Jump to content

Collectio decretalium/CIII

Checked
E Wikisource
CIII. Collectio decretalium

 CII CIV 

INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.

Ad Siculos episcopos.

1. De his qui baptizati doluerunt, et postea poenitere noluerunt. 2. De presbyteris vel diaconibus qui in lapsu haereticorum se baptismati dederunt. 3. De his qui se rebaptizandos impie dederunt. 4. De his qui per ignorantiam aetatis rebaptizati sunt. 5. De his qui ab haereticis baptizati, aut rebaptizati sunt, ut ad ecclesiasticam militiam non perveniant. 6. De poenitentibus ut ab aliis episcopis non suscipiantur.

Flavio, Boetio, viris clarissimis consulibus, sub die III Iduum Martiarum, in basilica Constantiniani, residente venerabili viro papa Felice, una cum quadraginta episcopis considentibus universis presbyteris, astantibus etiam diaconibus, Felix episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae synodo praesidens, dixit: Communis dolor et generalis est gemitus quod intra Africam rebaptizatos, etiam episcopos, presbyteros, diaconosque cognovimus. Quae res sine dubio ad nostrae quoque pervenit normam sanctitatis, de quo quid observari debeat, ordinare nos convenit. Proinde ut manifesta sit super hoc nostra sententia, quae nobis sunt visa, recitentur. Astasius diaconus recitavit.

Dilectissimis in Christo Jesu fratribus universis episcopis per diversas provincias constitutis. Qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum atque id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus orbis non gemuit, nulla terra nescivit. Unde in grandi moerore positi dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda talibus medicina vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil prosit: sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes.

CAP. I. In primis itaque venientis ad vos et reme dium postulantis sollicite discutienda est professio, et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi. Et qui satisfacturus Deo per poenitentiam se rebaptizatum legitime doluerit, utrum ad hoc facinus occurrerit an impulsus accesserit requiratur sciens quod se decipiat ipse qui fallit, nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelsi judicio derogari, cui illa sunt rata, quae pia, quae vera, quae justa sunt, et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est, ut periret. Nihil enim intentatum reliquit inimicus, cui, ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis, et conterendus est venantis laqueus, ut infucatum lamentantibus lapsum tam justitiae moderatione, quam compunctione pietatis ad aulam quam reliquerant sit regressus, nec pudeat forsitan, aut pigeat indictis jejuniorum gemituumque temporibus obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis, quia humilibus datur gratia, non superbis. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis in Christo fieri quaerit electus, et per dispositionis nostrae mysterium, quod vestram sequi convenit charitatem, nec alicui fas est vel velle vel posse transcendere causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam ad iterationem se baptismatis nimis infaustam dedit, vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum. Sacerdotali vigore et humanitate in eis fides, quae nisi est una jam nulla est, adjutorio Domini judicis ad salutem, sine nostrae operationis offensione reparetur, quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahatur, non praeter laudem nostram atque laetitiam mens ejus ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis hanc super his nos habere sententiam, ut, servata discretione peccantium, non eadem cuncti qui lapsi sunt lance pensentur, quoniam majoris castigationis exigendus est usura, cui domus Domini commissa fuerit disciplina. II. Ut ergo ab Ecclesiae summitatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros vel diaconos fuisse constiterit, et se optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici salutarisque claruerit fecisse jacturam, et Christum quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratiam praecepti honoris induerant exuisse cum constet, neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit se esse paganum. Quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, diaconibus auditum saltem dictoque probatur horrendum. Sed quia idem Dominus atque Salvator clementissimus est et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia si resipiscunt jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed nec catechumenorum omnimodis interesse. Quibus communio laica in morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere probatissimi sacerdotis cura debebit. III. De clericis autem et monachis, aut puellis Dei, aut saecularibus, praecipimus, hunc tenorem quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt vel fuerint servandum esse constituit, ut scilicet qui nulla necessitate, nullius rei timore aut periculo, se ut rebaptizentur haereticis impie dederunt, si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint. Septem autem annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum, duobus autem oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo saecularibus in oratione socientur. Nec confundatur Deo colla submittere, qui non eum timuit abnegare. Quod si utpote mortales intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo qui poenitentiam dederit, seu ab alio qui tamen datam esse probaverit, aut similiter presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur. IV. Pueris autem quibus quod adhuc imberbes sunt a pubertate vocabulum est, seu clericis sive laicis etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est, nec eorum exspectanda poenitentia, quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis provide constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda committant. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus despectus a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis recepta quisquam communionis gratia convalescat, servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter eos qui oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt praetermittimus, quia non est causa dissimilis: sicut iidem sancti canones ordinaverunt ejus qui quolibet modo Christum quem semel confessus abjurarit. Tribus annis inter audientes sint, et postea cum catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam percepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris et diaconibus quos solo mortis suae tempore reconciliandos esse jam duximus. Caeteros, id est seu clericos, sive monachos, seu laicos utriusque sexus personas, quos violentia periculis coactos iterationem baptismatis subisse constiterit, vel qui aliquo commento hujus se facinoris piaculo dixerint non teneri, his poenitentiam per triennium durare decrevimus, et per manus impositionem ad societatem recipi eos sacramenti V. Illo per omnia custodito, ne ex eis unquam qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica, aut 232 baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numero sunt recepti, quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre judicium, quisquis hoc violaverit antistitum, vel qui non removerit eum quem ex eis ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit. VI. Curandum vero maxime et omni cautela est providendum, ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio, et litteris, aut in parochia presbyter, aut episcopus in civitate suscipiat. Quod si aliqua dissimulatione negligitur, culpa tangit etiam clerum qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit, commoratur. His itaque rite dispositis et Ecclesiarum vestrarum ad notitiam nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid et quod praeterire nos potuit, fuerit revelatum, secundum beatum apostolum Paulum, tacente priore fideliter insinuet, quia Spiritus ubi vult spirat, maxime cum sua causa tractatur, nec nos pigebit audire. Et si quae sunt omissa, non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare. Deus custodiat vos, dilectissimi fratres. Data Idus Martii, Divanio et Sinidio IV cc. consulibus. Epistola ejusdem ad Acacium Constantinopolitanum episcopum, qua eum condemnat propter Euthycianorum communionem. FELIX episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae ACACIO.

Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et in venerabilis concilii Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie vindicasti, haereticos et pervasores, atque ab haereticis ordinatos, et quos ipse damnaveras, atque ab apostolica sede petisti damnari, non modo communioni tuae recipiendos putasti, verum etiam aliis Ecclesiis, quod nec de catholicis fieri poterat, praesidere fecisti, atque etiam honoribus quod non merebantur, auxisti. Testatur hoc Joannes, quem a catholicis Apamiae non receptum, pulsumque de Antiochia. Tyriis praefecisti, et Humerius tunc de diacono ejectus atque Christiani nominis appellatione privatus, a te etiam in presbyterii provectus officium; et quasi haec minora tibi viderentur, in ipsam doctrinae apostolicae veritatem ausus tuos et superbiam tetendisti, ut Petrus quem damnatum a sanctae memoriae decessore meo ipse retuleras, sicut testantur annexa, beati Evangelistae sedem te jubente rursus invaderet, et fugatis orthodoxis episcopis, et clericis suis procul dubio similes ordinaret, pulsoque eo qui illic fuerat regulariter constitutus, captivam teneret Ecclesiam. Cujus tibi adeo grata persona est, et ministerium ejus acceptum, ut episcopos et clericos plurimos orthodoxos tunc Constantinopolim venientes detegaris affligere, et apocrisiarios ejus confovere, atque anathematizantem eumdem Petrum Chalcedonensis decreta concilii, et violantem sanctae memoriae Timothei sepulturam, sicut ad nos certiores nunc quoque nuntii detulerunt, per Messenum et Vitalem crederes excusandum, nec eum laudare desineres, et multis efferre praeconiis, ita ut damnationem ipsius quam ante retuleras, veram non fuisse jactares. Tantum autem perseveras in hominis defensione perversi, ut quondam episcopos, nunc vero honore et communione privatos, Vitalem atque Messenum, quos ad ejus expulsionem specialiter miseramus, sublatos custodiae passus fueris mancipari, et ad processionem quae tibi cum haereticis habetur, exinde productos, sicut eorum professionibus patefactum est ad haereticorum tuamque communionem contempta, quae vel gentium jure servari debuit, legatione pertraheres, praemiisque corrumperes, et in laesionem beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerant, non solum inefficaces redire faceres, sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata monstrares. In quorum deceptionem tuam nequitiam prodidisti, et a libello fratris et coepiscopi mei Joannis, qui te gravissimis objectionibus impetivit, in apostolica secundum canones respondere diffidens, abjecta firmasti; Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis necessitate faciente servis subsecutum indignum tuis censuisti oculis. Eos quoque tecum litteris communicare testatus quos constat haereticos. Quid enim sunt aliud qui post obitum sanctae memoriae Timothei ad Ecclesiam sub Petro redeunt, vel qui se ex catholica eidem tradiderunt, nisi quod Petrus qui ab universa Ecclesia, atque a te fuerat judicatus? Habe ergo cum his quos libenter amplecteris portionem, et sententia praesenti quam per tuae tibi direximus Ecclesiae defensorem, sacerdotali honore et communione catholica, necnon etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce sancti Spiritus judicio, et apostolica per nos auctoritate damnatus, nec jam anathematis vinculis eruendus.

Felix papa Zenoni.

Dilectissimo fratri Zenoni Felix episcopus. Filius meus, vir clarissimus Terentianus ad Italiam dudum veniens dilectionis tuae singularis exstitit praedicator talemque te esse vulgavit, qui ita Christi gratia redundares, ut inter mundi turbines gubernator Ecclesiae praecipuus appareres. Quapropter, frater charissime, cum ad provinciam commearet, seduleque deposceret nostras ad dilectionem tuam litteras destinare, gratanter annuimus, quia et dignum Deo sermone complecti cuperemus antistitem, et per eum maxime vellemus id fieri cujus nobis fuerat laudibus intimatus. Quamvis ergo sanctis operibus ex omni parte praedictam fraternitatem tuam vir praefatus astruxerit, multumque fiduciae de tua benevolentia teneret, tamen aequum est, ut quod desiderabat magnopere consequatur, quatenus qui tuis olim gratus est animis, contemplatione nostri reddatur acceptior, simulque materna et sacerdotali consolatione foveatur, peregrinationisque praesidium pastorali pietate reperiat, ut vestrae dignitatis affectu appareat apud sinceritatem vestram, nostram quoque, non minimum salutaris valuisse colloquium, Deus te incolumen custodiat, frater charissime. Celius felix episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae subscripsi. Data V Kalendarum Augusti, Venantio II consule. Simul septem et sexaginta episcopi absque papa subscripserunt.