Jump to content

Collectio decretalium/IX

Checked
E Wikisource
 VIII X 

INCIPIUNT DECRETA ANACLETI PAPAE De oppressione episcoporum, et de accusatione episcoporum, et de ordinatione archiepiscoporum, et de primatibus et de patriarchis eorumque ministris. (Hic fuit anno Christo 104, tempore Trajani imperatoris).

ANACLETUS, servus Christi Jesu, in sede apostolica Domino serviens, episcopis omnibus, et caeteris cunctis fidelibus qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem, gratia vobis et pax, atque consolatio multiplicetur a Domino in saecula.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in coelis, in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo, in quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tribulationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro, quando per ignem probatur (I Petr. I, 3 et seq.), si tantum tribulationibus experti probati inveniamini. 13 « Patientes estote (Jac. V, 7), » dilectissimi, quia « patientia probationem operatur, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V; Jac. I, 3). » « Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum (Jac. V, 7). » Si agricolae haec patienter ferunt pro temporalibus fructibus, quanto magis vos pro aeternis patientes esse debetis? Estote ergo patientes, et confirmate corda vestra, ut adveniente judice Christo, laeti et probati esse valeatis. « Nolite ingemiscere in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. Exemplum accipite, charissimi, laboris et patientiae prophetas, qui locuti in nomine Domini sunt. En beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors et miserator Dominus est (Ibid., 10-12). » Tribulationes vestras audivimus, fratres, tam per nostros quam et per aliorum apocrisarios, super quibus valde dolemus, vobisque compatimur, et auxilium ferre, prout ipse largitus fuerit qui pro nobis non solum tribulatus, sed etiam passus est, parati sumus. « Nolite mirari, charissimi, qui persecutiones patimini, quasi novi vobis aliquid contingat; sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Domini, et qui est ejus spiritus, super vos requiescit. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maleficus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Dominum in isto nomine, quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Domini. Si autem a nobis primum, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Et si vix justus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (I Petr. IV, 12-18.) » Itaque et hi qui patiuntur, fideli Creatori commendent animas suas secundum voluntatem Domini in benefactis. Nam (ut ait beatus Clemens praedictus, antecessor noster) similis est omnis ecclesiae status navi magnae, quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros portat, ad unam potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo navis auctor hujus omnipotens ipse Deus, gubernator vero sit Christus, tum deinde proretae officium episcopus impleat, presbyter nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant, hi qui catechizant nautologis conferantur. Epibatis autem totius fraternitatis multitudo sit similis. Ipsum quoque mare hic mundus habeatur. Ventorum vero varietates et turbinum diversis tentationibus conferantur; persecutiones, tribulationes sive pericula fluctibus exsequentur. Terreni vero spiritus qui vel de torrentibus, vel de convallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum seu pravae doctrinae verba docentur; promontoria vero et loca confragosa hi qui in potestatibus saeculi sunt judices, et pericula minantur ac mortes; dithalassa vero loca quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt. Hypocritae vero et dolosi piratis similes habeantur. Jam vero rapidus vertex et tartarea charybdis et saxis illisa naufragia ac mortiferae submersiones, quid aliud aestimanda sunt quam peccata? Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, et ita Domino pacem fundere, ut navigantes mereantur audiri. Audimus, fratres, quod quidam detrahunt et accusant sacerdotes Domini, cupientes eos damnari, non intelligentes forsitan quod injuria sacerdotum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur. Nec hoc aspiciunt quod beatus Petrus princeps apostolorum, instructor noster, ait: « Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 1), » et Dominus per prophetam inquit: « Qui vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (I Petr. III, 10), » etc. Qui autem ista transgrediuntur, profecto transgressores legis Domini et contemptores atque inobedientes ejus praeceptis existunt. Unde et beatus Jacobus apostolus ait: « Si diligitis proximos sicut vosipsos, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores (Jac. II, 9), » etc. Et beatus praedecessor noster Clemens, vir apostolicus et spiritu Domini plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit, dicens: Accusandi vel testificandi licentia denegetur omnibus qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores enim sponte legis suae, ejusque violatores et recedentes, apostatae nominentur. Omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam, non in accusatione recte agentium, aut testimonio suscipiendus, quia vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. « Quicunque autem (ut ait apostolus Jacobus) totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est reus omnium. Qui autem dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. Sic loquimini et sic facite, sic ut per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam, superexcellit autem misericordia judicium (Jac. II, 10), » et Dominus ait: « Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). » Et multa talia horum similia. « Nemo enim (inquit Apostolus), vestrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et revixit, ut et virorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabunt ante tribunal Domini; scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam flectetur mihi omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque vestrum per se rationem reddet Domino. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, nec ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV, 11-13). » Scimus enim quia multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus; ideo, fratres, variis detractionibus et accusationibus non oportet labefactari judices et primates Ecclesiae, sed magis apostolorum et doctorum regulis informari et roborari, unde justum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis, ea quae legis sunt recta sapere et operari, et non regulas nascentis ecclesiae confundi, aut fidem aut doctrinam apostolorum variis maculare doctrinis, nec fratres infestare. Si autem omnia in hoc saeculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent, supervacuis enim ad beneficia laborat impendiis, qui solem certat facibus adjuvare; ideo si aliquis putat Domino in hoc placere quod servos suos accusat, et ut meliores fiant, dicit se hoc agere, in vanum laborat et plus invidiae stimulis agitatur quam charitatis, quoniam gratiae plenitudo adjectione non indiget, nec ulla requirit commendationis augmenta. Erigunt ergo doctores conscientias suas, et si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala quae saeculis magis sunt ascribenda quam meritis. Datam enim scimus Satanae potestatem, ut servos Christi cribraret, ut quod de tritico inveniri posset, horreis ingereretur; et quod de paleis, ac ignium alimenta transiret. Ad vos specialiter dictum est: « Nolite timere pusillus grex, placuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32), » venit inter vos gladius perfidorum, ut marcida Ecclesiae membra resecaret, et ad coelestem gloriam perduceret. Quos habeat Christus milites, certamen ostendit, qui triumphum mereantur per bella cognoscuntur. Scimus autem multos ob id infestare doctores, ut eos perdant et propriae voluntatis placita adimpleant. Non propterea tamen doctores inquantum vires suppetunt a recta aemulatione, et bona intentione recedere debent, scientes quia « beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). » Nihil autem illo est pastore miserius, qui luporum laudibus gloriatur. Quibus si placere voluerit atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies. Nullus ergo pastorum placere lupis et gregibus ovium potest, perdit enim laboris memoriam mens terrenis obligata carceribus. Sicut artium in suo quoque opere invenitur mater instantia, ita noverca eruditionis est negligentia. Nullus ergo praejudicium alteri faciat, neque quod sibi fieri non vult exerceat. Nemo dictum de aliquo inveniat, quod in ejus actibus non agnoscat. Ego autem labefactatam, non solum quietem meam, sed et salutem inimicorum valetudine et rumorum procellis agnosco. Potens est divinitas immensa tempestatis incerta bono serenitatis amovere. Et quid aliud si « Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21), et apostoli passi sunt, sequentes ejus exemplum, et reliqui patres, nisi ut sequamur vestigia ejus, tam doctrinam eorum quam exemplum, et patiamur adversa pro Christo, et cum patribus atque cum fratribus crucem portemus, eorumque tribulationibus compatiamur, ut Christi veri discipuli inveniamur, qui dixit: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX, 23), » et reliqua? Praesumptio est si dominorum beneficia famuli non sequantur.

