Jump to content

Collectio decretalium/CXIX

Checked
E Wikisource
 CXVIII CXX 


INCIPIUNT DECRETA GREGORII PAPAE. De trina mersione baptismatis.

Reverendissimo et sanctissimo fratri LEANDRO coepiscopo GREGORIUS servus servorum Dei.

Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem nisi pastoralis curae ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat quam aliquid dicere. Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelliget, quando ei negligenter loquor quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac fatiscentem navem quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex diverso fluctus irruunt. Nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt. Nunc a tergo tempestas insequitur, interque omnia turbatus cogor modo inter ipsas undarum moles navem dirigere, modo curvato navis latere minas fluctuum ex obliquo declinare. Sed ingemiseo, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, tempestate fortiter obviante, jam prae putredine naufragium tabulae sonant; flens reminiscor quod perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum eventis adversantibus tenere non possum. Si ergo me, frater charissime, diligis, his tuae mihi orationis in fluctibus manum tendas, quo laborantem me adjuves, quia ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas. Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meum quod communem filium gloriosum Reccaredum regem ad catholicam fidem integerrima agnovi devotione conversum. Cujus dum mihi per scripta vestra mores exprimitis, amare me etiam quem nescio fecistis. Sed quia antiqui hostis insidias scitis, quoniam bellum durius contra victores proponit, nunc erga eumdem filium nostrum vestra solerter sanctitas vigilet, ut bene coepta perficiat, nec se de perfectis bonis operibus extollat, ut fidem cognitam vitae quoque meritis teneat, et quia aeterni regni cujus sit, operibus ostendat, quatenus post multa annorum curricula de regno ad regnum transeat. De trina vero mersione baptismatis nihil responderi verius potest quam quod ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur.

Item ad Leandrum Spalensem episcopum. Sanctitatis vestrae suscepi epistolam solius charitatis calamo scriptam; ex corde enim lingua tinxerat quod in chartae pagina refundebat. Boni autem sapientesque viri cum legeretur adfuerunt, quorum statim in compunctione viscera commota sunt. Coepit quisque amoris manu in suo corde te rapere, quia in illa epistola tuae mentis dulcedinem non erat audire, sed cernere. Accendebantur et mirabantur singuli, atque ipse ignis audientium demonstrabat qui fuerit ardor dicentis; nisi enim prius in se faces ardeant, alium non succendunt. Ibi igitur vidimus quanta charitate tua mens arserit quae sic et alios accendit. Vitam vero vestram, cujus ego semper cum magna veneratione reminiscor, minime norant, sed eis altitudo vestri cordis patuit ex humilitate sermonis. Vitam autem meam cunctis esse imitabilem illa vestra epistola loquitur. Sed quod non est ita ut dicitur, sit ita quia dicitur, ne qui non solet mentiatur. Ad haec autem breviter cujusdam veteris mulieris verba loquor: « Nolite me vocare Noemi, id est, pulchram, sed vocate me Maram, quia amaritudine plena sum (Ruth. I, 20); » neque, bone vir, hodie ego sum ille quem nosti. Omnino, fateor, exterius proficiendo interius cecidi, meque de eorum numero esse pertimesco, de quibus scriptum est: « Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). » Cum allevatur enim dejicitur qui honoribus proficit, et moribus cadit. Ego enim vias mei capitis sequens, summopere esse decreveram opprobrium hominum, et abjectio plebis atque in ejus sortem currere, de quo rursum per Psalmistam dicitur: « Ascensus in corde ejus disposuisti in convalle lacrymarum, » ut videlicet tanto vehementius intus ascenderem, quantum per vallem lacrymarum foris humilius jacerem. At nunc multum deprimit honor onerosus, curae innumerae perstrepunt, et cum sese ad Deum animus colligit, hunc suis impulsibus quasi quibusdum gladiis scindunt, nulla cordis quies est; prostratum in infimis, et suae cogitationis pondere depressum aut rara valde, aut nulla hunc in sublimibus penna contemplationis levat. Torpet ignavia mens, et circumlatrantibus curis temporalibus jam pene ad stuporem deducta cogitur, modo terrena agere, modo etiam carnalia dispensare; aliquando vero fastidio exigente compellitur quaedam etiam cum culpa disponere. Quid multa loquar? Victa suo pondere sanguinem sudat; nisi enim sanguinis nomine culpa censeretur, Psalmista non diceret: « Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). » Cum vero culpas culpis jungimus, hoc quoque quod per alium prophetam dictum est, implemus: « Sanguis sanguinem tetigit (Ose. IV, 2). » Sanguis enim sanguinem tangere dicitur, cum culpa culpae adjungitur, ut iniquitatis cumulus multiplicetur. Sed inter haec per omnipotentem Deum deprecor in perturbationis fluctibus elapsus, tuae orationis manum sentiam. Etenim quasi prospero flatu navigabam cum tranquillam vitam in monasterio agerem, sed procellosis subito motibus tempestas in sua perturbatione me rapuit, et prosperitatem itineris amisi, quia quiete perdita, mentis naufragium pertuli. At nunc in undis versor, et tuae intercessionis tabulam quaero, ut qui navi integra dives pervenire non merui, saltem post damna ad littus per tabulam reducar. De podagrae vero molestia sanctitas vestra, ut scribit, affligitur, cujus dolore assiduo et ipse vehementer attritus sum; sed facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur quaeque fecimus ad memoriam delicta revocamus, atque et non jam flagella, sed dona esse conspicimus, si quae carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgantur. Praeterea ex benedictione beati Petri apostolorum principis pallium vobis transmisimus ad sola missarum solemnia utendum. Quo transmisso valde debui qualiter vobis vivendum esset admonere, sed locutionem supprimo, quia verba moribus anteitis. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. Ego autem quanta occupatione deprimor et debilitate, brevis testatur epistola, in qua et ei quem multum diligo parum loquor. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.

Ad Recarredum regem Visigothorum. 1. De laude ejusdem principis quod per eum ad catholicam fidem gens Gothorum conversa est. 2. De muneribus beato Petro apostolo a memorato principe missis. 3. De constitutione ejus adversus Judaeos quod auri dono non sit corrupta. 4. Ut principes humilitatem habeant cordis. 5. Ut principes castitati corporis studeant. 6. Ut principes moderati et mites erga subjectos existant. 7. De clave ostioli beati Petri, et de cruce Domini missa, sive de pallio beato Leandro episcopo directo. Gloriosissimo atque excellentissimo filio RECCAREDO regi Gothorum atque Suevorum GREGORIUS servus servorum Dei.

