CXXII |
285 DECRETA GREGORII PAPAE III ET ZACHARIAE.
In nomine Domini Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, imperante domino Leone, a Deo coronato magno imperatore, anno sexto, post consulatum ejus, sed et Constantino magno imperatore ejus filio anno quarto indictionis sextae. Promitto, ego Bonifacius gratia Dei episcopus, vobis, beato Petro apostolorum principi, vicarioque tuo, beato papae Gregorio, successoribusque ejus per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem, et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere, et in unitate ejusdem fidei, Deo operante persistere, in qua Christianorum salus esse sine dubio comprobatur, nullo modo me contra unitatem communis et universalis Ecclesiae, suadente quopiam, consentire, sed ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum tibi, et utilitatibus tuae Ecclesiae, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique data est (Matth. XVI, 19), et praedicto vicario tuo, atque successoribus ejus per omnia exhibere; sed et si agnovero antistites contra instituta antiqua sanctorum Patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem, sed magis si valuero, prohibere prohibeam, si minus fideliter Domino meo apostolico renuntiabo. Quod si (quod absit) contra hujus permissionis seriem aliquid facere quolibet modo vel occasione tentavero, reus inveniar in aeterno judicio ultionem Ananiae et Saphirae (Act. V, 5-10) incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere vel falsum dicere praesumpserim. Hoc autem indiculum sacramenti, ego Bonifacius exiguus episcopus manu propria subscripsi, atque positum supra sacratissimum corpus tuum, ut superius legitur, Deo teste, et judice praestiti sacramentum, quod et conservare promitto.
Epistola Gregorii papae ad Bonifacium presbyterum. GREGORIUS servus servorum Dei BONIFACIO religioso presbytero.
Exigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantis intentio et approbata sincerissima fidei tuae perlata relatio, ut ad dispensationem verbi divini cujus per gratiam Dei curam gerimus, te comministro utamur. Experientes provide te ab infantia sacras litteras didicisse profectusque indolem ad augmentum crediti coelitus talenti prospectu divini amoris extendere, videlicet gratiam cognationis coelestis oraculi in laborem salutiferae praedicationis ad innotescendum gentibus incredulis ministerium fidei instanti conatu expendere, collaetamur fidei tuae, et adjutores esse cupimus gratiae praerogatae. Idcirco qui praemissi conatus pium affectum usque ad apostolicae sedis modesta praevisione perduxisti consultum, ut membrum ex membro proprii corporis caput requirens motum mentis probares, capitisque arbitrio humiliter se submittens ejus directioni justo tramite properans, soliditati compaginis plenitudo existas. Ideo in nomine indivisibiliter Trinitatis per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cujus doctrinae magisteriis dispensatione fungimur, et locum sacrae sedis administramus, modestiam tunc religionis instituimus, atque praecipimus, ut in verbo gratiae Dei quo igne salutifero, quem mittere Dominus venit in terram (Luc. XII, 49), enitere Judaeis ad gentes quascunque infidelitatis errore detentas properare, Deo annitente, potueris, mysterium regni Dei per insinuationem nominis Christi Domini nostri veritatis suasione designes, et per spiritum veritatis, et dilectionis, et sobrietatis praedicationem utriusque Testamenti mentibus indoctis consona ratione transfundas. Disciplinam denique sacramenti quam ad mittendos Deo praevio credituros tenere studeas ex formula officiorum sanctae nostrae apostolicae sedis instructionis tuae gratia praelibata volumus ut intendas. Quod vero actionis susceptae tibi deesse perspexeris, nobis ut valueris intimare curabis. Bene vale. Data Idus Maii, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato magno imperatore, anno 3 imperii ejus, indictione 2.
Epistola ejusdem ad episcopos, presbyteros, seu diaconos, et ad cunctos Christianos. GREGORIUS, servus servorum Dei, universis reverendissimis et sanctissimis fratribus coepiscopis, religiosis, presbyteris, seu diaconibus, gloriosis ducibus, magnificis castaldis, comitibus, etiam vel cunctis Christianis Deum timentibus.
Sollicitudinem nimiam gerentes pro speculatione credita, quia in umbram mortis aliquas gentes in Germaniae partibus, vel plaga orientali Rheni fluminis antiquo hoste suadente errare, et quasi sub religione Christiana idolorum culturae eos servire cognovimus, aliquos vero, qui necdum cognitionem Dei habentes, nec baptismatis sacri unda sunt loti, sed comparatione brutorum animalium pagani factorem non recognoscunt, necessario pro utrorumque illuminatione ad praedicandam rectae fidei verbum harum portitorem Bonifacium reverendissimum fratrem nostrum episcopum apud easdem partes dirigere studuimus, ut et illa praedicando verbum salutis vitam provideat, sempiternam, et si quos forte vel ubicunque a recte fidei tramite destitisse cognoverit, aut astutia diabolica persuasos erroneos repererit, corrigat, atque sui educatione ad portum reportet salutis, eosque ex apostolicae sedis hujus doctrina informet, et in eadem catholica fide permanere instituat. Cui hortamur ob amorem Domini nostri Jesu Christi, et apostolorum ejus reverentiam, ut in omnibus solatiari nisibus totis debeatis, eumque in nomine Jesu Christi recipiatis, ut scriptum est de suis discipulis: « Qui vos recipit, me recipit (Matth. X, 40). » Providentes insuper necessaria itineris ejus, comites tribuentes cibum etiam ac potum, vel si quo eguerit largientes, ut uno labore et socia voluntate opus sibi creditum pietatis, et negotium salutis, annitente Deo, perficiatur, atque praemia laboris percipere mereamini, deque conversione errantium merces vobis ascribatur in coelis. Si quis itaque huic Dei famulo ad illuminationem gentium ab apostolica atque catholica Dei Ecclesia destinato assensum vel concursum praebuerit, exorantibus apostolorum principibus consortia mereatur sanctorum et martyrum Jesu Christi. Si quis vero (quod non optamus) adversando ejus praepedire conatus fuerit laborem, aut contrarius exstiterit ministerio sibi credito, successorumque ejus eumdem laborem intrantium ex sententia divina anathematis vinculo percellatur, et perpetuae damnationi subjaceat. Bene valete. Data Kal. Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno septimo, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno quarto, in indictione sexta.
Item epistola Gregorii papae ad universum clerum et plebem Thuringiae. GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, clero, ordini, et plebi consistenti Thuringi, dilectissimis filiis, in Domino salutem. Probabilibus desideriis nihil attulimus tarditatis, fratrem jam et coepiscopum nostrum Bonifacium vobis ordinavimus sacerdotem, cui dedimus in mandatis ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virgiginem non est sortitus uxorem, neque illiteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut in poenitente, vel curiae, aut cuilibet conditioni obnoxium notatumque ad sacros ordines permittat accedere, sed si quos hujusmodi forte repererit, non audeat promovere, Afros passim ad ecclesiasticos ordines praetendentes, nulla ratione suscipiat, quia aliqui eorum Manichaei, aliqui rebaptizati saepius sunt probati. Ministeria atque ornatum ecclesiae, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem non minuere studeat sed augere; de redditu vero ecclesiae, vel oblatione fidelium, quatuor faciat portiones, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat. Tertiam pauperibus et peregrinis, quartam ecclesiasticis fabricis noverit reservandam, de quibus divino erit redditurus judicio rationem. Ordinationes vero presbyterorum seu diaconorum non nisi quarti, septimi, et decimi mensium jejuniis, sed et ingressu quadragesimali, atque mediante vespere Sabbati noverit celebrandas. Sacrosancti autem baptismi sacramentum non nisi in Paschali festivitate et Pentecoste noverit esse praebendum, exceptis his qui, mortis urgente periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. Huic ergo sedis nostrae praecepta servanti devotis animis obsequi nos oportet, ut irreprehensibile placidumque fiat corpus Ecclesiae per Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data Kal. Decemb, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno 7, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno 4, indictione 6.
Item alia epistola Gregorii papae ad clerum et plebem Thuringiae. Viris magnificis filiis ASUELO, GUODELANO, MULEREO, GUNTHAREO, ALVALDO, et omnibus Deo dilectis Thuringis fidelibus Christianis, GREGORIUS papa.
Insinuatam nobis magnifice in Christo fidei vestrae constantiam agnoscentes, quod paganis compellentibus vos ad idola colenda fide plena responderitis magis velle feliciter mori, quam fidem semel in Christo acceptam aliquatenus violare, nimia exsultatione repleti, grates debitas persolvimus Deo nostro, et Redemptori bonorum omnium largitori. Cujus gratia comitante, vos ad meliora et potiora optamus proficere, et ad confirmandum fidei vestrae propositum sanctae sedi apostolicae religiosis mentibus adhaerere, et, prout opus poposcerit sacrae religionis a memorata sancta sede apostolica spiritali omnium fidelium matre solatium quaerere, sicut decet filios cohaeredes regni a regali parente. Ministerio quoque praesentis fratris charissimi Bonifacii quem ad vos consecratum episcopum in sorte praedicationis destinavimus apostolicis institutionibus informatum, ad instruendam fidem vestram in omnibus volumus, et hortamur obedientes ei consentire, ad complementum in Domino vestrae salvationis.
Item epistola Gregorii papae ad Thuringios. GREGORIUS servus servorum Dei universo populo Thuringiorum.
Dominus Jesus Christus Filius Dei, Deus verus de coelo descendit, factus homo est pro nobis, pati et crucifigi dignatus est, et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, et ascendit in coelos, discipulis etiam suis sanctis apostolis ait: « Euntes, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » Ipse enim credentibus in se vitam aeternam promisit (Joan. III, 36). Cupientes ergo vos in perpetuum nobiscum gaudere ubi finis nullus est, nec tribulatio, nec aliqua amaritudo, sed gloria sempiterna, ideo fratrem nostrum sanctissimum Bonifacium episcopum apud vos direximus, ut vos debeat baptizare, et fidem Christi docere et ab errore ad viam salutis reducere, ut salutem habeatis, et vitam aeternam. Sed vos ei in omnibus obedite, et sicut, Patrem vestrum illum honorate, et ad ejus doctrinam corda vestra inclinate, quia illum non pro lucro aliquo temporali conquirendo direximus, sed pro lucro animarum vestrarum apud vos eum misimus: diligite ergo Dominum, et in nomine ejus baptismum suscipite, quia Dominus Deus noster, quod oculus hominis nunquam vidit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit diligentibus se (I Cor. II, 9). Jam recedite a 286 malis operibus, et agite bene, non adoretis idola, nec immoletis carnes, quia Dominus non recipit ista. Sed in omnibus, secundum quod vos frater noster Bonifacius docuerit, observate, et agite, et salvi eritis, et vos, et filii vestri in sempiternum. Facite ergo et domum ubi et ipse Pater vester debeat habitare, et Ecclesias ubi debeatis orare, ut Deus vobis indulgeat peccata vestra, et donet vobis vitam perpetuam.