Obsequium ergo aestimandum puto, quod pariturus impendo. Quid est enim, quod plus creditur filii vocabulum valere quam obsequium, et non quaeritur quid in amoris lance promoveas, sed quale ad praejudicium aestimanti nomen apponas, cum apud prudentes frustra sobolem diximus, nisi exhibeat quod videtur. Ego vero nolo errore meo alienas culpas asserere, ut factum quod doleo admisisse convincar. « Odisti, inquit Dominus per prophetam, omnes operantes iniquitatem, perdes loquentes mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus; ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adoraboque in templo sancto tuo, in timore tuo (Psal. V, 7). » Domine, deduc me in justitia tua propter incantatores meos, dirige ante faciem tuam viam meam, non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguam suam lenificant. Condemna eos, Deus, decidant a consiliis suis; juxta multitudinem scelerum eorum expelle eos, quoniam provocaverunt te. Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum laudabunt nomen tuum. Et proteges eos, et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Domine, ut hasta placabilitatis coronabis eum (Ibid.). Deo enim sacrificantes perfecte, non debent vexari, sed portari, consolari, atque ab hominibus venerari. Ipsi autem quando Domino sacrificant non soli hoc agere debent, sed testes secum adhibeant, ut Domino perfecte in sacratis Deo sacrificare locis probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegit Dominus Deus tuus. Episcopus Domino sacrificans, testes (ut praefixum est) secum habeat, et plures quam alius sacerdos. Sicut enim majoris honoris gradu fruitur, sic majoris testimonii incrementatione indiget. In solemnioribus quippe diebus aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui ejus oculi dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti vestimentis in fronte et a tergo, et presbyteri e regione dextra levaque, contrito corde et humiliato spiritu, ac prono stent vultu, custodientes eum a malivolis hominibus, et consensum ejus praebeant sacrificio, peracta autem consecratione, omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia. « Servite, » inquit Dominus per prophetam David, « in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11), » adorate pure, ne quando irascatur, et pereatis de via. Ille enim non perit de via qui recte graditur, et praecepta custodit majorum. Doceri ergo omnes oportet qui Domini sacerdotio funguntur, ut caeteros instruant et sibi proficiant, scriptum est autem: « Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). » Et alibi: « Populus autem sciens Dominum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt plurimos (Dan. XI, 32). » Ipsa enim veritas 14 per se infert et dicit: « Beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Luc. VII, 23); » ille procul dubio scandalizatus est in Deum qui recte non docet, et qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Impie namque agentes sunt impii, neque intelligunt omnes impii, porro docti intelligent, omnes enim invicem humilitatem insinuate, « quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5). » « Nolite, inquit Joannes apostolus, omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Quoniam pseudoprophetae exierunt in mundum (I Joan. IV, I). » Et idem ipse alibi ait: « Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit quod ab initio audistis, et vos in Filio et Patre manebitis. Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est vobis vitam aeternam. Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos. Et vos unctio quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus et verum est, et non est mendacium, et sicut docuit vos, manete in eo. Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est. Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus, propter hoc mundus non novit nos, quia non novit eum. Charissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quod erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Et scitis quia ille apparuit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Omnis qui in eo manet, non peccat, et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam justus est, sicut et ille justus est. Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum, quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum, non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum, et propter hoc occidit eum, quoniam opera ejus maligna erant, fratris autem justa. Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit manet in morte; omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu ejus suadebimus cordi nostro, quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. Charissimi, si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, si mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo, et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis (I Joan. II, 24). » Et sicut Deus Creator qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus, justus, patiens, atque mitis et misericors, et caetera sanctarum virtutum insignia, quae de eo leguntur, ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus, et misericors foret. Quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propior est Deo et major est, ac sui Conditoris gerit similitudinem. Si vero (quod absit) aliquis per devia vitiorum et divortia criminum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est: « Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21). » Quis major honor potuit homini esse quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et Conditor? De quo legitur: « Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XCII, 1), » id est, omnium virtutum splendore et totius bonitatis decore ornatus, vel, quod majus homini potest esse dedecus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui Conditoris amissa, ad informem et irrationabilem brutorum, jumentorumque similitudinem delabatur? Quapropter quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis in seipso imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae ad quam creatus est nobilitatem morum, exsecutionem virtutum, dignitatem meritorum habere contendat, ut quando apparuerit qualis sit, tunc similis ei appareat qui se mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in secundo reformavit. Omnis ergo homo qui ad imaginem Dei factus est, illum debet imitari, cujus ad imaginem conditus est, illius debet sequi vestigia, qui eum ad imaginem sui condidit. Consiliarium vero ac protectorem meliorem reperire non poterit, quam illum qui eum ad imaginem sui condidit, qui eum pretioso sanguine suo redemit, et propter eum homo fieri non est dedignatus: quem procul dubio inveniet si in eum totam spem juxta Psalmistae vocem projecerit; ait namque, projice « super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet, nec dabit in aeternum fluctuationem justo (Psal. LIV, 23). » Omnis enim homo in sua causa deficiens, et in suis haesitans consiliis quaerit sibi amicum fidelem, in cujus consiliis confidat, qui in suis diffidebat, et talem fiduciam habet in illo, ut omne secretum sui pectoris ei pandat et aperiat.

