sic illis jugiter occupari cupiens, ut nullam penitus fragilitati ejus curam cupiat impartiri. Caro luxuriis ac libidine delectatur, spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis acquiescit. Illa concupiscit satiari somno, repleri cibo; hic vigiliis et jejuniis ita saginatur, ut ne ad ipsum quidem necessarium vitae usum somnum cibumque velit admittere. Illa cupit exuberare copiis universis, hic ne ipsius quidem exigui panis quotidianam substantiam habere contentus est. Lavacris illa nitescere et quotidianis adulantium cuneis appetit constipari, hic squalore sordium et inaccessibilis eremi vastitate congaudet, cunctorumque mortalium praesentiam perhorrescit. Honoribus illa et laudibus hominum confovetur, hic irrogatis sibi persecutionibus injuriisque laetatur.

CAPUT XII. Quae sit voluntas nostra, quae inter concupiscentiam carnis et spiritus ponitur. Inter has igitur utrasque concupiscentias, animae voluntas in meditullio quodam vituperabiliore consistens, nec vitiorum flagitiis oblectatur, nec virtutum doloribus acquiescit, sic quaerens a passionibus carnalibus temperari, ut nequaquam velit dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, absque castigatione carnis castimoniam cupiens corporis obtinere, sine vigiliarum labore cordis acquirere puritatem, cum requie carnis spiritalibus virtutibus exuberare, absque ullius exasperatione convicii patientiae gratiam possidere, humilitatem Christi sine honoris mundani exercere jactura, religionis simplicitatem cum saeculi ambitione sectari, Christo cum hominum laude ac favore servire, districtionem veritatis sine cujuspiam vel tenui offensione proferre. Postremo sic vult futura consequi bona, ut praesentia non amittat. Quae voluntas numquam nos ad perfectionem veram faceret pervenire, sed in tepore quodam teterrimo collocaret, talesque faceret quales illi sunt qui in Apocalypsi increpatione Domini castigantur: Scio opera tua, quia neque calidus es, neque frigidus; utinam frigidus esses aut calidus: nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo (Apoc. III); nisi hunc tepidissimum statum altrinsecus haec insurgentia bella disruperint. Nam cum famulantes huic voluntati nostrae ad hanc remissionem voluerimus nosmetipsos paululum relaxare, confestim aculei carnis insurgunt, suisque nos vitiis et passionibus sauciantes, nequaquam in illa, qua delectamur, puritatis qualitate stare permittunt, atque ad illam quam horremus frigidam voluptatem, plenamque sentibus pertrabunt viam. Rursus si spiritus fervore succensi, opera carnis volentes exstinguere, sine ullo respectu fragilitatis humanae, totos nosmetipsos tentaverimus ad immoderata virtutum studia cordis elatione conferre, interpellans imbecillitas carnis ab illa reprehensibili nimietate spiritus revocat ac retardat; et ita fit ut, utraque concupiscentia tali colluctatione alterna sibimet repugnante, animae voluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere, nec virtutum vult laboribus desudare, quodammodo justo moderamine temperetur, dum haec inter utraque contentio, illam perniciosiorem excludens animae voluntatem, ut quamdam aequitatis libram in statera nostri corporis collocat, quae spiritus carnisque confinia justo discernit examine, nec a dextris mentem spiritus ardore succensam, nec a laeva carnem vitiorum aculeis praeponderare permittit. Dum haec pugna quotidianis diebus utiliter exagitatur in nobis, ad illud quartum quod nolumus salubriter venire compellimur, ut puritatem cordis non otio nec securitate, sed jugi sudore et contritione spiritus acquiramus, castitatemque carnis districtis jejuniis, fame, siti ac vigilantia retineamus; directionem etiam cordis, lectione, vigiliis, oratione continua, et solitudinis squalore capiamus; patientiam tribulationum exercitiis retentemus, cum blasphemiis et opprobriorum saturitate nostro serviamus Auctori; veritatem cum invidia mundi istius et inimicitiis, si necesse fuerit, exsequamur; et tali colluctatione in nostro corpore militante, protractis nobis ab hac ignava securitate, atque ad istum quem volumus laborem ac virtutum studia provocatis, aequitas optime media retineatur, et tepidum nostrae voluntatis arbitrium, hinc spiritus fervor, illinc carnis gelidissimus rigor moderatissimo calore contemperent, ac neque ad effrenata vitia mentem pertrahi concupiscentia spiritus sinat, nec rursum ad virtutum irrationabiles appetitus fragilitas carnis spiritum patiatur extolli; ne vel inde omnigenum pullulent fomites vitiorum, vel hinc elatio morbi principalis emergens, telo nos superbiae graviore confodiat: sed pugnae horum justa aequilibratio succedens sanam et moderatam inter utramque virtutem reservet viam, itinere regio docens militem Christi semper incedere. Atque ita fit, ut cum pro tepore hujus, quam diximus, ignavissimae voluntatis propensius mens ad desideria carnis fuerit devoluta, spiritus concupiscentia refrenetur, nequaquam eo vitiis acquiescente terrenis; rursumque si immoderato fervore per excessum cordis ad impossibilia fuerit spiritus noster et inconsiderata praereptus, infirmitate carnis ad justum retrahatur examen, et transcendens voluntatis nostrae tepidissimum statum commodissima temperie planoque tramite cum sudoris industria viam perfectionis incedat. Simile quid etiam in illius turris exstructione legimus a Domino dispensatum in libro Geneseos, ubi linguarum oborta repente confusio sacrilegos ausus hominum nefandosque compescuit (Genes. XI). Permansisset enim etiam ibi adversus Deum, immo adversus eos qui divinam ejus attentare coeperant majestatem, consensus noxius, nisi eos dispensatione Dei repugnans inter se diversitas linguae per dissonantiam vocis in meliorem statum proficere compulisset, et quos ad excidium sui animaverat perniciosa consensio, ad salutem revocasset bona utilisque discordia, incipientes scilicet humanam fragilitatem intercedente divisione sentire, quam per noxiam conspirationem elati antea nesciebant.

