LXXXI | LXXXIII |
INCIPIT CONCILIUM BRACCARENSE PRIMUM. Aera DLXIX, anno tertio Ariamiri regis, Kalendis Maii.
Anno tertio Ariamiri regis Kalendis Maii, cum Galliciae provinciae episcopi Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus, Hildericus, Lucetius, Timotheus, Maliosus ex praeceptis praefati gloriosissimi Ariamiri regis in metropolitana ejusdem provinciae ecclesia convenissent, considentibus simul episcopis, praesentibusque presbyteris, astantibusque ministris, vel universo clero, Lucretius memoratae metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu est, sanctissimi fratres, quod secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, quia non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus opportunam, sed stabilem etiam semper efficit charitatis fraternae concordiam, dum congregati simul in nomine Domini sacerdotes ea inter se salutari collatione requirunt, quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant. Nunc ergo, quoniam optatum nobis hujus congregationis diem gloriosissimus atque piissimus filius noster aspirante sibi Domino utiliter commendavit, prius de statu fidei (sicut superius dictum est) conferamus. Nam, licet jam olim Priscillianae haeresis contagio in Hispaniarum provinciis detecta sit et damnata, ne quis tamen per ignorantiam, aut aliquibus (ut assolet) scripturis deceptus apocryphis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris hominibus declaretur qui ipsi in extremitate et in ultimis hujus provinciae finibus constituti aut exiguam aut pene nullam rectae eruditionis notitiam contigerunt. Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse, quia eo tempore quando in regionibus nefandissimae Priscillianae sectae venena serpebant, beatissimus papa urbis Romae Leo, qui quadragesimus fere apostoli Petri successor exstitit, per Turpium notarium sedis suae ad synodum Galliciae contra impiam Priscillianae haeresis sectam scripta sua direxit. Cujus etiam praecepta Tarraconenses et Carthaginenses episcopi, Lusitani quoque et Betici, facto inter se concilio, regulam fidei contra Priscillianam haeresim cum aliquibus capitulis conscribentes, ad Baleonium tunc hujus Braccarensis ecclesiae praesulem direxerunt; unde et quia ipsum praescriptae fidei exemplar cum suis capitulis prae manibus hic habemus, pro instructione ignorantium (si vestrae placet reverentiae) recitetur. Omnes episcopi dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio, ut dum simplicioribus quibusque pristina sanctorum instituta panduntur, abominata jam olim a sede beatissimi Petri apostoli, et damnata Priscillianae haeresis figmenta cognoscantur. Lectum est exemplar fidei, cum capitulis suis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta. Post lectionem capitulorum licet lectio necessaria recensita est, tamen evidentius et simplicius ea quae sunt exsecrabilia ita positis etiam capitulis modo declarentur: ut qui minus est eruditus intelligat, et sic anathematis sententia explosa jam Priscilliani erroris figmenta damnentur; ut quisquis clericus, vel monachus, sive laicus, tale aliquid sentire adhuc, vel defendere fuerit deprehensus, tanquam vere putridum membrum continuo de corpore abscindatur catholicae Ecclesiae, ne aut societatis sive pravitatis ejus macula a recte credentibus de permistione talium aliquid orthodoxis reputetur opprobrium. Proposita contra Priscillianam haeresim capitula, et relecta continent haec: I. Si quis Patrem et Filium et Spiritum sanctum non confitetur tres personas unius substantiae et virtutis ac potestatis sicut catholica et apostolica Ecclesia docet, sed unam tantum ac solitariam dicit esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, etiam sit Paracletus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
II. Si quis extra sanctam Trinitatem mala nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens, quod ipsa divinitas sit trinitas, sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit. III. Si quis dicit Filium Dei Dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. IV. Si quis natale Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare simulat se, jejunans in eodem die vel in Dominico, quia Christum in hominis natura esse non credit, sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. V. Si quis animas humanas, vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. VI. Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoc in corpora humana in terram dejectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. VII. Si quis dicit diabolum non fuisse prius angelum bonum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam ejus, sed dicit eum ex tenebris emersisse, non aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium absque substantia mala, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. VIII. Si quis credit quod aliquas immundas creaturas diabolus fecerit, et tonitrua, et fulgura, et tempestates, et siccitates ipse diabolus sua auctoritate facit, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. IX. Si quis animas et corpora humana fatali signo credit astringi, sicut Pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit. X. Si quis duodecim signa, id est sidera quae mathematici observare solent per singula animae vel corporis membra disposita credunt, et nominibus patriarcharum ascripta dicunt, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. XI. Si quis conjugia humana damnat, et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XII. Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit figmentum esse, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum fieri, propter quod resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XIII. Si quis dicit creationem universae carnis non opificium esse Dei, sed malorum angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XIV. Si quis immundos putat cibos carnium quas Deus in usu hominum dedit, et non propter afflictionem sui corporis, sed quia immunditiam putaverit, ita abstineat ab eis, ut nec olera cocta cum carnibus pergustet, sicut Manichaeus et Priscillianus docuerunt, anathema sit. XV. Si quis clericorum praeter matrem aut germanam vel etiam quae proxima consanguinitate junguntur, alias aliquas quasi adoptivas feminas secum retinent, et cum ipsis habitant, sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit. XVI. Si quis quinta feria paschali, quae vocatur coena Domini, hora legitima post nonam jejunus in ecclesiis missas non tenet, sed secundum sectam Priscilliani festivitatem ipsius ab hora tertia per missas defunctorum soluto jejunio colit, anathema sit. 139 XVII. Si quis scripturas, quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem, vel tractatus Dictinii, quos ipse Dictinius antequam converteretur scripsit, vel scripta quae sub nomine patriarcharum, prophetarum et apostolorum et suo errori consona confinxit, legit, et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit. XVIII. Propositis his capitulis et relectis Lucretius episcopus dixit: Quoniam etiam ea quae a catholicis abominata sunt et damnata manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium post hoc arbitror si vestrae fraternitati videtur, ut instituta nobis sanctorum Patrum recensitis antiquis canonibus innotescant, quae etsi non omnia certe vel pauca, quae ad instructionem clericalis disciplinae pertinent, relegantur. Omnes episcopi dixerunt: Placet hoc edictum et congrua res est, ut quibus fortasse et per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta, audiant sanctorum canonum regulam et observent. Relectis ex codice coram concilio tam generalium synodorum canonibus quam localium; post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canonum lectione cognoscat sancta fraternitas vestra, non solum generalibus conciliis, sed et in localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum quod uniuscujusque rei expetebat ratio prospexisse, sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentis: Probate quae bona sunt et tenete. Si ergo placet charitati vestrae, quia sunt aliqua ecclesiasticae institutionis obsequia, quae in hujus praesertim extremitate provinciae non per contentionem, quod absit, sed magis (sicut praefati sumus) fiunt per incuriam aut per ignorantiam, constituamus quaedam inter nos capitula, ut quae non uno modo tenentur a nobis ad unam omnino formulam revocentur? Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos Dei gratia et concordi celebrentur officio. Et idcirco si quid illud est magnum vel parvum quod variari videmus, ad unam (sicut dictum est) formulam praefixis rationabiliter capitulis revocetur, praecipue cum et de certis quibusdam causis instructionem apud nos Sedis apostolicae habeamus, quae ad interrogationes suas quondam venerandae memoriae praecessoris tui prudentia Profuturi ab ipsa beatissimi Petri accepit cathedra. Lucretius episcopus dixit: Recte fraternitas vestra auctoritatem Sedis apostolicae recordata est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum (si vestrae unanimitati complacet) quia prae manibus est, coram omnibus legatur. Omnes episcopi dixerunt: Justum est ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae est ejus doctrina a circumstantibus audiatur. Relecta est auctoritas Sedis apostolicae ad quemdam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta; post cujus lectionem Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam, et ideo sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variatur, ad unam formulam concordi regula praescriptis inter nos capitulis astringatur. Proposita sunt capitula quae continent haec. XIX. Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis, vel vespertinis officiis teneatur, et non diversae ac privatae monasteriorum consuetudines contra ecclesiasticas regulas sint permistae. XX. Item placuit, ut per solemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant. XXI. Item placuit ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro Ruth legitur; et ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab ipsis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana haeresis permutavit. XXII. Item placuit ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus quo Profuturus quondam hujus metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicae Sedis auctoritate suscepit scriptum. XXIII. Item placuit ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Braccarensis ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus episcopus scriptum sibi et directum a Sede beatissimi Petri apostoli suscepit. XXIV. Item placuit, ut conservato metropolitani episcopi primatu caeteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum. XXV. Item placuit, de rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones; id est, una episcopi, alia clericorum, tertia in reparatione vel in luminaribus ecclesiae. De quarta parte sive archipresbyter, sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem. XXVI. Item placuit, ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius scripta susceperit. XXVII. Item placuit, quia in aliquantis hujus provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ta ut nihil differre a subdiacono videantur, ut de caetero superpositis scapulis, sicut decet, utantur