Collectio decretalium/CII

E Wikisource
CII. Collectio decretalium

 CI CIII 

INCIPIUNT DECRETA SIMPLICII PAPAE

Ad Zenonem Spalensem episcopum de commissa vice apostolicae sedis.

Dilectissimo fratri Zenoni, Simplicius. Plurimorum relatu comperimus dilectionem tuam fervore et spiritus sanctitate Ecclesiae gubernatorem existere, ut naufragii detrimenta Deo auctore non sentiat. Talibus idcirco gloriantes judiciis congruum duximus vicaria sedis nostrae te auctoritate fulciri, cujus vigore munitus, apostolicae institutionis decreta vel sanctorum terminos Patrum nullo modo transcendi permittas, quoniam digna honoris remuneratione cumulandus es, per quem et in his regionibus divinitus crescere innotuit cultus, Deus te incolumem custodiat, frater charissime.

Epistola Simplicii papae ad Joannem Ravennatem episcopum.

Si quis esset intuitus ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus, a quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo. Qui cum faciendo presbyterum minus deliquisset invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium. Ubi ista didicisti, quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium, non electione sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es atque vexari, ut ei honorem tantum non per animi tranquillitatem, sed per amentiam sicut dicendum est irrogares? Neque enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est. Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Sed una nos ratio facit esse sententiae mollioris, quam maluimus te fratre et coepiscopo nostro Projecto referente cognoscere, non nostris litteris propter opprobrium publicare. Nam scandala, cujus auctor agnosceris, ita moderatio nostra compescuit, ut frater et coepiscopus meus Greg. quem non provectum constat esse, sed pulsum, nullam causam, sicut petiit, tecum habiturus, Mucirensem gubernet Ecclesiam, et contubernium spiritale quod sortiri non oportebat invitum, non recuset amplecti. Cui si quid negotii forsitan emerserit, nostrum ex eo vel contra eum petatur examen. Necessitatibus etiam, quas faciente te compellitur sustinere, hac definitione consulimus, ut refuso praedio quod ante annum sibi datum esse commemorat, atque ad Ecclesiam Ravennatem reverso Possessio in Bononiensi triginta solidorum redditus liberorum sine dubitatione tradatur in diem scilicet vitae ejus, salvo proprietatis jure Ravennatis Ecclesiae, ad quam post praedicti obitum revertetur. Quod si non fuerit nostris partium constitutis quid post transgressionem maneat, contumacem ipse perpendis. Denuntiamus autem, quod si posthac quidquam tale praesumpseris, et aliquem, seu episcopum, seu presbyterum, seu diaconum invitum facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis Ecclesiae vel Emiliensis noveris auferendas. Data III Kalendas Junii, Severiano viro clarissimo consule.

Epistola Simplicii papae ad Florentium, Equitium, et Severum, episcopos.

Simplicius episcopus Florentio, Equitio, et Severo episcopis.

Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum serie intimavit, Gaudentium Aufuniensis Ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra praecepta ordinationes illicitas perpetrasse, quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut si necesse fuerit, ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio, quo ille abusus esse convictus est, ita ut hi qui illicite ab eo sunt provecti, ab ecclesiasticis ministeriis sint remoti. Simul etiam de redditibus Ecclesiae vel oblatione fidelium quid deceat nescienti nihil licere permittat, sed sola ei ex his quarta portio remittatur; duae ecclesiasticis fabricis, et erogationi peregrinorum et pauperum profuturae ab Ovagio presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima inter se clericis pro singulorum meritis dividatur. At vero ministeria Ecclesiae quae alienata comperimus reparare praesumptor praedicti fratris compellatur instantia, cui etiam in hoc specialiter praecipimus imminere, ut tres illas portiones quas per triennium dicitur sibi tantummodo vindicasse, restituat. Data XIII Kalendas Decembris, post consulatum Leonis Augusti.

231 Simplicius Acacio. Dilectissimo fratri Acacio Simplicius. Cogitationum ferias non habemus, nec enim quiescere nos causa permittit, quam si relinquamus, Christo Domino nostro cujus interest, inexcusabiles sumus. Et mirum est dilectionem tuam tot emensis temporibus, et tot opportunitatibus inde venientibus, nihil nos de Alexandrina Ecclesia, quae tam graviter quatitur, instruere voluisse, cum monere te, nec increpatio nostra destiterit, ut participata sollicitudine litteras meas apud Christianissimum principem, praesentibus tuae dilectionis prosequeris alloquiis, et instituti veteris memor in orthodoxorum defensionem nobiscum, sicut semper incumberes, ne quisquam nostrum Christiana plebe pereunte reatum deditionis incurrat. Unde hortamur dilectionem tuam, ut opportune atque importune piis auribus insinuare non desinat, quatenus Alexandrinae Ecclesiae pax optata reddatur, et celeriter vigilantiae tuae proventus inducatur. Data VIII Idus Novemb., Severino cons., directa per Restitutum.

Rescriptum Acacii ad Simplicium urbis Romae archiepiscopum. Domino sancto patri archiepiscopo Simplicio Acacius. Sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum circumferentes nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac praecurrentes, sed vos divino zelo sollicitos demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum; sed Christus Deus noster qui diligentibus se in bonum cooperatur, nostris cogitationibus insidens, et unam nobis in his mentem atque eamdem gloriam esse cognoscens, omnem victoriam ipse perfecit, consortes nos cum tranquillissimo principe faciens. Et Timotheum quidem decessorem spirantem procellas et ecclesiasticam tranquillitatem, sicut apparuit conturbantem, vitae subtraxit humanae, dicens ei: Tace et obmutesce: Petrum quoque qui ab Alexandria more similis procellae surrexerat, dissipavit atque in aeternam fugam sancto Spiritu flante convertit, unum ex his qui olim fuerant damnati. Sicut enim in nostris archivis vel conciliis inventum est, et de nostris scriniis, si dignamini requirere, poteritis agnoscere quae de eodem subsecuta ab Alexandrino episcopo ad Romam alterutrum sint relata. Qui Petrus noctis existens filius, et operum diei lucentium alienus apparens, omnino tenebras ad latrocinium congruas peragendum earum cooperator inveniens, media nocte adhuc jacente cadavere illius qui paternos canones subvertertat insepulto, subripuit in sedem, sicut ipse arbitratus est uno et solo praesente et eo qui consors illius insistebat insaniae, qui nusquam penitus omnino postea comparuit. Timotheus autem qui Davidicae mansuetudinis exemplo subditur et usque in finem patiens, atque potestati propriae restitutus a Christo propriae sedis honore laetatur, et spiritualium filiorum voces accipiens, gratiam curationis exspectat, multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum, propter quem et tolerantiae coronam sibimet religavit. Attentius igitur oret vestra beatitudo pro Christianissimo imperatore et pro nobis ipsis. Universam fraternitatem quae vobiscum est in Christo, ego et qui mecum sunt, salutamus. Et alia manu: In Domino ora pro nobis, justissime pater.