Item epistola Gregorii papae ad Saxones. GREGORIUS papa universo populo provinciae Saxonum.
« Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14), » fateor, charissimi, « volens vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis (Col. II, 1), » et pro his qui verbum exhortationis fidei Jesu Christi susceperunt, et qui adhuc suscepturi sunt, « ut consolentur corda vestra, instructa in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris Jesu Christi (Ibid., 2) » ut ait egregius Apostolus, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Ibid., 3). » Hoc autem dico, « quoniam prope est regnum Dei (Luc. XXI, 31), » ut « nemo vos decipiat amplius in subtilitate sermonum (Col. II, 4) » aut in quocunque metallo vestram salutem quaeratis adorantes idola manu facta, aurea, argentea, aerea, lapidea, vel de quacunque materia facta, qui falsifico nomine a paganis antiquitus quasi dii vocati sunt, in quibus daemones habitare noscuntur. « Quoniam omnes dii gentium daemonia sunt (Psal. XCV, 5), » ut ait Propheta: « Dominus autem coelos fecit (Ibid.) » Quicunque autem in vobis susceperunt Christum Dominum nostrum, in ipso ambulent radicati, et superaedificati, et confirmati fide, « abundantes in gratiarum actione, videte ne quis vos decipiat amplius per philosophiam, et inanem fallaciam (Col. II, 6-8). » Astutiores sunt enim filii tenebrarum, quam filii lucis (Luc. XVI, 8). Discedite, filii, ab idolorum cultura (I Cor. X, 14), et accedite, et adorate Dominum Deum nostrum qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Apoc. XIV, 7), et vultus vestri non erubescent, unus enim Dominus hominum, volucrum, quadrupedum, et piscium « qui est benedictus in saecula saeculorum (II Cor. XI, 31). » Exspoliate ergo veterem hominem, et induite Christum novum, deponentes omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem nolite de ore vestro producere (Col. III, 8-10). « Ab idolorum cultu recedite, » jam enim advesperascit dies. Nolite esse otiosi (Matth. XX, 6), sed potius operamini opus bonum, ut Christus habitet in vobis. « Et quodcunque facitis in verbo, aut in opere in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Col. III, 17). » Respuentes gentilitatis sectam, scientes vos Deum habere in coelis. Orationi instantes (Act. VI, 4), ad Christum cor erigite, quoniam magnus est Dominus noster et laudabilis nimis et terribilis super omnes deos (Psal. XCV, 4), « qui vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire (I Tim. II, 4), » hoc autem commoneo, fratres, ut quicunque voluerit ex vobis ad Christum converti, nullo modo eum prohibeatis; neque vim ei faciatis sculptilia adorare, quia Christus ipse Dominus vivit cum Deo Patre omnipotente in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum, Amen. Charissimi, fidelem ministrum, et conservum misi ad vos Bonifacium fratrem, et coepiscopum meum, ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra certae exhortationis verbo in Christo Jesu Domino nostro, ut a diabolica fraude liberati, mereamini adoptionis filiis aggregari, et ut ab aeterna damnatione liberati, vitam habeatis aeternam.
Item epistola ejusdem ad Bonifacium episcopum. Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO coepiscopo GREGORIUS servus servornm Dei.
Creditae speculationis sollicitudine permoti, evangelica quoque institutione qua ait: « Obsecrate Dominum messis, ut ejiciat operarios in messem suam (Luc. X, 2). » Tuam proinde reverendam fraternitatem ad imitationem apostolorum, ut Domino jubente praecepti sunt; « Euntes praedicate Evangelium regni: gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 7, 8) » in partibus Hesperiarum ad illuminationem Germaniae gentis in umbra mortis sedentis (Luc. I, 79) dirigere praevidimus, lucrum inde ut apportare deberes, quasi servus ille de negotio talenti, sicut scriptum est, fidus in futuro auctori asserit Deo fecisse. Quod quia ex obedientiae munere ministerium verbi cernimus adolere, et praedicationis praeconio populum infidelem, ut innotuisti, audivimus converti, Domini potentiae gratias referentes, ut ipse a quo bonum procedit (Jac. I, 17), et ad agnitionem vult omnes venire veritatis (I Tim. II, 4), tibi optamus, ut cooperetur et a tenebris ad lucem populum illum suae potentiae inspiratione reducat (I Petr. II, 9). Hinc enim vobis merces copiosa credimus, quod ab omnipotente Domino ascribatur in coelis (Matth. V, 12). « Bonum enim certamen, » si perseveraveris, possis cum Apostolo dicere: « Certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). » Sed ut coronam percipias laboris insiste. Pollicetur enim Deus perseverantibus in fine salutem, nec te minae terreant, nec dejiciant terrores, sed fixam in Deo tenens fiduciam veritatis verbum denuntia. Erit enim ex adjutorio divino perfectio, tantum sit bonum in voluntate opus. Igitur quantos ab errore converteris, syllabarum tuarum recensito textu cognovimus, laeti uberes Deo gratias agentes, de lucro animarum exsultamus. Porro pro episcopo illo qui nunc usque desidia quadam in eadem gente praedicationis verbum disseminare neglexerat, et nunc sibi partem, quasi in parochiam defendat, Carolo excellentissimo filio nostro, ut eum compescat suadentes, paternis litteris scripsimus et credimus, quod hoc vetari praecipiat. Ipse vero opportune, importune praedicare quae sunt salutis, non desinas (II Tim. IV, 2). Igitur Thuringis et Germaniae populo ea quae ad animae respiciunt utilitatem et salutem scribere non omisimus, inter alia ut construant episcopia et Ecclesias condant injungentes. Ipse enim qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11), erit omnibus daturus incrementum (I Cor. III, 7). Deus te incolumem custodiat. Data pridie Nonas Decemb. imperante domino piissimo Augusto Leone a Deo coronato, magno imperatore, anno 8; sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno quinto, indictione 8.
Epistola Gregorii papae ad Bonifacium episcopum.
Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO coepiscopo ad illuminationem gentis Germaniae vel circumquaque in umbra mortis morantibus (Luc. I, 79), gentibus in errore constitutis ab hac apostolica Dei Ecclesia directo, GREGORIUS servus servorum Dei.
Magna nos habuit gratulatio, lectis sanctissimae fraternitatis tuae litteris, cum in eis, relecta serie, fuisset repertum Domini nostri Jesu Christi gratia plurimos te a gentilitate et errore ad verae fidei agnitionem convertisse. Quod quia divina institutione docemur in parabolis, cui quinque talenta credita fuerant, alia quinque fuisse lucratum (Matth. XXV, 20), in talis commercii lucro cum tota plaudimus Ecclesia. Hinc jure tibi sacri pallii direximus munus, quod beati Petri apostoli auctoritate suscipiens induaris, atque inter archiepiscopos unus Deo auctore praecipimus ut censearis. Qualiter enim eo utaris ex mandato apostolico informatus cognosces, ita ut dum missarum solemnia geris, vel episcopum te contigerit consecrare, illo tantummodo tempore eo utaris. Quia vero turbas, Domini gratia in eisdem partibus ad rectam fidem asseruisti conversas, nequire te occurrere omnibus ea quae salutis sunt impendere, aut intimare, cum jam longe lateque gratia Christi ejus fides in illis partibus propagetur, praecipimus ut juxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excrevit fidelium, ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos; pia tamen contemplatione, ut non vilescat dignitas episcopatus. Presbyterum namque quem praeterito asseruisti anno ad nos advenisse, nostroque judicio fuisse a suis nefariis absolutum actionibus credas, neque nobis confessiones aliquas fecit, nec a nobis, ut suos expleat libitus, absolutus est, sed si eum errori deditum, hunc apostolicae sedis vigore, ut juxta sanctorum canonum censuram corrigas praecipimus, et emendes, vel si quos fortasse tales inveneris. Ille enim, presbyter sum, ait. Commendatitias apud filium nostrum Carolum litteras expetiit. Nullam illi aliam concessimus licentiam, quem vitari si prave conversatur cum reliquis volumus, eosdemque quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur ut denuo baptizes in nomine Trinitatis mandamus. Interea agrestem caballum aliquantos adjunxisti comedere, plerosque et domesticum. Hoc nequaquam fieri deinceps, sanctissime, sinas, frater, sed quibus potueris Deo, juvante, modis per omnia compesce, et dignam eis indicito poenitentiam. Immundum est enim atque exsecrabile. Pro obeuntibus quippe consuluisse dignosceris, si liceat oblationes offerre. Sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere Christianis offerat oblationes, atque presbyter eorum memoriam faciat. Et quamvis omnes peccatis subjaceamus, congruit ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat, non tamen pro impiis, quamvis Christiani fuerint, tale quid agere licebit. Nam et eos qui se dubitant fuisse baptizatos an non, vel qui a presbytero Jovi mactante, et immolatitias carnes vescente, ut rebaptizentur praecipimus. Progeniem vero suam quemque usque ad septimam observare decernimus generationem. Et, si valueris, devita, ne amplius cui mulieres obierint duabus debeat copulari. De his vero dicimus qui patrem, matrem, fratrem, aut sororem occiderint, ut toto vitae suae tempore corpus non suscipiant Dominicum nisi tempore exitus pro viatico. Abstineant etiam se, et a carnis comestione, et potu vini, donec advixerint, jejunent secundam, quartam et sextam ferias, ut sic possint defluentes diluere commissum scelus. Nam et hoc inter alia discrimen agi in praesentibus illis dixisti, quod quidam ex fidelibus ad immolandum paganis sua venundant mancipia, hoc ut magnopere corrigere debeas, frater, admonemus, nec sinas fieri ultra. Scelus enim est et impietas. Eis ergo qui hoc perpetraverunt similem homicidae indices poenitentiam. At quoties episcopum consecraveris, duo vel tres conveniant tecum episcopi, ut Deo sit gratum quod geritur, et eis convenientibus ipsisque praesentibus consecres. Haec te, frater charissime, diligenter servare volumus, et studio pietatis coeptum negotium salutis exsequere, ut de lucro apportato valeas a Domino Deo nostro mercedem percipere in aeterna beatitudine. Privilegium vero juxta quod petisti facientes, his junctum direximus, optantes te Domini Dei nostri praesidio de conversione errantium Christo Deo nostro plenissimum atque integrum apportare lucrum. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.
Hucusque Gregorius a primo secundus. Hinc Gregorius a secundo junior.
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis nobis omnibus episcopis, venerabilibus presbyteris, religiosis abbatibus omnium provinciarum.
