Collectio decretalium/LXIV

E Wikisource
LXIV. Collectio decretalium

 LXIII LXV 


EPISTOLA EUSEBII PAPAE AD AEGYPTIOS.

EUSEBIUS Romanae et apostolicae Ecclesiae episcopus dilectissimis in charitate Christi unanimis charitatis glutino connexis, fratribus per Alexandriam et Aegyptum Domino militantibus, et rectam fidem tenentibus in Domino salutem.

« Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur ipsi a Deo: quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur, et spes nostra firma est pro vobis scientes, quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (II Cor. I, 3, et seq.). » « Vetera, dilectissimi, transierunt et ecce facta sunt nova. Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis, quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta 53 ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis, pro Christo ergo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus, pro Christo reconciliamini Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate et suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gratiam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Os nostrum patet ad vos, charissimi, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in carnalibus, angustiamini autem in spiritualibus. Eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae autem participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli, quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus. Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et separamini de medio eorum dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus optimus. Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. V, 17-21; VI, 1-18; VII, 1). » Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi. Episcopos nolite infamare neque accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari. Quod enim non ab humanis, aut pravae vitae hominibus eos depravari, aut accusari voluit, ipse dedit exemplum, quando per seipsum et non per alium, negotiantes ejecit sacerdotes de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo, et sicut alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psalm. LXXXI, 1). » Dei ergo ordinationem accusat, qui episcopos accusat vel condemnat dum minus spiritualia quam terrena sectatur. Causa enim fidei et dilectionis quibus salus Christiana consistit, multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem ne pravitas quae in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis, et pertinacior fiat et altior. Nam inimicum nimis est atque incongruum eos qui episcopos vel reliquos veros sacerdotes sua persecutione vexant, catholicorum nominibus sine discretione misceri, cum jam natam impietatem non deserentes, ipsi sua pravitate condemnantur, quos convenit percelli pro perfidia, aut liberari pro venia, quia sicut plenum pietatis est oppressis charitatem Dominicam reddi, ita justum est omnia perturbantis auctoritatem amputari. Miror, charissimi, quare tam cito movemini, atque a vestro sensu transferimini, cum scriptum sit: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Ne oblecteris in turbis, nec in modicis. Adest enim commissio illorum. Ne fueris mediocris in contentione ex fenore, et non est tibi nihil in saeculo. Eris enim invidus tuae vitae. Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica paulatim decidet, et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos, et qui se jungit fornicariis erit nequam; putredo et vermis haereditabunt illum, et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. Qui credit cito levis corde est, et minorabitur, et qui delinquit in animam suam insuper habebitur. Qui gaudet iniquitate denotabitur; et qui odit correptionem minuetur vita. Et qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. Qui peccat in animam suam poenitebit, et qui jucundatur in malitia denotabitur. Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et si est tibi delictum, noli denudare. Audiet enim te, et custodiet te, et, quasi defendens peccatum, odiet te, et sic adhaerebit tibi semper. Audisti verbum adversus proximum? commoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet, a facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis. Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. Corripe amicum, ne forte cum fecerit injuriam et non intellexerit, dicat: Non feci, aut si fecerit, ne iterum addat facere. Corripe proximum ne forte non dixerit, et si dixerit, ne forte iteret. Corripe amicum, saepe enim fit commissio, et non omni verbo credas. Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, et da locum timori Altissimi, quia omnis sapientia et scientia timor Dei, et in illa est timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. Non est sapientia neque scientia, et non est cogitatus bonus, nisi in illa. Peccatorum prudentia est nequitia, et in ipsa exsecratio, et est insipiens, qui imminuitur sapientia. Melior est homo qui deficit sapientia, et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. Est solertia certa, et ipsa iniqua, et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo. Et est justus qui se nimium submittit a multa humilitate, et est justus qui inclinat faciem, et fingit non videre se quod ignoratum est. Et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi malefaciet. Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus, amictus corporis et risus dentium, et ingressus hominis enuntiat de illo. Est correptio mendax in ore contumeliosi et est judicium quod non probatur esse bonum, et est tacens, et ipse est prudens. Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! Concupiscentia spadonis devirginavit juvenculam, sic qui facit per vim judicium iniquum. Quam bonum est correpto manifestare poenitentiam, sic enim effugies voluntarium peccatum. Est tacens qui invenitur sapiens, et est odibilis qui procax est ad loquendum. Est autem tacens non habens sensum loquelae, est et tacens tempus, sciens apti temporis. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus. Qui multis utitur verbis laedit animam suam, et qui potestatem sibi assumit injuste odietur. Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. Est datum quod non est utile, et est datum, cujus retributio duplex, sed propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. Est qui multa redimat modico pretio, et est restituens ea septuplum. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur, datum insipientis non erit utile tibi. Oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit, et apertio oris illius inflammatio est, hodie fenerat quis, et cras expetit, et odibilis homo hujusmodi. Fatuo non erit amicus, et non erit gloria bonis illius. Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt, quoties et quanti irridebunt eum! neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit, similiter et quod non erat habendum. Lapsus falsae linguae quasi qui a pavimento cadens, sic casus malorum festinanter venient. Homo ingratus quasi fabula vana in ore indisciplinatorum assidua erit. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Est qui vetatur peccare ab inopia, et in requie sua stimulabitur. Est qui perdet animam suam pro confusione, et ab imprudenti persona perdet eam, personae autem acceptione perdet se. Est qui prae confusione promittit pro amico, et lucratus est eum inimicum gratis. Opprobrium enim nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. Laudat furem assiduitas viri mendacis, perditionem autem ambo haereditabunt. Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione (Eccli. XVIII, 30-33; XIX, 1-28; XX, 1-28). »

Vos, fratres, admonemus profutura hominibus invicem indesinenter sectari in charitate Christi, similiter obsecramur vos in Domino « ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia invicem supportantes in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus. Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae. Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris (Eph. IV, 1 et seq.). » De occultis enim cordis alieni temere judicare iniquum est et eum cujus non videntur nisi opera bona, peccatum est ex suspicione reprehendere. Oves ergo quae pastori suo commissae sunt, eum nec reprehendere (nisi a recta fide exorbitaverit) debent, nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.

Ideo ista dicimus, quia in scripturis vestris reperimus quosdam episcopos nostris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione. Et idcirco quosdam esse rebus suis exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos sciatis, nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse vocari, nec in aliquid judicare antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quae eis sublatae sunt cum omni privilegio suo restitui et, post modum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quibusque suae provinciae episcopis audiantur. Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium, quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possidet securus teneat. Et alibi: In synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis poenitentialiter ordinatione pontificum et in eorum unde abscesserunt loca funditus revocanda quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas res Eccclesiae, vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur, ante accusationem aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). » Et in legibus saeculi cautum habet: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in decuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: 54 « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus, Amen (Deut. XXVII, 17). » Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Pacem et non damnum, aut injustitiam alicujus sectamini invicem et in omnes. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. De caetero, charissimi, gaudete et perfecti estote, exhortamini. Idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Dominus custodiat vos et nunc, et in die aeternitatis. Amen. Data IX Kalen. Octobris, Constante. cc. consul.