Quid dulcius est quam ut habeas illum cum quo omnia possis loqui ut tecum? Si ista cum hominibus fiunt, quanto magis cum Deo hoc est agendum, qui omnes vult salvos fieri et neminem perire? Nam, si veraciter Deum credimus, eumque diligimus ut debemus, et proximos sicut nosmetipsos, in eum quoque totam spem projecerimus nostram, ipse nos eripiet et consolabitur. Et, sicut per angelum suum Habacuc prophetam cum prandio in lacum leonum ad Danielem vatem misit, et Philippum, unum de septem diaconibus, ad Eunuchum, ita dabit nobis consolationem et liberationem. Haec sectamini, charissimi, et nulli unquam nocete. Fratres estis, invicem vos diligite ut veri Dei discipuli effici mereamini. Nam qui rancida corda virorum inficit, malitiam inter homines spargit, et qui detrahit fratrem suum, hic homicida est. Et qui abstulerit aliquid patri vel matri, dicitque hoc peccatum non esse, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; mater nostra vero Ecclesia, quae nos in baptismo spiritualiter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae rapit, aufert, vel fraudat, homicida est, atque homicida ante conspectum justi Judicis esse deputabitur; qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. Privilegia enim Ecclesiarum et sacerdotum sancti apostoli jussu Salvatoris intemerata et inviolata omnibus decreverunt manere temporibus. Leges Ecclesiae apostolica firmamus auctoritate et peregrina judicia submovemus, unde et Dominus mentionem faciens Loth per Moysen loquitur, dicens: « Ingressus es (quidam inquiunt) ut advena, nunquid ut judices? (Gen. XIX, 9.) » Unaquaeque provincia tam juxta ecclesiasticas quam juxta saeculi leges suos debet justos et non iniquos habere judices, et non externos, nisi apostolicae Sedis hujus decreverit auctoritas, quatenus quicunque causam habuerit apud suos judices judicetur, et non ad alienos causa vagandi stimulante propter suam vitam despiciens patriam transeat. Sed ad duodecim ejusdem provinciae judices, ad quorum judicium omnes causae civitatum referuntur, deferatur negotium. Si autem fuerit ecclesiasticus apud episcopos, interveniente primate, siquidem major causa fuerit; si vero minor metropolitano; si vero fuerit saeculare, apud ejusdem ordinis viros judicio tam episcoporum, cum Apostolus privatorum Christianorum causas magis Ecclesiis deferri, et ibidem sacerdotali judicio terminari voluit. Omnis enim oppressus libere sacerdotum, si voluerit, appellet judicium et a nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur et liberetur. Si autem difficiles causae aut majora negotia orta fuerint, ad majorem sedem referantur, et si illic facile discerni non potuerint aut juste terminari, ubi fuerit summorum congregata congregatio, quae per singulos annos bis fieri solet et debet, juste et Deo placite coram patriarcha aut primate ecclesiastico et coram patricio saeculari judicentur negotia in commune. Quod si difficiliores ortae fuerint quaestiones aut episcoporum vel majorum judicia aut majores causae fuerint, ad Sedem apostolicam, si appellatum fuerit, referantur, quoniam apostoli hoc statuerunt jussione Salvatoris, ut majores et difficiles quaestiones semper ad Sedem deferantur apostolicam, super quam Christus universam construxit Ecclesiam, dicente ipso ad beatum principem apostolorum Petrum: « Tu es (inquit) Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » et reliqua. Sit ergo, fratres, constantia nostra adversus contentiones eorum qui adversa sapiunt et non quae Dei sunt sapiunt, et erit fortior petra constantia nostra, sicut scriptum est, ne timueritis ab eis, neque terreamini a facie eorum qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Quod autem in aure auditis, praedicate in lumine, illum timentes qui potest animam et corpus occidere, et mittere in gehennam. Fratres mei, « in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Arma enim militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes et omnem exaltationem exaltationem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem cogitationem, in obsequium Christo perducentes (II Cor. X, 3). » « De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia fortitudinis ejus (Ephes. VI, 10), » ut pax vobis multa et gratia a Deo et Domino nostro Jesu Christo ministretur. Amplectimur et osculamur ac si praesentes charitatem vestram in unitate spiritus, in vinculo pacis, et charitatis Christi. « Propter quod, charissimi, exspectantes, satagite immaculati et inviolati inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Sicut et charissimus noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras scripturas, ad suam perditionem. Vos ergo, fratres, praescientes custodite ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri Jesu Christi et Salvatoris (II Petr. III, 14). » « Vos autem, charissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietate. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes, vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu sancto orantes. Ipsos vos in dilectione Domini servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos, illos 15 vero salvate de igne rapientes, aliis autem miseremini in timore, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam. Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, soli Deo Salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, et imperium, et potestas ante omnia saecula, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen (Jud. I, 17). »

ITEM EPISTOLA ANACLETI PAPAE. De ordinatione archiepiscoporum et reliquorum episcoporum, atque sacerdotum. De fide, caeterisque causis. ANACLETUS episcopus universis episcopis in Italia constitutis.