CAP. I. Explere verbis, excellentissime fili, non valeo quantum tuo opere, tua vita delector. Audita quippe novi diebus nostris virtute miraculi, quod per excellentiam tuam cuncta Gothorum gens ab errore Arianae haereseos in fidei rectae soliditatem translata est, exclamare cum propheta libet. « Haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11). » Cujus enim vel saxeum pectus hoc opus tanto opere cognito non statim in omnipotentis Dei laudibus atque in tuae excellentiae amore mollescat? Haec me, fateor, quae per vos acta sunt, saepe convenientibus filiis meis dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat; haec me plerumque etiam contra me excitant, quod piger ego et inutilis tunc inerti otio torpeo, quando in animarum congregationibus pro lucro coelestis patriae reges elaborant. Quid itaque ego in illo tremendo examine Judici venienti dicturus sum, si tunc illuc vacuus venero ubi tua excellentia greges post se fidelium ducet, quos modo ad vere fidei gratiam per studiosam et continuam praedicationem traxit? Sed est mihi, bone vir, hoc in Dei munere magna consolatio, quia opus sanctum quod in me non habeo, diligo in te, cumque de bonis actibus tuis magna exsultatione gaudeo, ea quae per laborem tua sunt, mea per charitatem fiunt. De conversione igitur Gothorum in vestro opere, et nostra exsultatione libet cum angelis exclamare: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). » Per vos enim ut aestimo nos gratiarum amplius omnipotenti Domino debitores existimus, quia etsi vobiscum nihil egimus, vestro tamen operi congaudentes participes sumus. II. Beatus vero Petrus apostolorum princeps quam libenter munera excellentiae vestrae susceperit, ita cunctis liquet, ut debita vestra testantur. Scriptum quippe est: « Vota justorum placabilia (Prov. XV, 8), » neque enim in omnipotentis Dei judicio quid datur, sed a quo datur, aspicitur. Hinc est enim quod scriptum est: « Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain autem, et ad munera ejus non respexit (Gen. IV, 4); » dicturus quippe quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. Vestra itaque oblatio quam sit 275 grata ostenditis, quia daturi vestra prius ex conversione gentis subditae animum cum munere dedisti. Quod vero transmissos abbates, qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant, in mari, dicitis fatigatos ex ipso itinere, ad Hispanias remeasse, non munere vestra repulsa sunt quae postmodum venerunt, sed eorum qui transmissi fuerant constantia est probata, ut scirent sancto desiderio objecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mente minime lassari. Adversitas enim quae bonis votis objicitur, probatio virtutis est, non judicium reprobationis. Quis enim nesciat quam prosperum fuit, quod beatus Paulus apostolus praedicaturus ad Italiam veniebat? Et tamen naufragium pertulit, sed navis cordis in fluctibus integra stetit. III. Praeterea indico quia de vestro opere crevit in laudibus Dei hoc quod de dilectissimo filio meo Probino cognovi, quia cum vestrae excellentiae constitutionem quamdam contra Judaeorum perfidiam dedisset, hi, de quibus probata fuerat, rectitudinem mentis vestrae inflectere, pecuniarum summam offerendo, moliti sunt, quam excellentia vestra contempsit, et omnipotenti Deo placere quaerens auro innocentiam praetulit. Qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit, cui dum concupita aqua de cisterna Bethlemitica quae inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset oblata, protinus dixit: Absit a me ut sanguinem istorum hominum bibam (II Reg. XXIII, 16, 17). Quam quia fudit, et bibere noluit, scriptum est: « Et libavit eam Domino (Ibid., 16). » Si igitur ab armato rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo rex obtulit, qui pro amore illius non aquam, sed aurum accipere contempsit. Itaque, fili excellentissime, fidenter dicam, quia libasti aurum Domino quod contra eum habere noluisti. IV. Magna sunt haec et omnipotentis Dei laudibus referenda. Sed inter haec vigilanti sunt studio antiqui hostis insidiae cavendae, qui quanto majora in hominibus dona conspicit, tanto haec auferre subtilioribus insidiis exquirit, neque enim latrunculi in via capere viatores vacuos expetunt, sed eos qui auri vascula vel argenti ferunt; via est quippe vita praesens, et tanto cuique necesse est ut insidiantes spiritus caveat, quanto majora sunt dona quae portat. Oportet ergo excellentiam vestram in tanto hoc de conversione gentis subditae munere quod accepit, summopere custodire primum humilitatem cordis, ac deinde munditiam corporis. Cum enim scriptum sit: « Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 14), » profecto liquet, quia ille veraciter alta amat qui mentem suam ab humilitatis radice non desecat, saepe namque malignus spiritus ut bona destruat, quibus prius adversari non valuit ad operantis mentem post peractam operationem venit, eamque tacitis cogitationibus in quibusdam suis laudibus excutit, ita ut decepta mens admiretur ipsa quam sint magna quae fecit; quae dum per occultum tumorem apud semetipsam extollitur, ejus qui donum tribuit gratia privatur. Hinc enim est quod per prophetae vocem contra superbientem animum dicitur: « Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo (Ezech. XVI, 15); » fiduciam quippe animae in pulchritudine sua habere est in semetipsa de justa operatione praesumere. Quae in suo nomine fornicatur, quando in hoc quod recte egit non Conditoris laudem dilatare appetit, sed opinionis gloriam requirit. Hinc rursum per prophetam scriptum est: « Quo pulchrior es descende (Ezech. XXXII, 19). » Anima etenim unde est pulchrior inde descendit, quoniam ex virtutis decore quo exaltari apud Dominum debuit, ab ejus gratia per suam elationem cadit. Quid ergo in his agendum, nisi ut malignus spiritus, cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, semper nos ad memoriam nostra mala revocemus, quamvis et nostra cognoscamus esse quae peccando fecimus, solius omnipotentis Dei munera, cum peccata declinamus? V. Custodienda quoque est munditia corporis in studiis bonae actionis, quia juxta vocem praedicantis Apostoli, « Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). » Qui rursus ait: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra (I Thess. IV, 3), » quam sanctificationem dixerit ostendens protinus adimplevit, « ut abstineatis vos a fornicatione, et sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, et non in passionibus desiderii (Ibid. IV, 5). » VI. Ipsa quoque gubernacula erga subjectos magno sunt moderamine temperanda, ne potestas menti subrepat. Tunc enim regnum bene regitur, cum regnandi gloria animo non dominatur. Curandum quoque est ne ira subrepat, faciatque citius omne quod licet. Ira quippe etiam cum deliquentium culpas exquirit, non debet menti quasi domina praeire, sed post rationis tergum velut ancilla famulari, ut ad faciem jussa veniat. Nam si semel possidens mentem coeperit, justum esse reputat, etiam quod crudeliter facit. Hinc enim scriptum est: « Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20); » hinc rursum dicitur: « Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Ibid., 19). » Haec autem vos, auctore Deo, omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris actibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis quando vobis admonens additur, jam non soli faciatis. Omnipotens autem Deus in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione vos protegat, vobisque et praesentis vitae prospera. et post multa annorum curricula, aeterna concedat. VII. Clavem vero parvulam a sacratissimo beati Petri apostoli corpore pro ejus benedictione transmisimus, in qua inest ferrum de catenis inclusum, ut quod collum illius ad martyrium ligaverat, vos ab omnibus absolvat. Crucem quoque latori praesenti dedimus vobis ferendam, in qua lignum Dominicae crucis inest, et capilli beati Joannis Baptistae, ex qua semper solatium nostri Salvatoris, per intercessionem praecursoris ejus habeatis. Reverendissimo autem viro Patri, et coepiscopo nostro Leandro pallium a beati Petri apostoli sede transmisimus, quod ex antiqua consuetudine, et vestris moribus, et ejus bonitati atque dignitati debebamus. Item, epistola ejusdem ad Secundinum inclusum. Dilectissimo fratri SECUNDINO, servo Dei, incluso, GREGORIUS, servus servorum Dei.

Dilectionis tuae litteras suscepi, quae in meo sensu amoris melle conditae sapuerunt. O quanta aspiratione vitae plena sunt, quae per gratiam Spiritus proferuntur! Non in eis cultus eloquentiae, non verborum typus apparebant, sed sola veritatis atque charitatis radicem tenentia per omne quod locuta sunt coelestis patriae amore flammabant. In eis vero tua me dilectio petere studuit, ut ad hanc libellum exhortatorium scribere studerem. Sed scire te necesse est, fili charissime, quia tantis podagrae doloribus, tantisque curarum tumultibus premor, ut quamvis unquam me aliquid fuisse reminiscar, valde tamen me videam non esse quod fuerim. Quod autem se tua charitas ultra aetatem quinquagenariam adhuc juvenilibus desideriis asserit subjacere, in hoc quoque divini oraculi imples praeceptum, quo scriptum est: « Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). » Nec tamen dubito majores te hostis callidi insidias perpeti, qui majora contra eum bella praeparasti. Tanto quippe ille deceptionis molimina ardentius exquirit quanto te coelesti patriae ferventius inhiare cognoscit. Etenim nos quidem, qui vitam cum pluribus ducimus, etsi formidolosi ac timidi, tamen, quia contra antiquum hostem bella proposuimus, quasi in acie stamus. Vos autem, qui solitariam vitam ducitis, et quid aliud quam quia monachos dixerim, qui etiam fervore virtutis ante aciem exire festinatis? Cur ergo eum singulariter hostis non impetat a quo se impeti singulariter exspectat? Et nos quidem, qui inter homines vivimus, saepe per hominem a callido hoste tentamur; vos autem qui jam vitam praesentem extra hominum frequentiam ducitis, et tanto majora certamina pati necesse est, quanto ipse ad vos magister tentationum accedit. Neque enim vacare orationibus ac laudibus Dei sine aliqua interruptione temporis potestis, quia etsi intentio continue prompta est, ipsa tamen humanitatis infirmitas in semetipsam relabitur, ut aliquando fessa jaceat, atque ab studii sui exercitatione torpescat. Antiquus vero hostis mox ut otiosam mentem invenerit, et ad eam sub quibusdam occasionibus locuturus venit et quaedam, ei de gestis praeteritis ad memoriam reducit, audita quondam verba indecenter cogitatione resonat, et si qua dudum turpiter acta sunt, eorum species oculis cordis opponit, ut, quam de praesentibus non valet inquinare, de malis transactis violet; et decepta mens saepe in dilectionem reparat, unde diu se jam per poenitentiam afflixit, ita ut vere cum Psalmista dicat: « Computruerunt et corruptae sunt cicatrices a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). » Cicatrix quippe figura est vulneris, sed sanati. Cicatrix ergo ad putredinem redit, quando peccati vulnere, quod jam per poenitentiam sanatum est, in delectationem sui animus concutitur. Saepe namque quod fecimus, per hostis callidi insidias oculis cordis videmus. Cumque insensibiliter in hoc delectatio subrepit, quamvis jam plangat quod fecerit, taedet tamen infelicem animum quaedam fecisse quae plangat. Hae sunt cordis nostrae tenebrae, quas in hac vita, volentes, nolentes, sustinemus. Quis contra haec quaerendus est, nisi « adjutor in opportunitatibus in tribulatione? (Psal. IX, 10.) »

Valde autem libenter accepi quod tua me charitas de sua dubitatione requisivit, an Orientis Ecclesiae fidem atque doctrinam sanctae memoriae Leonis sequantur, an forte earum sensus inter semetipsas pro trium capitulorum defensione divisus sit, unde certam dilectionem tuam esse desidero, quia praedictae sanctissimae Orientales Ecclesiae uno sensu, una doctrina, fidem ejusdem sanctae memoriae Leonis tenent, et sanctam Chalcedonensem synodum ita nobiscum custodiunt atque venerantur, ut nullus episcopus esse reputetur, qui ejusdem synodi defensor sectatorque non fuerit. Hinc est enim ut, quoties in quatuor praecipuis sedibus antistites ordinantur, synodales epistolas vicissim mittant, in quibus se sanctam Chalcedonensem synodum cum aliis generalibus synodis custodire fateantur, sicut et nos aversamur atque anathemate plectendos ducimus, si quis de fide ejusdem synodi aliquid imminuere, vel aliud in ea addere praesumit. Nam synodus quae postea generaliter facta est, idcirco a nobis custoditur, quia ejusdem synodi sequax in omnibus illius honorem auctoritatemque custodit. Unde necesse est ut dulcissima mihi dilectio tua in id quod praecipue in sanctis moribus vivit, quod se per abstinentiam affligit, quod doctrinae Dei vehementius insistit, hoc studiosius cogitet, ne errorem schismaticorum sequens, a sancta universalis Ecclesiae communione divisa possit inveniri. Et quid tot labores proderunt, si in unitate fidei inventi non fuerint, qui ante omnipotentis Dei oculos in bonis actibus animam praecipue custodiunt? Hinc enim dicitur: « Una est columba mea (Cant. VI, 8). » Hinc iterum Dominus ad Moysen ait: « Est locus penes me, et stabis supra petram (Exod. XXXIII, 21). » Quis est locus qui non sit Domini, dum cuncta in ipso, per quem creata sunt, continentur? Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua velut supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur. De quo loco subjungitur: « Tunc videbis posteriora mea (Ibid., 23), » in petra enim, id est, sancta 276 Ecclesia stantes, Dei posteriora videbimus, quando ea, quae in fine promissa sunt, coelestis patriae gaudia contemplabimur; perversi autem homines, qui trium capitulorum occasione reperta, ecclesiasticam disciplinam fugiunt, de suis carnalibus actibus reprehendi pertimescunt, et subesse sedi apostolicae nolunt, et nos quasi de fide reprehendunt quam ipsi nesciunt. Et dum neque in fide recti sunt, neque in bonis operibus intenti, student ut certare pro fide videantur. Sicque quotidie deteriores fiunt, dum in eis culpa grossescit. Qui quasi de zelo fervoris fieri etiam laudabiles appetunt, sed juxta quod scriptum est: « Ex operibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20); » vitam eorum tua charitas ostendat, et meritum intentionis aspiciat. Ut enim dilectioni tuae de eadem re breviter loquar, tota Chalcedonensis synodus usque ad definitionem fidei et prolationem canonum de generalibus causis locuta est. Nam, post probationem canonum, specialia episcoporum certamina sopire curavit.

