LXII | LXIV |
INCIPIUNT DECRETA EUSEBII PAPAE. (Anno Domini 309, tempore Constantini imperatoris.)
Charissimis fratribus Domino et Deo dilectis episcopis omnibus per Gallicanas provincias constitutis EUSEBIUS.
Scripta sanctitatis vestrae cum magna gratiarum actione suscepi, gavisus scilicet de vestra sospitate, sed contristatus nimis de vestra oppressione. Quod significastis enim quid de conversis haereticis fieri debuisset, scitote nos eos qui in sanctae Trininitatis fide baptizati sunt per impositionem manus suscipere. De accusationibus vero clericorum super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta urbe servatum esse accusatores et accusationes, quas exterarum consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione submotas. Similiter laicos non accusasse episcopos hactenus observatum et constitutum est, quia ejusdem non sunt conversationis. Et oppido eis quidem infesti existunt, quippe cum vita et secreta eorum a laicorum actibus debeant esse remota, nec ab his impeti debeant, quorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime cum nec hi eos in suis volunt recipere accusationibus. De ipsis vero, suis videlicet agricultoribus atque ministris, dominus laicis et cunctis eos persequentibus ait: « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (I Par. XVI, 22). » Et ipsa sacra Scriptura dicit: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). » Talia enim et his similia sancti Patres praevidentes pericula, laicos saeculo militantes ab accusatione sacerdotum prohibuere, similiter servos et liberos atque censibus publicis vel privatis subjugatos, omnesque infames ab eadem accusatione vel tergiversatione submoverunt. Non enim oportet ut permittantur carnales spirituales persequi, nec sceleribus irretiti, vel saeculo militantes episcopos infamare, vel lacerare aut crimen opponere. Nam si hoc apostoli aut successores eorum permitterent, perpauci remansissent qui Domino in sacerdotali ordine militassent. Idcirco et nos, sequentes Patrum vestigia, per Salvatorem servorum Dei, quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his impugnandi alterum, et nos licentiam submovemus, et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis quae legibus saeculi prohibentur. Quapropter illi, quibus indita non est ad unguem polita perfectio, talia silere debent, ita ut nec mutilentur, nec praeponantur, nec illi qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt ad pulsationem praedictorum admittantur, quia veritatis professores infidelitas et inimicitia impedire solet. Nec illi credendi sunt, aut admittendi, qui aliorum sponte crimina confitentur, et ideo replicanda est sollicite veritas, quam sponte prolata in illis vox habere non potest; hanc diversis cruciatibus e latebris suis religiosus tortor exigere debet, ut dum poenis corpora solvuntur, quae gesta sunt fideliter et veraciter exquirantur. Unde, quaeso, primum ad leges publicas, deinde ad judices ora convertite, qui possunt et volunt in defensione omnium juste loqui. Nos enim quos Dei servitium post istarum rerum abjectionem fecit ingenuos, qui talium insultationes, aut contumelias, aut despicimus, aut deridemus, quibus scriptum est de famulis et vulgi hominibus per Apostolum: Mementote quia vester et illorum Dominus in coelis est, ad haec saeculi mala revocabimur? Faciendum a nobis est, quod facientem alterum profanum esse contendimus? Quod per ministerium jussionis et manus alienae incestaret aspectum, nostro peragetur imperio, nolite hanc per universas Ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare, quia postquam nos maculat, forte pro desideriis eorum cruenta discussio effectum in his quo tendunt non habebunt, dicente nobis propheta: « Ponamus circulum in naribus eorum, et frenum in labiis, et reducamus eos in viam rectam (Isa. XXXVII, 29), » quia eodem propheta asserente, impugnantur qui dicunt, erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt nobis. Infames enim sunt proculdubio impugnatores episcoporum omnesque qui adversus Patres armantur, et conculcatores Ecclesiarum sacerdotumque ejus; et qui de publicis fugiunt praeliis, et mandata Dei contemnunt, et qui aliqua culpa infamiae asperguntur maculis omnibus impugnandi episcopos, Patrum sequentes instituta, et nos licentiam submovemus, quia odit Deus eos, qui Patres persequuntur, ut Patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur, et ideo juste et regulariter respuuntur. Nunc longa non opus est admonitione; jam perditis odium debemus operire, de quibus jam non superest quod damnetur auctoribus, de quibus Dominus per prophetam loquitur, dicens: « Reprobantes verbum, sperastis in calumniam et in tumultum et innixi estis in eo. Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio (Isa. XXX, 12 et 13), » rursus etiam de talibus propheta clamat dicens: « Accedite huc, semen adulterii et fornicarii. Super quem lusistis, super quem dilatastis os et ejecistis linguam. Nunquid non vos filii scelesti estis, semen mendax? » (Isa. LVII, 3, 4.) Cessent impii commentitia adversus simplices jam fraude mentiri. « Custodi, inquit propheta, linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum, quaere pacem et persequere eam. Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 14 et seq.) » et paulo post: « Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur (Ibid., 22). » Nos quanquam multa patiamur a talibus, « Diligamus nos, charissimi, invicem, quoniam charitas ex Deo est. » Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis, et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos agnovimus et credimus veritati, quam habet Deus in nobis. Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quomodo potest diligere? Et hoc mandatum a Deo habemus, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus, et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo. In hoc cognovimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei ut mandata ejus custodiamus. Et mandata ejus gravia non sunt, quia omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Quis est qui vincit mundum nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas, quoniam tres sunt qui testimonium dant, spiritus, sanguis, et aqua, et hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, qui non credit in testimonio, quod testificatus est de Filio suo Deus. Et hoc testimonium est, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Et haec vita in ejus Filio. Qui habet Filium habet vitam, qui non habet Filium Dei non habet vitam. Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus audiet nos. Et scimus quia audit nos quidquid petierimus. Scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus, quia omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus enim quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus, hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. IV, 7-21, V, 1 et seq.). Propter mala sua multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Benedictio autem Dei in mercedem justi festinat et in honore boni processus illius fructificat. Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Scitote, charissimi, pro ea pietate quae vobis Dei famulis impendenda est, omnes suggestiones vestras fidei catholicae profuturas, me dignanter suscepisse, ut ipsarum quoque opera, et pax Christiana reparari, et error ipsius possit aboleri. Et si amplius de talibus aut his similibus aliquid fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate horum nostra quid observari debeat sollicitudo constituat. Data VI Kal. August. Constante cons.
patimur