Collectio decretalium/CXV

E Wikisource
CXV. Collectio decretalium

 CXIV CXVI 

INCIPIUNT DECRETA PELAGII PAPAE. Epistola Pelagii papae ad Vigilium.

PELAGIUS episcopus VIGILIO coepiscopo salutem.

Gaudeo fidei devotione tuae quod religiosum studium et divinum officium dignanter impendis, et maxime quod fidei inimicos aemularis apostolicae sedis quaerens exempla. Didici sane tam per latorem tuarum quam et per litteras tuas quod sint quidam penes vos qui dicentes garriunt: Qualiter Pater et Filius unus potest esse Deus, cum praeter Patrem alius non sit Deus, qui dicatur ingenitus atque invisibilis? Hi sane si scirent donum Dei, et verae fidei regulas intelligerent, nequaquam talia mussitarent; sed quia non habentes munda corda quae videre secreta Dei et intelligere mysteria valeant divina, et mundanda sunt prius corda eorum per poenitentiam ut intelligere postmodum, et capere lumen veritatis possint. Quibus tamen ad eorum ac multorum illuminationem corrigendo talium errorem apostolica auctoritate respondendum est ita: Quomodo vos Patrem et Filium unum profiteri non vultis? Eos etiam nos unum et verum Deum a prophetis et apostolis ostendimus praedicatum, a quibus etiam Spiritum credimus sanctum non esse discretum, Isaia propheta dicente: « Ego sum Deus, et non est alius praeter me. Et per memetipsum juro, quia exivit ex ore meo veritas, et sermo meus non avertitur, quia mihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua jurabit per Dominum dicens: Justitia et gloria ad eum veniet (Isa. XLV, 21-25). » Et ut hoc in testimonio Patrem simul et Filium cognoscas fuisse, Paulum audi dicentem, « ut in nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris omnipotentis (Philipp. II, 11). » Quod si iste Filius minor est Patre suo, ergo minorata est gloria Patris in Filio. Et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur dicens: « Sicut etiam in conspectu eorum, inquit, magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in illis, ut cognoscant te sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine (Eccli. XXXVI, 4). » Diligenter attende et agnosce Filium esse, qui magnificabitur in judicio dum venerit vivos et mortuos judicare. Item Isaias: Audite me, domus Jacob et residuum domus Israel, qui egredimini ex utero meo, et erudimini a puero usque ad senectutem. Ab initio ego sum, et quousque senescatis ego sum. Ego vos feci, et ego sustineo. Ego remittam, et ego suscipiam, dicit Dominus. Et iterum: Ego sum Dominus Deus, et praeter me non est alius Deus, annuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt. Item alibi. Audi me, Jacob et Israel, quem ego feci. Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius praeter me. Item alibi: Ego sum Dominus Deus tuus, primus et ego novissimus, et in ea quae superventura sunt in novissimo ego sum. Item alibi: Ego sum Deus qui te creavi, qui te adivi, et communivi dextera mea. Et unitatem Patris et Filii assignans loquitur dicens: Ego testis vester, dicit Dominus Deus, et puer meus tu quem ego elegi, ut sciatis et credatis quia ego sum, ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. Unum, haeretice, elige e duobus: aut fatere Patrem et Filium unum Deum; aut si solum Patrem Deum esse contendis, ergo tibi Dominus Deus Jesus Christus Dei Filius non erit Deus, quia scriptum est: « Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. » Si secundum te ita est, cur Apostolus talia praedicat et eumdem Filium Deum super omnia benedictum insinuat? « Quorum patres, inquit, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). » Item Isaias dicit: Dominus Deus Israel, qui liberabit eum Aegypto. Ego sum primus et ego post haec, et praeter me non est Deus sicut ego sum qui stet, et vocet et praeparet mihi ex quo hominem feci in saeculum. Item ibi: Iste est Deus et nesciebamus, Deus, et non est alius deus praeter te. Tu enim es Deus et nesciebamus, Deus Israel salvator unus Deus. Non sunt Pater et Filius dii, quia est Deus in quo esse dicitur Deus; praeter alium Deum non esse propheta saepenumero protestatur. Et Jeremias: « Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad eum, qui invenit omnem scientiae viam, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est (Baruch III, 36). » Et in Salomone: « Miserere nobis, Deus omnium, et ostende nobis lumen