CAPUT XIII. De utilitate cunctationis quae ex colluctatione oritur carnis et spiritus. In tantum vero utilis nobis ex hujus pugnae diversitate cunctatio nascitur, et salutaris ex hac concertatione dilatio, ut, resistente soliditate corporea, dum ab eorum effectu quae nequiter mente concipimus retrahimur, nonnumquam in meliorem statum, seu poenitudine subsequente, seu emendatione quadam, quae solet procrastinatione operis et recogitatione interveniente descendere, corrigamur. Denique hos quos intelligimus ad voluntatum suarum desideria perficienda nullo carnis obstaculo retardari, daemones scilicet ac spiritales nequitias, et quidem cum sint de eminentiore angelorum ordine devoluti, detestabiliores esse hominibus contemplamur, eo quod, possibilitate eorum desideriis adjacente, id quod nequiter semel conceperint irrevocabili malo perficere non morentur: quia sicut est animus eorum velox ad excogitandum, sic ad perficiendum pernix et absoluta substantia; et dum suppeditat eis prona facilitas ea quae voluerint peragendi, conceptum malum nulla intercedens deliberatio salutaris emendat.

CAPUT XIV. De inemendabili malitia spiritalium nequitiarum. Spiritalis namque substantia, nec ulla carnis soliditate devincta, ut excusationem exortae in se pravae non recipit voluntatis, ita veniam malignitatis excludit, quia nulla quemadmodum nos ad peccandum impugnatione carnis extrinsecus lacessita est, sed vitio solius malae voluntatis accensa, et ob hoc sine venia peccatum et languor sine remedio est. Sicut enim nulla sollicitante terrena materia corruit, ita nec indulgentiam quidem aut locum poenitudinis obtinere potest. Quibus ex rebus evidenter colligitur quod non solum noxia non sit haec quae contra se invicem suscitatur in nobis carnis spiritusque contentio, verum etiam multam nobis conferat utilitatem.

