Collectio decretalium/CXX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png CXIX CXXI Fairytale right blue.png


INCIPIUNT DECRETA GREGORII MINORIS.

1. Ut nullus audeat presbvteram in conjugium ducere. 2. Item, de diacona. 3. Item, de monacha quam Dei ancillam appellant. 4. Item, de commatre spirituali. 5. Item, de fratris uxore. 6. Item, de nepte. 7. Item, de noverca, aut nuru. 8. Item, de consobrina. 9. Item, de propria cognatione, vel quam cognatus habuit. 10. Ut viduam nemo furetur in uxorem. 11. Item, ut virginem nemo furetur in uxorem. 12. De aruspicibus vel incantatoribus, seu philacteriis. 13. De praeceptis Ecclesiae observandis 14. De Adriano filio Exhilarati. 16. De Epiphania diacona. 16. Ut nullus audeat assensum tribuere. 17. De coma clerici non relaxanda.

In nomine Domini salvatoris, Dei nostri Jesu Christi, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno 6, post consulatum vero ejus anno 17, sed et Constantino imperatore ejus filio anno 2, mense Aprili, indictione 4, praesidente sanctissimo Gregorio apostolico papa in basilica beati Petri apostolorum principis ante confessionem, considentibus etiam sanctissimis episcopis Agnello Ferentinati, Agnello Sutrino, Joanne Belliternensi, Triburatio Filaris, Vitale Alatrino, Anastasio Tiburtino. Opportuno Maurianensi, Joanne Blerano, Mauriciano Sabis, Wiliarit Narmensi, Georgio Portuensi, Sergio Prenestino, Tiberio Silvae Candidae, Petro Camerino, Gregorio 283 Anagnias, Sinderedo archiepiscopo Spamae, Georgio Nepae, Sedulo episcopo Britanniae, Joanne Signias, Fergusto episcopo Scotiae, Andrea Albanensi, et Maurino Palmari, seu venerabilibus presbyteris, Sisinnio Joanne, item Joanne, Eustratio, Georgio, Talasio, Marino, Constantino, Gregorio, Joanne, Epiphanio, Marino, Joanne, et Joanne, astantibus quoque diaconibus, Petro archidiacono, Georgio Orascho, seu Benedicto, vel cuncto clero, Gregorius sanctissimus, ac beatissimus papa, ante corpus beatissimi Petri in synodo residens dixit:

Cum simus Dominicae plebis superna miseratione rectores, studiosius nos convenit Dei praesidium pro eorum saepe rogitare salute, ne de creditis frustratisque (quod absit) animabus insidiis antiqui hostis ante pastorem omnium, nisi succedat praeveniendo de offensis correctio, districtam cogamur solvere rationem, dumque perpendo vel ad animum reduco quanta circumspectione nos oporteat invigilando contra sui cujusque sceleris nequitiam obviare, et si quando insilierit ad perturbandas fidelium mentes adjutorio superno ictui ejus resistere valde concutior, atque nimis tabesco, ne serpentina calliditate (quod absit) leviores quosque decipiat, Deo vero favente sollicitudine nimia freti, animam aequiore mente divino juvamine pro salute omnium studere debemus, ut inconfuso vultu non de fraude cujusquam perculsi assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire inquientem: « Euge, serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). » Hinc namque est quod ingemiscens dico: Quia populi Christiani aliquos per provinciam Italiae commorantes, audio temere contra catholicam fidem, et Patrum statuta patrare, ita ut Deo sacratas feminas ducere praesumant mulieres, et propinquas conjugio socient. Quod opportunum est spiritali amputare mucrone, atque si vestrae placet sanctitati: radicitus evelli, ne seges boni agricolae zizaniorum mista horrentibus frutetis sordescat. Sanctissimi episcopi, seu venerabiles responderunt: Vere cognoscimus gratia sancti Spiritus cor apostolatus vestri succensum, et ut radicitus tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quia vulnus corpori infixum aditu talis miseriae obserato salutari antidoto curetur, sicut bene praevisum est interdictione anathematis, ne denuo hoc quispiam Romanus, Longobardus, vel cujuscunque sit gentis, sacrique baptismatis unda lotus attentet, ut non tanti piaculi mole oppressus praecipitationem incidat, aut voragine mergatur iniquitatis, vitari debeat, atque radicitus evellat. Post hanc omnium consonam responsionem Gregorius apostolicus papa ante corpus memoratum venerabilis Christiani apostolorum principis inferendo sententiam dixit: I. Si quis presbyteram duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit.

II. Si quis diaconam in conjugium duxerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. III. Si quis monacham quam Dei ancillam appellamus, in conjugium duxerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. IV. Si quis commatrem spiritalem duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. V. Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit. VI. Si quis neptem duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. VII. Si quis novercam, aut nurum duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. VIII. Si quis consobrinam duxerit in conjugium, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. IX. Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. X. Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XI. Si quis virginem, nisi desponsaverit, rapuerit, vel furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XII. Si quis ariolos, aruspices, incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XIII. Si quis in quamquam partem nostra praecepta ante emissa apostolicae ecclesiae de Olivetis, et locis diversis temeraverit, et non in omnibus observaverit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XIV. Adrianus filius Exhilarati, qui post praestitum sacramentum apostolica confessione Epyphaniam diaconam illicito ausu in uxorem habet, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XV. Epyphania diacona, quae post praedictum sacramentum cum Adriano Exhilarati filio fuga lapsa est in uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XVI. Si quis ei in tam crudeli actu consensum praebuit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. XVII. Si quis ex clericis relaxaverit comam, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Et subscriptio: Gregorius episcopus catholicae, atque apostolicae Romanae Ecclesiae, huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Agnellus episcopus sanctae Ecclesiae Ferentiniensis huic constituto a nobis promulgato subscripsi; Joannes humilis episcopus sanctae Ecclesiae Beliternensis, huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Et caeteri episcopi numero 14, et diaconi numero 4, die Nonas Aprilis, indictione 4.