orariis. XXVIII. Item placuit ut non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nec aliis nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati. XXIX. Item placuit ut lectores in ecclesia in habitu saeculari ordinati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant. XXX. Item placuit, ut Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones. XXXI. Item placuit, ut ingredi ad communicandum non liceat sacrarium laicis viris, vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et antiquis canonibus institutum est. XXXII. Item placuit, ut quicunque in clero cibo carnium non utuntur, pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta carnibus tamen praegustare cogantur. Quod si contempserint, secundum quod de talibus sancti Patres antiquitus statuerunt, necesse est, pro suspicione haeresis, hujus officio excommunicatos omnimodo removeri. XXXIII. Item placuit, ut qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta; quod si quis spernit, voluntarie seipsum alienum a communione facit. XXXIV. Item placuit, ut hi qui sibi ipsis, aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut suspendium, aut quolibet modo violentiae inferunt mortem, nulla pro illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur, multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant. Similiter et de his placuit fieri qui pro suis sceleribus puniuntur. XXXV. Item placuit, ut catechumenis sine redemptione baptismi defunctis simili modo non oblationis commemoratio, neque psallendi impendatur officium, nam et hoc per ignorantiam usurpatum est. XXXVI. Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est, de foris circa murum basilicae usque adeo non abhorreat. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent civitates, ut res nullo modo intra ambitum murorum cujuslibet defuncti corpus sit humatum, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere? XXXVII. Item placuit, ut si quis presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere, aut ecclesiam, aut altarium consecrare, a suo officio deponatur. Nam et antiqui canones hoc vetuerunt. XXXVIII. Item placuit, ut ex laico ad gradum sacerdotii nemo veniat, nisi prius anno integro in officio lectorum, vel diaconatus disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat; nam satis reprehensibile est, ut qui nondum didicit, jam docere praesumat, dum et antiquis hoc Patrum institutionibus interdictum sit. XXXIX. Item placuit, ut si quid ex collatione fidelium, aut per festivitates martyrum, aut per commemorationem defunctorum offertur, apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore, aut semel, aut bis in anno inter omnes clericos dividatur; nam non modice ex ipsa inaequalitate discordiae generantur, sic unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi dependat. XL. Item placuit, ut praecepta antiquorum canonum (quomodo in concilio recitata sunt) nullus audeat praeterire; si quis autem contumax transgreditur ista, necesse est ut de suo degradetur officio. Relectis capitulis Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante Domino nobis ea quae infirmitatem catholicae et orthodoxae fidei, vel quae ad officium ordinis ecclesiastici pertinebant unanimi (sicut oportebat) collatione decrevimus; restat nunc, ut ex omnibus his quae Dei gratia salubriter instituta sunt propriam unusquisque nostrum studeat docere atque informare dioecesim. Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita hujus concilii instituta, aut clericum, aut monachum sanae huic doctrinae resistentem invenerit, aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia ejecerit foras (ita ut cum hujusmodi homine, nec cibum aliquis fidelis sumere, nec communicare praesumat), noverit se is, qui talem receperit, fraternae esse excommunicationi obnoxium, et divinae procul dubio sententiae reum. Omnes episcopi dixerunt: Quaecunque a nobis unito per Dei gratiam consensu decreta sunt, pervigili necesse est sollicitudine observentur. Quae ut stabilitatem placitae constitutionis obtineant firmitatem, propria unusquisque his gestis manu subscribat. Et post episcoporum subscriptio subsecuta est. Lucretius episcopus subscripsi. Andreas episcopus subscripsi. Martius episcopus subscripsi. Cottus episcopus subscripsi. Hildericus episcopus subscripsi. Lucentius episcopus subscripsi. Timotheus episcopus subscripsi. Maliosus episcopus subscripsi. 140 INCIPIT CONCILIUM BRACCARENSE SECUNDUM. Regnante Domino nostro Jesu Christo currente aera DCX, anno secundo regis Ariamiri, die decimo octavo Kalendarum Januariarum, cum Galliciae provinciae episcopi tam ex Braccarensi quam ex Lucensi synodo cum suis metropolitanis praecepto praefati gloriosissimi regis simul in metropolitana Braccarensi ecclesia convenissent, id est, Martinus, Nitigis, Remisol, Andreas, Lucentius, Adoriens, Vectimer, Sardinarius, Viator, Avila, Polemus, Mailoc, considentibus simul episcopis, atque universo clero praesente, Martinus Braccarensis ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc Dei credam provenisse, sanctissimi Patres, ut per ordinationem gloriosissimi filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum de visione alterutra gratularemur, sed etiam ea quae ad ordinationem et disciplinam ecclesiasticam pertinent, pariter colloquamur. Scriptum est enim in Evangelio, dicente Domino: « Ubicunque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum (Matth. XVIII, 20). » Nitigis Lucensis ecclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi, nisi ea quae ad utilitatem nostrarum pertinent animarum divina inspiratione et inchoari et perfici oportere.