Epistolam vero, quam in ea reverendissimus Ibas denegat suam, quam in extrema parte synodi jaceat, cognoscis, quae videlicet epistola Nestorium inauditum, et inquisitione non facta damnatum asserit; Cyrillum vero in Apollinaris dogma cecidisse suspicatur. Et, si totus superior textus praedictae synodi legitur, quantum haec epistola eidem synodo adversatur invenitur, quia, scilicet sancta synodus et Nestorium, sicut est, haereticum denuntiat, et beatum Cyrillum Patrem catholicum veneratur. Epistola ergo, quae illum defendit qui a synodo damnatus est, et eum accusat qui a synodo veneratus est, procul dubio definitioni sanctae synodi probatur adversari. Qui enim tantorum Patrum definitam non servant sententiam procul dubio adversantur Ecclesiae. Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit ut tibi sacerdotali officio post lapsum resurgendi scriberemus, dum dicit de hoc canonum diversorum legisse diversas sententias, alias resurgendi, alias nequaquam posse. Ideo nos generales synodos a Nicaena incipientes, cum reliquis quatuor veneramur; quia, ipsam sequentes, in cunctis sententiis unanimes concordant; quia et nos praecedentes nos Patres sequimur; quia, auctore Deo, a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes usque in quartum altaris ministrum, hanc formam sequendam cognoscimus, ut qui minor est major ei praecedat; sed sicut honore, ita et in crimine, et quem major sequitur culpa, majore implicetur vindicta, et post poenitentiam credatur esse fructuosa. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non tollere? aut domum construere, et non illic habitare? Post dignam satisfactionem credimus redire posse ad honorem, Propheta dicente: « Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat? » (Psal. XL, 9.) Et qui adversus est non revertetur? Idem quoque ait: « Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. XXXIII, 12). » Unde Psalmista: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 12, 13). » Cum enim petiit, ne ab eo projiceretur, prolapsi culpa, quod alienam rex et propheta simul rapuisset uxorem, tremefactus expavit. propheta, indicante flagitium suum, unde poenitentiam agens addidit: « Redde mihi laetitiam Salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Ibid., 14). » Si enim dignam Deo poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait enim: « Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Ibid., 15). » Cum enim peccata sua prospexit Propheta mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando curare aliena. Et sacrificium de semetipso offerre Deo studuit, cum dicebat: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ibid., 19). » Ad haec ista suffecerant, sed omnis sententia quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, facilius creditur, de hoc enim propheta dicit: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); » et hoc peccantibus dicitur: « Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in oblivione traduntur (Ezech. XVIII, 21, 22). » Si enim Redemptor, qui peccatores minime perdere, sed justificare venit (Luc. IX, 56) in oblivione peccantes non derelinquit, quis hominum condemnandos reservat, cum Apostolus dicat: « Si Deus justificat, quis est qui condemnet? » (Rom. VIII, 33, 34.) Ad fontem misericordiae recurrentes, Evangelicam referamus sententiam: « Gaudeo, inquit, magis super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). » Et ovem perditam, nonaginta novem non errantibus relictis, humero reportatam dicit (Ibid., 4, 5). Si ovis errans post inventionem ad ovile humero reportatur, cur post poenitentiae poenam ad Ecclesiae ministerium peccator non revocetur? Quid enim est gravius carnale delictum admittere, sine quo in multis pauci inveniuntur, an Dei Filium timendo negare? in quo uno ipsum beatum Petrum, apostolorum principem, ad cujus nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus, sed post negationem poenitentia secuta, et post poenitentiam misericordia data (Luc. XXII, 57-61), quia illum ab apostolatu non depulit, quem ante se ipsum negare praedixit (Matth. XXVI, 75). Tibi haec, fili charissime, dicta sufficiant, ut illum quem conspicis fletu delicta delere, in conspectu divinitatis non dubites misericordiam consequi, quia nullum peccantem conversum despicit qui peccatores redimere venit.

Quod imaginem illius, quem colis, tibi dirigendam, per Dulcerium, diaconem tuum, rogasti, valde nobis tua postulatio placuit, quia illum in corde tota intentione quaeris, cujus imaginem prae oculis habere desideras. Ut visio corporalis quotidiana reddat exoptatum, et, dum picturam vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem videre desideras, ab re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus. Sic homo, qui alium ardenter videre desiderat, atque ex more sponsam amando desiderat, atque videre conatur, si contingit illam ad balneum ire, aut ad ecclesiam procedere, festinus in via se praeparat, ut de ejus visione hilaris recedat. Scimus quia tu imaginem Salvatoris nostri ideo non petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei ut in ejus amore recalescas, cujus imaginem videre desideras. Et nos quidem, non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum, vel in throno sedentem recordamur. Et dum nos ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducimus, animum nostrum de resurrectione laetificat aut de passione mulcet. Ideoque direximus tibi surtirias duas, imaginem Salvatoris, et sanctae Dei genitricis Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli continentes, per supradictum filium nostrum diaconem, et unam crucem et clavem, pro benedictione, a sanctissimo corpore Petri apostolorum principis, ut per eum sis ab hoste maligno defensus, cujus per sanctum lignum te esse munitum credis, et ex eo te protegat qui juveniles affectiones tibi suggerit. Recordare ut, in bonis tuis actibus perseverans, alios in ejus accendas amore propter quem solitarium te fecisti habitare, ut vitae hujus mala quaeque in corde inimicus suggerit retroacta, mentis provectibus quasi facibus inardescas, pro cujus amore vitam etiam velis finire, ipse quoque te protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere, Jesus Christus Dominus noster qui est in saecula.

Item, Gregorius Theotistae patriciae. De discordia sedanda. Magnas omnipotenti Deo gratias agere debemus, quod piissimi et benignissimi imperatores nostri tales de suo genere juxta se propinquos habent, de quorum conversatione nobis omnibus grande sit gaudium. Unde et pro eisdem dominis continue nobis orandum est, ut eorum vita cum suis omnibus, protegente coelesti gratia, per longa tempora tranquilla servetur. Indico autem quod levitate populi tumultum contra vos detractionis exortum quibusdam nuntiantibus cognovi. Qua ex re excellentiam vestram audio fuisse non modice contristatam. Quod si ita est, valde miror, qui cor fixistis in coelo, verba hominum agitent in terra. Beatus etenim Job, cum amici ejus qui ad consolandum eum venerant, in increpatione prosiluissent, ait: « Ecce enim de coelo testis meus et conscius in excelsis (Job XVI, 20). » Qui enim vitae suae in coelo testem habet, judicia hominum pertimescere in terra non debet. Dux quoque bonorum Paulus dicit: « Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Gal. VI, 4). » Si enim aut laudibus laetamur, aut vituperatione frangimur, nostram gloriam non in nobis, sed in aliorum ore posuimus. Et: « Fatuae virgines oleum in vasis suis non sumpserunt; sapientes autem sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus (Matth. XXV, 3, 4); » lampades quippe nostrae bona sunt opera, de quibus scriptum est: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). » Tunc autem oleum in vasis cum lampadibus sumimus, quando de bonis actibus nitorem gloriae non a laudantibus proximis quaerimus, sed haec intra testimonium conscientiae servamus, in omne autem quod de nobis extra dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus. Etsi omnes vituperent, liber est quam conscientia non accusat, quia, et si omnes laudant, liber esse non potest si hunc conscientia accusat. De Joanne Veritas dicit: « Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? » (Matth. XI, 7.) Quod videlicet per negationem dicitur non per confirmationem, cum subditur: « Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Ibid., 8); » quamvis enim juxta veritatem Evangelii Joannes vestimento aspero fuerit indutus (Matth. III, 4), per significationem in mollibus vestiti sunt qui adulationibus ac laudibus delectantur. Negatur autem quia Joannes arundo vento agitata fuerit, quoniam mentis ejus fortitudinem nulla humani oris aura flectebat. Nos enim si laudibus erigimur, vituperationibus humiliamur, arundo vento agitata sumus. Sed absit hoc, absit a corde vestrae excellentiae. Scio qui magistrum gentium studiose legitis, qui ait: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). » Si qua tamen vel parva tristitia ex hac re menti vestrae exorta est, credo quod hoc omnipotens Deus fieri benigne permisit. Neque enim electis suis in hac vita promisit gaudia delectationis, sed amaritudines et tribulationes (Matth. XXIV, 19), ut medicinae more per amarum poculum ad dulcedinem aeternae redeant salutis. Quid namque dicit: « Mundus gaudebit, vos lugebitis? » (Joan. XVI, 20.) Qua spe, qua promissione paulo post subditur: « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferat a vobis (Ibid., 22). » Hinc iterum discipulis dicit: « In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). » Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur. Non suspicor enim Abel esse quem Cain malitia non exercuerit. Boni enim sine malis si fuerint, perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur. Ipsa autem malorum societas purgatio bonorum est. Tres in arca filii Noe fuerunt; unus irrisor patris exstitit (Gen. IX, 22), qui etsi in se benedictus fuerit, maledictionis tamen sententiam in filio suscepit (Ibid., 25). Duos Abraham, priusquam Cethuram uxorem acciperet, filios habuit, sed tamen carnalis ejus repromissionis est filium persecutus. Quod magnus doctor exponit, dicens: « Sicut is qui secundum carnem est, persequebatur eum qui secundum Spiritum, ita et nunc (Gal. IV, 29). Duos Isaac filios habuit, sed unus, qui spiritalis exstitit, ante minas fratris carnalis fugit (Gen. XXVII, 43). Duodecim Jacob filios habuit, sed unum qui rectius vivebat, decem in Aegypto vendiderunt (Gen. XXXVII, 36). In David propheta, quia fuit quod purgari debuisset, actum est ut persecutorem filium pateretur (II Reg, XV, 16). Beatus Job de societate reproborum dicit: « Frater fui draconum, et socius struthionum (Job XXX, 29). » Ad Ezechielem Dominus ait: « Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). » Interdum inter duodecim apostolos unus reprobus mistus est (Joan. VI, 71), ut esset cujus persecutione undecim tentarentur. Apostolorum princeps discipulis loquitur, dicens: « Justum Loth oppressum a nefandorum injuria eripuit; aspectu enim et auditu justus erat, 277 habitans cum eis, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Petr. II, 7, 8). » Paulus quoque apostolus discipulis loquitur dicens: « In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16). » Quia ergo, Scriptura teste, cognovimus in hac vita bonos sine malis esse non posse, de stultorum vocibus excellentia vestra turbari nullatenus debet, et maxime in omnipotenti Deo tunc certa fiducia est quando pro bono opere adversitatis aliquid in hoc mundo recipitur, ut plena merces in aeterna retributione servetur. Unde in sancto Evangelio dicit: « Beati eritis cum adversus vos omne malum dixerint homines, mentientes propter nomen meum (Matth. V, 11). » Qui in consolatione nostra sua in exemplum adducere opprobria dignatus est, dicens: « Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus. » (Matth. X, 25.)