« Domino cooperante et sermonem confirmante (Marc. XVI, 20), » praesens sanctissimus vir, Bonifacius, frater ac coepiscopus noster, verbum veritatis sicut a praedecessore nostro sanctae recordationis Gregorio praesule in illis partibus missus fuerat praedicare verbum Dei post multum temporis, Domino cooperante anhelanti desiderio, orationis causa, liminibus sacris beatorum principum apostolorum Petri et Pauli praesentandus advenit. Qui perfecta oratione ad acceptum laborem angelo Domini praeviante a nobis est absolutus. Cui vestra omnium dilectio seu reverentia, et religiositas propter Christi amorem juvamina impendere dignemini, 287 dum et agnoscitis quae Dominus noster Jesus Christus inquit, dicens: Qui susceperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui susceperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). Et si forsitan quis ex vestris ministris sese ipso sanctissimo viro in ministerio exhortationis sanctae catholicaeque fidei adjungere voluerit, nullo modo prohibeatis, charissimi. Magis autem concursum praebete, et ex vestro ovili adjutores ei tribuite qui possint per Dei gratiam sufficienter gentibus ministrare verbum praedicationis, ut omnipotenti Deo nostro animas lucrifaciant, ut et vestra communitas boni operis portionem sortiatur, atque illi mereantur Dominicam vocem audire: Vos qui dereliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis (Matth. XIX, 29). Bene valete.
Epistola Gregorii papae.
GREGORIUS papa universis optimatibus et populo provinciarum Germaniae, Thuringis et Thesis, et Bortharis, et Nistresis, Unedredis, et Lognais, Sudnodis, et Graffeltis vel omnibus in orientali plaga constitutis.
Quoniam praedecessor noster sanctae recordationis Gregorius praesul, nutu divino motus ad faciendam Deo plebem perfectam (Luc. I, 17), praesentium portitorem litterarum Bonifacium, reverendissimum fratrem nostrum ac coepiscopum ordinans ad vos usque destinavit, eumque regulam et normam apostolicae et catholicae fidei Romanae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae edocens direxit, et post temporum spatia, orationis causa, ad limina beatorum Principum apostolorum sese praesentavit, et quae ad salutem animarum pertinent, a nobis exposcit imbui, nos, Deo favente, ut sacra docet Scriptura, eum edocentes, ad vos, charissimi, remeaturum, absolvimus, hortantes vos in Domino, ut digne suscipiatis ab eo verbum exhortationis, et episcopos vel presbyteros, quos ipse ordinaverit per apostolicam sibi datam auctoritatem in Ecclesiae ministerio recipiatis, et quos forsan deviantes invenerit a rectae fidei tramite, seu canonica doctrina, eosque prohibuerit, a vobis nullo modo impediatur, et quod eis impositum fuerit obediendo propter Deum suscipiant. Nam qui temerator exstiterit ad obediendum sibiipsi damnationem acquirit, vos autem, charissimi, qui in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 2), abstinete et prohibete vosmetipsos ab omni culpa paganorum non tantum vosmetipsos corrigentes, charissimi, sed et subditos vestros. Divinos autem vel sortilegos, sacrificia mortuorum vel lucorum, vel fontium auguria, vel philacteria, vel incantatores et veneficos, id est, maleficos et observationes sacrilegas, quae in vestris finibus fieri solebant, omnino respuentes, tota mentis intentione ad Dominum convertimini, ipsum timete, adorate et honorificate, sanctorum memoriis communicantes, ut ait Apostolus (Rom. XII, 13). Si enim fides vestra, Domino dicente, fuerit ut granum sinapis, dicetis monti huic, Transfer et transferetur (Matth. XVII, 19). Ipse enim Dominus et Salvator noster, Jesus Christus, in suo sacro eloquio inquit, dicens: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37), » et iterum: « Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32). » Unde et in alio loco promisit dicens: « Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo fiet vobis (Joan. XIV, 13). » Et iterum: « Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur (Luc. XI, 9, 10). » Et vos, charissimi, facite fructus dignos, ut in die adventus Domini nostri Jesu Christi sidereas mereamini adipisci mansiones. Bene valete.
Item epistola beati Gregorii papae.
Dilectissimis nobis filiis in provincia Bajoariorum et Alamannia constitutis. JUGGO, LUIDONI, RIDOLTO, et PHIPHILO, SEVADAE GREGORIUS papa.
Catholica et sanctorum Patrum jubet auctoritas, ut bis in anno pro salute populi Christiani seu exhortatione adoptionis filiorum synodalia debeant celebrari, et causarum canonicarum examinatio provenire, ut unicuique, prout necessitas poposcerit, pia educatione subveniatur. Unde, secundum Apostoli doctrinam, admoneo, et hortor vos, charissimi, per misericordiam Dei, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis (Ephes. IV, 1), ut ministerium vestrum perfectum sit coram Deo. Opportunum namque est vos nosse fratrem ac coepiscopum praesentem Bonifacium, nostram et agentem vicem, cum digno et debito honore pro Christi nomine suscipere, et ministerium ecclesiasticum cum fide catholica secundum normam et morem sanctum catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, cui, misericordia Dei praeveniente, praeesse videmur, sicut apostolica auctoritate a nobis destinatus est, ab eo suscipientes dignanter teneatis, et gentilitatis ritum et doctrinam vel venientium Britonum, vel falsorum sacerdotum haereticorum, sive adulteros, aut undecunque sint renuentes ac prohibentes abjiciatis, et ut populum vobis a Deo commissum piis admonitionibus edoceatis, et a sacrificiis mortuorum omnino devitetis, et juxta quod fueritis a praedicto nostro consacerdote edocti, ita catholicam et apostolicam doctrinam tenentes, Domino Deo et Salvatori nostro placere festinetis. Et in quo vobis loco ad celebranda concilia convenire mandaverit, sive juxta Danubium, sive in civitate Augusta, vel ubicunque judicaverit, pro nomine Christi parati esse inveniamini, quatenus cognoscamus per ejus mandatum de vestro conventu, ut in diem adventus Christi Jesu cum fructu boni operis ante ejus tribunal assistere mereamur, dicentes: « Ecce nos et pueri quos dedisti nobis, Domine (Hebr. II, 13), » non perdidimus ex eis quemquam (Joan. XVIII, 9), ut et vos Dominicam vocem audire mereamini, dicentem: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). » Bene valete.
Epistola ejusdem ad Bonifacium.
Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO coepiscopo, GREGORIUS, servus servorum Dei.
Desiderabilem mihi a te missus Denual religiosus presbyter attulit nuntium, cum te sospitem narravit, et in ministerio, pro quo missus es favente Deo, proficere nuntiavit. Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti quod ager Dominicus, qui incultus jacebat, et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat, vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit, et fertilem messem protulit fidelitatis. In eisdem litteris quibusdam subnexuistis capitulis, sciscitando qualiter teneat vel doceat haec sancta apostolica Romana Ecclesia Bene nosti satis, quia beatus apostolus Petrus et episcopatus principium exstitit. Et consulenti tibi de statu Ecclesiae non ex nobis quasi ex nobis, sed ejus gratia, « qui aperit os mutum, et linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21), » qualiter tenere debeas apostolici vigoris doctrina dicimus Igitur in primis legebatur, ut quota progenies propinquorum matrimonio copuletur. Dicimus quod oportuerat quidem quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem. Sed quia temperantia magis, et praesertim in tam barbaram gentem plus placet quam districtio censurae, concedendum est ut post quartam generationem jungantur. Nam quod posuisti, quod si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viro reddere, quid ejus faciat jugalis, bonum esset si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis, non tamen subsidii opem subtrahat ab illa cui infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit. De presbytero vero, vel quilibet sacerdos a populo accusatus, si certi non fuerint testes, qui crimini illato approbent veritatem jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, « cui nuda et aperta sunt omnia (Hebr. IV, 13), » sicque maneat in proprio gradu. Nam de homine qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illi talis reiteratio prohibenda est. In missarum solemniis observandum est quod Dominus noster Jesus Christus sanctis suis tribuit discipulis: « Accepit namque calicem, et dedit eis dicens: Hic est calix Novi Testamenti in meo sanguine, hoc facite quotiescunque sumitis (Matth. XXVI, 27, 28). » Unde congruum non est duos vel tres calices in altario ponere cum missarum solemnia celebrantur. De immolatitiis autem escis consuluisti si a fidelibus superductum fuerit vivificae crucis signum edi liceret, an non, illud sufficit respondere, quod beatus Apostolus dicit: « Si quis dixerit quod hoc immolatitium est, nolite edere propter eum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. X, 28). » Addidisti adhuc quod si pater vel mater filium filiamque intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis postquam pubertatis impleverint annos egredi, et matrimonio copulare. Hoc omnino devitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur. Enimvero quosdam baptizatos absque interrogatione symboli ab adulteris presbyteris et indignis fassus es. In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae, quia quisquis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus est (Matth. XXVIII, 19), rebaptizari minime liceat. Non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis hujus gratiae donum percepit. Et teneatur quod Apostolus ait: « Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). » Doctrinam vero spiritalem talibus studiosius, ut impertias demandamus: pro parvulis vero qui a parentibus subtracti sunt, et an baptizati sunt, an non ignorant, hos ut baptizare debeas secundum Patrum traditionem, si non fuerit qui testificetur, ratio poscit. Leprosis autem, si fideles Christiani fuerint, Dominici corporis et sanguinis participatio tribuatur, cum sanis autem communia celebrare negentur. Adjecisti etiam quod si pestifer morbus aut mortalitas in ecclesia, vel monasteriis irrepserit, quos necdum tetigit a loco fugiunt evitantes periculum, unde fatuum hoc videtur. Non enim valet quisquam Dei effugere manus. In finem epistola continebat, quod sunt quidam presbyteri seu episcopi in multis vitiis irretiti, quorum vita in se ipsis sacerdotium maculat. Et si tibi liceret cum eis edere aut loqui, nisi coerciti fuerint, dicimus ut hos ex apostolica auctoritate redarguendo admoneas, et ad munditiam ecclesiasticae disciplinae reducas. Et siquidem obedierint, salvabunt animas suas, et ipse mercedem lucratus es, verumtamem collocutionem et mensam communem cum eis agere non recuses. Plerumque contingit ut quos correctio disciplinae tardos facit ad percipiendam veritatis normam, conviviorum sedulitas, et admonitio blanda ad viam perducat justitiae. Idipsum autem et in illis proceribus qui tibi adjutorium praestant, observare debebis. Haec, frater charissime, ex apostolicae sedis vigore scripsisse sufficiant, de reliquo implorantes misericordiam Dei, ut qui te illis in regionibus vice nostra ex apostolica auctoritate peragere fecit, et in opacam silvam lumina veritatis per os tuum micare praedestinavit, opitulationis suae misericordissimum tribuat incrementum, quatenus de fructu operis, et ipse valeas praemia percipere, et veniam peccatorum invenire. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data decimo Kal. Decembris imperante Domino piissimo Augusto, Leone a Deo coronato magno imperatore, anno decimo imperii ejus, sed et Constantino magno imperatore, regni ejus anno septimo, indictione decima.
