CXV | CXVII |
INCIPIUNT DECRETA JOANNIS PAPAE.
JOANNES episcopus, universis episcopis per Germaniae et Galliae provincias constitutis, in Domino salutem. Optaveram siquidem, charissimi, pro nostri charitate collegii omnes Domini sacerdotes in una devotione persistere, nec quemquam, prohibita gratia, aut favore sacerdotum sectari, aut a via recta discedere; et quanquam credamus dilectionem vestram ad omne opus bonum esse paratam, ut tamen efficacior fiat, congruum nobis visum est, litteris sedis apostolicae, ut antecessorum quoque nostrorum vestigia imitemur, vos monere praecepta divina et apostolicae sedis instituta viriliter peragere, et prohibita non tangere, sed cavere; nec cuiquam liceat unquam doctrinam Patrum deserere, et sacerdotali honore gaudere. Perlatum est ad sedem apostolicam emersisse, et denuo reviviscere prohibitum, et funditus exstirpandum, tam a sancto Damaso quam a sancto Leone, viris apostolicis atque ab universis synodali auctoritate episcopis reprehensibilem atque oppido insolitum usum, eo quod quidam corepiscopi, qui et a praedictorum antecessorum sanctorum apostolicorum Patribus et viris apostolicis, et ab ipsis sive a nobis sunt prohibiti, sicut eorum hactenus testantur decreta ultra modum suum progredientes, donum sancti Spiritus per impositionem manuum tradant, et alia quae solum pontificibus debentur contra fas peragant; praesertim cum ex septuaginta discipulis quorum speciem in Ecclesia gerunt legatur nullus donum Spiritus sancti per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum et formam septuaginta videntur esse, ut comministri autem propter studium quod erga pauperes exhibent honorentur. Si enim meliores sanctioresque sanctis apostolis esse putatis, facite quae illi non fecerunt, et superextollite vos illis. Si enim ejusdem ordinis estis et aequiparare vos vultis illis, nolite agere quae illi non egerunt, sed imitamini, prout melius potestis, exempla et vestigia eorum: illis autem praecipiente Domino, illisque denuntiante, ut illi et successores eorum tantummodo per manus impositionem traderent Spiritum sanctum, et nullum unquam ex septuaginta scientes eis illicitum fore, quorum typum (ut praedictum est) corepiscopi, antequam prohibiti essent, in Ecclesia gerebant, tradere per manus impositionem Spiritum sanctum permiserunt, dantes successoribus eorum exemplum, ne unquam talia praesumerent. Unde in Actibus apostolorum scriptum est: « Cum audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Necdum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizat tantum in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum (Act. VIII, 14-17). » Non ergo, ut jam dictum est, aliquem ex septuaginta, licet pauci essent apostoli ad hoc opus perficiendum, direxerunt, sed Petrum et Joannem apostolos per manus impositionem tradere Spiritum sanctum miserunt, quorum vicem episcopi in Ecclesia gerunt, et non corepiscopi, qui septuaginta discipulorum formam ante prohibitionem eorum gerebant. Quod illi non fecerunt vos facere nolite, ne dissimiles eis, et indigni eorum successione et ministerio esse videamini, quia ut ait Dominus in Evangelio: « Qui non est mecum adversum me est, et qui non colligit mecum dispergit (Luc. XI, 23). » Sic autem Petrus, princeps apostolorum, adjutores sibi ascivit Linum et Cletum, non tamen potestate pontificii, aut ligandi vel solvendi eis normam tradidit, sed successori suo sancto Clementi qui sedem apostolicam post eum, et potestatem pontificalem, tradente sibi beato Petro, tenere promeruit. Linus vero et Cletus ministrabant exteriora, princeps autem apostolorum, Petrus verbo et orationi insistebat, et quae non incongrue ad traditionem Spiritus sancti per manus impositionem pertinent. Unde et in Actibus apostolorum scriptum habetur. « Non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis (Act. VI, 2). » Quapropter septuaginta electi sunt discipuli qui exteriora peragerent, ipsi vero apostoli verbo et orationi insisterent, inde et in Evangelio secundum Lucam scriptum est ita: « Posthaec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calciamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Sin autem ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt, dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquabit in vos regnum Dei. In quamcunque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateis ejus dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra extergimus in vos; tamen haec scitote: Quia appropinquabit regnum Dei. Dico vobis quia Sodomis in illa die remissius erit quam illi civitati (Luc. X, 1-12). » Et in Matthaeo evangelista scriptum est: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus, tradent enim vos in conciliis, et in Synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini propter me in testimoninm illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, dabitur enim in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et exsurgent filii in