Sunt autem plerique qui vitam bonorum fortasse amplius quam debent, laudant. Et ne qua elatio de laude subrepat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et objurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur. Hinc est quod Doctor gentium se in praedicatione currere testatur, « inter infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 8). » Qui etiam dicit, « ut seductores et veraces (Ibid.) » Si igitur fuerunt, qui malam famam Paulo imponerent, qui hunc seductorem vocarent, quis ergo Christianus debet indignum ducere pro Christo injurias audire? Quantae autem virtutis praecursor nostri Redemptoris fuerit novimus, qui per sacrum eloquium non solum plusquam propheta, sed etiam angelus vocatur (Matth. II, 9, 10); et tamen, sicut ecclesiastica historia testatur, post mortem a persecutoribus corpus ejus incensum est. Sed qui ista de sanctis omnibus Dominus, de ipso sancto sanctorum, id est de Deo, qui pro nobis homo factus est (Joan. I, 14), loquamur, qui ante injuriam, quia daemonia haberet (Joan. VIII, 48), audivit, post mortem vero a suis persecutoribus seductor appellatus est, cum dicerent: « Scimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam (Matth. XXVII, 63). » Quanta autem nos peccatores a lingua vel manibus iniquorum hominum portare necesse est, qui in adventu aeterni judicis judicandi sumus, si et ipse tanta etiam post mortem pertulit qui judex venit. Haec, dulcissima et excellentissima filia, breviter dixi, ne quoties stultos homines tibi derogare cognoscis, qualibet vel parvula mentis tristitia tangaris. Sed quia sedari hoc ipsum stultorum hominum murmur tranquilla ratione potest, peccatum credo, si bonum quod valet fieri negligitur, ut fiat. Nam cum placare insanas mentes atque ad salutem reducere possumus, scandalizare eos minime debemus.

Sunt enim quaedam scandala, quae omnino despicienda sunt, quaedam vero, cum vitari sine culpa non possunt, despicienda non sunt, ne cum culpa serventur. Quod sacro Evangelio praedicante cognovimus, quia, cum Veritas diceret: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit de ore conquinat hominem (Matth. XV, 11); » et discipuli responderent dicentes: « Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt (Ibid., 12), » protinus respondit: « Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur; sinite illos, caeci sunt et duces caecorum (Ibid., 13, 14). » Et tamen cum tributum peteretur, prius rationem reddidit, per quam tributum solvere non deberent, (Matth. XVII, 24), atque illico subjunxit: « Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui prius ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, et sumens, da illum pro me et te (Ibid., 26). » Quid est autem quod de scandalizatis aliis dicitur: « Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum: » et aliis ne scandalizetur, a Domino tributum solvitur, etiam quod non debetur? Quid est quod aliud scandalum esse permiserit, aliud vero venire prohibuit, nisi ut nos doceret et illa scandala quae nos implicant in peccato contemnere, et illa quae placare sine peccato possumus, modis omnibus mitigare? Vestra itaque excellentia potest, protegente Domino, pravorum hominum scandala cum magna tranquillitate declinare. Prius enim a vobis secreto vocandi sunt ac ipsis ratio reddenda, et perversa quaedam capitula quae nos tenere existimant, coram ipsis anathematizanda. Quod si etiam, sicut dicitur, dari anathema ficte suspicantur, et jurejurando firmandum est vos eadem capitula nunquam tenere, nunquam tenuisse. Nec vobis videatur indignum tali eis modo satisfacere, nec de imperiali genere sit contra eos aliquod in vestra mente fastigium. Omnes enim fratres sumus, unius imperatoris potestate conditi, et ejus sanguine redempti, et idcirco fratres nostros quantumlibet pauperes et abjectos in nullo despicere debemus. Certe etenim Petrus potestatem regni coelestis acceperat, ut quod in terra ligaret vel solveret, esset in coelo ligatum vel solutum (Matth. XVI, 19), super mare ambulabat (Joan. XXI, 7), aegrotantes umbra curabat (Act. V, 15), peccantes vero occidebat (Ibid. V, 10), mortuos oratione suscitabat (Act. IX, 40); et quia ex admonitione Spiritus ad Cornelium gentilem fuerat ingressus (Act. X, 19), contra eum a fidelibus quaestio facta est: Cur ad gentiles fuerat ingressus et comedisset cum eis; cur eos in baptismate recepisset (Ibid., 28). Et tamen idem, apostolorum primus, tanta donorum gratia repletus, tanta miraculorum potestate suffultus, querelae fidelium non ex potestate, sed ex ratione respondit, causam per ordinem exposuit, quomodo vas quoddam velut linteum in quo quadrupedia terrae et bestiae, reptilia atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit, vocemque audierit: « Surge, Petre, occide et manduca, » qualiter tres viri venerint, eum ad Cornelium vocantes, qualiter Spiritus sanctus hunc cum eis ire praeceperat, qualiter idem Spiritus sanctus qui venire in baptizatos in Judaea post baptismum consueverat, in gentibus ante baptismum venit (Ibid., 11-48). Si enim, cum a fidelibus culparetur, auctoritatem, quam in sancta Ecclesia acceperat, attendisse respondere poterat, ut pastorem suum oves, quae commissae fuerint, reprehendere non auderent, sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit atque in causa reprehensionis suae, etiam testes adhibuit, dicens: « Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI, 12). »

Si igitur, et pastor Ecclesiae, et apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum in re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus? Ad me etenim, sicut nostis, cum apud vestigia dominorum in regia urbe demorarer, multi ex eis venire consueverant qui de praedictis capitulis accusabantur. Sed, teste conscientia, fateor nunquam in eis aliquid pravitatis, aliquid erroris de his, quae contra eos dicebantur, inveni. Unde et eos opinione contempta familiariter suscipere et magis ab insequentibus defendere curabam; dicebatur namque contra eos quod sub obtentu religionis conjugia solverent, et quia dicerent quod baptisma peccata penitus non auferret; et si de iniquitatibus suis quis poenitentiam in triennium ageret, postmodum ei perverse vivere liceret; et quia si compulsi aliquid de quibus reprehendebantur, anathematizare se dicerent anathematis vinculo nullo modo teneri. Et si qui sunt, qui certissime talia sentiunt, vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt et contraria loquuntur. Si enim dicunt religionis causa conjugia debere dissolvi, sciendum est quia etsi hoc lex humana concessit, lex divina prohibuit. Per se enim Veritas dicit: « Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 9). » Qui etiam ait: « Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Ibid.). » Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est: « Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). » Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa, vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel forte ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro et ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione. Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare, quando certum est quia omnipotens Deus qui minora concessit, majora non prohibuit? Et multos sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse.

Duobus etenim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent: aliquando, ut meritum sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut ante vitae actae culpas detergant. Tres etenim pueri in regis Babylonici obsequio deducti legumina ad vescendum petentes (Dan. I, 12), cibis regiis uti noluerunt (Ibid., 5), non quia culpa esset, si ea quae Deus creavit ederent. Noluerunt ergo sumere ea quae licebat ut per continentiam virtus excresceret. David vero qui alienam conjugem tulerat, et valde pro sua culpa fuerat flagellatus, aquam bibere longe post de Bethleemitica cisterna noluit (II Reg. XXIII, 16).

