Jump to content

Collectio decretalium/CXXII

Checked
E Wikisource
 CXXI CXXIII 


EXEMPLAR EPISTOLAE MARTINI PAPAE AD AMANDUM.

Dilectissimo fratri AMANDO MARTINUS.

Fraternitatis tuae studio pietatis congestam epistolam suscipientes, animos nostros relevare cognoscitur. Quippe quoniam, hujus saeculi fluctivagas atque transitorias despiciens oblectationes, illa quae perpetua et sublimia dona pro Domino Deo nostro obsequiis tribuuntur appetere certum est. Ex relatione igitur juxta tenorem tuae fraternitatis epistolae, latoris praesentium, laborum tuorum certamen cognovimus, ex quibus coelestis patriae assensu, humilitatis mentibus atque contritis corporibus, vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Nam cum sit nulli comparationi omnino coaequandum quod a Creatore nostro pro bonis servitiis recompensatur, dum brevi atque parvo temporis spatio finiuntur labores, quos pro dilectione ipsius sustinemus, consideratione refrigerii nos oportet libenti animo tolerare praesentis vitae angustias. Sed quantum nobis laborum vestrorum operatio magnam gaudii ubertatem inducit, tantum pro duritia sacerdotum gentis illius conterimur, quod postpositis salutis suae suffragiis, atque redemptoris nostri servitia contemnendo, vitiorum foetoribus ingravantur, quibus ad praeparandam salutem, quandoquidem tantum nos necesse est importunis praedicationibus imminere quantum nos perfectae negotiationis creditorum nobis talentorum duplicat assignatio, atque Dominicis vocibus ad suscipiendam ejus requiem persuadet assertio. Suggestum est namque nobis eo quod presbyteri, seu diaconi, aliique sacerdotalis officii post suas ordinationes in lapsum inquinantur, et propterea nimio moerore fraternitatem astringi, velleque pastorale obsequium pro eorum obedientia deponere, et vocationem episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere, quam in his quae tibi commissa sunt permanere, dicente Domino: « Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. X, 22). » Unde namque beata perseverantia, nisi de virtute patientiae, quia secundum apostolicam praedicationem, « omnes qui voluerint in Christo pie vivere persecutiones patiuntur (II Tim. III, 12). » Ideoque, frater charissime, non vos afflictionum amaritudo a piae mentis vestrae proposito coarctet incedere, considerans quanta pro absolutione, nostri, et liberatione Creator Dominusque noster pertulerit, quibusve contumeliis se afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret. Propterea nullatenus in hujusmodi peccato delinquentibus ad destructionem canonum exhibeas compassionem.