CAPUT XV. Quid nobis prosit carnis adversus spiritum concupiscentia. Primo quod desidias ac negligentias nostras statim arguit, et, ut quidam diligentissimus paedagogus, a districtionis et disciplinae linea numquam nos deviare concedens, si paululum quid securitas nostra mensuram congruae severitatis excesserit, flagellis incentivorum stimulat confestim et increpat, atque ad competentem revocat parcitatem. Secundo quod pro castimoniae ac puritatis integritate, cum Dei gratia concedente, ita nos longo tempore a genitali pollutione viderimus immunes, ut ne ipsa quidem simplici commotione carnis ulterius nos inquietandos esse credamus, et per hoc, velut qui non gestemus corruptelam carnis, in secretis conscientiae nostrae fuerimus elati, suo nos rursum, quamvis quieto ac simplici, visitans fluxu humiliat ac retundit, nosque homines esse stimulis suis admonet. Quodammodo enim cum in caeteris generibus vitiorum et quidem gravioribus magisque noxiis indifferentius soleamus incurrere, nec tam facile in eorum compungamur admissu, in hoc peculiarius humiliatur conscientia nostra, perque hanc illusionem neglectarum quoque passionum recordatione mordetur, evidenter intelligens immundam se factam naturalibus incentivis, quae cum esset immundior spiritalibus vitiis, ignorabat; et recurrens protinus ad emendationem anterioris ignaviae, commonetur nec super successibus praeteritae puritatis debere confidere, quam se perspicit pusillum quid declinantem a Domino perdidisse, nec posse hujus purificationis donum nisi per solius Dei gratiam possideri, docentibus nos quodammodo ipsius rei experimentis, ut si integritatem cordis perpetuo consequi delectamur, humilitatis studeamus virtutem jugiter obtinere.

CAPUT XVI. De incentivis carnis, quibus, nisi humiliaremur, gravius rueremus. Hujus igitur puritatis elationem perniciosiorem futuram cunctis sceleribus atque flagitiis, et ob hanc nihil nos emolumenti consecuturos pro qualibet castitatis integritate, testantur illae virtutes quarum superius fecimus mentionem, quae cum nullas hujusmodi titillationes carnis habuisse credantur, ob solam cordis elationem perpetua ruina de sublimi coelestique statione dejectae sunt. Essemus itaque penitus absque remedio tepidi, utpote non habentes indicem negligentiae nostrae, vel in corpore nostro aut in conscientiis propriis insidentem, nec studeremus ad perfectionis umquam pervenire fervorem; sed nec frugalitatis quidem districtionem vel continentiae teneremus, nisi nos haec titillatio carnis increscens humiliaret atque retunderet, et adversus spiritalium quoque vitiorum purgationem sollicitos redderet et intentos.

CAPUT XVII. De eunuchorum tepore Denique in his qui spadones sunt corpore, idcirco hunc animi teporem plerumque inesse deprehendimus, quia velut soluti ab hac necessitate carnali, nec labore continentiae corporalis, nec contritione cordis se aestimant indigere; et hac securitate resoluti, numquam perfectionem cordis, sed nec spiritalium quidem vitiorum purgationem vel quaerere in veritate, vel possidere festinant. Qui status, a carnali qualitate descendens, efficitur animalis, qui est proculdubio deterior gradus; ipse est enim qui, de frigido ad tepidum transiens, detestabilior Domini voce signatur.

CAPUT XVIII. Interrogatio quid intersit inter carnalem et animalem. Germanus: De utilitate colluctationis quae inter carnem et spiritum suscitatur, quantum videtur nobis evidenter expressum est, ita ut eam ipsis quodammodo manibus nostris palpabilem factam esse credamus. Et idcirco hanc quoque rationem nobis similiter cupimus aperiri, quid intersit inter carnalem et animalem virum, vel quemadmodum animalis carnali possit esse deterior.