Quam, cum ei fortissimi milites detulissent, bibere recusavit, eaque fundendo Domino libavit (Ibid.), licebat enim bibere si voluisset, sed qui illicita se cessisse meminerat, laudabiliter et a licitis abstinebat, et qui prius pro culpa sua morientium militum sanguinem fundi non metuit, postmodum, si aquam biberet, etiam pro culpa sua morientium militum sanguinem se fudisse judicavit, dicens: « Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? » (Ibid., 17.) Proinde, cum boni conjuges aut meritum augere desiderant, aut ante actae vitae culpas delere, ut se ad continentiam constringant, et meliorem vitam appetant licet. Si vero continentiam, quam uxor appetit, vir recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum est: « Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir (I Cor. VII, 4). » Si qui vero sunt qui dicunt, in baptismate peccata superficie tenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius, in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere, in quo principaliter ad coelestis munditiae mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus soli illi inhaereat, de quo scriptum est: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). » Certe Rubri maris transitus figura sacri baptismatis fuit (I Cor. X, 2), in quo hostes a tergo mortui sunt, sed alii contra faciem in eremo inventi. Sic quippe omnibus qui in sancto baptismate tinguntur, eorum peccata praeterita omnia laxantur, quia eis velut Aegyptii hostes, a tergo moriuntur. Sed in eremo alios hostes invenimus priusquam ad promissionis patriam pertingamus. Multae nos tentationes fatigant, et ad terram viventium tendentibus iter intercludere festinant. Qui ergo dicit, peccata in baptismate funditus non dimitti, dicat in mari Rubro Aegyptios veraciter non mortuos. Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismate funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas, quam umbra veritatis. In Evangelio Dominus dicit: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Joan. XIII, 19). » Si igitur peccata in baptismate funditus non dimittuntur, neque is qui lotus est mundus est totus. Totus enim mundus dici non potest, cui de peccato aliquid remansit. Sed nemo resistit voci Veritatis, quae ait: « Qui lotus est, mundus est totus (Ibid.). » Nihil ergo ei de peccati sui contagione remanet quem totum fatetur mundum ipse qui redemit. Si qui autem dicunt, de peccato quolibet, et triennio poenitentia agenda est, et post triennium in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec praedicamenta verae fidei, nec sacrae Scripturae praecepta cognoverunt. Contra hos praedicator egregius Paulus dicit: « Qui seminat in carne sua, de carne sua et metet corruptionem (Gal. VI, 8). » Contra hos iterum dicit: « Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8); » ubi discipulis subjungit: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Ibid., 9): » hi quippe in carne sunt qui in carnalibus voluptatibus vivunt. Contra hos dicitur: « Neque corruptio in corruptelam possidebit (I Cor. XV, 50). » Si autem dicunt pauci temporis poenitentiam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte hos pastoris primi sententia percutit, qui ait: « Contigit illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 22). » Magnum est enim contra peccatum virtus poenitentiae, sed, si quis in eadem 278 poenitentia perseveret. Nam scriptum est: « Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X, 22). » Hinc scriptum: « Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus? » (Eccli. XXXIV, 30.) Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vitam justitiae non vivit. Baptizatur ergo a mortuo et iterum tangit eum, qui prava opera, quae se egisse meminit, deplorat, sed se eisdem iterum post lacrymas implicat. Anima ita quaelibet ejusdem mortui lavatione non proficit, quia hoc iterum faciendo quod planxit, nec per lamenta poenitentiae ad rectitudinem justitiae exsurgit. Poenitentiam enim vere agere est commissa plangere, et iterum plangenda declinare. Si qui vero sunt qui dicunt, quia, compulsus quispiam necessitate, si anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt; quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutione sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si legationem ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, ut unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligentur. Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec, quae praediximus, errorum capitula aut praedicare audent aut tacite apud semetipsos tenere, hos procul dubio anathematizamus. Ex omnibus tamen capitulis in eis, sicut praedixi, qui ad me in regia urbe venire consueverant, nullum omnino errorem cujuslibet praedicti capituli agnovi, sed neque fuisse existimo, nam si fuisset agnovissem. Quia vero sunt multi fidelium qui imperitiae zelo accenduntur, et saepe, dum quosdam quasi haereticos insequuntur, haereses faciunt, eorum infirmitati consulendum est, et sicut praedixi ratione ac mansuetudine sunt placandi. Illis quippe sunt similes, de quibus scriptum est: « Testimonium perhibeo de illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). » Vestra itaque excellentia, quae in lectione, in lacrymis atque in eleemosynis incessabiliter vivit, eorum sicut petii imperitiam placare mansuetis exhortationibus ac responsionibus debet, ut non solum de semetipsa, sed etiam de illis gloriam aeternae retributionis inveniat. Haec me dicere vobis nimius amor suasit, quia in vestra laetitia me crescere, et in vestra tristitia me existimo minorari. Omnipotens Deus gratia vos coelesti custodiat, et salva Domini pietate et piissima Domini tranquillitate pro parvulorum dominorum nutrimento vitam vestram longius extendat.

Epistola Gregorii papae ad Augustinum. Reverendissimo et sanctissimo fratri AUGUSTINO, GREGORIUS, servus servorum Dei.

Desiderabilem mihi a te missus Denual religiosus presbyter, attulit nuntium, cum te sospitem narravit; et ex ministerio, pro quo missus est, favente Deo, proficere nuntiavit. Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti quod ager Dominicus qui incultus jacebat, et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit, et fertilem messem protulit fidelitatis. In eisdem litteris quaedam subnexuisti capitula, sciscitando qualiter teneat, vel doceat haec sancta apostolica Romana Ecclesia. Bene satis quia beatus apostolus Petrus, et apostolatus, et episcopatus principium exstitit, et consulenti tibi de statu Ecclesiae non ex nobis quasi ex nobis, sed ex gratia « quae aperit os mutum, et linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21); » qualiter tenere debeas apostolici vigoris doctrina edicimus. Igitur in primis legebatur quota progenies propinquorum matrimonio copuletur, dicimus quod oportuerat quidem quandiu se cognoscunt affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem, sed quia temperantia magis, et praesertim in tam barbara gente placet plusquam districtio censurae, concedendum est, ut post quartam generationem jungantur. Nam quod posuisti, quod si mulier infirmitate correpta non valuerit viro debitum reddere, quid ejus faciat jugalis, bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis, non tamen subsidii opem subtrahat ab illa cui infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit. Presbyter vero vel quilibet sacerdos, si a populo fuerit accusatus, et certi non fuerint testes qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, « cui nuda et aperta sunt omnia (Hebr. IV, 13), » sicque maneat in proprio gradu. Nam de homine qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illa talis reiteratio prohibenda est. In missarum autem solemniis, illud observandum est, quod Dominus noster Jesus Christus sanctis suis tribuit discipulis: accepit namque calicem et dat eis, dicens: « Hic calix novi testamenti est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque sumitis (Matth. XXVI, 28). » Unde congruum non est, duos vel tres calices in altario ponere, cum missarum solemnia celebrantur. De immolativis autem escis consuluisti, si a fidelibus cum supradictum fuerit, vivifice crucis signum ediliceret, an non? Illud sufficit respondere quod beatus Apostolus dicit: « Si quis dixerit: Hoc inmolatum est; nolite edere propter eum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. X, 28). » Addidisti adhuc quod, si Pater vel mater, filium vel filiam intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis, postquam pubertatis impleverint annos, egredi et matrimonio copulari. Hoc omnino evitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur. Enimvero quosdam, absque interrogatione symboli, ab adulteris et indignis presbyteris fassus es baptizatos. In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae, quia, quisquis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus est, rebaptizari eum minime liceat. Non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis hujus gratiae donum percepit, et teneatur quod Apostolus dicit: « Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5), » doctrinam vero spiritalem talibus studiosius ut impertias demandamus.

Incipiunt quaestiones S. Augustini Cantuariensis archiepiscopi, et responsiones Gregorii papae. Interrogatio beati Augustini, episcopi Cantuariensis Ecclesiae, de episcopis qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his, que fidelium orationibus accedunt ad altarium, quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus in ecclesia agere debeat.

Responsio Gregorii. Sacra Scriptura testatur, quam bene te nosse non dubito, et specialiter beati Pauli ad Timotheum Epistolae, in quibus erudire studuit, qualiter eum in domo Dei conversari oportuisset. Mos autem sedis est apostolicae ordinatis episcopis praecepta tradere, ut ex omni stipendio quod accedit, quatuor fieri debeant portiones, una videlicet episcopo et familiae, propter hospitalitatem atque susceptionem; alia clero; tertia pauperibus; quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasteriorum regulis erudita seorsum vivere non debet, a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae, auctore Deo, nuper ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris, in quibus « nullus eorum ex his quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia (Act. IV, 32). » Si qui vero clerici sunt extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de his, de quibus praefati sumus, novimus scriptum, « quod dividebatur singulis, prout cuique opus erat (Ibid., 35), » de eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula tenendum, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus, Deo auctore conservent. Communi vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, cum omne quod superest in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino et magistro omnium docente: « Quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). »

Interrogatio Augustini. Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum diversae consuetudines, et aliter consuetudo missarum in sancta Romana Ecclesia, atque aliter in Galliarum Ecclesiis tenetur?

Responsio Gregorii. Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam, quam valde amabilem te habeat. Sed mihi placet, ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec, quasi in fasciculo collecta apud Anglorum mentes, in consuetudinem depone.

Interrogatio Augustini. Obsecro quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit.

Responsio Gregorii. Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest qualiter valeat corrigi. Sunt enim qui habentes subsidia, furtum perpetrant, et sunt alii qui in hac re ex inopia delinquunt; unde necesse est, ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam levius corrigantur. Et cum paululum districtius agitur, ex charitate agendum est, non ex furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent. Quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus affligunt, habere haeredes quaerunt, et quae possident ipsis servant, quos irati insequi videntur. Haec igitur charitas mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictet, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addis etiam quomodo ea quae furto de ecclesiis abstulerunt reddere debeant. Sed absit ut Ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis quaerat.