Item epistola ejusdem ad Bonifacium.
Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO, GREGORIUS, servus servorum Dei.
Doctoris omnium gentium egregii Pauli apostoli vox est dicentis: « Diligentibus Dominum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). » Agnoscentes itaque in syllabis fraternitatis tuae quae innotuisti tam de Germaniae gentibus, quas sua pietate Deus noster de potestate paganorum 288 liberavit, et ad centum millia animas in sinu sanctae matris Ecclesiae, tuo conamine et Caroli, principis Francorum aggregare dignatus est, sed et in Bajoariorum provincia, quae a te acta sunt, agnoscentes, datori omnium bonorum Domino Deo nostro, extensis ad coelum palmis, gratias retulimus, qui januam misericordiae et pietatis in illis partibus Hesperiis, ad cognoscendam viam salutis ostium misericordiae aperuit, et misit angelum suum qui praeparavit viam tuam ante te (Mal. III, 1), ipsi est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Igitur, quia indicasti perrexisse te ad gentem Bajoariorum, invenisse eos extra ordinem ecclesiasticum viventes, dum episcopos non habebant in provincia, nisi unum, nomine Vivilo, quem nos ante tempus ordinavimus; et quia cum assensu Otilonis ducis eorumdem Bajoariorum seu optimatum provinciae illius, tres alios ordinasse episcopos, et in quatuor partes provinciarum illam divisisti, id est, in quatuor parochias, ut unusquisque suam habeat parochiam, bene et satis prudenter peregisti, frater, et quoniam apostolicam praeceptionem ex nostra vice implesti, et sicut tibi praecepimus, ita peregisti. Itaque non desinas, frater, reverendissime, docendo eos sanctam catholicam et apostolicam Romanae sedis traditionem, ut illuminentur rudes, et viam salutis teneant, per quam possint ad aeterna praemia pervenire. Presbyteros vero, quos ibidem reperisti, si incogniti fuerint, illi a quibus fuerint ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse annon qui eos ordinaverunt, si bonae actionis, et catholici viri sunt ipsi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta edocti, apti, ab episcopo suo benedictionem presbyteratus suscipiant, et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur. Illi vero qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum gentilitatis, tamen quia in nomine Trinitatis baptizati sunt, oportet eos per manus impositionem et sacri chrismatis unctionem confirmari. Nam Vivilo episcopus a nobis ordinatus est. Etsi aliquid excedit extra canonicam regulam, doce et corrige eum juxta Romanae Ecclesiae traditionem, quam a nobis accepisti. De concilio vero, ut juxta ripam Danubii debeas celebrare nostra vice, praecipimus fraternitati tuae apostolica auctoritate ibidem praesentari, et inquantum Dominus tibi vires dederit, praedicare verbum salutis ne cesses, ut religio Christiana in nomine Domini crescat et multiplicetur. Nec enim habebis licentiam, frater, pro jure coepti laboris in uno morari loco, sed confirmatis cordibus fratrum et omnium fidelium, qui rudes sunt in illis Hesperiis partibus, ubi tibi Dominus aperuerit viam salutis praedicare non desistas, et ubi locum inveneris necessarium secundum canonicam regulam, episcopos ordina ex nostra vice, et apostolicam atque catholicam traditionem eos tenere edocebis. Ex hoc enim magnum mercedis praemium tibi praeparabis, quoniam omnipotenti Deo nostro facies plebem perfectam. Non pigeat, dilectissime frater, itinera carpere aspera et diversa, ut Christiana fides longe lateque tuo conamine extendatur. Scriptum namque est: « Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). » Operare itaque, frater, bonum opus quod coepisti, ut in die Christi Dei nostri merearis dicere, inter coetum sanctorum probabilium Patrum assistens - « Ecce ego et pueri quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam (Rom. II, 13). » Et iterum: « Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum (Matth. XXV, 20). » Ut subsequenter merearis vocem Domini audire dicentis: « Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui (Ibid., 23). » Deus te incolumen custodiat, reverendissime frater. Data quarto Kal. Novemb., imperante domino piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno vicesimo tertio, sed et Constantino, magno imperatore, ejus filio, anno vicesimo, indictione 8.
Epistola Bonifacii ad Zachariam papam.
Domino charissimo, summi pontificatus infula praedito, viro apostolico, ZACHARIAE, BONIFACIUS, servus servorum Dei.
Confitemur, domine pater, quia postquam per nuntios referentes audivimus, quod venerandae memoriae apostolatus vestri praedecessor, Gregorius, pontifex apostolicae sedis, ergastulo corporis absolutus, ad Dominum migravit, majorem laetitiam, et majus gaudium nobis non audivimus, et suspensis ad aethera palmis, Deo gratias egimus, quam quod clementem paternitatem vestram altissimus Arbiter canonica jura regere, et apostolicae sedis gubernacula tenere concessit. Ego non aliter, quam ut ante vestigia vestra geniculantes, intimis subnixe flagitamus precibus ut sicut praedecessorum vestrorum pro auctoritate sancti Petri pietatis servi devoti et subditi discipuli fuimus, sic et vestrae pietatis servi obedientes subditi sub jure canonico fieri mereamur, optantes catholicam fidem, et unitatem Romanae Ecclesiae servando dilatare, et quantoscunque audientes vel discipulos in ista legatione mihi Deus donaverit, ad obedientiam apostolicae sedis invitare et inclinare non cesso. Necesse quoque habemus indicare paternitati vestrae quia per Dei gratiam, Germaniae populis aliquantulum percussis vel correctis, tres ordinavimus episcopos, et provinciam in tres parochias discrevimus, et illa tria oppida sive urbes in quibus constituti et ordinati sunt, scriptis auctoritatis vestrae confirmari, et stabiliri precantes, desideramus: unam esse sedem episcopatus decrevimus in castello quod dicitur Vivozaburg, et alteram in oppido quod nominatur Buraburg, tertiam in loco qui dicitur Erpesfryod, qui fuit jam olim urbis paganorum rusticorum. Haec tria loca propria charta et auctoritate apostolatus vestri roborari et confirmari diligenter postulamus, ut, si Dominus voluerit, per auctoritatem et praeceptum sancti Petri, jussionibus apostolicis fundatae et stabilitae sint tres in Germaniae episcopales sedes, et ut praesentes, vel futurae generationes non praesumant vel parochias corrumpere vel violare praeceptum apostolicae sedis. Notum similiter sit paternitati vestrae quod Carlomannus, dux Francorum, me accersitum ad se rogavit in parte regni Francorum, quae in sua est potestate, synodum incipere, congregare, et promisit se de ecclesiastica religione, quae jam longo tempore, id est, non minus quam per sexaginta vel septuaginta annos, calcata et dissipata fuit, aliquid corrigere et emendare velle. Quapropter, si hoc, Deo inspirante, veraciter implere voluerit consilium, et praeceptum sanctae vestrae auctoritatis, id est, apostolicae sedis habere et sapere debeo. Franci enim, ut seniores dicunt, plusquam per tempus octoginta annorum synodum non fecerunt, nec archiepiscopum habuerunt, nec Ecclesiae canonica jura alicubi fundabant vel renovabant. Modo autem maxima ex parte per civitates, episcopales sedes traditae sunt laicis, cupidis ad possidendum, vel adulteratis clericis, scortatoribus et publicanis saeculariter ad perfruendum. Nam si per verbum vestrum hoc negotium, duce rogante supradicto, movere et praecipere debeo, praeceptum et judicium apostolicae sedis cum canonibus ecclesiasticis praesto habere cupio. Si invenero inter illos diacones, quos nominant, qui a pueritia sua semper in stupris, semper in adulteriis, et in omnibus semper spurcitiis vitam ducentes, sub tali testimonio venerunt ad diaconatum, et modo in diaconatu concubinas quatuor, vel quinque, vel plures noctu in lecto habentes, Evangelium tamen legere, et diaconos se nominare non erubescunt, nec metuunt, et sic in talibus incestis ad ordinem presbyteratus venientes, officio fungentes, dicunt se pro populo intercedere, et sacras oblationes offerre, novissime, quod pejus est, sub talibus testimoniis per gradus singulos ascendentes, ordinantur et nominantur episcopi, ut habeant, praeceptum et conscriptum auctoritatis vestrae quid de talibus definiatis, et per responsum apostolicum convincantur, et arguantur peccatores. Et inveniuntur quidam inter eos episcopi, qui licet dicant se fornicarios vel adulteros non esse, sed sunt ebriosi, et incuriosi vel venatores, et qui pugnant in exercitu armati, et effundunt propria manu sanguinem hominum, sive paganorum, sive Christianorum. Et quia servus et legatus apostolicae sedis esse dignoscor, et unum sit verbum, meum hic, et vestrum ibi, si contingat ad judicium auctoritatis vestrae, ut pariter missos dirigamus. Praeterea de una re et consilium quaerere, et licentiam petere necesse habeo, eo quod venerandae memoriae praedecessor vester, sicut audistis, in praesentia vestra mihi praecepit ut presbyterum post obitum meum, Deo volente, in ecclesiastico ministerio haeredem et successorem constituere deberem, et hoc mihi, si Dei voluntas est, placet, sed modo dubito et nescio, si fieri possit, quia postea frater illius avunculum ducis Francorum occidit, et adhuc ignoramus qualiter ista discordia pacificari et finiri valeat. Et obsecro ut auctoritatis vestrae licentiae sit, ut cum consilio servorum Dei de ista electione faciam quod nobis in commune pro Deo et pro Ecclesiae utilitate, vel fructu spiritali et defensione religionis optimum esse videatur, ut consensum vestrum habeam de hoc facere quod optimum esse videatur, mihi inspirare dignetur Deus, quia hoc non videtur posse fieri, si contrarius princeps fuerit. Interea quaerere et interrogare paternitatis vestrae consilium debeo de quadam confusione, et scandalo praedicationis, quae nuper ad vos veniens, mentem vestram conturbavit, et sacerdotibus Ecclesiarum verecundiam incutiebat, quia laicus quidam magnae personae ad nos veniens dicebat sibi ab apostolicae sedis pontifice, sanctae memoriae Gregorio, datam fuisse licentiam ut in matrimonium acciperet viduam avunculi sui, quae et ipsa fuit uxor consobrini, et illa, illo vivente, discessit ab eo, et isti viro qui nunc eam accipere desiderans affirmat sibi licentiam datam; in tertio geniculo propinqua illius esse dignoscitur, et votum vovit Deo castitatis, et velata fuit, et iterum abjecto velamine maritata; tale enim matrimonium supradictus homo ab apostolica sede sibi affirmat esse concessum, quod non aestimavimus verum, quia synodus, et Ecclesia, in qua natus et nutritus fui, id est, in transmarina Saxonia, Lugdunensis synodus in primis a discipulis sancti Gregorii, id est, Augustino, Laurentio, Justo, Milleto, archiepiscopis, constituta et ordinata fuit, talem copulam et matrimonium maximum scelus, et incestum, et horribile flagitium, et damnabile piaculum fieri ex auctoritate sanctae Scripturae judicabant. Quapropter paternitas vestra hujus rei veritatem nobis indicare non dedignetur, ut Ecclesiae sacerdotibus, vel populo Christiano inde scandala, vel schismata, vel novi errores non oriantur et concrescant. Et quia carnales homines, idiotae, Alamanni, vel Bauguarvi, vel Franci, si juxta Romanam urbem aliquid