Et ideo unanimes atque idipsum in Domino sentientes, quaecunque ad instructionem nostram pertinent, in medium prolata desideramus agnoscere. Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari quia cum primum in ecclesia Braccarensi episcoporum concilium congregatum est, post multa quae ad concordiam fidei fuerant roborata, aliqua etiam quae regularum sanctorum canonum continent discretionem firmavimus. Quorum utilitas ut possit evidentius in memoriam revocari, ipsa, si vobis placet, epistola vestra in praesentia relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimode ut in omnium auribus qui hic assistunt recitetur. Recitatis ergo capitulis superioris concilii, quae ne prolixitatem facerent his gestis sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata quae nobis tunc aut varia, aut dubia, aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo, ordinentur, et suam immobiliter obtineant firmitatem; quae autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in illo primo concilio multa similiter ingerere, necessarium videtur, modo ad notitiam sanctae charitatis deferri, eis specialiter prospectis, ut spirituali ventilata examine purgentur; sancti enim Patres praecessores nostri, aut generales synodos undique colligi pro unitate rectae fidei fecerunt: sicut in Nicaea contra Arium trecenti decem et octo, et in Constantinopoli centum quinquaginta contra Macedonium, et in Epheso contra Nestorium ducenti, et in Chalcedona Eutichetem sexcenti triginta, aut certe speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contentionibus, vel emendandis aliquorum negligentiis collegerunt; et prout eventus culparum aut qualiscunque excessus exegit, per singulas quasque divinas canonum sententias, mediante inter eos Dei spiritu, conscripserunt, quas oportet nos relegere et tenere; et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, nobis modo specialius est agendum, ut si quid fortasse ex apostolica disciplina per ignorantiam aut per negligentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum Scripturarum vel antiquorum canonum instituta, adhibito communi consensu animi, quae displicuerint rationabili judicio corrigamus. Et primum, si placet, in relectis beati Petri apostoli praeceptis quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter adscripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit, agi videtur, a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem deducere festinemus, ne forte dum aliis praedicamus ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur eloquio, dicente: « Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal XLIX, 17). » Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam apostoli Petri epistolam ad locum afferri ipsum ubi sacerdotes decet audire. Tunc allato libro haec ex eadem epistola recitata sunt: « Seniores obsecro consenior, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Dominum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque dominantes in clericis, sed forma facti gregi et ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum percipiatis immarcessibilem gloriae coronam. » His relectis, omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola beati Petri apostoli sunt recitata, desideramus, auxiliante Dei gratia, divinis obedire praeceptis, et apostolicae epistolae quae nobis recitata est in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino (quod absit) judicio condemnemur, sed sanctorum Patrum vestigia subsequentes in ipsorum requie mereamur esse participes, et immarcessibilem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis percipere mereamur. Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus charitatem ut has omnes causas singulis capitulis breviter comprehensas, vel qualiter corrigi debeant, his gestis subter annectas. Quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrum evidenter fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis sed etiam successoribus nostris, haec ad perfectionem episcopalis officii decreta proficiant.
CAP. I. Placuit omnibus episcopis atque convenit, ut per singulas ecclesias episcopi, et per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant, vel missarum qualiter officia in ecclesia peragant, et si recte quidem invenerint, Deo gratias, sin autem minime, docere debent ignaros. Et hoc modis omnibus praecipite sicut antiqui canones jubent, ut ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi concurrant catechumeni, in quibus viginti diebus omnes catechumeni symbolum quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suis clericis discusserint vel docuerint episcopi, alia die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum, vel diversa crimina, id est, homicidium, adulterium, perjurium, falsum testimonium, et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri, alteri non faciant, et ut credant resurrectionem omnium hominum, et diem judicii in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam. II. Placuit ut nullus episcoporum per suas dioeceses ambulans praeter honorem cathedrae suae, id est, solidos duos, aliquid aliud per ecclesias tollat; neque tertiam partem ex quacunque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed illic tertia pars pro luminaribus ecclesiae vel recuperatione servetur, et per singulos annos episcopo inde ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit ecclesiae. Similiter ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopis servire non cogantur, quia scriptum est: Neque vi dominantes in clero. III. Placuit ut de ordinatione clericorum episcopi munera nulla accipiant, sed sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt, gratis dent. Non in aliquo pretio gratia Dei, et impositio manuum