Interrogatio Augustini. Si debent duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae.

Responsio Gregorii. Modis omnibus hoc fieri licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur.

Interrogatio Augustini. Usque ad quotam generationem fidelis debeat cum propinquis sibi copulari, et novercis, et cognatis, si liceat copulari conjugio?

Responsio Gregorii. Et quidem terrena lex in Romana republica permittit, ut sive fratris, sororis, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur; sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere, et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat. Nam secunda, quam praediximus, a se omnino debet abstinere. Cum noverca autem miscere, grave est facinus, quia et in lege scripum est: « Turpitudinem patris tui non revelabis (Lev. XVIII, 7). » Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest, sed quia scriptum est: « Erunt duo in carne una (Gen. II, 24), » qui turpitudinem novercae quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelabit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per conjunctionem priorum caro fratris fuerit facta, pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus et sancto martyrio coronatus est (Matth. XIV, 10). Cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est. Sed quia eisdem Dominus noster Jesus Christus dixerat, « ego sum veritas (Joan. XIV, 6) » quia pro 279 veritate Joannes occisus est, videlicet pro Christo sanguinem fudit. Quia vero sunt in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent. huic nefando conjugio dicuntur admisti, ad fidem venientes, admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum agnoscant, tremendum Dei judicium timeant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videamur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt. In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat atque portat, ut saepe malum quod aversatur, portando et dissimulando compescat. Omnes hi qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Si perpetraverunt, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non mentuunt sciendo peccare.

Interrogatio Augustini. --Si longinquitas itineris magna interjacet, ut episcopi non facile valeant convenire, an debeant sine aliorum episcoporum praesentia episcopi ordinari?

Responsio Gregorii. --Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi veniunt, qui in ordinatione ipsi testes assistant? Sed fraternitatem tuam ita volumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas ut in ordinatione episcopi convenire non possint; pastorum quoque aliquorum praesentia, quia valde est utilis, facillime debeant convenire. Cum igitur, auctore Deo, ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam quod in ipsis rebus spiritualibus ut sapienter et mature disponantur, exemplum a rebus etiam carnalibus sumere possumus. Certe enim, dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique vocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo nobiscum in hac speciali ordinatione qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnium ipsi Domino preces pariter fundantur?

Interrogatio Augustini. --Qualiter debemus cum Galliarum atque Britannorum episcopis agere?

Responsio Gregorii. --In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut tua fraternitas ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatensi episcopo debet agere, qualiter si quae sunt in episcopis vitia corrigantur. Qui si forte in disciplina vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentiam in Galliis et ipse tota mente subveniat, et quae sunt Creatoris nostri jussioni contraria ab episcoporum moribus compescat; ipse autem ex auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bonaque tua opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad studium sanctitatis reforma, quia scriptum est in lege: « Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare (Deut. XXIII, 25). » Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quae videtur alteri commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpore moriendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, nec praetermitti possit hoc quod antiqua Patrum constitutio invenit. Britannorum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.

Obsecratio Augustini. --Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris transmittantur.

Concessio Gregorii. --Fecimus quod petisti, quatenus populus, qui in loco quondam S. Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerte non debeat. Mihi tamen videtur, quia si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt, qui se a parentibus passionem ejus audisse fateantur, ita reliquiae quas petistis seorsum condendae sunt, ut locus quo praefatum jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari.

Interrogatio Augustini. --Si praegnans mulier debeat baptizari, aut postquam genuerit, post quantum possit tempus ecclesiam intrare, aut etiam baptizari, ne morte praeoccupetur; quod si genuerit, post quot dies hanc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere; aut post quantum temporis huic vir suus in carnis copulatione conjungi; et, si menstrua consuetudine tenetur, an in ecclesia intrare ei liceat; aut sacrae communionis sacramenta percipere; aut viro suo conjungi permittitur, priusquam lavetur aqua; si ecclesiam possit intrare, vel etiam ad mysterium sanctae communionis accedere. Quae omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta.

Responsio Gregorii. --Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui jam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere, et sentire potuisti, credo quia mea apud te volueris responsione firmari. Mulier enim praegnans, cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, immortalitatem quam acceperant recto Dei judicio perdiderunt, quia idem omnipotens Deus humanum genus culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen per benignitatem suae pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi? in illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus exstinguitur, valde stultum, si donum gratiae contradicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier post quot debeat dies ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus triginta tribus (Lev. XII, 4), pro femina autem sexaginta sex (Ibid. 5) debeat abstineri. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur; voluptas enim carnis non dolor in culpa est, in carnis enim commistione voluptas est. Nam in prolis prolatione gemitus, unde et ipse Dominus primus magister omnium dixit: « In doloribus paries (Gen. III, 16). » Si enim enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenitentiam suam in culpam deputamus. Baptizare autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si periculo mortis urgetur, vel ipsam hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignit eadem hora qua natum est, nullomodo prohibetur, quia sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora, inveniri non valeat qui redimatur. Ad ejus vero concubitum vir suus accedere non debet, quoad usque proles, quae gignitur, ablactetur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant. Quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierint, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa cum inconsuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad mulierem menstruatam accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstrualem patitur, prohiberi ab ecclesia non debet, quia natura ei superfluens in culpa non valet reputari, et per hoc quod invita patitur, justum non est, ut ab ingressu templi privetur. Novimus namque quod mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit (Math. IX, 20, 22)? Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit vestimentum Domini tangere, cur quae menstrua sanguinis patitur ei non liceat Domini ecclesiam intrare. Sed dicis: Illam infirmitas compulit, has vero, de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende enim, frater charissime, quia omne quod in hac carne mortali patimur ex infirmitate naturae est digno Dei judicio per culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassessere ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, et contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamenta quaedam contra aegritudines explorare? Feminae namque et menstruus sui sanguinis fluxus aegritudo est. Si igitur bene praesumpsit, quod vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmatae conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur? Sanctae etenim communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si enim ex magna veneratione percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est etiam ibi aliquo modo culpas suas cognoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa; unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed quod natura tamen ipsa vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo se ipsam qualis per judicium facta sit humana natura cognoscat, et homo qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus. Atque ideo feminae, cum semetipsas considerant, et quae menstrua consuetudine ad sacramentum Dominici corporis et sanguinis accedere non praesumunt, de sua recta consuetudine laudandae sunt. Cum vero percipiendi ex religiosae vitae consuetudine ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in Testamento Veteri exteriora observantur opera, ita in Testamento Novo non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut immunda manducare prohibeat, in Evangelio tamen Dominus dicit: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed ea quae exeunt de ore illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11). » Atque paulo post subjicit, exponens: « Ex corde exeunt cogitationes malae (Ibid., 19), » ubi ubertim judicandum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex polluta cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: « Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I, 15). » Atque mox ejusdem causas coinquinationis annuntians subjungit: « Coinquinata sunt enim eorum et mens et conscientia (Ibid.). » Si ergo ei cibus immundus non est, cui mens munda, cur quod mente munda mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur? Vir enim cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua ecclesiam intrare non debet, sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo praecepit dicens, ut mistus vir mulieri 280 et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare; quod tamen intelligi specialiter potest, quia mulieri vir miscetur, quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem conjungitur, quia nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluptatis videt. Quamvis de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere. Nec haec dicentes culpam deputamus esse conjugium, sed quia ipsa licita admistio conjugis sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas esse sine culpa non potest. Non enim de fornicatione vel de adulterio natus fuerat qui dicebat: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7). » Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii, quem traxit ex radice; in quibus tamen verbis non admistionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem. Commistiones enim sunt multae et licitae ac legitimae, et tamen in earum actu aliquatenus foedamur, sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus. Et cum rectum sit quod agitur, non est tamen approbabile, quod in eis animus perturbatur. Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui dicebat: « Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8); » quia enim, nisi tranquilla mens non valet in contemplatione se ad lucem suspendere, et in ira ipsum oculum turbatum dolebat; quia dum mala acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis est ergo ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat. Legitima ergo carnalis copula oportet ut causa prolis sit, non voluptatis, et carnis commistio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis sua conjuge, non cupidine voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, ipse profecto sive de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis Dominici et sanguinis mysterio suo est judicio relinquendus, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit uri. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent conjuges etiam de sua commistione, quod defleant: hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metus animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat suam uxorem (I Cor. VII, 2); statim subjungere curavit: « Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid., 6). » Non enim indulgetur quod licet et justum est. Quod igitur indulgeri dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus populum abstinere a mulieribus praecepit (Exod. XIX, 15). Et si illic ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei reciperent mulieribus misti non essent, quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt custodire se in carnis munditia debent, ne ipsa inaestimabilis magnitudine mysterii graventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panem propositionis acciperent; quos omnino non perciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur (I Reg. XXI, 4). Tunc autem vir qui post admistionem conjugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta praefinitam sententiam, etiam ecclesiam licuerit intrare.

Interrogatio Augustini. --Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos, sacra mysteria celebrare.

Responsio Gregorii. --Et quidem hunc Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua, ei usque ad vesperum intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen specialiter ad illum populum, spiritaliter autem intelligens, sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus in immunditia, vanis imaginibus in cogitationibus inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat. Et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, aliquando ex cogitatione contigit, aliquando per infirmitatem. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenit, omnino haec illusio non est timenda, quia hanc, animo nesciente, pertulisse magis dolendum est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut exhibere mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere ministerium valeant, illusio pro crapula facta, a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere (ut arbitror) humiliter debet, si tamen animum dormientis turpes imaginationes concusserunt. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur; ipsa mens non rea, nec tamen suo judicio libera, cum se, etsi dormiente corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione dormientis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus videt; etenim a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est ipsa cogitatio utrum in suggestione, an in delectatione, an, quod majus est, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio est quod fit per diabolum; delectatio per carnem; consensus per spiritum: quia cum primum culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit. Et necessarium est magna discretione inter suggestionem, et delectationem atque consensum judicem sui prodere animum. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequitur, peccatum omnino perpetratum non est. Cum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati initium est, in delectatione nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectatione trahat, nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et, cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus, carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: « Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). » Si autem captivus erat minime pugnabat, sed et pugnabat. Quapropter et captivus erat, et captivus non erat, et pugnabat. Igitur legi mentis lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce ita est homo, ut ita dixerim, et captivus et liber; liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.