parentes et morte eos afficient, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 16-27). » Linum namque et Cletum nihil legitur unquam ex pontificali ministerio egisse potestative, sed quantum eis a beato Petro praecipiebatur, tantum solummodo agebant. Nam et in canone legitur Nicaeno: Episcopum namque convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, a tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus tunc ordinatio celebretur, firmitas autem eorum qui geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. Omnia quoque maxima concilia affirmant eum non esse episcopum, qui minus quam a Patribus episcopis auctoritate etiam metropolitani fuerit factus episcopus; ideoque illos quos corepiscopos vocatis, quia ab uno ut audivimus fiunt episcopo episcopos non esse, nec aliquid de pontificali privilegio agere debere perspicuum est, quoniam si nomen non habent, quomodo officium possunt habere? Si ergo episcopi non sunt, et presbyteri quorum vicem gerunt, quia ad exemplum et formam septuaginta olim fiebant esse despiciunt, quid erunt? Profecto quod ratione caret, aut nihil, aut parum provectum est. Si quis de his amplius, et quod fieri non debet voluerit scire, legat praedictorum apostolicorum decreta, et ibi reperiet. De quibus aliqua et hic inserere dignum duximus. Si Domini desideramus esse discipuli ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: « Ego sum pastor bonus et agnosco oves meas, et voco eas nominatim, et cognoscunt me meae (Luc. X, 14), » etc. Et iterum monente Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat, quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, ipsius amore et reverentia cohortamur, ut tantae superstitionis quae nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus, ne beati magistri nostri Petri, summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis; quoniam omnis negligenter pascens, toties commendatum sibi Dominicum gregem, convincitur summum non amare Pastorem, nec ejus velle se discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari. Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Deo sollicitudo pastoris. Nam et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat dixisse meminimus: « Viginti annis fui tecum, oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostenditur; ego damnum omne reddebam, et quidquid furto perierat a me exigebas. Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis (Gen. XXXI, 38-40). » Si igitur laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labore quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro suis dedit ovibus animam, et adjuvet nos, ut de his, qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem, et mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat, tantusque nos beati Petri, apostolorum principis, amor accendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes, et illicita atque prohibita praesumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis, qualiter animae, pretioso Christi sanguine redemptae eorum non depereant deceptione. Restat etiam quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur, quia, ut dictum est, si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt, per quod ostium intrabunt, cum hi tamen ordines in Ecclesia legantur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium per quod pastor intret? Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. X, 1), » etc. Cum etiam egregius praedicator dicat: « Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter quod positum est (I Cor. III, 11). » Cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantummodo inveniuntur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus poterit. Et ideo, cum omnibus suis fundamentis et actionibus atque radicibus ut evellatur, necesse est. Ita ut amplius pullulare, nec germinare valeat. Non ergo generet et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium; et quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod toties illicite usurpatur, et quoniam veritas saepius exagitata magis splendescit in lucem, et quod toties repetendo admonetur minus usurpatur. Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt, a quibus ipsi sicut nunc a nobis, ita olim ab ipsis damnati et prohibiti sunt. Ideo saepius repetentes omnes monemus, ut vitentur hujusmodi et a talibus se 270 abstineant, qui noluerint, una cum eis a sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni. Quod ita demum probare poterimus, si tales exstirpare, et non eis favere decertaveritis, et ita postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit quidquid interdictum toties usurpatur. Omnia haec decretalia, et cunctorum decessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita vobis et omnibus episcopis ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret. Et merito nos qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori. Data XIV Kal. Augusti, Justiniano VI et Narsete IV cc. consulibus.