Quoniam apostolicae Sedi debitam reverentiam erga me charitas vestra distribuit, quia plurimum, charissimi filii, praebuistis. Nam licet Ecclesiae in qua sanctus apostolus residens docuit quodammodo nos gubernacula teneamus, tamen profitemur nos honore et sanctitate minores esse, et propterea omnino festinamus, ut ad gloriam ejus beatitudinis pervenire possimus. Igitur consultationibus vestris plenius respondissemus si licuisset, sed infirmitatis ac reliquarum oppressionum onere pressi, breviter, prout Dominus tribuit, et ut a beato Petro principe apostolorum sumus instructi, a quo et presbyter sum ordinatus, scribere vobis, sicut petistis, non denegavimus. Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia episcopis, sunt celebrandae. Qui simul convenientes scrutinium diligenter agant jejuniumque cum omnibus celebrent precibus, et manus cum sanctis Evangeliis, quae praedicaturi sunt, imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione, exemplo prophetarum et regum capita eorum, more apostolorum, et Moysis ungentes, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismati est permista, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si simul omnes convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus qui justus dicebatur, et secundum carnem, Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut non minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus ullatenus episcopus ordinetur, et communi voto ordinatio celebretur. Reliqui vero sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives et alii sacerdotes assensum praebeant, et jejunantes ordinationem celebrent, similiter et diaconi ordinentur. Caeterorum autem graduum distributioni trium veracium testimonium cum episcopi scilicet probatione sufficere potest. Accusatio quoque eorum super qua nos consulere voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis et non idoneis personis infamari noluit nec calumniari permisit, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo ejecit, unde liquet quod summi sacerdotes, id est, episcopi, a Deo sunt judicandi, non ab humanis aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab hominibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum et non per alium vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium proprio evertit flagello et ejecit de templo. Et sicut alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos (Psal. LXXXI, 1) » decernit. Et alibi: « Ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6); » nullus enim (ut reor) invenitur inter nos qui velit suum servum ab alio quam a se judicari. Quod si praesumptum fuerit, aut multa ipse indignatione irascitur, aut potius ultionem quaerit super eo. Si vero hoc inter homines agitur, quid putatis faciet Deus deorum, et Dominus dominantium, qui ultionem suorum promisit non differe servorum? Unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens. « Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Psal. XCIII, 1), » et reliqua. Et Apostolus, inquit: « Tu quis es qui judicas servum alienum? suo enim Domino stat aut cadit (Rom. XIV, 4), » et ipse: « Nolite judicare invicem, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV, 13). » Et Dominus per prophetam inquit: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). » Nam si aliquis nunc in malum oculos alicujus principis incipit tractare, manifeste reus majestatis judicatur, et infamis efficitur, aut potius capitali sententiae subjacet. Haec, fratres, valde cavenda sunt, et quod homines nolunt sibi fieri Deo deorum non debent inferre, ne forte irascatur Dominus, et faciat vindictam eorum, etiam in eos qui non peccaverunt, quia perit saepissime justus pro impio. Imitandus est etiam propheta, per quem Dominus ait: Perambulabo in simplicitate cordis mei, in medio domus meae, non proponebam coram oculis meis verbum Belial, detrahentem in abscondito sodalem suum, hunc interficiebam, et hi cavendi sunt, de quibus Salomon ait: « Sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas in mortem, sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas, verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris (Prov. XXVI, 18). » Et si detractores quorumque graviter judicantur et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores memoratorum ejus famulorum atque persecutorum damnantur, et in baratrum, nisi se correxerint et per eorum satisfactionem condignam egerint poenitentiam, indubitanter vadunt et vindicibus flammis exuruntur. Quapropter oportet omnes ab his cavere, et non solum non facere, sed nec facientibus consentire, quia non solum qui faciunt damnantur, sed qui consentiunt facientibus; de talibus et his similibus ipsa Veritas ait: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58), » id est, in talibus non habitat Dominus, nec ipsi manent in eo; et Salomon loquitur dicens: « Qui fodit foveam, incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas (Prov. XXVI, 27). » Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior, hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet; qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui sperat in Domino, sanabitur; qui confidit in corde suo stultus est, qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur; qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum; qui vehementer emungit, elicit sanguinem, et qui provocat iras, producit discordias.

Ordo accusationis.

Haec et alia periculosa considerantes apostoli, statuerunt, ne facile commoverentur aut lacerarentur vel accusarentur columnae sanctae Dei Ecclesiae, quae apostoli et successores eorum non immerito dicuntur. Sed si quis adversus eos vel Ecclesias eorum commotus fuerit, aut causas habuerit, prius ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent quae sananda sunt, et charitative emendent quae juste emendanda agnoverint. Si autem aliqui eos, priusquam egerint haec, lacerare, accusare, aut infestare praesumpserint, excommunicentur et minime absolvantur antequam per satisfactionem, ut jam dictum est, condignam egerint poenitentiam, quoniam injuria eorum ad Christum pertinet, cujus legatione funguntur, nec hoc mirum, quia si quisque nostrum cuidam servorum legationem injungeret, et a quoquam impediretur aut subditorum suorum despiceretur, mox indignatus irasceretur, aut talia, prout posset, vindicaret, et ad injuriam ad contumeliam suam hoc factum reputaret, et talionem, si in praesenti non posset, futuris temporibus redderet. Nam, si in hominis causa haec fiunt, quid putatis Deus faciet de suis qui nec capillum capitis eorum perire dixerit? unde et Dominus per Nahum prophetam loquitur dicens: « Deus aemulator et ulciscens Dominus, et habens furorem; ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis; ante faciem indignationis ejus quis stabit, et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est sicut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo. Bonus est Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se (Nahum. I, 2), » et reliqua. Quaedam autem ex his jam aliis fratribus scripsimus, quae toties sunt replicanda quotiens fuerint necessaria. Ejectionem quoque (ut supra memoratum est) summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset. Electionem enim illorum taliter apostolus fieri jubet: « Si quis sine crimine est, unius uxoris virum filios habentem fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos (Tit. I, 6), » et reliqua. Si enim sine crimine sacerdos eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus criminibus irretitus accusari aut calumniari permittitur, nec ab aliis quam ab his qui sine crimine sunt, et justa electione, si necessitas fuerit, aut ipsi volendo Domino servire elegerint, sacerdotesque sine crimine fieri et ordinari possint, et tales per omnia fuerint quales eligi sacerdotes jubentur. Porro et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros, unde et in Proverbiis dicitur, gloria senum canities. Haec vero canities sapientiam designat, de qua scriptum est. Canities hominum prudentia est, cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legerimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham qui multo paucioribus vixisse annis convincitur: non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. Initium enim sacerdotii Aaron fuit, licet Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed hi spontanea voluntate non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit primusque pontificali stola indutus, victimas obtulit, jubente Domino ac loquente ad Moysen: « Accipe (inquit) Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, lineam tunicam et superhumerale et rationale quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur Domino. Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo Aaron et liberos ejus et impones mitras eis, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua (Exod. XXIX, 4). » Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem, id est episcopum fuisse, porro filios ejus presbyterorum demonstrasse figuram. Hoc enim fuit inter Aaron summum sacerdotem et filios ejus qui sacerdotes erant, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, et coronam auream, mitram et zonam auream, et superhumerale, et reliqua quae praefixa sunt: filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo et tiarati assistebant sacrificio Domini; in Novo autem Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum: « Tu es (inquit) Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves 16 regni coelorum (Matth. XVI, 18). » Hic ergo ligandi atque solvendi potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum gratia Dei, virtute suae praedicationis adduxit. Caeteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse voluerunt. Qui etiam, jubente Domino, in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt, ipsis quoque decedentibus in locum eorum successerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo: quos qui recipit et verba eorum, Dominum recipit. Qui autem eos spernit, eum a quo missi sunt, et cujus funguntur legatione spernit et ipse indubitanter spernetur a Domino.

Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogaverunt Dominum messis ut mitteret operarios in messem suam. Unde electi sunt ab eis septuaginta discipuli, quorum typum gerunt presbyteri, atque in eorum locum sunt constituti in Ecclesia, de quorum ordinatione, et reliquorum ministrorum, dixisse supra sufficiat. Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis, consensu aut praesentia comprovincialium est ordinandus, et nullatenus minus quam a tribus caeteris consentientibus cunctis, idcirco, instituente Domino, fieri jubetur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur, et regula vel fides confunderetur credentium. Provinciae autem multo ante Christi adventum tempore divisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis, et beato Clemente praedecessore nostro, ipsa divisio est renovata, et in capite provinciarum, ubi dudum primates legis erant saeculi ac prima judiciaria potestas, ad quos qui per reliquas civitates commorabantur, quando eis necesse erat qui ad aulam imperatorum, ut regum confugere non poterant, vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus suis, vel injustitiis suis, ipsosque appellabant, quoties opus erat, sicut in lege eorum praeceptum erat, ipsis quoque in civitatibus vel locis nostris, patriarchas vel primates qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae et ecclesiasticae poni et esse jussae sunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent, eosque appellarent, et ipsi primatum nomine frerentur, et non alii. Reliquae vero metropolitanae civitates, quae minores judices habebant, licet majores comitibus essent, haberent metropolitanos suos, qui praedictis juste obedirent primatibus, sicut in legibus saeculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fuerentur; et licet singulae metropoles civitates suas provincias habeant, et suos metropolitanos judices habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos judices habebant saeculares, primates tamen, ut praefixum est, et tunc et nunc habere jussae sunt, ad quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem quibus necesse fuerit, releventur, et juste restituantur, et hi qui injuste opprimuntur, juste reformentur atque fulciantur, episcoporumque causae, et summorum negotiorum judicia (salva apostolicae Sedis auctoritate) justissime terminentur. Haec ab antiquis, haec ab apostolis, haec a sanctis patribus accepimus, vobisque (ut postulastis) rimanda et futuris tenenda temporibus mittimus, et reliquis fratribus praedicanda, ac cunctis fidelibus tradenda mandamus, ne pastorum imperitia qui sequuntur deteriores fiant, dicente Domino per prophetam: « Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11), » quos rursus Dominus detestatur, dicens: « Et tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8). » Nesciri ergo veritas se ab eis conqueritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: « Si quis ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38): » hinc et Psalmista non optantis animo, sed prophetantis mysterio, denuntiat, dicens: « Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24); » obscuratis ergo oculis, dorsum flectitur, quoniam cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, sine dubio ad portanda peccatorum onera inclinantur sequentes. Hic ergo inter manus latronum, et dentes furentium luporum utcunque versamur. Ideo docere alios et nosipsos, prout Dominus dederit, providere debemus. Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere vos et omnes fideles oportet eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sancta, et contradicentes redarguere, et recte viventes atque rectam fidem tenentes consolidare. Illis ergo qui dicunt quod Filius in eo minor est, quia propheta inquit, verbum faciet Dominus breviatum universo orbi, ita respondendum est divinis testimoniis.

DE EPISCOPIS, ET PRIMATIBUS ET PATRIARCHIS EORUMQUE MINISTRIS. Verbum breviatum quod Dominus faciet super terram non minutionem deitatis in Filio Dei significat, sed dispensationem susceptae carnis annuntiat; in quali dispensatione non solum patre hominis filium, sed etiam angelis legimus, minoratum, Paulo attestante apostolo. Eum autem, inquit, modice minus ab angelis minoratum vidimus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Et infra: Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Annuntiabo « nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23), » et propheta inquit: « Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum (Hebr. II, 7), » et ut verbum Dei Patris breviatum in Filio non esse doceamus, hanc Isaiae prophetae volumine approbamus sententiam. Nunquid abbreviatus factus est sermo meus, aut ita parvus, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum, dicit Dominus omnipotens, et iterum: Haec dicit Dominus omnipotens: Nunquid abbreviata est manus mea, ut salvare non possim? Aut non potest vivificare cor humilium et spiritum contritorum? Et ut brachium Patris quae manus est Filium esse doceretur, intulit, dicens: « Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare ejus (Isai. LII, 10). » Nam et in novissimo tempore hic sensus non inaniter poterit coaptari, in quo tempore Dominus ex coelesti aula ac empireo domicilio pessimi daemonis jam ferre dedignans tyrannidem in creaturas suas crudelissime saevientem plasmati condolens, ac suae immensae charitatis thesaurum reserare volens, in castissimae virginis purissimum uterum omnis tori virilis nescium inenerrabili mysterio, pro redemptione nostra carnem suscipiens advenit, ut et illum qui habebat mortis imperium sua morte destrueret, et eos quos in tenebris et umbra mortis captivos subegerat, virtutis suae potentia, in ipso parvo et exiguo temporis spatio, liberaret. De hoc etiam exiguo tempore discipulos instruebat, dum eos in lucem (cum adhuc tempus haberent) incedere praemonebat. « Pueri (inquit) novissima hora est (I Joan. II), » « dum lucem habetis, ambulate in lucem, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Et in canonicis Apostolorum legitur epistolis: Filioli, novissima hora est, quia multi pseudo-prophetae exierunt, in hunc mundum (I Joan. II, 18; IV, 1). » Et Paulus apostolus: « Tempus enim breve est (I Cor. VII, 29). Et iterum: Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid., 31): » Et iterum: Omnia ad correctionem nostram facta sunt, in quos fines saeculorum obvenerunt. Nam Dominus in ipsa oratione Dominica breviavit nobis sermonem, dum nos a multiloquio prohibens, pauca docuerit quae pertinent ad salutem. Cum oratis (inquit), « nolite multum loqui (Matth. VI, 7). » Et infra: Vos autem cum oratis, dicite: « Pater noster qui es in coelis (Ibid., 9), » etc. Non enim propheta Filium Dei in hoc capitulo minoratum designavit in verbo, quoniam ipse in prophetis retro tempore loquebatur, qui etiam nunc per apostolos et apostolicos viros novissimo tempore loquitur. Ego (inquit) qui loquebar in servos meos prophetas, ecce adsum. Et alius propheta: « Sicut est ab initio usque in saeculum, neque adjectum est ei, neque minuetur illi (Eccli. XLII, 21), » quoniam ipse est Dominus creaturae suae. Ecce quale verbum breviatum fecit Dominus in orbe terrarum, non quia, ut illi putant, inferiorem Patri intimaret hominibus Filium, sed quia novissimum ejus annuntiaret adventum. Si ergo, ut praedictum est, Aaron filii presbyterorum figuram gestabant, et Aaron summi sacerdotis, id est episcopi, Moyses indubitanter Christi tenebat formam, quoniam fuit similitudo mediatoris Domini Dei, qui est inter Deum et hominem Jesus Christus, qui est verus dux populorum, et verus princeps sacerdotum, et Dominus pontificum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen

EJUSDEM ANACLETI EPISTOLA ALTERA. De patriarchis et primatibus ac reliquis episcopis; et quod Ecclesia Romana cardo et caput omnium Ecclesiarum sit. ANACLETUS servus Christi Jesu, in apostolica Sede a Domino constitutus, et a sancto Petro apostolorum principe presbyter ordinatus, omnibus episcopis ac reliquis Christi sacerdotibus salutem.

« Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae, gratiae suae, in qua gratificatus est nobis in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nobis, in omni sapientia, et prudentia, ut notum nobis faceret sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelo, et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus qui ante speravimus in Christo (Ephes. I, 3-12). » De primatibus, charissimi, super quibus me quidam vestrum consuluerunt et apostolicae auctoritatis (qua licet indigni Domino dispensante fungimur) decretum postulaverunt, aut si esse deberent, aut non, quantum hactenus de his a beato Petro apostolico, et a reliquis apostolicis, ac a beato Clemente nostro sancto praedecessore et martyre novimus statutum, denegare vobis minime possumus. Et quis est qui quaerentibus fratribus denegare possit dubitationes, vel necessitates eorum?

Sacerdotum, fratres, ordo bipertitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari- Scitis autem a Domino apostolos esse electos et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos. Cum vero messis coepisset crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi, praecepit discipulos. Episcopi vero Domini apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis, aut modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella, et modicas civitates atque villas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos. Et episcopus non ab uno, sed a pluribus debet episcopis ordinari, et, ut dictum est, non ad modicam civitatem, ne vilescat nomen episcopi, aut alicubi, sed ad honorabilem 17 urbem titulandus et denominandus est. Presbyter vero ad quemcunque locum vel ecclesiam in eo constitutam est praeficiendus, atque in ea diebus vitae suae duraturus; amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis a Deo collati sunt, nec apostoli docuerunt.

DE ORDINE EPISCOPORUM VEL PRIMATUM. Episcoporum vero unus est ordo, licet sint primates illi, qui primas civitates tenent, qui et in quibusdam locis patriarchae a nonnullis vocantur. Illi autem qui in metropoli a beato Petro apostolo, ordinante Domino, et a praedecessore nostro praedicto sancto Clemente, seu a nobis constituti sunt, non omnes primates vel patriarchae esse possunt, sed illae urbes, quae praefatis et priscis temporibus primatum tenuere, episcoporum, patriarcharum aut primatum nomine fruantur, reliquae vero metropoles archiepiscoporum, aut metropolitanorum, et non patriarcharum, aut primatum utantur nominibus, quia haec eadem et leges saeculi in suis continent principibus, aliae autem primae civitates quas vobis conscriptas in quodam tomo mittimus, a sanctis apostolis et a beato Clemente, sive a nobis, primates praedicatores acceperunt. Haec vero sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso Domino Salvatore nostro primatum obtinuit, et eminentiam potestatis super universas Ecclesias, ac totum Christiani populi gregem assecuta est, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18). » Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli vasis electionis, qui uno die, uno quoque tempore, gloriosa morte, cum beato Petro, sub principe Nerone agonizans coronatus est, et ambo sanctam Romanam Ecclesiam consecrarunt, aliisque omnibus urbibus, in universo mundo, eam sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Et, licet pro omnibus assidua apud Dominum omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis (Rom. I, 9). »

De sede Romana. Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam (ut memoratum est) beatissimi Petrus, et Paulus, suo martyrio consecrarunt. Sic Roma, quae prius erat cacodaemonis artificio omnium errorum mater et altrix, excussis tenebris, et vanis superstitionum ritibus abjectis, filiorum Dei, exorto sole justitiae, facta est copiosa propagatrix.

De sede Alexandrina. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque Evangelista consecrata est, quia ipse et in Aegypto primum verbum veritatis directus a Petro praedicavit et gloriosum suscepit martyrium. Cui venerabilis successit Abilius.