Incipit synodus Romana habita a Gregorio papa primo. Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, temporibus piissimi ac serenissimi domini Mauricii, et Theodosii Tiberii, Augustorum, ejusdem domini Mauricii imperii anno 13, indictione 13, quinta die mensis Julii, Gregorius papa, coram sacratissimo beati Petri apostoli corpore, cum episcopis omnibus Romanae Ecclesiae et presbyteris residens, astantibus diaconibus, et cuncto clero dixit: In sancta hac Romana Ecclesia, cui divina dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris mysterium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium et eleemosynarum studium vacare congruebat. Unde fit plerumque ut ad sacrum ministerium dum blanda vox quaeritur, quaeri congrua vita negligatur, et cantor, minister Domini, moribus stimuletur, cum populum vocibus delectet. Qua de re praesenti decreto constituo, ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque Evangelicae lectionis officium inter missarum solemnia exsolvant. Psalmos vero ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos, vel si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum venire tentaverit, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit.

Verecundus mos torpore indiscretionis inolevit, ut hujus sedis pontificibus ad secreta cubili servitia laici pueri ac saeculares obsequantur. Et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplo, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, quam tamen, ut dictum est, saeculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est regiminis, habeat testes tales qui veram ejus in secreto conversationem videant, qui ex visione sedula exemplum profectus sumant.

Consuetudo nova in ecclesia hac et valde reprehensibilis erupit, ut cum rectores ejus patrimonii urbana vel rustica praedia jure illis competere posse suspicantur, fiscali more titulos imprimant, atque hoc, quod competere pauperibus aestimant, non judicio, sed manibus defendant.

Et cum per praedicatores suos Veritas dicat: « Nihil per contentionem (Philip. II, 2), » etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcenditur, et res quaelibet, cum aestimatur ecclesiae posse competere, vi tenetur. Proinde praesenti decreto constituo, ut si quis ecclesiasticorum unquam titulos ponere sive in rustico, sive in urbano praedio sua sponte praesumpserit, anathema sit. Et responderunt omne: Anathema sit.

Is autem qui praeest ecclesiae, si hoc vel ipse fieri praecipit, vel sine sua praeceptione factum digna punire animadversione neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit.

Sicut indignos nos per beati Petri apostoli reverentiam mens fidelium veneratur, ita nostram infirmitatem decet semetipsam semper agnoscere, et impensae sibi venerationis onera declinare. Ex amore quippe fidelium hujus sedis rectoribus mos ultra meritum erupit, ut cum eorum corpora humanda deferuntur, haec dalmaticis contegant, easdem dalmaticas, pro sanctitatis reverentia, sibimet partiendas populus scindat, et cum adsint multa sacris corporibus apostolorum martyrumque velamina, et a peccatorum corpore sumitur quod pro magna reverentia reservetur. De qua re praesenti decreto constituo, ut feretrum, quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur, nullo tegmine veletur. Quam decreti mei curam gerere sedis hujus presbyteros ac diaconos censemus. Si quis vero ex eorum ordine hoc 281 curare neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit.

Antiquam Patrum regulam sequens, nihil unquam de ordinationibus accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione chartarum, neque ex ea quam nova per ambitionem simulatio invenit appellatione pastelli. Quia enim ordinando episcopo pontifex manum imponit, evangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis vero hujus epistolam notarius scribit, sicut pontificem manum non decet, quam imponit vendere, ita minister, vel notarius non debet, in ordinatione ejus, vocem suam aut calamum venundare. Pro ordinatione ergo, vel pallio, seu chartis, atque pastello, eumdem qui ordinandus est, vel ordinatus, omnino aliquid dare prohibeo. Ex praedictis rebus si quis aliquid commodi appellatione exigere, vel petere forte praesumpserit, in districto omnipotentis Dei examine reatui subjaceat. Is autem qui ordinatus fuerat, si non ex placito, neque exactus, aut petitus, post acceptas chartas et pallium offerre aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia ejus oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex accipientis ambitu non processit. Multos ex ecclesiastica familia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino mysterio valeant in monasteriis conversari. Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici juris dominium occasionem praebemus. Si vero festinantes, ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, illi invenimur negare quaedam qui dedit omnia. Unde necesse est ut, si quis ex juris ecclesiastici servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus, et si mores illius atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractione servire in monasterio omnipotenti Domino permittatur, et ab humano servitio liber recedat, qui pro divino obsequio districtiorem subire appetit servitutem.

Incipit epistola Felicis Siciliae episcopi sancto Gregorio papae Romanorum directa. Domino beatissimo et honorabili sancto Patri, GREGORIO, FELIX vestrae salutis amator.

Beatissimae vestrae salutis, ac sanctitatis jura penes Deum sunt manifesta, dum praedicationibus scilicet apostolicis, et doctrinae verae fidei cultura universa repleta sit terra, per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia, apostolica institutione fundata et a fidelibus Patribus firmissime roborata. Ad quam omnes beatissimi apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti, populorum agmina convertentes, pie sancteque « de tenebris ad lumen (Petr. II, 9) » de lapsu infidelitatis ad veram fidem, de morte ad vitam homines, divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt. Quorum sanctorum apostolorum vestra fraternitas honoranda sequens merita, et perfectius implens exempla, Ecclesiam Dei morum probitate, et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianisque moribus vigens, quae fieri Deo placita praecipit, studiis pontificalibus indesinenter operatur, et perficit, servans divinae legis praecepta, quia « non auditores legis justi sunt apud Deum, » sicut narrat Apostolus, « sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). » Haec quidem meditantes, perlatum est, sicut a quibusdam Roma venientibus, vos Augustino, consodali nostro, per venerabilem sanctitatem vestram postmodum episcopo Anglorum genti ordinato, et illuc directo, atque Anglis scripsisse, quos olim ad fidem conversos per vos cognovimus, ut quarta progenie conjuncti non separentur. Quae consuetudo dudum in illis, aut in istis partibus, quando una vobiscum ab infantia nutritus atque edoctus fui, non erat, nec in ullis praedecessorum vestrorum decretis aut reliquorum generaliter, vel specialiter Patrum institutis legi, aut hactenus ab ullis sapientibus esse concessum didici, sed semper usque septimum originis suae gradum hoc a sanctis antecessoribus vestris, et caeteris sanctis Patribus, tam in Nicaena synodo quam et in aliis sanctis conciliis congregatis servari debere reperi, et a recte viventibus, ac Deum timentibus hominibus studiose praevideri cognovi. Dum haec nobiscum versabantur, supervenere et alia de quibus necessarium nobis videtur vestram consulere auctoritatem. Devenerunt quippe ad nos tam Benedictus Siracusanae Ecclesiae episcopus, quam et alii fratres nostri equidem lacrymantes ac dicentes per saeculares et laicos nimis se esse turbatos, atque animo afflictos super immoderatis actibus eorum, pro quibus et aliqua merita eis impingebantur. Sunt etiam quaedam ecclesiae in nostra provincia super quarum consecrationibus dubitatur, et tam propter rerum antiquitatem quam et propter earum custodum incuriam, nescitur utrum dedicatae ab episcopis fuerint necne; super quibus omnibus nos a vestra sanctitate, ac vestrae sedis auctoritate instrui precamur. Et utrum ea quae, sicut praediximus, vos praefato consodali nostro Augustino episcopo, et Anglorum genti scripsisse audivimus specialiter eis, in generaliter omnibus scripta sunt scriptis vestris imbui quaerimus, et de hac sive de aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus. Nos enim ea quae legimus, et observari a fidelibus cognovimus non increpando, quod absit vobis significamus, sed quid rationabiliter, et fideliter super his observare debeamus, requirimus. Et quoniam non modicum murmur super hac re nobiscum versatur, quid respondere fratribus, et coepiscopis nostris debeamus, a vobis quasi a capite responsum quaerimus, ne super his ancipites remaneamus, aut murmur ullum tam nostris temporibus quam posteris inter nos, et alios remaneat, rumorque vester, qui semper bonus et optimus fuit, detractionibus laceretur, vel subrodatur, aut nomen vestrum, quod absit, supervenientibus temporibus blasphemetur. Nos autem quae recta sunt auctore Deo humili corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestram religionem in omnibus ut fideles alumni defendentes, a vobis quae recta sunt quaerimus. Scimus enim, ut semper sanctae sedis praesules, primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur, Domini curam gerere, ac de religione et lege vestra assidue cogitare sicut scriptum est: « Beatus vir qui meditabitur in lege Domini die ac nocte (Psal. I, 2). » Quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita. Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi, et justitia Domini sacrosancta, sicut in psalmis dicit Propheta: « Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 30, 31). » non atramento, sed spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. Exstinguatur, oramus, vestris sapientissimis responsis, et auxiliis omnis tenebrarum caligo, ut lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime Pater, et dogmatica definitio omnes ubique laetificans, qua gloriosi sanctae Ecclesiae Patres propria et piissima dogmata, in aeternae vitae firmam haereditatem praedicare noscuntur. Et subscriptio: Incolumem vos, et Deo placitum, sancte Pater Patrum orantem pro nobis, Dominus custodiat in aevum. Amen.