CAPUT XIX. De triplici animarum statu. Daniel: Secundum definitionem Scripturae tres sunt animarum status. Primus carnalis, secundus animalis, tertius spiritalis (Vide Augustinum lib. LXXXIII, quaest. 4, 67). Quos in Apostolo ita legimus designari. Nam de carnali dicitur: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales (I Cor. III). Et iterum: Ubi enim est inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis (Ibid.)? De animali quoque taliter commemoratur: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi (I Cor. II). De spiritali vero: Spiritalis autem examinat omnia; ipse autem a nemine judicatur (Ibid.). Et iterum: Vos qui spiritales estis, instruite eos qui ejusmodi sunt, in spiritu lenitatis (Galat. VI). Itaque festinandum est nobis, ut cum renuntiantes desierimus esse carnales, id est, a saecularium coeperimus conversatione sejungi, et ab illa manifesta carnis pollutione cessare, spiritalem statum protinus apprehendere tota virtute nitamur, ne forte blandientes nobis quod videmur secundum exteriorem hominem huic renuntiasse mundo, vel carnalium fornicationum deseruisse contagia, tamquam qui summam perfectionis per hoc apprehenderimus, remissiores deinceps erga emundationem caeterarum passionum lentioresque reddamur, et inter utraque detenti gradum spiritalis profectus assequi nequeamus, existimantes ad perfectionem nobis abunde sufficere quod exteriore homine videamur de conversatione mundi hujus ac voluptatibus segregari, vel quod immunes simus a corruptela et commixtione carnali, et ita inventi in illo tepido statu, qui deterrimus judicatur, evomendos nos ex ore Domini secundum ejus sententiam noverimus, ita dicentis: Utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III). Nec immerito eos Dominus quos jam in visceribus receperat charitatis, noxie tepefactos, cum quadam convulsione pectoris sui evomendos esse pronuntiat; qui cum salutarem quodammodo ei potuissent praebere substantiam, avelli ab ejus visceribus maluerunt, tanto deteriores effecti illis qui numquam ori Dominico illati sunt cibis, quanto id quod nausea compellente projicimus, odibilius detestamur. Quidquid enim frigidum est, etiam ore nostro susceptum vertitur in calorem, et salutifera suavitate percipitur; quod autem semel vitio perniciosi teporis abjectum est, non dicam labiis admovere, sed etiam eminus intueri sine ingenti horrore non possumus. Rectissime ergo pronuntiatur esse deterior, quia facilius ad salutarem conversationem ac perfectionis fastigium carnalis quis, id est, saecularis vel gentilis, accedit, quam is qui professus monachum, nec tamen viam perfectionis arripiens secundum regulam disciplinae, ab illo semel spiritalis fervoris igne discessit. Ille namque corporalibus saltem vitiis humiliatus, atque immundum se sentiens contagione carnali, ad fontem verae purificationis ac perfectionis culmen, quandoque compunctus, accurrit, et horrescens illum, in quo est, infidelitatis gelidissimum statum, spiritus ardore succensus, ad perfectionem facilius convolabit. Nam qui semel, ut diximus, tepido exorsus initio monachi coepit abuti vocabulo, nec tamen humilitate ac fervore quo debuit iter hujus professionis arripuit, infectus semel hac miserabili lue, et in ea quodammodo resolutus, nec ex se ulterius perfecta sapere, nec alterius poterit monitis erudiri. Dicit enim in corde suo, secundum illam Domini sententiam, quia dives sum et locuples, et nullius egeo. Cui illud quoque quod subsequitur, consequenter aptabitur: Tu autem es miser et miserabilis, et pauper et caecus et nudus (Apoc. III): in eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum ac nudum aut emendatione dignum, vel egere monitis alicujus aut institutione, cognoscit, et ob hoc nec exhortationem quidem ullam verbi salutaris admittit, non intelligens ipso monachi se nomine praegravari ac deprimi opinione cunctorum, qua dum creditur ab omnibus sanctus, et velut Dei famulus colitur, necesse est ut in futuro vehementiori judicio poenaeque subdatur. Postremo quid diutius immoramur in his quae nobis experimento satis comperta sunt ac probata? Frequenter enim vidimus de frigidis atque carnalibus, id est, de saecularibus ac paganis, ad spiritalem pervenisse fervorem, de tepidis atque animalibus omnino non vidimus. Quos etiam per prophetam ita legimus Dominum detestari, ut spiritalibus viris atque doctoribus praecipiatur, ut ab eis monendis docendisque discedant, et nequaquam velut in sterili atque infructuosa terra noxiisque sentibus occupata semen verbi salutaris expendant; sed ut contemnentes eam, novam potius excolant terram, id est, erga paganos ac saeculares omnem doctrinae culturam ac verbi transferant salutaris instantiam, quod ita legitur: Haec dicit Dominus viro Juda et habitatoribus Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas (Jerem. IV).