facere viderint, ex his peccatis, quae nos prohibemus, licitum et concessum a sacerdotibus esse putant, et dum nobis improperium deputant, sibi scandalum vitae accipiunt, sicut affirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe, et juxta Ecclesiam sancti Petri, in die vel nocte, quando Kalend. Januarii intrant, paganorum consuetudine choros ducere per plateas et acclamationes ritu gentilium, et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illa die vel nocte dapibus onerare, et nullum de domo sua ignem, vel ferramentum, vel aliquid commodi vicino suo praestare velle. Dicunt quoque se vidisse ibi mulieres pagano ritu phylacteria et ligaturas, et in brachiis, et cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum venales ad comparandum aliis offerre. Quae omnia eo quod ibi a carnalibus, et insipientibus videntur, nobis hic improperium et impedimentum praedicationis et doctrinae perficiunt. De talibus ait Apostolus, increpans: 289 « Dies observatis, et tempora. Timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Psal. IV, 10, 11). » Et sanctus Augustinus dixit: Nam qui praedictis malis, id est, carnis, et divinis, et aruspicibus, vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit, etsi jejunet, etsi oret, etsi jugiter ad ecclesias currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum suum in omni afflictione cruciaverit, nihil ei proderit, quandiu sacrilegia illa non reliquerit. Nam si istas paganias paternitas vestra ibi in Romana urbe prohibuerit, et sibi mercedem, et nobis maximum profectum in doctrina ecclesiastica perficiet. Episcopi quoque et presbyteri generis Francorum, qui fuerunt adulteri, et fornicatores acerrimi, quos in gradu episcopatus, vel presbyterii fornicationum filii nati arguunt, revenientes ab apostolica sede, dicunt sibi Romanum pontificem licentiam dedisse ministerium episcopale in Ecclesia ministrare. Quos contra contendimus, quia apostolicam sedem nequaquam contra decreta canonum audivimus judicasse. Haec omnia, domine charissime, propterea vobis nota facimus, ut vestrae auctoritatis responsum talibus dare possimus, ut per cautelam vestrae doctrinae oves Ecclesiae non seducantur, sed lupi rapaces commoti et superati pereant. Interea munuscula parva vobis direximus, non quia digna sunt paternitate vestra, sed pro indicio charitatis et obedientiae devotionis, id est, vuillosam unam, et argenti et auri tantillum. Dextera Domini protegente, incolumem valere, et in Christo proficere beatitudinem vestram in longitudinem dierum optamus.
Te Deus altitonus sancta conservet in aede sedis apostolicae rectorem in tempora longa, melliflua gratum populis doctrina per orbem, Perficiatque Deo dignum pia gratia Christi. Splendida perficiat florens sua gaudia Mater, atque domus Domini laetetur plebe secunda.
Epistola Zachariae ad Wittam.
Dilectissimo nobis WITTAE sanctae Ecclesiae Barbaranae ZACHARIAS papa.
Domino cooperante et sermonem confirmante (Marc. XVI, 20) ad dilatandam Christianitatis legem et orthodoxae fidei tramitem, ad docendum juxta quod praedicat sancta haec Romana, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesia innotuit nobis sanctissimus ac reverendissimus frater et coepiscopus noster, Bonifacius, nuper se decrevisse et ordinasse in Germaniae partibus episcopales sedes, ubi praeest vestra dilectio, et provinciam in tres divisisse parochias; quo cognito cum magna exsultatione extensis ad sidera palmis, illuminatori et datori omnium bonorum, Domino Deo et Salvatori nostro Jesu Christo gratias egimus, qui facit utraque unum (Ephes. II, 14). Flagitavit autem a nobis pro suis syllabis jam dictus sanctissimus vir, per apostolicam auctoritatem vestras confirmari sedes. Pro quo et nos ardenti animo, et divino juvamine ac auctoritate beati Petri, apostolorum principis, cui data est a Deo et Salvatore nostro Jesu Christo ligandi solvendique potestas (Matth. XVI, 19) peccata hominum in coelo et in terra, confirmamus atque solidas permanere vestras episcopales sedes sancimus, interdicentes, ipsius principis apostolorum auctoritate a praesenti omnibus et in futuras generationes, ut nullus audeat contra eamdem vestram venire ordinationem quae dignante Deo ex nostra praeceptione in vobis facta est, et hoc interdicentes, ut nullus audeat juxta sanctorum canonum traditionem, ex alio episcopatu ibidem transferri, aut ordinare episcopum, post vestram de hoc saeculo evocationem, nisi is qui apostolicae nostrae sedis in illis potestatibus praesentaverit vicem. Sed nec unus alterius parochias invadere, aut Ecclesias subtrahere praesumat. Nam, quod non credimus, si quis ille fuerit qui contra hanc vestram praeceptionem temerario ausu venire tentaverit, sciat se aeterno Dei judicio anathematis vinculo esse innodatum. Si quis vero apostolica servaverit praecepta, et normam rectae et orthodoxae fidei fuerit assecutus, benedictionis gratiam consequatur. De caetero, penitus divinam rogamus clementiam, ut confirmet et corroboret hoc quod operatus est Dominus in vobis. Et charitas Dei, gratia et pax vera sit cum spiritu vestro. Sanctissimi et dilectissimi nobis, toto conamine elaborate pro fide Christi, et ad ministerium ejus perficiendum decertate, ut et cum egregio Apostolo mereamini dicere: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illum diem justus judex (II Tim. IV, 8, 8). » Salutantes vos in Domino valere optamus. Bene valete. Data Kal. Aprilis, imperante domino Constantino, magno imperatore, anno 24, imperii ejus anno 2, indictione sexta.
Epistola Zachariae ad Bonifacium episcopum.
Reverendissimo et sanctissimo fratri, BONIFACIO coepiscopo ZACHARIAS, servus servorum Dei.
Virgilius et Sodomus, viri religiosi, apud Bajoariorum provinciam degentes, suis apud nos litteris usi sunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas eis injungeret Christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis fuimus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si habetur, ut dictum est. Retulerunt quippe quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii, infringens linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritu sancta, ac per hoc tua fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens, aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra, fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur, quia, tua quod bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque baptizatus fuerit ab haereticis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari debet. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicentur hujumodi, sed ut Patres sancti docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data Kal. Julii, imperante domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, magno imperatore, anno 26, imperii ejus anno quarto, indictione quarta decima.
Item epistola ejusdem ad episcopos diversos.
Dilectissimis nobis, REGNIFRIDO Rothomagensi episcopo, RIMBERTO Ambianensi episcopo, DEODATO Bellovacensi episcopo, HELESEO Novionensi episcopo, FULCIRICO Tungiensi episcopo, DAVID Spitonensi episcopo, ETHEREO Chardomenensi episcopo, TRENURARDO Cameracensi episcopo, BURGARDO Wizarburnensi episcopo, GENEBANDO Laudunensi episcopo, ROMANO Meldensi episcopo, AGILOLPHO Coloniensi episcopo, HEDDO Straburgensi episcopo, et caeteris amantissimis episcopis, presbyteris, et etiam diaconibus, cunctisque orthodoxis Ecclesiarum Dei clericis apostolicam doctrinam tenentibus, ZACHARIAS divina gratia praeditus apostolicae sedis pontifex, servus autem servorum Dei, in Domino salutem dicit.
Gratias ago Deo Patri omnipotenti, et Domino Jesu Christo unico Filio ejus, et Spiritui sancto, qui vestra omnium corda inflammare dignatus est per diffusam a se gratiam, ut in unitate fidei, et in vinculo pacis ambuletis, et « sit splendor Domini Dei nostri super nos (Psal. LXXXIX, 17) » dilectissimi mihi, et abundans gratia pacis et charitatis, ut sitis unum corpus spiritalis matris vestrae sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, in qua, Deo auctore et dispositore, quamvis tanto fastigio viribus longe impares, praesumus, implentes illud propheticum dictum: « Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare, fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). » Etenim et si pro itineris longitudine quanquam corpore sumus absentes. in Spiritu tamen dilectionis semper sumus vobis praesentes, habentes vos in visceribus nostris, et assidue orantes, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus multo amplius confirmet corda vestra, et corroboret in exhortationem Evangelii in ministerio quo fungimini, ut credita vobis plebs vestris piis admonitionibus, adjutore Deo, a diabolica fraude liberata, salva persistat, vosque mereamini de eorum animabus in die Christi apportare lucrum. Scriptum quippe est: « Filii sapientiae, Ecclesia justorum, et natio eorum, obedientia et charitas (Eccli. III, 1). » Obsecro ergo vos, charissimi mei, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, ut decet sanctos cum multa sapientia, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, et charitatis (Ephes. IV, 13), quia « finis praecepti charitas est de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). » Gaudeo in vobis, charissimi, quoniam fides vestra, et unitas erga nos pretiosa est, et manifesta non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus, dum ad fautorem et magistrum vestrum a Deo constitutum, beatum apostolorum principem, Petrum, benignissima voluntate conversi estis. Laudabilis fides vestra et bona fama, quoniam « idipsum sapitis quod oportet sapere (Rom. XII, 3). » Et nunc, Deo cooperante, est aggregata sanctitas vestra nostrae societati in uno pastorali ovili. Et est nobis unus pastor, qui a pastore pastorum Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, princeps apostolorum et noster doctor est institutus. Habetis itaque nostra vice ad confirmandam dilectionem vestram, et collaborandum vobis in Evangelio Christi sanctissimum ac reverendissimum Bonifacium, fratrem nostrum, archiepiscopum, apostolicae sedis legatum et vicem nostram praesentantem. Sit ergo constantia vestra adversus contentiones eorum qui adversa sapiunt, et non quae Dei sunt (Marc. VIII, 33), et erit fortior petra constantia vestra, sicut scriptum est: « Ne timueritis ab eis, neque terreamini a facie eorum qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. » « Quod autem in aure auditis, praedicate in lumine, illum timentes qui potest corpus et animam occidere, et mittere in gehennam (Matth. X, 26, 28). » Fratres mei, in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. « Arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem exaltationem extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redigentes omnem intellectum, et omnem cogitationem in obsequium Christi perducentes (II Cor. X, 4, 5). » De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia fortitudinis ejus. Pax vobis multa et gratia a Deo et Domino nostro Jesu Christo ministretur. Amplectimur et osculamur, ac si praesentes charitatem vestram in unitatem Spiritus, in vinculo pacis et charitatis Christi Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis
Ejusdem ad Bonifacium.