Rescriptum sancti Gregorii papae Felici Siciliae episcopo. Fratri reverendissimo FELICI coepiscopo, GREGORIUS servus servorum Dei.

Caput nostrum, quod est Christus, ad hoc sua membra nos esse voluit, ut per ejus largam charitatem, et fidem unum nos in se corpus efficeret. Cui ita nos adhaerere convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum esse possimus quod dicimur. Ab arce capitis nulla res nos dividat, ne ab eo (si ejus membrum esse refugimus) relinquamur, et velut dejecti de vite palmites arescamus. Ut ergo Redemptoris nostri habitaculum esse mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus, ipse namque ait: « Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). » Exegit ergo dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultis respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae nostris impedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen haec per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius, et investigare committimus. Non enim potest mens attrita oneribus atque importunitatibus praegravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id pertulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae sanctitati velimus denegare, sed ut quod hic minus invenitur, latius inquiratur. Ex tribus enim apostolicam sedem, in qua alitus es et edoctus, capitulis consulendam praedecessorum tuorum sequens exempla, credidisti, id est, de consanguinitatis conjunctione, et de vexatione episcoporum a subditis, et de ecclesiarum dubitatione consecrationum. Quod igitur scripsi Augustino, Anglorum genti episcopo, alumno videlicet ut recordaris tuo, de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora, recederet, specialiter et non generaliter caeteris me scripsisse cognoscas: unde et mihi omnis Romana civitas testis existit. Nec illa intentione illis scripta mandavi, ut post firma radice in fide summe solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est, usque ad septimam generationem conjungantur; sed adhuc illos neophytos existentes saepissime prius eos illicita edocere, et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum qui ait: « Lac vobis potum dedi non escam (I Cor. III, 2), » ista illis modo non posteris, ut supra dictum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat, erueretur, sed coeptum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur. Sane, si in his secus quam debuimus aliquid egimus, non propter ipsam in futurum servandam, sed commiserando actum esse cognoscas. Unde et testem invoco Deum, qui cogitationes omnium novit hominum, « cujus etiam oculis omnia nuda sunt, et aperta (Hebr. IV, 13). » Nam si ea destruerem quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse juste comprobarer, testante Veritatis voce, quae ait: « Omne regnum in se divisum non stabit (Luc. XI, 17), » et omnis scientia, et lex adversum se divisa destruetur; ideoque necesse est ut concorditer omnia statuta sanctorum Patrum nostrorum teneamus, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium bonae devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus, auxiliante Domino, pareamus. O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem, praesentia sibimet exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat! Quam recte praedicator egregius « vinculum perfectionis (Col. III, 14) » vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ligat, ut ab amantis amore dissolvi nequeant! His rite perpensis charitative jam dictis indulsi, nec praeceptum dedi, sed consilium, neque regulam, in his posteris ullis tenendam tradidi, sed de duobus periculis, quod facilius sit vitandum, ostendi. Si igitur in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus, nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur. 282 Quapropter multum cor nostrum magnitudini vestrae congaudet, quod sic vos in vestris actibus studiosos invenimus, ut vos et nostri curam habeatis, et talia suscitando inquirere studeatis, quatenus et talia vobis, non solum apud homines gloriam, sed et apud omnipotentem Deum praemia mercedis inquirant.

Caeterum super vexatione episcoporum, de qua nos consulere voluistis, scimus quia nullis vita praesulum perturbari debeat excessibus, quia valde indignum est ut hi qui throni Dei vocantur, aliqua motione a reliquis vel subditis turbentur; quoniam si David regum justissimus in Saul, quem constabat jam a Domino reprobatum et abjectum esse, manum mittere non praesumpsit (I Reg. XXIV, 7), quanto magis cavendum est, ne manum detractionis, aut vituperatonis, sive indiscretionis, aut dehonorationis quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae, quia eorum vexatio, sive detractio ad Christum pertinet, cujus vice in Ecclesia legatione funguntur (II Cor. V, 20)? Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus ne clanculo, aut publice episcopum suum, id est, unctum Domini detractionibus, aut vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quia pro eo quod pro Moysi famulo Domini propter Aethiopissam detraxit (Num. XII, 1), immundissima lepra multata sit (Ibid., 10). Et aliud Psalmistae: « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV, 15). » Et in lege divina legitur; « Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices (Exod. XXII, 28). » Unde valde praevidendum est subditis tam clericis quam laicis, ne episcoporum, aut praepositorum suorum vitam reprehendere audeant, ne, unde mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt etiam ne, cum culpas praepositorum suorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic eorum prava apud semetipsos dijudicent, ut divino timore constricti ferre sub eis jugum reverentiae non recusent, quoniam facta episcoporum, vel praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda videantur, quoniam a praedecessoribus nostris, et a reliquis multis sanctis statutum fore cognovimus, ut oves pastores suos leviter non reprehendant, nec eos criminari, vel accusare praesumant, quia cum in praepositis nostris delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus (Rom. XIII, 2). Unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: « Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8). » Quapropter admonendi sunt subditi utriusque ordinis viri, ut cum magistrorum facta conspiciunt, ad cor suum redeant, et de eorum increpationibus non praesumant, « quia non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum (Matth. X, 24). » De dedicationum vero ecclesiarum dubitatione super qua nos inter caetera consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus, id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam et de ecclesiarum consecratione dedicationum in dubium habetur, et nec scriptis, nec testibus certa ratio habetur, utrum baptizati, vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint, ut baptizentur tales, ac confirmentur, atque ecclesiae canonicae dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat, quoniam non monstratur iteratum quod non certis indiciis ostenditur rite peractum. Haec nos, adminiculante divina gratia ita tenere cupimus, vobisque ut postulastis tenere et docere mandamus, et ea quae a sanctis Patribus ante nos sunt statuta, non proterve interrumpere, sed fideliter servare mandamus. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur et effectu vos implere tribuat quod velle concessit. Progeniem vero suam unumquemque de his qui fideliter edocti et jam firma radice plantati stant, inconvulsae usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem, nec eam quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit in conjugium ducere ulli profecto Christianorum licet vel licebit, quia incestus est talis coitus, et abominabilis Deo, et cunctis bonis hominibus. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos, et a sanctis Patribus dudum statutum esse legimus a Deo nolumus nos in hac re a caeteris fidelibus reprehendi, quia quod in his illi Anglorum genti indulsimus, non formam dando, sed considerationem, ne Christianitatis bonum quod coeperant imperfectum dimitterent egimus.

Quia ergo hac in re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur, paterna vos dulcedine salutantes, hortamur ut praeposita opportunitatis occasione, in vestra efficacia enixius elaborare studeatis, atque id modis omnibus, ut possibile fuerit omnium studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum auxilio omnium adjuvante Domino compleatis. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sint separandi, usque dum per satisfactionem precibus sacerdotum eidem sanctae Ecclesiae canonice reconcilientur. Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis. Ac si incorrigibiles apparuerint segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Domini salvatoris sententiam, qui inter caetera de peccante in se fratre ait: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit lucratus eris fratrem tuum. Si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). » His ergo et multis aliis sanctorum Patrum auctoritatibus sunt mali a bonis separandi, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: « Periit justus pro injusto (I Petr. III, 18). » Debet enim semper discretio fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correptione purganda, sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta purgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est ut pro multorum salvatione unus condamnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum inter jumenta haec fieri persaepe cognoscimus. Etenim quae scabiem, aut impetiginem habere videntur, separantur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur, vel pereant. Satius ergo ut mali aperte corrigantur, quam pro illis boni pereant. Unde voluimus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum per hoc et praeterita corrigantur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia conaudetur. Cujus vobis adesse praesentiam si haec observabitis, scitote, quia scriptum est: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ero in medio eorum (Matth. XVIII, 20). » Si ergo adesse dignatur, ubi duo vel tres sunt, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum non latet, sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decerminus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerumque, etsi non amore justitiae, metu tamen examinationis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. Hanc, frater charissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus. Certum quippe est, quia si in toto corde praeceptis nos salutaribus occupamus, omnem vitiorum labem effugiemus. Quapropter oportet, ut enixius in cunctis studiosos vos circa fratres atque subjectos ostendatis, ut omnes te, quia nobiscum alitus es atque sanctae Romanae Ecclesiae praeceptoribus parere apostolicae sedis praecepta multiplicare apertissimeque nota facere cognoscant, quia quod specialiter tibi, et fratrum tuorum charitati, ut tuae litterae innotuerunt, consulta scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Circa subjectorum autem actus fraternitas vestra sit vigilans; vestrum illis exemplum instructio, et vita magistra sit, linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant, ut dum talenti crediti lucra multiplicantur, in die retributionis, annuente divina gratia audire mereamini: « Euge, serve bone et fidelis: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). » Curam praeterea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus habere vos per omnia cognoscamus quae omni studio omnique annisu necesse est, ut fraternitatis vestrae vigilantia compleantur, atque omnia illic quae pro animarum salute scripsimus fideliter recenseantur, quatenus per hoc, et vos zelum vestrum, et qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse qui vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque praeceptum vos moribus servare concedat. Amen.

NOTA. Quantum conjiciendum est ex praefatione quam huic operi praeposuit Isidorus, collectio decretorum conciliorum, ac sanctionum pontificum, quae in unum comportavit presbyter et collegit idem auctor, hic clauditur.

Reliquae vero constitutiones quae sequuntur, videlicet Gregorii minoris, Vitaliani, Martini, Gregorii tertii, ac Zachariae Romanorum pontificum, ob id praefatae collectioni appositae sunt quia veteres codices ita habent. Auctores item illarum, quam plurima egregia atque praeclara Ecclesiae contulerunt, ut indignum duxerim tam insignium praesulum acta obliterari, atque praeteriri intacta.