miserationis, et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est alius Deus, nisi tu (Eccli. XXXVI, 1). » Item ibi: « Domine Deus Israel, non est tibi similis in coelo sursum, neque in terra deorsum (Deut. IV, 39). » Et in psalmo XVII: « Quoniam quis deus praeter Dominum, aut quis deus praeter Deum nostrum? » Et in Genesi: « Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam et Gomorrham, et evertit civitates illas (Gen. XIX, 24). » Si solus Pater Deus est, quis pluit ignem et sulphur a Domino, vel supradictas civitates evertit? Quaeso, responde. Et Deuteronomium: Dominus solus deducebat eos, et non fuit cum illis deus alienus. Et Paulus apostolus: « Unus Deus qui justificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem (Rom. III, 30). » Et ad Corinthios: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). » Et iterum: « Non est Deus, nisi unus. » Et ad Galatas: « Mediator autem unius non est, Deus autem unus est (Gal. III, 30). » Et unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti demonstrans, Ephesiis scribens, ita confirmat: « Sufferentes invicem in charitate solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 3). » Si enim praedicti haeretici unitatem fidei voluerint simplici corde recipere, ex hoc jam testimonio in uno spiritu possunt simul Patris et Filii unitatem condiscere. Patrem igitur ut ipsi se dicunt invenisse in divinis litteris ingenitum proprie positum nec legere possunt penitus, nec probare: sed quia idipsum fides exigit Christiana absque ulla dubitatione ingenitus creditur, qui tamen secundum seriem Scripturarum in Filio a se genito visus esse monstratur. Apostolus vero Paulus missionem Filii Dei in Spiritu sancto longe ante conspiciens, Romanae Ecclesiae scribens haec testatus est dicens: « Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur (Rom. VIII, 3). » Cernisne quoniam Filius non secundum deitatem a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est. Nam quod semetipsum exinanita majestatis suae potentia, idem se Filius miserit, Apostolus contestatur dicens: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 7). » Et Isaias: Non legatus, neque angelus, sed ipse Dominus veniet, et salvabit eos. Item ibi: Palam apparui non quaerentibus me. Et in Jeremia: Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, et veni, et factus sum illis in opprobrium. Et in Michaea: Ecce Dominus veniet, et commovebuntur montes sub eo. Et in Zacharia: Gaude et exsulta, filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus. Et Apostolus ad Timotheum: « Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15). » Et Malachias: « Ecce subito veniet in templo suo Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis (Malach. III, 1). » Et in Evangelio: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentia. Iterum ibi: « Quid nobis et quid tibi, Jesu Fili Dei, venisti ante tempus perdere nos? (Matth. VIII, 29.) » Item ibi: « Venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). » Item ibi: Ego veni ut vitam habeant, et ut abundantius habeant. Item ibi: « Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). » Nunquid in his tantis ac talibus testimoniis, quibus se Filius Dei a semetipso venisse testatus est, poteris dicere ab alio et non a semetipso venisse. Dum manifestum est eum qui carnem nostram dignanter assumpsit voluntarie et non ab alio missus advenerit. Nam qui in Patre manens, ubique potentia sua consistit, ubi a Patre mitteretur omnino non habuit. Scimus enim quoniam nulla pars coelorum ac terrae a conspectu Patris excipitur, ubi secundum eos a Patre Filius mitteretur. 269 Interim vero det operam, quantum fieri potest, tua dilectio, ut omnibus Ecclesiae filiis innotescat, quid contra impium sensum secundum Evangelicam doctrinam et apostolicam praedicemus, quia licet plene quae semper fuisset atque esset catholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addimus. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem praesentis erroris expugnat; et intelligo aliter mihi non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur, impendam. Ne autem alicujus negligentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, et exemplaria eorum nunc mittenda credimus, ut nullomodo fidei quam defendimus praedicatio vestrae doctrinae notitiae subtrahatur Data V Non. Maii, Joanne Narsete IV consulibus.