venundetur; quia antiqua definitio Patrum, ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: Anathema sit danti et accipienti. Propterea quia aliquanti multis sceleribus obnoxii sancto indigni ministrantes altari non hoc testimonio bonorum actuum, sed profusione munerum obtinent, oportet ergo non per gratiam munerum, sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium clericos ordinare. IV. Placuit ut modicum balsami quod benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia a singulis tremisses pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur: ne forte quod pro salute animarum per invocationem sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia voluit emere, ita nos venundantes damnabiliter venundemur. V. Placuit ut quotiens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant, sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur. Si vero aut paupertas illum, aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Attamen unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levis est ista temeritas sine luminaribus, vel sine substantiali sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt, tanquam domus privata consecretur ecclesia. VI. Placuit si quis basilicam non pro devotione fidei, sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid ibi de oblatione populi colligitur, medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua quaestus causa condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri. Hoc ergo de caetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, nec basilicam quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria conditione est condita, audeat consecrare. VII. Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc praecipiat, ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerant, nullum illi pignus violenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes hoc timentes filios a baptismo retrahunt, qui forte differunt. Si sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum spolia pertimescentes a baptismi gratia se retraxerunt. VIII. Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit, datis testimoniis, approbari quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat. IX. Placuit ut priusquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud observetur ut superventurum ipsius anni Pascha quo Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur, quod caeteri episcopi, vel clerus reliquus breviculo subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adveniente natalis Domini die, astante populo, post lectionem Evangelicam nuntiet; in cujus principio convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis, per sanctorum basilicas ambulantes celebrent litanias. Tertio autem die, celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant Quadragesimae jejuniis servire, et mediante Quadragesima ex viginti diebus baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre. 141 X. Placuit, ut quia per stultitiam praesumpti nuper erroris, aut certe ex veteris Priscillianae adhuc haeresis fetore corrupto cognovimus quosdam presbyteros in hujus praesumptionis audacia retineri, ut missas mortuorum etiam post acceptum merum vel oblationem ausi sunt consecrare: ideoque hoc praefixae evidentis sententiae admonitione servetur, ut si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit deprehensus, hoc est non jejunus, sed quocunque cibo praesumpto oblationem consecraverit in altari, continuo ab officio suo privatus a proprio deponatur episcopo. His ita gestis, placuit omnibus pro confirmanda horum observantia unumquemque propria manu subscribere eo placitorum facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuetudines reverti voluerit, totius concilii excommunicatione correptus, verissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit imminere sententiam. Martinus Braccarensis metropolitanae ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Remisol Besensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Lucentius Conimbrigensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Adoricus Getanae ecclesiae episcopus his gestis sub. Sardinarius Lamucensis ecclesiae episcopus his gestis sub. Viator Magnatensis ecclesiae episcopus his gestis sub. Alitigitis Lucensis metropolitanus ecclesiae episcopus his gestis sub. Andreas Herensis ecclesiae episcopus his gestis sub. Anila Tudensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Pulensus Asturicensis ecclesiae episcopus his gestis sub. Mailoc Brittinorum ecclesiae episcopus his gestis sub. Victimer Auriensis ecclesiae episcopus subscripsi. INCIPIT PRAEFATIO SANCTI MARTINI BRACCARENSIS EPISCOPI IN LIBRO CAPITULORUM EX GRAECORUM SYNODIS COLLECTORUM. Domino meo beatissimo atque apostolicae Sedis honore suscipiendo in Christo fratri Nigesio episcopo, vel universo Concilio Lucensis ecclesiae episcopus Martinus. Canones qui in partibus orientis ab antiquis Patribus constituti sunt, Graeco prius sermone conscripti sunt, postea autem succedenti tempore in Latinam linguam translati sunt. Et quia difficile est, ut simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in aliam, simulque et illud accidit, ut in tantis temporibus scriptores aut non intelligentes, aut dormitantes multa praetermittant, et propterea in ipsis canonibus aliqua simplicioribus videantur obscura: ideo visum est ut cum omni diligentia, et quae per translatores obscurius dicta sunt, et ea quae per scriptores sunt immutata simplicius et emendatius restaurarem, id primum observans, ut illa quae ad episcopos, vel universum clerum pertinent una in parte conscripta sint, similiter et quae ad laicos pertinent simul sint adunata, ut de quo capitulo scire aliquis voluerit, possit celerius invenire.
