Jump to content

Collectio decretalium/LXV

Checked
E Wikisource
 LXV LXVI 

ITEM EPISTOLA EUSEBII PAPAE EPISCOPIS THUSCIAE ET CAMPANIAE.

Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Campaniam et Thusciam constitutis, EUSEBIUS.

Benedictus Dominus Deus noster, qui per misericordiam suam Romanam Ecclesiam beati Petri, apostolorum principis, sacerdotio ditavit, nobisque viam monstrandam circa nos propter universalem curam quae nobis propter privilegium ejusdem Ecclesiae charitatis indulsit, ut qui cohaeremus firmitate fidei, jungamur quoque votiva jucunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus, et dum dilectionis nostrae spei reddimus velut quoddam debitum, plenum circa Deum monstremus affectum. Jungamus ergo, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces, et Deum nostrum oris et cordis lacrymis supplicantes jugi deprecatione poscamus, ut institutione et opere illi cujus esse membra cupimus, haereamus, nec unquam ab illa via quae Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo juste quem nos impie relinquimus, deseramur infideles. Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si Patrum mandata servamus, dicit enim Dominus noster: « Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). » Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica, ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri, nec quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi. Caput enim Ecclesiae Christus est, Christi autem vicarii sacerdotes sunt, qui vice Christi legatione funguntur in Ecclesia. Idcirco quidquid ad eorum fit injuriam, ad Christum pertinet, qui dixit: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et qui spernit me, spernit eum qui misit me (Luc. X, 16). » Ista, fratres, terribilia sunt et oppido diligenter consideranda et cavenda, et tam propter eos qui semetipsos, aut cupiditate, aut avaritia, aut invidia perdere moliuntur (ne in profunda labantur, aut in talia incidant mala) quam propter persecutores Ecclesiae servorumque ejus, qui juxta veritatis vocem oculos habentes non vident, et aures habentes non audiunt, nec intelligunt quae placent Deo, sequentes in omnibus apostolicam regulam, et praedicantes ejus omnia constituta ob custodiam episcoporum, qui columnae Ecclesiae a Deo dicti sunt et caeterorum verorum sacerdotum firmantes cana Patrum statuta, statuimus iterum cum omnibus qui nobiscum sunt episcopis, sicut dudum decretum reperimus, ut homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, venefici, suspecti, criminosi, domestici, perjuri, et qui raptum fecerunt, vel falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sacrilegos divinosque concurrerunt similesque eorum nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi, quia infames sunt et juste repellendi, quia funesta est vox eorum. Vocem enim funestam in omnibus interdici potius quam audiri oportet. Periculum ergo quod doctoribus imminet summopere semper cavendum est et declinandum, et illi sunt a cunctis portandi et custodiendi, dicente Domino: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). » Prima enim salus est rectae fidei regulas custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Nec potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » et haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Ideo, charissimi, et vos juxta sanctam Scripturam discite benefacere, et mala declinare, et Patrum regulis imbui, sicut scriptum est: « Fili, si habes bene fac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Memor esto, quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi. Testamentum hujus mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bona et particula boni doni non te praetereat. Nonne aliis relinquas dolores et labores tuos? In divisione sortis da et accipe, justifica animam tuam. Ante obitum tuum operare justitiam quia non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generantur, et alia dejiciuntur. Sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum ipso. Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. Beatus vir qui in sapientia sua morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Qui excogitat vias illius in corde suo et in absconsis illius intelligens erit, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens. Qui respicit per fenestram ejus, et in januam illius audiens. Qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum. Statuit casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula illius dona per aevum. Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis illius morabitur, protegitur sub ramis illius a fervore, et in gloria ejus requiescet. Qui timet Dominum faciet illud, et qui continens est justitiae apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et firmabitur in illo, et non flectetur, et continebit illum, et non confundetur, et exaltabit eum apud proximos suos, et in medio ecclesiae aperiet os ejus, et implebit eum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum, jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum. Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt illam. Longe enim abest a superbia et dolo. Viri mendaces non erunt illius, et viri veraces invenientur in illa, et accessum habebunt usque ad inspectionem Dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quoniam a Deo perfecta est sapientia. Sapientia enim Dei stabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi. Non dixeris: Per Dominum abest, quae odit non feceris, non dicas: Ille me implanavit. Non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne exsecramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus eum. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui, adjecit mandata et praecepta sua. Si volueris mandata, conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum, ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi, quoniam multa patientia Dei, et fortis in patientia, videns omnes sine intermissione. Oculi Domini ad timentes eum et ipse cognoscit omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudines filiorum infidelium et inutilium. Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur, nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis. Non credas vitae illorum, et non respexeris in labores eorum. Melior est enim unus timens Deum, quiam mille filii impii. Et utile mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribus impiis deseretur. Multa alia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea. In synagoga peccantium exardebit ignis, in gente incredibili exardescet ira. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destruxerunt confidentes suae virtuti, et non pepercit peregrinationi illorum, sed percussit eos, et exsecratus est illos prae superbia verbi illorum. Non misertus est illis, totam gentem perdens, et extollentes se in suis peccatis. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui. Et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. Misericordia enim et ira est cum illo, potens exoratio et effundens iram secundum misericordiam suam. Sic correptio illius homines secundum opera sua judicabit. Non effugiet in rapina sua peccator, et non retardabit sufferentiam facientis misericordiam. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis. Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? In populo magno non agnoscar. Quae est enim anima mea in tam immensa creatura? Ecce coelum et coeli coelorum abyssus, universa terra et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur, montes similiter et colles et fundamenta terrae. Et cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur, et in omnibus his insensatum est cor. Et omne cor intelligitur ab illo, et vias illius quis intelligit? Et procellam quam nec oculus vidit hominis? Nam plurima opera illius sunt in absconsis, sed opera justitiae illius quis enarrabit, aut quis sustinebit? Large enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio hominum in consummatione est. Qui minoratur corde cogitat mala, et vir imprudens et errans cogitat stulta (Eccli. XIV, 11-27; XV, 1-22; XVI, 1-23) » « Omnis ergo, fratres, sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in bonitate, et justitia, et veritate. Probantes quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est dicere. Omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt, propterea, nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed inpleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi (Eph. IV, 29-32; V, 1-21). »

Crucis ergo Domini nostri Jesu Christi quae nuper nobis gubernacula sanctae Romanae Ecclesiae tenentibus quinto Nonas Maii inventa est, in praedicto Kalendarum die inventionis festum vobis solemniter celebrare mandamus. Similiter et haereticos omnes quicunque Dei gratia convertuntur, in sanctae Trinitatis nomine credentes baptizati 55 sunt, Romanae Ecclesiae regulam tenentes, per manus impositionem reconciliari praecipimus. Manus impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse, neque ab aliis (sicut jam dictum est) quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest, aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. De caetero, fratres, gaudete et exsultate in Domino, ut sancti Spiritus gratia illuminati et confortati, vos vestrosque ad pascua aeternae vitae pervenire atque perducere adminiculante Domino valeatis. Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus nobis. Amen. Data VIII Kalen. Septem. Constante c. consule.