De sede Antiochena. Tertia autem sedes apud Antiochiam ejusdem, id est beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Reliquas vero, ut praediximus, in quodam tomo, prolixitatem vitantes epistolae, vobis conscriptas direximus. Inde namque et beati Apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium, quis inter eos primus esset: quatenus ad eum potior eorum sollicitudo pertineret. Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio. Et licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt, ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et Cephas, id est caput, et principium teneret apostolatus. Qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradidit. Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit. Unde scriptum est: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII, 6), » id est primi inter eos fuerunt. Et quamvis ita ordinatum fuerit, nemo tamen quod suum est, quaerat, sed quod alterius, unde ait beatus apostolus Paulus: « Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem (Rom. XV, 2). » Et sicut ipse Salvator suis ait discipulis: « Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII, 11), » et reliqua. Et licet super his aliqua dicta fuerint, repetentes tamen saepius, admonemus ut semper in omnibus, et ab omnibus vitentur elationes mentis et corporis. Et quanto major unusquisque videtur esse, tanto sit humilior, sicut Dominus Salvator noster non venit ministrari, sed ministrare. Et, si frater aliquis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite eum in spiritu lenitatis. Si quae vero aliae causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad hujus sanctae Sedis apicem eas quasi ad caput referte, ut apostolico terminentur judicio, quia sic Dominum velle ab eoque ita constitutum esse antedictis testimoniis declaratur. Haec vero apostolica Sedes cardo et caput factum est a Domino, et non ab alio constituta, et sicut cardine ostium regitur. Sic hujus sanctae Sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur.

Accusatores autem et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerint, ne irati nocere cupiant, vel laesi ulcisci velint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus. Causam enim vestram alieno nolite committere judicio, valde enim iniquum est ut omissis suis, alii quilibet aliorum se causis immisceant, quoniam nullis in locis spiritualis cura deficit, sed se per omnia, qua nomen Domini praedicatur, extendit. Studendum est omnibus, ne (ut sunt) aemulationes malae, sed piae sint inter vos dilectiones, quia in hoc vos omnes Domini discipulos esse veros noverint, si dilectionem habueritis adinvicem. Ex omni ergo genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos exitus de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suae, et de vasis irae faciat vasa misericordiae.

Unde nobis summopere studendum est, ut cooperatores simus gratiae Dei, quia ad hoc vocati sumus, ejusque familiari colloquio sociati, et sacerdotes sacrati, ut fructuosos illi manipulos reportemus, cooperante gratia ejus. Necesse est enim ut rectores a subditis timeantur, ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant: deteriores quippe sunt qui doctorum vitam, moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum, praediaque diripiunt, ipsi autem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt, nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum sive qui adversus nos armantur, proprie nosipsos decipiunt. Et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt.

Pro meritis ergo plebis saepe pastores depravantur Ecclesiae, ut proclivius corruant qui sequuntur. Capite videlicet languescente, facilius reliqua membra corporis inficiuntur, ut scriptum est: « Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem capitis, non est in eo sanitas (Isai. I, 5). » Quapropter manifestum est diabolum (qui sicut leo rugiens circuit, quaerens quem possit devorare) cordibus plebium suadere, ut doctores atque pastores suos detractoribus irrogent vel accusent ut plebibus languescentibus, vel mala agentibus, non tenentibus pastoribus frena eorum lasciviant atque in ima ruant. Multum vero distant damna morum a damnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa vero in nobis. Sententia quoque Cham filii Noe damnantur, qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt, sicut Cham qui patris pudenda non operuit, sed magis deridenda monstravit. Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus, sed pro reprobis moribus magis est tolerandus quam distringendus, quia rectores Ecclesiae a Deo judicandi sunt, sicut ait Propheta: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1); » unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractoribus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare prudenterque corrigere satagat, nec eis in quibuscunque negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint antequam suo reconcilientur doctori, praesumat, quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes debent habere summam curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione, aut corrigantur a peccatis, aut si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.

DE SUBJECTIS QUI AMICI SUNT INIMICIS EPISCOPORUM SUORUM. Ait ergo beatus princeps apostolorum Petrus de sancto praedecessore nostro Clemente plebibus praedicando, quando docebat eas qualiter ei obedire deberent, eumque observare inter caetera, ait: Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque communicatione obsecundare, et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur: ut unusquisque qui hic in culpa est, dum cupit omnium virum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est: et ipse ex illis qui exterminare Dei Ecclesiam volunt, et reliqua. His aliisque quamplurimis documentis facile unusquisque advertere potest, qualiter obedire, et obtemperare debet praepositis suis, et qualiter circa eos agendum sit, quibus ipsi aut amici sunt aut inimici. Si quis enim haec praecepta non observaverit, hostis est animae suae, et non tantum infamis, sed et excommunicatus atque alienus ab Ecclesia efficitur, quoniam necesse est ea vitia ferro abscindere quae aliis medicaminibus non sanantur. Parcat unusquisque a laceratione, vel detractione linguae suae, caveatque ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut aliis deroget, detrahatque quoscunque, aut alios audiat derogantes vel detrahentes, custodiatque quisque sermones suos, et sciat quia quicunque de aliis loquitur, sua sententia judicabitur. Caveat etiam omnis fidelis, ne derogando quod in domo cujusquam agitur, alia domus per eum cognoscat, sed omnium Christianorum domos quasi proprias amet. Nemo enim invito auditori libenter refert, sitque uniuscujusque studium, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Vos autem, charissimi, qui estis sub disciplina Domini constituti, sic vos exhibete, ut veri ministri et dispensatores mysteriorum ejus, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: « Ecce sicut populus sic sacerdos (Isai. XXIV, 2). » Sic enim vos vestrosque et cunctos corrigite, ut nemini noceatis, quatenus et ab hominibus bonam acquiratis famam 18 et a Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini. Et si quid adversi de unitate Ecclesiae acciderit, radicitus amputetur, ut Dei Ecclesia fructusque servorum maneant inconcussa. « Propter quod, charissimi, exspectantes satagite immaculati ei inveniri in pace, et Domini nostri Jesu Christi longanimitatem salutem arbitremini (II Petr. III, 14). » « Estote ergo prudentes, atque vigilate in orationibus, ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione. Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei; si quis loquitur quasi sermones Dei, si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen (I Petr. IV, 7). »

INCIPIUNT DECRETA EVARISTI PAPAE. De ordinatione diaconorum et legitimo conjugio, atque de fide et non injuriandis episcopis aut lacerandis. (Hic successit Anacleto anno Domini 110, sub Trajano imperatore.) Dilectissimis fratribus universis Africae regionis episcopis EVARISTUS.

Consulentibus vobis, fratres charissimi, quid super his, quae in vestris continebantur scriptis visum esset, vel quid docilis ratio persuaderet, aut quid a beatis apostolis nobis traditum, aut custoditum remaneret, optantes (ut retulistis) nostris institui documentis. Si quidem dilectio vestra normam secuta prudentium ad sedem Apostolicam referre maluit, quasi ad caput, quid deberet de rebus dubiis custodire potius quam usurpatione praesumere.