CAPUT XX. De male abrenuntiantibus. Denique, quod pudet dicere, ita plerosque abrenuntiasse conspicimus, ut nihil amplius immutasse de anterioribus vitiis ac moribus comprobentur, nisi ordinem tantummodo atque habitum saecularem (Vide collat. 3, cap. 3, 6 et seq.). Nam et acquirere pecunias gestiunt, quas nec ante possederunt; vel certe, quas habuerant, retinere non desinunt; aut, quod est lugubrius, etiam amplificare desiderant, sub hoc praetextu quod vel famulos suos semper exinde vel fratres alere se debere justum esse contendunt, vel certe sub obtentu congregandi coetus reservant, quem velut abbates, instituere se posse praesumunt. Qui si in veritate viam perfectionis inquirerent, hoc potius tota virtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, sed etiam affectionibus pristinis et distentionibus universis, semetipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio collocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. Econtrario autem evenit ut dum fratribus praeesse festinant, numquam senioribus ipsi subjiciantur, et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi, nec agere ea quae sunt Deo agenda mereantur. Quibus necesse est ut, secundum Salvatoris sententiam, caeci duces caecorum effecti, pariter in foveam cadant (Matth. XV). Cujus superbiae licet unum sit genus, duplex tamen ejus est species: una quae serietatem gravitatemque [ Lips. in marg. severitatem, serenitatem, vel veritatem] jugiter ementitur; alia quae effrenata libertate in cachinnos fatuos risusque dissolvitur. Et illa quidem taciturnitate congaudet, haec vero dedignatur silentio coarctari; nec confunditur passim proloqui, etiam res incongruas et ineptas, dum erubescit vel inferior caeteris vel indoctior judicari. Alia ob elationem, clericatus ambit officium, altera despicit, utpote judicans illud aut dignitati pristinae, aut vitae ac natalium suorum meritis incongruum vel indignum. Quarum quae deterior pronuntianda sit, uniuscujusque discutiat ac perpendat examen. Unum sane atque idem inobedientiae genus est, vel propter operationis instantiam, vel propter otii desiderium, senioris violare mandatum, tamque dispendiosum est pro somno quam pro vigilantia monasterii statuta convellere. Tantum denique est abbatis transire praeceptum ut legas, quantum si contemnas, ut dormias; nec alius superbiae fomes est pro jejunio fratrem quam pro refectione contemnere, nisi quod perniciosiora et a remediis longinquiora sunt vitia quae sub specie virtutum et imagine spiritalium rerum videntur emergere, quam illa quae ex aperto pro carnali voluptate [ Lips. in marg. voluntate] gignuntur. Haec enim velut palam expositi ac manifesti languores [ Lips. in marg. languoris], et arguuntur cominus, et sanantur; illa vero, dum praetextu virtutum teguntur, incurata perdurant, et deceptos quosque periculosius faciunt ac desperatius aegrotare.

CAPUT XXI. De his qui, contemptis magnis, occupantur in parvis. Jam illud ridiculum qualiter exprimatur, quod nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem, quo vel res familiares vel opes plurimas ac militiam saeculi relinquentes, semetipsos ad monasteria contulerunt, tanto cernimus studio in his quae penitus abscindi non possunt, et quae nequeunt in hoc ordine non haberi, quamvis parva viliaque sint, esse devinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet passionem (Collat. 3 cap. 3). Quibus profecto non magni proderit majores opes ac substantias contempsisse, quia affectus earum, ob quos illae contemnendae sunt, in res parvas atque exiguas transtulerunt. Nam vitium cupiditatis et avaritiae quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa viliores materias retinentes, non abscidisse, sed commutasse se probant pristinam passionem. Nam nimia devincti diligentia erga curam psiathii, sportellae, saccelli, codicis, mattae, aliarumque similium rerum, quamvis vilissimarum, eadem tamen qua antea libidine detinentur. Quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis adversus fratrem commoveri eos, et, quod est turpius etiam, litigare non pudeat. In quibus adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes, haec eadem quae usus corporis possidere monachum vel necessitas cogit, secundum numerum mensuramque communem non sunt habere contenti, in hoc quoque sui cordis avaritiam designantes, cum vel ea quibus uti necesse est, propensius student habere quam caeteri, vel excedentes diligentiae modum, peculiarius ea attentiusque custodiunt, et ab aliorum contrectatione defendunt, quae universis fratribus debent esse communia. Quasi vero differentia tantummodo metallorum, et non ipsa passio cupiditatis habeatur innoxia, et cum pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro vilioribus vero hoc ipsum fecisse sine culpa sit; et non idcirco pretiosiores abjecerimus materias, ut facilius disceremus viliora contemnere. Quid enim differt, utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas, an erga viliores exerceat species? nisi quod in eo reprehensibilior judicandus est, quod qui maxima spreverit, minimis obligetur. Ideoque perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet; quia cum censum habeat pauperis, non abjicit divitis voluntatem.