Jump to content

Collectio decretalium/X

Checked
E Wikisource
 IX XI 

ITEM EPISTOLA ANACLETI PAPAE. De ordinatione archiepiscoporum et reliquorum episcoporum, atque sacerdotum. De fide, caeterisque causis. ANACLETUS episcopus universis episcopis in Italia constitutis.

Quoniam apostolicae Sedi debitam reverentiam erga me charitas vestra distribuit, quia plurimum, charissimi filii, praebuistis. Nam licet Ecclesiae in qua sanctus apostolus residens docuit quodammodo nos gubernacula teneamus, tamen profitemur nos honore et sanctitate minores esse, et propterea omnino festinamus, ut ad gloriam ejus beatitudinis pervenire possimus. Igitur consultationibus vestris plenius respondissemus si licuisset, sed infirmitatis ac reliquarum oppressionum onere pressi, breviter, prout Dominus tribuit, et ut a beato Petro principe apostolorum sumus instructi, a quo et presbyter sum ordinatus, scribere vobis, sicut petistis, non denegavimus. Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia episcopis, sunt celebrandae. Qui simul convenientes scrutinium diligenter agant jejuniumque cum omnibus celebrent precibus, et manus cum sanctis Evangeliis, quae praedicaturi sunt, imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione, exemplo prophetarum et regum capita eorum, more apostolorum, et Moysis ungentes, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismati est permista, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si simul omnes convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus qui justus dicebatur, et secundum carnem, Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut non minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus ullatenus episcopus ordinetur, et communi voto ordinatio celebretur. Reliqui vero sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives et alii sacerdotes assensum praebeant, et jejunantes ordinationem celebrent, similiter et diaconi ordinentur. Caeterorum autem graduum distributioni trium veracium testimonium cum episcopi scilicet probatione sufficere potest. Accusatio quoque eorum super qua nos consulere voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis et non idoneis personis infamari noluit nec calumniari permisit, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo ejecit, unde liquet quod summi sacerdotes, id est, episcopi, a Deo sunt judicandi, non ab humanis aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab hominibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum et non per alium vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium proprio evertit flagello et ejecit de templo. Et sicut alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos (Psal. LXXXI, 1) » decernit. Et alibi: « Ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6); » nullus enim (ut reor) invenitur inter nos qui velit suum servum ab alio quam a se judicari. Quod si praesumptum fuerit, aut multa ipse indignatione irascitur, aut potius ultionem quaerit super eo. Si vero hoc inter homines agitur, quid putatis faciet Deus deorum, et Dominus dominantium, qui ultionem suorum promisit non differe servorum? Unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens. « Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Psal. XCIII, 1), » et reliqua. Et Apostolus, inquit: « Tu quis es qui judicas servum alienum? suo enim Domino stat aut cadit (Rom. XIV, 4), » et ipse: « Nolite judicare invicem, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV, 13). » Et Dominus per prophetam inquit: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). » Nam si aliquis nunc in malum oculos alicujus principis incipit tractare, manifeste reus majestatis judicatur, et infamis efficitur, aut potius capitali sententiae subjacet. Haec, fratres, valde cavenda sunt, et quod homines nolunt sibi fieri Deo deorum non debent inferre, ne forte irascatur Dominus, et faciat vindictam eorum, etiam in eos qui non peccaverunt, quia perit saepissime justus pro impio. Imitandus est etiam propheta, per quem Dominus ait: Perambulabo in simplicitate cordis mei, in medio domus meae, non proponebam coram oculis meis verbum Belial, detrahentem in abscondito sodalem suum, hunc interficiebam, et hi cavendi sunt, de quibus Salomon ait: « Sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas in mortem, sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas, verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris (Prov. XXVI, 18). » Et si detractores quorumque graviter judicantur et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores memoratorum ejus famulorum atque persecutorum damnantur, et in baratrum, nisi se correxerint et per eorum satisfactionem condignam egerint poenitentiam, indubitanter vadunt et vindicibus flammis exuruntur. Quapropter oportet omnes ab his cavere, et non solum non facere, sed nec facientibus consentire, quia non solum qui faciunt damnantur, sed qui consentiunt facientibus; de talibus et his similibus ipsa Veritas ait: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58), » id est, in talibus non habitat Dominus, nec ipsi manent in eo; et Salomon loquitur dicens: « Qui fodit foveam, incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas (Prov. XXVI, 27). » Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior, hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet; qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui sperat in Domino, sanabitur; qui confidit in corde suo stultus est, qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur; qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum; qui vehementer emungit, elicit sanguinem, et qui provocat iras, producit discordias.

Ordo accusationis.