Reverendissimo et sanctissimo fratri, BONIFACIO coepiscopo, ZACHARIAS, servus servorum Dei.
Cum nobis sanctissimae fraternitatis tuae syllabae delatae fuissent, atque per singula relegi fecissemus, et reperissemus in earumdem litterarum tuarum serie quod peccatis nostris facientibus, dum Dominici tritici semina quaereres elaborare, ad augendam segetem spiritalem subito inimici superseminant zizania (Matth. XIII, 25) ut sanctitatem tuam in bono opere impediant. Sed tua sancta fraternitas incessanter orationi instet, pariter cum fratribus qui secum laborant, et spiritales sarculos construens, zizania eradicans deportet ad comburendum (Ibid., 30), ut ait beatus Gregorius papa: Bonum enim, inquit, opus nobis sit in voluntate: nam ex divino adjutorio erit in perfectione. His ita se habentibus, charissime frater, confortare in Domino, et ipse erit adjutor tuus. De incursione autem gentium, quae in tuis plebibus facta est, moerendum nobis est: sed haec adversitas nullatenus tuam fraternitatem conturbet, quia et Romana civitas ex accidentibus facinoribus saepius est depopulata, et tamen omnipotentia sua Dominus ex supernis eam dignatus est consolari. Sed populis tibi commissis, reverendissime 290 frater, praedica jejunium, supplicationes apud Dominum litaniarum, et supereminens ejus clementia adjuvabit te. Te autem, ut praediximus, nullatenus adversa perturbent. Sed in bono opere quod coepisti nullo modo deficias. Nos vero, licet immeriti et peccatores existamus, nostris precibus vel consacerdotum nostrorum, inquantum possumus, adjuvamus. De synodo autem congregata apud Francorum provinciam, mediantibus Pippino et Carlomanno, excellentissimis filiis nostris, juxta syllabarum nostrarum commonitionem, peragente nostra vice, tua sanctifica qualiter egisses cognovimus, et omnipotenti Deo nostro gratias egimus, qui eorum corda confirmavit, ut in hoc pio opere adjutores existerent, et omnia optime, et canonice peregisti, tam de falsis episcopis, et fornicariis, et schismaticis; quamque etiam et in reliquis nomine sacerdotibus contra canonum instituta agentibus, vel contra catholicam Dei, et apostolicam Ecclesiam, de quibus secundum tuam relationem, per singula respondemus. De eo namque quod suggessisti, quod elegerunt civitatem unam omnes Francorum principes conjungentem usque ad paganorum fines, et in partes Germanicarum gentium, ubi ante praedicasti, quatenus ibi sedem metropolitanam perpetuo tempore habere debeas, ut inde caeteros episcopos ad viam instrueres rectitudinis, et post te tui successores perpetuo jure possideant; hoc quod decreverunt laeto nos suscipimus animo, eo quod ex Dei nutu factum est, vel si quidem falsi sacerdotes, et schismatici hoc impedire conati sunt, quorum vanum agonem Dominus dissipabit, et illa faciet stabilita quae sanctorum Patrum statutis conveniunt concordare. Et quia tibi ipsi principes Francorum in hoc etiam adjutores exstiterunt, retribuat illis omnipotens Deus vicissitudinis praemium et innumera largiatur bona. Nam similiter de illo falso episcopo, quem dixisti adulterati clerici, et homicidae filium ac in adulterio natum, et absque disciplina nutritum, et caetera mala, et horribilia, quae per singula enarrasti, ac per hoc, et sui similes sacerdotes consecravit, de hoc meminit tua reverenda fraternitas quod tribus jam vicibus scripsimus, ut nullus homicida, nullus adulter, nullus fornicator sacrum ministerium debeat obtrectare, sed neque poenitens, aut talis qualem sacri canones prohibent esse sacerdotem.
De baptizatis ab illo, seu ecclesiis consecratis requirat tua fraternitas, si aut ecclesias in nomine Trinitatis consecravit aut parvulos similiter baptizavit, dum sacerdotio fungebatur; et sic et consecratio ecclesiarum et parvulorum baptisma sit confirmatum. Et hoc pariter suggessisti quod illi qui a te projecti sunt sacerdotes, a nobis absolutos se apud Francorum provinciam divulgent, quod tua sancta fraternitas nullo modo credat, quia quod impossibile est, si hoc fecissemus, tuae charitati per nostras indicassemus litteras. Sed hoc, quod impossibile est, nullo modo credas, quia non aliud praedicamus, et aliud agimus, aut dirigimus ut illi garriunt, sed, auxiliante Deo, illud quod praedicamus finetenus observandum censemus. Hoc autem sanctitatem tuam firmissime ut teneas hortamur, ut sanctorum Patrum institutis, et consultis sacrorum canonum omnimodo obsequi debeas, quia nos nullatenus aliud praedicamus et aliud agimus. Nam de eo quod obsecrasti, ut Francorum principibus scriberemus, vel caeteris Francis, ut petisti, eis per singula scripsimus ut tibi et amici sint, et adjutores in Dominico opere existant. De censu vero expetendo, eo quod impetrare a Francis ad reddendum ecclesiis vel monasteriis non potuisti, quam ut vertente anno ab unoquoque conjugio servorum duodecim denarii reddantur, et hoc gratias Deo, quia potuisti impetrare, et Dominus donaverit quietem. Augentur et luminaria sanctorum pro eo quod nunc tribulatio accidit Saracenorum, Saxonum vel Frisonum, sicut tu ipse nobis innotuisti. De eo namque quod interrogasti, quod illi qui depositi sunt pro capitalibus peccatis de gradu sacerdotali, dum eos reperisses adulteros, homicidas, ut nec sacerdotes, nec clerici esse possint, nec sub poenitentia monachi esse volunt, sed, pergentes apud palatium regis Francorum rogant ut eis loca tribuat ecclesiarum vel monasteriorum, ut laicam vitam vivant, et dispergentes sanctorum loca, sed et de hoc pariter qualiter fieri debeat, Francorum principibus commonentes direximus. In alia quippe tua epistola reperimus contineri omnia quae contra te egerant falsi, et schismatici episcopi Aldebertus et Clemens, per quae omnia acta ipsorum et impiissimum errorem sigillatim indicasti. Nos vero congregatis fratribus et consacerdotibus nostris, eorumdem pravorum sceleratissima acta in eorum poenitentia relegi fecimus, et dum nobis coram concilio relecta fuissent, pio studio omnes eadem schismatica dogmata ipsorum atque iniquissimas traditiones, seu sceleratissimam vitam quam sibi Aldebertus conscribere fecit, una voce exclamaverunt ut igni cremarentur. Sed nos hoc non rectum judicavimus, pro eo quod ad reservandum, sive in aeternum eos condemnandum in scrinio sanctae Ecclesiae reservanda mandavimus, suscipientes ipsi dignam sententiam, cujus instar actionis ad tuam direximus, frater, sanctitatem, ut relecta in provincia Francorum, omnis schismaticus audiens taliter a sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia judicatum a sensus sui pravitate resipiscat. In tertia namque tua epistola intimasti nobis de alio seductore, nomine Geolebo, qui antea tali episcopi honore fungebatur, et quia sine cujuscunque consultu apud nos properat, et dum advenerit, ut Domino placuerit, fiet. Tua autem reverentia, ut, auxiliante Domino, coepit, vice nostra volumus ut, omni anno, apto tempore in Francorum provincia concilium debeat celebrari, ut frequentia sacerdotum sive institutis sacrorum canonum mediantibus illic quid adversum nullo modo audeat pullulare, sed magis Ecclesiae Dei unitate, et disciplina ecclesiastica, atque apostolica ubique in illis partibus dilatata, cunctae populorum turbae etiam in occiduis partibus veri catholici esse possint, et non amplius per falsos sacerdotes erroribus involuti demergantur in interitum. Dum vero concilium aggregaveris, sic tua fraternitas conflictum habeat cum metropolitanis, quos confirmavimus, de eo quod dixisti, ut nullus sine commendatitiis epistolis suscipiatur. Tamen, et pro hoc ipso, et pro omnibus Francorum principibus, commonitionis direximus litteras, ut jam superius fati sumus, de civitate namque illa, quae nuper Agrippina vocabatur, nunc vero Colonia, juxta petitionem Francorum, nostrae auctoritatis per praeceptum nomini tuo metropolim confirmavimus, et tuae sanctitati direximus pro futuris temporibus ejusdem metropolitanae Ecclesiae stabilitatem. Deus te incolumem custodiat reverendissime et sanctissime frater. Data pridie Kalendas Novembris, imperante domno piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, magno imperatore, anno 27, imperii ejus quinto anno, indictione decima quarta.
Item epistola Zachariae ad Bonifacium
Sanctissimo et reverendissimo fratri, BONIFACIO coepiscopo, ZACHARIAS episcopus, servus servorum Dei.
Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui dispersa congregat et congregata conservat, augetque fidem et fiduciam servis suis ad praedicandum verbum Evangelii Jesu Christi Domini nostri, cum eodem Patre et Spiritu sancto in unitate viventi in saecula saeculorum, ipsi gloria et laus, qui adjutor et protector est in se credentibus; ipse enim dixit: « Qui credit in me vita vivet, et non morietur (Joan. VI, 47), » quoniam « ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). » Laudamus et superexaltamus sanctum nomen ejus, laeti, gaudentes, per horum gerulos, et sanctae fraternitatis tuae litteris allatis, superstitem in hac vita, et in Domino te valere cognoscentes, petentes immensam Dei nostri divinitatem, ut ad praedicandum multo amplius Evangelii atque sanctae fidei ejus sacramentum, longaevum te servet, suaque protectione te muniat, et ab adversantium insidiis pie miserando custodiat. Suggessit itaque sancta fraternitas tua in suis apicibus quod praedecessor noster beatae memoriae Gregorius, hujus sanctae sedis apostolicae praesul, dum ad praedicandum verbum Evangelii tuam misisset fraternitatem in Germaniae partibus, et gentibus illis paganis, verbo pollicitationis a te esse muniti, ita ut orthodoxos episcopos, presbyteros, vel quoscunque reperire potuisses, in verbo exhortationis perfectos amplius confirmares, et eis communicares quod et factum est. Si quos vero seductores episcopos, aut pseudopresbyteros, vel quoscunque a recto fidei tramite deviantes reperisses, nulla tibi cum eis esset communio. Quod te, Deo solatiante usque ad praesens spiritualiter servasse confessus es, vel si omnino propter principalem, et humanum favorem gentis Francorum, dum ad eos accessisses corporaliter abstinere non valuisti, cogente necessitate Ecclesiarum Dei, et tamen in eorum concilio, et consensu communionis anima tua non est coinquinata. Itaque propter hoc, quod cum eis conservatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum tibi est detrimentum coram Deo. Te enim praedicante, si obedirent, salvi essent. Si autem in iniquitate sua permanent, ipsi peribunt: Tu autem juxta prophetae dictum: « Salvasti animam tuam (Ezech. XXXIII, 9). » De episcopis autem et palliis Francorum scripsisti, quod juxta promissionem suam nondum impleverunt, qui si impleverint juxta verbum suum, habebunt ex eo laudem (Rom. XIII, 3). Sin vero aliter egerint, ipsi videbunt, nos enim, divina gratia largiente, quod gratis accepimus, gratis damus (Matth. X, 8). Tua quidem, propter hoc benigna voluntas a nobis suscepta est. Igitur et hoc petisti monasterium in vastissima solitudine, et in medio gentium quibus praedicas constitutum, et a te fundatum esse, atque in honore Salvatoris Dei nostri dedicatum, ubi etiam et monachos sub regula beati Benedicti degere ordinasti, hoc venerabile monasterium nomini tuo privilegio sedis apostolicae muniri. Quod votis tuis acquiescentes ordinavimus juxta petitionem et desiderium tuum. Congruit enim divini ministerii praedicatorem optimumque ministrum ad desiderata pertingere, et coeptum bonum opus usque in finem perficere, sicut scriptum in Dominico praecepto: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). » Et « beatus servus ille, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem; etenim super omnia bona sua constituet eum (Matth. XXIV, 46, 47). » Interea praedictus tuus Gerulus Lul, cum caeteris suis concomitibus, quae injuncta fuerunt a tua fraterna sanctitate, tam in verbo, quam in praescripto omnia liquidius suggerentes innotuerunt, de quibus tam in verbo responsum dantes, et praescripto, tuae remisimus fraternitati. Continebant enim capitula in pitatio ab eis porrecto, quae inferius annexa sunt, de quibus flagitasti a nobis quae recipienda, quae respuenda sunt.
In primis de volatilibus, id est, graculis et corniculis, atque ciconiis, quae omnino cavendae sunt ab esu Christianorum, etiam et fibri, atque lepores, et equi silvatici multo amplius cavendi. Attamen, sanctissime frater, de omnibus Scripturis sacris bene compertus es. De igne autem Paschali, quod inquisisti a sanctis priscis Patribus, ex quo per Dei et Domini nostri Jesu Christi gratiam, et pretioso sanguine ejus ecclesia dedicata est quinta feria Paschae, dum sacrum chrisma consecratur, tres lampades magnae capacitatis ex diversis candelis Ecclesiae oleo collecto, in secretiori ecclesiae loco, ad figuram interioris tabernaculi insistente indeficienter, cum multa diligentia inspecte ardebunt, ita ut oleum ipsum sufficere possit usque ad tertium diem. De quibus candelis Sabbato sancto, pro fontis sacri baptismate sumptus ignis per sacerdotem renovabitur. De christallis autem, ut asseruisti, nullam habemus traditionem. De his, qui regio morbo vexantur inquisisti, sive equi sint, quid faciendum sit de illis. Si homines ex nativitate, aut genere hujus morbi sunt, hi extra civitatem comitari debebunt, eleemosynam vero ad accipiendum a populo non devitari. Si autem contigerit magnum vel parvum non nativitate, sed superveniente aegritudine vexari, non est projiciendus, sed si possibile est curandus. Attamen in ecclesia, dum ad communionem venerit, post omnium suppletionem erit ingressurus ad participandum munus. Equi vero qui praefato morbo fuerint coinquinati, si curari non valuerint, in puteis et foveis projiciendi sunt, ne 291 ejusdem morbi contagione caeteri coinquinentur. De animalibus autem quae a furentibus, id est rabidis lupis et canibus fuerint lacerata, oportet ea a caeteris separari, ne per furentes et mordentes caetera coinquinentur. Quod si pauca sunt, ut supra diximus, in foveas projicienda sunt. Nam et hoc inquisivit fraternitas tua, si liceat sanctimoniales feminas quemadmodum viris, sibi invicem pedes abluere, tam in coena Domini, quam in aliis diebus. Hoc Dominicum praeceptum est, quod qui per fidem impleverit, habebit ex eo laudem. Etenim viri et mulieres unum Deum habemus qui in coelis est. Pro benedictionibus autem quas faciunt Galli, ut nosti, frater, multis vitiis variantur. Nam non ex apostolica traditione hoc faciunt, sed per vanam gloriam hoc operantur, sibi ipsis damnationem adhibentes, dum scriptum est: « Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod evangelizatum est, anathema sit (Gal. I, 9). » Regulam catholicae traditionis suscepisti, frater amantissime. Sic omnibus praedica, omnesque doce, sicut a sancta Romana, cui Deo auctore deservimus, accepisti Ecclesia. Inquisisti etiam et hoc, si ante tricesimum annum liceat sacerdotem ordinari. Bonum et congruum, charissime frater, si fieri et inveniri potest, ut provectae aetatis et boni viri testimonii juxta sacrorum canonum instituta, ordinentur sacerdotes. Si autem minime reperiuntur, et necessitas exposcit, a viginti quinque annis et supra levita et sacerdotes ordinentur, quemadmodum in lege Domini continetur. De Milone autem et ejusmodi similibus, qui Ecclesiis Dei plurimum nocent, ut a tali nefario opere recedant, juxta Apostoli vocem: « Opportune, importune praedica (II Tim. IV, 2). » Si acquieverint admonitionibus tuis, salvabunt animas suas. Sin vero ipsi peribunt obvoluti in peccatis suis. Tu autem qui recte praedicas, non perdes mercedem tuam. Nam et hoc inquisisti, post quantum temporis debet lardus comedi, nobis a Patribus constitutum per hoc non est. Tibi autem petenti consilium praebemus, quod non oporteat eum mandi, priusquam super fumo siccetur, aut igne coquatur. Si vero libet ut incoctum manducetur, post Paschalem festivitatem erit manducandum.
Episcopus autem condemnatus, de quo inquisisti, qui impugnator et fornicator existit, atque res ecclesiae post degradationem sibi vendicare nititur, hic omnino ac detestabiliter respuendus est. « Quae enim portio infidelis cum fideli? Aut quae communio Christi ad Belial? » (II Cor. VI, 15.) Has sanctorum Patrum traditiones, et sanctorum canonum instituta condemnaverunt. De ordinatione etiam presbyterorum et diaconorum, qui cogente necessitate et paupertate rogantium non legitimis temporibus et diebus a te provenerunt, si aliquam habentes ex hoc offensionem insinuasti, dicimus autem tibi, frater, bene nosti quod sacri canones docent aptis temporibus sacerdotes ordinandos. Attamen in eo quod a te propter zelum fidei actum est, a Domino Deo nostro indulgentiam postulamus. De censu autem ecclesiarum, id est, solidum de cassata suscipe, et nullam habeas haesitationem, dum ex eo poteris eleemosynam tribuere, ac in Christi pauperes partiri, et opus perficere sacrarum ecclesiarum, juxta canonum instituta. Si quos vero presbyteros, qui de laicis promoti fuerint, et antea criminalibus causis obvoluti celantes peccatum suum ordinati sunt, postmodum vero et manifestata est eorum iniqua actio, hos sacerdotali habitu privatos poenitentiae submitte. Non enim odit Deus peccantem et confitentem, sed peccantem et negantem. Nam hoc flagitasti a nobis, si ticet persecutionem paganorum fugere an non. Et pro hoc, frater, salutare consilium damus. Si fieri potest, et locum inveneris, insta ad praedicandum illis. Si autem supportare non valueris eorum persecutionem, habes praeceptum Dominicum, ut in aliam ingrediaris civitatem (Matth. X, 23). Nam et hoc inquisisti quid faciendum sit de excommunicato episcopo, et apostolicam auctoritatem negligente. Hic detestabilis est coram Deo et hominibus cui condemnationi incondemnatus non communicabit; ipsi enim condemnabuntur et in die irae et revelationis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, cum sederit ad judicandum genus humanum (Rom. II, 5), sicut scriptum est: Superbis ego resistam, dicit Dominus (I Petr. V, 5). Etenim de Sclavis Christianorum terram inhabitantibus, si oporteat censum accipere interrogasti, frater. Hoc quidem consilio non indiget, dum rei causa est manifesta. Si enim sine tributo sederint, ipsam quandoque propriam sibi vindicabunt terram. Si vero tributum dederint, norunt dominatorem ipsam terram habere. Nam et hoc flagitasti a nobis, sanctissime frater, in sacri canonis praedicatione, quot in locis cruces fieri debeant, tuae significemus sanctitati, votis autem tuis clementer inclinati, in rotulo dato Lul religioso presbytero tuo per loca signa sanctae crucis quanta fieri debeant infiximus. His autem se habentibus, Domini deprecamur clementiam licet peccatores, ut suo te muniat et confortet auxilio, nosque annuat prosperitatis tuae semper laeta suscipere nuntia. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data secundo Nonas Novembris, imperante Domino piissimo Augusto Constantino a Deo coronato, magno imperatore, anno 30, imperii ejus anno 11, indictione 4.
Epistola Zachariae papae ad Bonifacium episcopum.
Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO episcopo ZACHARIAS servus servorum Dei.