Nam qui semel post suam ordinationem in lapsu ceciderit, deinceps jam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii poterit adipisci, sed sufficiat ei lamentationibus fletibusque assiduis, quousque advixerit, in eadem poenitentia perdurare, ut commissum delictum divina gratia exstinguere valeat. Si enim tales quaerimus ad sacros ordines promovendos, quibus nulla ruga, nullumque vitae contagium praepediat, quanto magis, si post ordinationem suam quispiam in lapsu ceciderit, et praevaricationis peccato deprehendatur obnoxius, omnino prohibendum est cum manibus lutulentis, atque pollutus mysterium nostrae salutis tractare; sitque hujusmodi semper juxta sacrorum canonum decreta in hac vita depositus, ut ab illo qui mentis interiora scrutatur, nullumque de ovibus errare congaudet, dum aspexerit sinceram poenitentiam ejus, in terribili judicio habeat reconciliatum. Ideoque iterum hortamur charitatem tuam, exemplo ejus qui pro nobis pati et mori voluit, promptos vos in cunctis ejus servitiis permanere. Neque nos pigeat temporales cruciatus pro Christi nomine sustinere, sed emolumenta futurae remunerationis hujus saeculi vexationes tolerare persuadeant. Scriptum namque est: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12). » Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare, cumque cuncta, quae a nobis ad confortandos fraternitatis vestrae animos poterant ministrari, largiente supernae majestatis clementia, vobis fuerint procul dubio manifestata; restat ut de aliis, quae nos per sua scripta consuluit, fraternitati vestrae significemus. Credimus enim ad vos pervenisse, quomodo in conturbatione rectae fidei, et catholicae Ecclesiae conculcatione, ante hos plus minus quindecim annos, a Sergio, falso episcopo Constantinopolitano, in auxilio habente tunc imperantem Heraclium, exsecranda et abominanda haeresis pullulavit, et Apollinaristarum, et Severianorum, et Eutichianistarum, atque Manichaeorum errores renovante; quam successor ejus Pyrrhus idemque episcopus, qui ambitionis fastu Constantinopolitanam sedem arripuit, in deterius auxit. Pro qua re saepius apostolica sedes persuasionibus, contestationibus, atque increpationibus plurimis admonuit eos quatenus ab hujuscemodi errore recederent, et ad lumen pietatis ex quo lapsi sunt remearent. Et non solum quia hoc facere nullatenus voluerunt, sed et nunc successor ejus Paulus temerator fidei episcopus Constantinopolitanus aliud nequius excogitavit in praejudicio catholicae fidei conamen, quasi quae a praedecessoribus suis haeretice exposita fuerant destruens, et imperialem typum sacrilego ausu totius plenum perfidiae a clementissimo principe nostro fieri persuasit, in quo promulgatum est, ut omnes populi Christiani credere debuissent; ideoquene cesse habuimus, ne pro quadam negligentia et animarum detrimento quae nobis commissae sunt culpae reatu astringamur, coetum generalem fratrum et episcoporum nostrorum in hac Romana civitate congregare. Quorum praesentia memoratorum haereticorum scelerosa conscripta examinata atque denudata sunt, et apostolico mucrone, Patrumque definitionibus uno ore, unoque spiritu condemnavimus, ut agnoscentes universi errorem, qui in eis continetur, eorum pollutione nullatenus maculentur. Unde praevidimus volumina gestorum synodalium in praesenti vobis dirigere, una cum encyclia nostra, ex quorum serie omnia subtiliter potestis addiscere, et tenebras illorum nobiscum ut filii lucis exstinguere. Idcirco studeat fraternitas tua omnibus eadem innotescere, ut tam abominandam haeresim nobiscum exsecrentur, quamque suae salutis sacramenta addiscere valeant, atque synodali contentione omnium fratrum, et coepiscoporum nostrorum partium illarum effecta secundum tenorem encycliae a nobis directae una cum scriptoribus vestris scripta nobismet destinanda concelebrent, confirmantes atque consentientes eis quae pro orthodoxa fide, et destructione haereticorum vesaniae nuper exortae a nobis statuta sunt; et Sigebertum praecellentissimum filium nostrum, regem Francorum, pro suae Christianitatis remedio consultissime admonere atque precari, dirigere nobis ex corpore fratrum nostrorum dilectissimos episcopos, qui sedis apostolicae legatione, divina concedente propitiatione, fungi debeant, et quae nostro consilio peracta sunt cum his synodalibus apicibus nostris ad clementissimum principem nostrum sine dubio asportare valeant, ut nostrorum laborum particeps effectus mercedis cumulum adipisci valeat, et sui regni protectorem invenire eum, cujus causa flagitari dignoscitur. Hoc namque et in ejus epistola exhortari eum cognovimus. Reliquias vero sanctorum de quibus praesentium lator nos admonuit dari praecepimus. Nam codices jam exinaniti sunt a nostra bibliotheca, et unde dare ei nullatenus habuimus. Transcribere autem non potuit, quoniam festinanter de hac civitate egredi properavit. His igitur ita praelibatis quae a nobis per epistolam vobis scripta sunt, effectui mancipare fraternitatem vestram hortamur. Deus te incolumen custodiat, dilectissime frater.