Haec et alia periculosa considerantes apostoli, statuerunt, ne facile commoverentur aut lacerarentur vel accusarentur columnae sanctae Dei Ecclesiae, quae apostoli et successores eorum non immerito dicuntur. Sed si quis adversus eos vel Ecclesias eorum commotus fuerit, aut causas habuerit, prius ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent quae sananda sunt, et charitative emendent quae juste emendanda agnoverint. Si autem aliqui eos, priusquam egerint haec, lacerare, accusare, aut infestare praesumpserint, excommunicentur et minime absolvantur antequam per satisfactionem, ut jam dictum est, condignam egerint poenitentiam, quoniam injuria eorum ad Christum pertinet, cujus legatione funguntur, nec hoc mirum, quia si quisque nostrum cuidam servorum legationem injungeret, et a quoquam impediretur aut subditorum suorum despiceretur, mox indignatus irasceretur, aut talia, prout posset, vindicaret, et ad injuriam ad contumeliam suam hoc factum reputaret, et talionem, si in praesenti non posset, futuris temporibus redderet. Nam, si in hominis causa haec fiunt, quid putatis Deus faciet de suis qui nec capillum capitis eorum perire dixerit? unde et Dominus per Nahum prophetam loquitur dicens: « Deus aemulator et ulciscens Dominus, et habens furorem; ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis; ante faciem indignationis ejus quis stabit, et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est sicut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo. Bonus est Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se (Nahum. I, 2), » et reliqua. Quaedam autem ex his jam aliis fratribus scripsimus, quae toties sunt replicanda quotiens fuerint necessaria. Ejectionem quoque (ut supra memoratum est) summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset. Electionem enim illorum taliter apostolus fieri jubet: « Si quis sine crimine est, unius uxoris virum filios habentem fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos (Tit. I, 6), » et reliqua. Si enim sine crimine sacerdos eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus criminibus irretitus accusari aut calumniari permittitur, nec ab aliis quam ab his qui sine crimine sunt, et justa electione, si necessitas fuerit, aut ipsi volendo Domino servire elegerint, sacerdotesque sine crimine fieri et ordinari possint, et tales per omnia fuerint quales eligi sacerdotes jubentur. Porro et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros, unde et in Proverbiis dicitur, gloria senum canities. Haec vero canities sapientiam designat, de qua scriptum est. Canities hominum prudentia est, cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legerimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham qui multo paucioribus vixisse annis convincitur: non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. Initium enim sacerdotii Aaron fuit, licet Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed hi spontanea voluntate non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit primusque pontificali stola indutus, victimas obtulit, jubente Domino ac loquente ad Moysen: « Accipe (inquit) Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, lineam tunicam et superhumerale et rationale quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur Domino. Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo Aaron et liberos ejus et impones mitras eis, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua (Exod. XXIX, 4). » Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem, id est episcopum fuisse, porro filios ejus presbyterorum demonstrasse figuram. Hoc enim fuit inter Aaron summum sacerdotem et filios ejus qui sacerdotes erant, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, et coronam auream, mitram et zonam auream, et superhumerale, et reliqua quae praefixa sunt: filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo et tiarati assistebant sacrificio Domini; in Novo autem Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum: « Tu es (inquit) Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves 16 regni coelorum (Matth. XVI, 18). » Hic ergo ligandi atque solvendi potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum gratia Dei, virtute suae praedicationis adduxit. Caeteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse voluerunt. Qui etiam, jubente Domino, in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt, ipsis quoque decedentibus in locum eorum successerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo: quos qui recipit et verba eorum, Dominum recipit. Qui autem eos spernit, eum a quo missi sunt, et cujus funguntur legatione spernit et ipse indubitanter spernetur a Domino.

Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogaverunt Dominum messis ut mitteret operarios in messem suam. Unde electi sunt ab eis septuaginta discipuli, quorum typum gerunt presbyteri, atque in eorum locum sunt constituti in Ecclesia, de quorum ordinatione, et reliquorum ministrorum, dixisse supra sufficiat. Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis, consensu aut praesentia comprovincialium est ordinandus, et nullatenus minus quam a tribus caeteris consentientibus cunctis, idcirco, instituente Domino, fieri jubetur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur, et regula vel fides confunderetur credentium. Provinciae autem multo ante Christi adventum tempore divisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis, et beato Clemente praedecessore nostro, ipsa divisio est renovata, et in capite provinciarum, ubi dudum primates legis erant saeculi ac prima judiciaria potestas, ad quos qui per reliquas civitates commorabantur, quando eis necesse erat qui ad aulam imperatorum, ut regum confugere non poterant, vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus suis, vel injustitiis suis, ipsosque appellabant, quoties opus erat, sicut in lege eorum praeceptum erat, ipsis quoque in civitatibus vel locis nostris, patriarchas vel primates qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae et ecclesiasticae poni et esse jussae sunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent, eosque appellarent, et ipsi primatum nomine frerentur, et non alii. Reliquae vero metropolitanae civitates, quae minores judices habebant, licet majores comitibus essent, haberent metropolitanos suos, qui praedictis juste obedirent primatibus, sicut in legibus saeculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fuerentur; et licet singulae metropoles civitates suas provincias habeant, et suos metropolitanos judices habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos judices habebant saeculares, primates tamen, ut praefixum est, et tunc et nunc habere jussae sunt, ad quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem quibus necesse fuerit, releventur, et juste restituantur, et hi qui injuste opprimuntur, juste reformentur atque fulciantur, episcoporumque causae, et summorum negotiorum judicia (salva apostolicae Sedis auctoritate) justissime terminentur. Haec ab antiquis, haec ab apostolis, haec a sanctis patribus accepimus, vobisque (ut postulastis) rimanda et futuris tenenda temporibus mittimus, et reliquis fratribus praedicanda, ac cunctis fidelibus tradenda mandamus, ne pastorum imperitia qui sequuntur deteriores fiant, dicente Domino per prophetam: « Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11), » quos rursus Dominus detestatur, dicens: « Et tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8). » Nesciri ergo veritas se ab eis conqueritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: « Si quis ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38): » hinc et Psalmista non optantis animo, sed prophetantis mysterio, denuntiat, dicens: « Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24); » obscuratis ergo oculis, dorsum flectitur, quoniam cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, sine dubio ad portanda peccatorum onera inclinantur sequentes. Hic ergo inter manus latronum, et dentes furentium luporum utcunque versamur. Ideo docere alios et nosipsos, prout Dominus dederit, providere debemus. Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere vos et omnes fideles oportet eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sancta, et contradicentes redarguere, et recte viventes atque rectam fidem tenentes consolidare. Illis ergo qui dicunt quod Filius in eo minor est, quia propheta inquit, verbum faciet Dominus breviatum universo orbi, ita respondendum est divinis testimoniis.