Susceptis, sanctissime, fraternitatis tuae litteris per Deneardum, religiosum presbyterum tuum, quia sospitem te, ut semper cupimus, esse cognovimus, omnipotenti ac misericordissimo Deo nostro magnas retulimus gratias, qui tibi in omnibus bonis prosperari dignatur. Magnam enim in cordibus nostris infundis laetitiam, quoties nobis sanctitatis tuae scripta mittuntur, quando reperimus quae ad salutem respiciunt animarum, dum quotidie in gremio sanctae matris Ecclesiae, per tuam praedicationem, novi populi adduntur. Ubi et tres episcopos per loca singula secundum seriem syllabarum tuarum te ordinasse cognovimus, qui eidem populo, quem sibi Dominus Deus noster per tuam sanctitatem aggregare dignatus est, praeesse debeant et petisti, ut per auctoritatem nostrae sedis episcopales ibidem sedes firmentur. Sed tua sancta fraternitas pertractet mature, et subtili consideratione discernat, si expedit, aut si loca vel populorum turbae talia esse probantur, ut episcopos habere mereantur. Memineris enim quid in sacris canonibus praecipimur observare, ut minime in villulas vel in modicas civitates episcopos ordinemus, ne vilescat nomen episcopi. Sed nos tuis sincerissimis atque a nobis dilectis syllabis provocati, quae proposuisti absque mora concedi patimur, et statuimus per apostolicam auctoritatem episcopales illic esse sedes quae per successionem episcopos mereantur, et populis praesint, atque verbum praedicationis subjectis insinuetur, id est, in castello quod dicitur Mursaburg, et alterum in oppido quod nominatur Buraburg, tertium in loco qui dicitur Erphesfurt. Ita ut nulli post haec liceat cuiquam haec quae a nobis sancita sunt quoquomodo violare, quae auctoritate beati Petri apostoli firma esse decrevimus. De eo autem quod intimasti nobis, quod te Carlomannus filius noster ad se rogavit accedere, ut in urbe regni Francorum in sua ditione, sive potestate constituta, synodum celebrare debeas, eo quod omnis ecclesiastica regula sive disciplina ab eadem provincia funditus abolita est, quod nimis merendum est, quod per spatia temporum ibidem synodus sacerdotum minime celebraretur, unde neque quid sit quod sacerdotium ab eis qui se sacerdotes existimant, cognoscitur. Sed dum, juvante Deo, quae a praefato filio nostro promissa sunt, ad effectum perducta fuerint tuaque fraternitas memorato concilio consederit cum eodem excellentissimo viro, si quos repererit episcopos, presbyteros aut diaconos contra canones vel statuta Patrum excessisse, id est, in adulterio, vel si plures uxores habuerunt, aut si sanguinem Christianorum, sive paganorum effuderunt, vel etiam aliis capitulis, quibus canonibus obviasse repererit tua sanctitas, nulla ratione apostolica auctoritate permittat sacerdotio fungi, quia tales a suo proprio ore falsi nominantur sacerdotes, et pejores ac deteriores saecularibus esse noscuntur, qui se neque a fornicationibus, neque a nefariis matrimoniis abstinent, neque ab hominum sanguinis effusione manus servant innoxias, quales se esse sacerdotes existimant, aut quid inde sentiunt, dicente Deo: Sacerdotes mei semel nubant, et Apostolus, unius uxoris virum, et caetera (Tit. I, 6), et hoc ante susceptum sacerdotium, uti licitum est. Nam a die suscepti sacerdotii etiam ab ipso proprio conjugio prohibendi sunt. Quomodo sacerdotio fungi considerant, qui talibus sceleribus involuti esse monstrantur, ut neque saeculares fideles his facinoribus obvolutos optemus? Quomodo non pertimescunt divina mysteria contingere, aut quomodo ad orandum pro peccatis populi accedere praesumunt, dum sacri canones, neque purum clericum, cui sacerdotium non est, secundis copulari nuptiis praecipiunt? Isti enim e contrario, non solum post susceptum sacerdotium se abstinere ab una uxore nolunt, imo luxuriae obvoluti pejora saecularium scelera committunt, ut plures uxores habere praesumant, quibus neque unam concessum est post susceptum ministerium attrectare. Sed ista parvipendentes, atque ad iracundiam provocantes, majora committunt facinora, dum propriis manibus Christianos atque paganos homines necant. Et fit ut quibus in remissionem peccatorum debuerunt lavacrum regenerationis impendere, atque Christi sacramentum donare, ne in aeternum perirent, eorumdem sacrilegis manibus ipsi exstinguantur. Quis enim sapiens habens cor eos aestimet sacerdotes, qui neque a fornicationibus abstinent, neque ab effusione sanguinum manus servant innoxias? Quisve eorum sacrificiis Deum credit esse placatum, dicente Propheta: « Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 7). » Isti namque, ut praemisi, ne sacerdotio fungi patiantur, neque divina contingere mysteria commonemus. Quidquid vero aliud, ut dictum est, eos contra ecclesiasticam regulam excessisse repereris, canones, sive instituta Patrum, prae manibus habeto, juxta quod in eis edoctus fueris discerne. De eo autem quod tibi successorem constitueres dixisti, ut, te jubente, in tuo loco eligatur episcopus, hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem ecclesiasticam regulam, vel instituta Patrum esse monstratur, sed volumus ut tibi ministret, et sit in Evangelium Christi adjutor, dicente Apostolo: « Si quis bene ministraverit, gradum sibi bonum acquiret (I Tim. III, 13). » Nimis enim reprehensibile manifestum est, ut te vivente tibi alium substituamus. Sed hoc commonemus ut, quandiu te divina jusserit clementia superesse, sine intermissione orare non cesses, ut tibi Deus illum successorem concedat, qui ci possit esse placabilis, et populum, quem ad suam gratiam per aeternae sanctitatis industriam vocare voluit irreprehensibiliter regere valeat, atque ad viam vitae elaboret perducere. Nam quomodo haec quae poposcisti, si et voluerimus, concedere, possumus, dum nos fragiles homines existentes, et sub conditione mortis constituti, ignorantes, quid superventura dies pariat, non valentes investigare qui de nobis prior de praesenti saeculo migret. Sin autem et eumdem divina voluerit clementia prius tui diem transitus superesse, si eum aptum cognoveris, et in tua voluntate fuerit definitum, ea hora qua te de praesenti saeculo migraturum cognoveris, praesentibus cunctis tibi successorem designa, ut huc veniat ordinandus, quod nulli alii concedi patimur, quod tibi charitate cogente largiri censuimus. De illo namque qui viduam avunculi sui, quae et ipsa fuit uxor consobrini sui, et sacrum velamen habere monstrata est, et a beatae memoriae praedecessore nostro sibi licentiam concessam esse divulgavit, ut eam in pernicioso matrimonio assumere debuisset, absit hoc ut praedecessor noster ita praeciperet. Nec enim ab apostolica sede illa diriguntur, quae contraria esse Patrum, sive canonum institutis perhibentur. Admonere, adhortari, increpare eos, frater, ne cesses, quatenus a tali scelesto recedant matrimonio, ut non in aeternum pereant. Reminiscantur enim se Christi sanguine esse redemptos, et non sponte se contradant, nisi ab ipso recesserint incesto matrimonio diaboli potestati, seu magis illi Deo et Christo filio ejus, Spiritui sancto quoque in cujus nomine ab ilius antiqui hostis erepti sunt potestate. Elabora namque, sanctissime frater, in eis, quia scriptum cognoscis: « Qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam ejus a morte, et suorum operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). » Nam et nos ei pro hoc commonitoria scripta direximus.
292 De Kalendis vero Januariis, vel caeteris auguriis, phylacteriis et incantationibus, vel aliis diversis observationibus, quae gentili more observari dixisti apud beatum Petrum apostolum, vel in urbe Roma, hoc a nobis et omnibus Christianis detestabile et perniciosum esse judicamus, dicente Deo: « Non augurabimini, vel certe non observabitis somnia (Lev. XIX, 26). » Et iterum: « Non est augurium in Israel, nec observatio in domo Jacob (Num. XXIII, 23), » ita et a nobis cavendum esse censemus, ut nullis auguriis vel observationibus attendamus, quia omnia haec abscissa esse a Patribus sumus edocti. Et quia per instigationem diaboli iterum pullulabant a die qua nos jussit divina clementia, quanquam immeriti existimamus, apostoli vicem gerere, illico omnia haec amputavimus. Pari etenim modo volumus tuam sanctitatem populis sibi subditis praedicare, atque ad viam aeternae perducere vitae. Nam et sanctae recordationis praedecessoris atque nutritoris nostri Domini Gregorii papae constitutione omnia haec pie ac fideliter amputata sunt, et alia diversa quam plura quae diabolo suggerente pullulabant in Christi ovili, cujus instar pro illius populi salute dirigere maturavimus. Nam de sacerdotibus illis qui falsa opinantur, qui etiam adulteri et fornicatores probantur, et sibi ab apostolica sede indultum esse, et e contrario sibi licentiam praedicationis largitam esse, hoc nulla ratione credat tua sancta fraternitas, sed similiter in eis canonicam exerce vindictam, quemadmodum de his quibus superius a nobis edoctus monstraris. Non enim aliud te agere volumus praeterquam quae sacri praecipiunt canones, vel etiam ab hac apostolica sede instructus esse dignosceris. Secundum tuae namque sanctitatis petitionem et tribus episcopis tuis singulas confirmationis epistolas misimus, quas per tuae sanctitatis manus eis largiri volumus. Et Carlomanno filio nostro alia scripta direximus, ut quae tibi promisit adimplere festinet, atque adminicula praestet. Sed haec, frater charissime, de omnibus superius comprehensis capitulis, ut Dominus donavit, respondemus ad omnia amputanda diabolicae fraudis scandala. Tua vero sancta fraternitas, si quid de caetero evenerit, ut sacri docent canones, studeat emendare in plebibus sibi a Deo commissis. Non enim aliud nobis convenit praedicare, praeter quod a sanctis Patribus sumus edocti. Si vero et novi aliquid inimici astutia agente, acciderit, quod tua sancta fraternitas minime per canonum instituta discernere possit, hoc nobis non pigeat in sinuare, quatenus, Deo juvante, quaecunque ad emendationem novae plebis esse possunt, tibi absque tarditate respondere maturemus. Cognoscat enim, frater charissime, tua sancta fraternitas ita dilectionem tuam nos habere in nostris praecordiis, ut te praesentialiter quotidie videre desideremus, et ita te in nostro consortio habeamus, ut certe ministrum Dei et dispensatorem Ecclesiarum Christi. De caetero namque confortare in Domino, frater charissime, et esto robustus (Deut. XXXI, 7), et elabora in opus ad quod te divina voluit evocare clementia. Magna enim te spes remunerationis exspectat, quam promisit Deus diligentibus se (Jac. II, 5). Et nos licet peccatores existamus, tamen Dei nostri non cessamus absque intermissione immensam exorare clementiam, ut qui coepit in vobis perficiat opus bonum usque adhuc (Philip. I, 6). Et beatus apostolorum princeps Petrus cooperetur tibi in omnibus bonis quae ei parare desideras. Deus te incolumem custodiat, reverendissime et sanctissime frater. Data Kal. Aprilis, imperante domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato magno imperatore, anno 24, imperii ejus anno 2, indictione 11.
NOTA.
Habe gratiam studiosis, Lector studiose, quod nunc ad manum habeas, tam conciliorum acta quam pontificum, quae ex Graecorum et Latinorum promptuariis in unum recollegit volumen Isidorus Hispalensis, adjunctis sanctionibus pontificum summorum, Gregorii secundi, Vitaliani, Martini Gregorii tertii, atque Zachariae. Quibus finem imposuit solers chalcographus et honestus civis Coloniensis Petrus Quentellus, anno Domini MDXXX, III Kal. Aprilis.