De ordinatione septem diaconorum. Diaconi (qui quasi oculi videntur esse episcopi) in unaquaque civitate juxta apostolorum constituta septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem, ne aut ipse ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut laedatur a suis, aut verba divina detrahendo aut insidiando polluantur, vel despiciantur, sed veritas spirituali redoleat fervore, pax praedicata labiis animi cum voluntate concordet.

De conjugio legitimo. Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro jungatur. Aliter enim legitimum, ut a Patribus accepimus, et a sanctis apostolis, eorumque successoribus traditum, invenimus, non fit conjugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem videntur habere, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus aut propinquioribus sponsetur, et legibus detur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis tempore congruo petita legibus detur, et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur, et Domino in actibus suis placeant. Taliter enim et Domino placebunt, et filios non spurios, sed legitimos, atque haereditabiles generabunt. Quapropter, filii charissimi, et merito illustres fide catholica suffragante, ita peracta legitima scitote esse conjugia. Aliter vero praesumpta non conjugia, sed aut adulteria, aut contubernia, aut stupra, vel fornicationes potius quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragata fuerit et vota succurrerint legitima. Nam fructus divinus est praecepta divina custodire. Ea quoque deserere praesumptionem fieri nulli dubium est. Cur ergo indignum est unitatem Ecclesiae custodiri? idemque omnes pariter et sentiamus, et pronuntiemus. Si enim aliter praesumpta fuerint, perdunt profecto ipsi transgressores seipsos quia semetipsos decipiunt. Haec cuncta recitanda per omnes Ecclesias Africanas scripta dirigite, et istis connectite, quas adjunximus litteras perfectorum, ut de his quae inique laudantur (si quid tale probari poterit) judicium fiat, et inhibita coerceantur, et praeterita mala, et illicita conjugia, si doceantur admissa, digna severitate corripiantur. De caetero vero caveantur talia per omnes Ecclesias, ne Ecclesiae sanctitas per nostram fatigata negligentiam, perdat privilegia quae est per viros venerabiles consecuta.

De his vero quibus ab insidiatoribus fatigamini, unde et nos consulere, et a nobis edoceri inter caetera voluistis, eo quod sint quidam qui arbitrantur de Patre solo dictum esse, quia ipse solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, ita eos apostolicis percutite ferulis, et divinis redarguite praeceptis: Non enim solus Pater sine Filio lucem inaccessibilem habitat, quia ubi Pater est, ibi etiam Filium esse indubitabili fide credendum est; nam si solus Pater sine Filio (quod dicere nefas est) lucem habitat inaccessibilem, necesse est ut sequestratam Pater a Filio habeat mansionem; quod si ita est, quonam modo idem Filius ad dexteram Patris astans a beato martyre Stephano dicitur conspici, si Pater secundum eos solus dicitur sedibus lucis contineri. Absit hoc a sensu fidelium Christo in unitate fidei adhaerentium, quoniam sicut non obest Filio cum solus dicitur Pater lucem inaccessibilem habitare, ita non obest Patri cum sapientia, quae est Filius, dicitur gyrum coeli sola circuire; Pater itaque, cum sit invisibilis et ingenitus in se, in Filio visus Apostoli testimonio comprobatur, et in Filio a se inenarrabiliter genito mansisse ac requievisse monstratur, ipso Filio in propheta loquente: « Qui me genuit, requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12); » et in Evangelio: « Pater in me manens facit opera haec (Joan. XIV, 10), » et, « Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joan. I, 18); » si enim in sinu Patris erat Filius ab initio, et ex corde Patris verbum bonum eructatum est, quomodo non in corde paterno consistens lucem cum eodem inaccessibilem habitasse credendus est? Nunquid Pater absque ulla luce in Filio potuit commanere, aut in tabernaculo Filii sine eadem potuit requiescere, cum idem Filius candor sit aeternae lucis, et speculum sine macula deitatis, quam Salomon super salutem suam dilexisse se dicit, in cujus spem semper delectari gestivit: super salutem et spem (inquit) dilexi illam, et pro luce proposui habere eam, quoniam inexstinguibile est lumen ejus Hanc ergo David propheta lucem desiderans anxius proclamat, dicens: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Psal. XLII, 3), » et iterum: « In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). » In hujus igitur luminis claritate Filius seipsum in monte tribus discipulis praeostendit, qui metu mortis perterriti, prostratique in faciem, sibi vitae finem adesse senserunt: hanc, inquam, lucem in se fuisse demonstrans Filius proclamabat, et ut in eadem incederent, discipulos praemonebat: « Dum lucem habetis (inquit), ambulate in lucem (Joan. XII, 35); » et iterum: « Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae (Joan. VIII, 12); » et evangelista: « Erat lux vera, ait, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). » Si haec lux, quae credentibus promittitur, in Filio esse probatur, et cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a vobis inaccessibili luce Patris Filius separatur. Si enim Filius Deus verus et vita aeterna est, sine dubio in hac luce simul cum Patre habitare credendus est, quam nullus modo nostrum in hoc mortali corpore constitutus potest aliquatenus contueri. Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit sicuti est, qui ejus conspectibus fuerit dignus coaptari, et non sicut Moyses caeterique prophetae per aenigmata et figuram, sed ipsam veraciter in Filio, secundum Apostolum, contuebitur deitatis imaginem. Nam si hunc eumdemque, prophetae sub testimonio, subsequente sereno mentis intuitu, investigare volueris, invenies Filium non posse ab hac luce Patris penitus separari, quoniam cum solum Filium dixerit in terra cum hominibus conversatum, Patrem ab illo non est credendum fieri alienum, « Si testimonium enim hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se; qui non credit in Filium mendacem facit eum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc testimonium est, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita est in Filio ejus: qui habet Filium, habet vitam aeternam, qui non habet Filium Dei, non habet vitam. Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos, et scimus quia audit nos quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis: Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus quia omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 9-20). » Haec vero, fratres, praedicate, haec omnibus nuntiate; vos vero invicem exhorta mini, perfecti estote, semperque gaudete, pacem autem sectamini in omnes, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.