CAPITULA. 1. De electione episcopi. 2. De ordinatione episcopi. 3. De evacuanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta. 4. De primatu metropolitani. 5. De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad majorem transire voluerit. 6. De non mutandis parochiis. 7. De praesumptione alienae dioecesis. 8. De non constituendo episcopo successore. 9. De irruptione vacantis ecclesiae. 10. De episcopo per necessitatem vacante. 11. De contemptore episcopo. 12. De seditioso episcopo. 13. De senioribus judicii. 14. De episcopi praesumptione in rebus ecclesiae. 15. De rebus ecclesiasticis gubernandis. 16. De rebus ecclesiae dispensandis. 17. De his qui de ministerio ecclesiae aliquid vendunt. 18. De synodo facienda. 19. De episcopo qui noluerit venire ad synodum. 20. De legitima aetate ordinandi presbyteros. 21. De eunuchis qui ab aliis fiunt, vel qui sibi naturalia abscindunt. 22. De neophytis. 23. De poenitente non admittendo ad clerum. 24. De his qui indiscussi, aut presbyteri, aut diaconi ordinati sunt. 25. De presbyteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur. 26. De his qui viduas, aut dimissas ducunt. 27. De fornicatoribus clericis. 28. De his quorum uxores moechantur. 29. De viduis clericorum. 30. De filia episcopi vel presbyteri quae fuerit devota et peccaverit. 31. De devota vel peccante que se maritaverit. 32. De subintroductis adoptivis mulieribus. 33. De non recipiendis clericis, et de infirmanda ordinatione ejus qui sine episcopi sui licentia ab alio episcopo ordinatur. 34. De clericis desertoribus. 35. De importunis clericis. 36. De purganda opinione haeresis. 37. De clericis excommunicatis. 38. De presbyteris ut ad secundas non vadant nuptias. 39. De his qui ad diaconum eliguntur. 40. Quod non licet diaconum nisi jussum sedere. 41. De eo quod non licet quemlibet sacra mysteria tangere. 42. Ut mulieres in sacrarium non intrent. 43. Ne lector alterius viduam duxerit. 44. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem. 45. Ut non ascendat in pulpitum nisi lector. 46. De conditionalibus non ordinandis, nisi consensu patroni. 47. De non suscipiendis servis in Clero alienis. 48. De non celebrandis natalitiis martyrum in quadragesima. 49. Non suscipi debere ante duas hebdomadas sed ante tres infantes ad baptismum. 50. De non solvendo jejunio in quinta feria Paschae. 51. De chrismate conficiendo. 52. Non liceat presbytero coram episcopo chrismare. 53. Non licet presbytero ante episcopum in baptisterium introire. 54. De praegnantibus baptizandis. 55. Quae in altari offerri oportet. 56. De presbyteris forasticis. 57. De non jejunando in die Dominico neque genua flectendo. 58. De gustandis carnibus, et non exsecrandis. 59. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse. 60. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantatorias et contrarias ligaturas facere. 61. De eo quod non liceat convivia facere de confertis. 62. De usuris vel negotiorum lucris. 63. De clericis qui ad matutinum vel vespertinum non conveniunt. 64. De eo quod non liceat clericis die Dominico ab ecclesia absentari. 65. De eo quod non liceat clericis ante horam tertiam prandere. 66. De attondenda coma clericorum et habitu ordinato. 67. De eo quod non liceat poeticos psalmos in ecclesia dicere, et libros apocryphos legere. 68. De eo quod non liceat super monumenta mortuorum missas tenere. Capitula canonum ad laicos pertinentium sequuntur. 69. De eo quod non liceat christianis prandia ad monumenta portare. 70. De eo quod non liceat clericis vel laicis catholicis cathedras ab haereticis eulogias accipere, aut cum ipsis et schismaticis orare. 71. De eo quod non liceat Christianis observationes diversas attendere. 72. De eo quod non liceat Christianis tenere traditiones gentilium. 73. Ut non liceat observare lunas, aut stellarum cursus 74. De eo quod non liceat observare Kalendas. 75. De eo quod non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione colligere. 76. De eo quod non liceat feminas christianas in lanificiis aliquid observare. 77. De adulteriis. 78. De mulieribus fornicariis, et abortivum facientibus. 79. De homicidio voluntario, vel non voluntario. 80. De muliere quae duos fratres conjugio, et viro qui duas sorores habuit. 81. De his qui nuptias iteraverint. 82. De his qui se cum animalibus commiscuerint. 83. De his qui usque ad finem vitae in peccatis perdurant, et in exitu communionem petunt. 84. De his qui intrantes ecclesiam propter luxuriam sacramento se abstinent. 85. De excommunicatis. CANONES. CAP. I. Non licet populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium episcoporum est, ut ipsi eum qui ordinandus est, probent, si in sermone et fide, et in vita edoctus sit.
II. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui, sed si hoc aut pro necessitate, aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur, et omnium praesentium vel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat. Hujus autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertinet episcopum. III. Non debet ordinari episcopus absque consilio, et praesentia metropolitani episcopi. Adesse autem omnes oportet qui sunt in provincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam convocare. Et quidem si omnes occurrerint, bene. Sin autem hoc difficile fuerit, plures oportet concurrere. Qui autem non convenerint praesentiam sui per epistolas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter praeter quod terminatum est a nobis fuerit factum, talem ordinationem nihil praevalere decernimus. Sin autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta, et si quis cum malitia in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat. IV. Per singulas provincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum episcopum, et ipsum primatus curam suscipere, nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod et metropolitanus episcopus 142 nihil praesumptive assumat absque consilio caeterorum. V. Si quis particeps alicujus fuerit ambitionis inventus, sive episcopus, sive presbyter vel diaconus, de inferiori civitate non transeat ad majorem. Sed si quis contra haec magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur hujusmodi factum, et suae iterum restauretur ecclesiae cui episcopus, aut presbyter, aut diaconus prius fuerat constitutus. VI. Episcopum a propria parochia non liceat transire in aliam neque sua sponte introire, neque invitatum, neque ab episcopo coactum, sed permaneat in loco, in quo a Deo est ordinatus, et in ea quam sortitus est ecclesia secundum antiquorum canonum constitutum. VII. Si quis episcopus, non per scripturam metropolitani episcopi, aut qui cum eo sunt, rogatus, de alia provincia in aliam venerit, sed praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum, qui ad illum non pertinent importunus existat, vacua sunt et inania omnia quae ab eo fuerunt constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur, et alienetur a sancto concilio. VIII. Episcopo non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non aliter ergo fieri oportet nisi cum concilio et judicatu episcoporum qui post exitum praedecessoris potestatem habent dignum eligere. IX. Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subrepens populo sine concilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum consilium dicimus llud, in quo metropolitanus episcopus fuerit. X. Si quis ordinatus per contentionem populi, aut pro aliqua ratione et non pro sua culpa in parochiam quae ei fuerit data non ierit, hunc oportet ordinem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus ecclesiae in qua convenit nihil sibi praesumat, sustineat autem quod de eo sanctum concilium judicare voluerit. XI. Si quis episcopus ordinatus noluerit agere sacerdotium, neque consenserit in sibi commissa ecclesia ambulare, istum talem excommunicare oportet quod si coactus contempserit, sanctum concilium quod placet de eodem terminet. XII. Si quis episcopus ordinatus fuerit, et non vult ipsam parochiam suscipere in qua nominatus est, sed alibi vult ordinari, et vim facit, ac seditiones concitat contra eos qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri; si autem in pristino honore presbyterii vult stare, non vetetur ut gradum quem habuit retineat. Quod si reluctatus fuerit, etiam ab honore presbyterii deponatur. XIII. Si quis episcopus in aliquibus causationibus judicatur, et viderit ipsos episcopos qui in provincia sunt inter se judicio discrepare, ut alii videantur eum qui judicatur justificare, alii condemnare, pro definitione hujus dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de provincia vicina alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem. XIV. Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus inscio clero, aut ubi forte non est presbyter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus a suo privetur honore. XV. Quae sunt ecclesiae conservari communi diligentia, et bona conscientia, et fide Dei qui omnia videt, et judicat gubernari oportet cum judicio et potestate episcopi, cui et omnis populus et congregatio commissa est animarum. Manifesta autem debent esse quae ad ecclesiam pertinent in conscientia eorum, qui circa episcopos sunt presbyter et diaconus, ut hi omnes sciant quae sunt ecclesiae propria, ut si episcopi contigerit transitus, eos nihil latere possit ex his quae ad ecclesiam pertinent, ut nullomodo possint minui et perire, neque res propriae episcopi debent importunitatem pro rebus ecclesiae pati. Dignum vero et justum est apud Deum et homines, ut ea quae ipsi propria sunt, cui voluerit derelinquat, et quae ecclesiae sunt eidem conserventur ecclesiae, ut nec ecclesia patiatur damnum, neque episcopus pro rebus ecclesiae in suis proscribatur, ne post ejus obitum in causas incidant, qui ad eum pertinent, nec ipse in maledictum incidere videatur. XVI. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et timore Dei. Participare et eum oportet quae necessaria sunt, si tamen ipse, aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullomodo patiantur secundum Apostolum dicentem: Victu et tegumento his contenti sumus. Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit, et loca ecclesiae et fructus agrorum non cum presbyterorum vel diaconorum consilio contaminaverit, aut fratribus vel filiis vel quibuscunque propinquis dederit potestatem, ut per eos latenter laedantur res ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio. Sin aliter episcopus vel qui cum eo sunt presbyteri aut diaconi accusentur, quia quae ex redditu vel ex quolibet actu ecclesiae veniunt in sinus suos colligunt, et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos enim corripi oportet secundum quod ordinatum fuerint a sancto concilio. XVII. Si quis presbyter, aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundedisse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendus est, sive dignus, sive indignus in suo recipi debeat gradu, quia multoties hoc ipsum quod de sacro sancto altario contaminatum est in episcopi potestate dimissum est. XVIII. Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones bene placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, convocante metropolitano episcopo omnes provinciales episcopos, ita ut ad concilium praecedant omnes presbyteri et diacones, ut eorum qui se laesos existimant in concilio causae examinatae ad justum judicium perducantur. Et si qui manifeste episcopi, vel presbyteri, aut diaconi inventi fuerint in offensa secundum rationem excommunicentur, quandiu communi consensu de his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere praeter eos quibus metropoles sunt creditae. XIX. Ad concilium convocatus episcopus non debet contemnere, sed ire, et ea quae ad utilitatem ecclesiae, vel caeterorum pertinent docere si novit, aut doceri si nescit, nam si contempserit ire extra aegritudinem, reus erit fraterni concilii. XX. Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos nullo modo presbyter ordinetur, etiamsi valde sit dignus, quia et ipse Dominus trigesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est usque ad hanc aetatem legitimam conservari. XXI. Si quis prae aegritudine naturalia a medicis habuit secta, similiter et qui a barbaris aut dominis stultis fuerint castrati, et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus officium promoveri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae, sed per abscisionem plasmati a Deo corporis, existimans posse a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus officium; quod si etiam jam fuerat promotus ad clerum, prohibitus a suo ministerio deponatur. XXII. Qui baptizatus fuerit jam aetate legitima, non continuo licebit eum ad ecclesiasticum ordinem promoveri, quia oportet illum prius doceri quomodo possit docere, et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus veniat ad clerum secundum praeceptum Apostoli dicentis: « Neophytum, ne forte in superbiam elatus in judicium incidat et laqueum diaboli (I Tim. III, 6). » Si autem succedente tempore in aliquo gravi peccato a duobus vel tribus fuerit devictus, depositus de gradu suo cesset a clero. Si quis contra regulam facere praesumpserit, quod sit contrarius magni concilii projiciatur a clero. XXIII. Poenitens tantum si necessitas aut usus coegerit inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia vel Apostolum legat. Si quis autem ante ordinatus est, inter subdiaconos habeatur, ita ut manus non imponat, aut sacra contingat. Ex poenitente enim dicimus, de eo qui post baptismum pro homicidio, aut pro diversis criminibus, aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario. XXIV. Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, confessi sunt criminosa peccata sua, aut post ordinationem ab aliis sunt detecti, abjiciantur ex clero. Similiter vero et de universo ordine clericorum servetur, nam hoc sibi quod irreprehensibile est sancta catholica defendit Ecclesia. XXV. Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit, et post ordinationem peccatum confessus fuerit quod ante erravit, non offerat, sed tamen pro religione nomen presbyteri portet; si autem ipse non confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, non ad hoc ipsum habeat potestatem, ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconi accipiat. XXVI. Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clericatum; quod si obrepserit dejiciatur. Similiter si homicidii, aut facto, aut praecepto, aut consilio, aut assensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, dejiciatur, et in finem vitae suae communionem recipiat. XXVII. Si quis presbyter aut diaconus fuerit fornicatus aut moechatus, projiciatur et agat poenitentiam. XXVIII. Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicujus clerici uxor adulterata fuerit, dimittat 143 eam; si autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio alienus sit. XXIX. Si qua vidua episcopi, vel presbyteri, aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat, nunquam communicet, morienti tantum ei sacramentum subveniat. XXX. De filia episcopi, vel presbyteri, sive diaconi, si Deo devota fuerit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni. Pater vero causas in concilio se noverit praestaturum. Mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam. Sin autem vivente recesserit et poenituerit, communionem in ultimo fine vitae deficiens, accipiat. XXXI. Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit, et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis, et recipiat communionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur, ad orationem, ad nullius convivium christianae mulieris accedat; quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur absens, corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vixerit, aut postquam ipse de hac vita decesserit. XXXII. Nullus episcopus, neque presbyter, neque diaconus, neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat intromittendi ad se, quasi adoptivam aliquam mulierem, quasi in loco filiae, aut sororis, aut matris, nisi forte sororem patris vel matris, et illas solas personas quae ab omni mala suspicione alienae sunt. Similiter et religiosis feminis laicorum alienorum familiaritatem et consortium prohibemus, eorum scilicet, qui nec Dei timori subjecti, nec continentiae retinent disciplinam. XXXIII. Si quis in contemptu positus presbyter, aut diaconus, vel quicunque ex clero recesserit ab ecclesia sua, nullo modo in alia suscipiatur ecclesia, sed omnino compellatur ut ad suam revertatur ecclesiam; si autem permanserit in superbia, et reverti noluerit, excommunicetur et projiciatur. Si quis autem episcopus ausus fuerit eum ordinare in sua ecclesia, non consentiente episcopo suo a quo recessit, ordinatio illius vacua deputetur. XXXIV. Si quis presbyter, aut diaconus, aut aliquis de clero propriam ecclesiam derelinquens, ad alteram ecclesiam vadit, et multo tempore ibi demoratur, omnino nunquam ministret in clero, et si admonuerit eum episcopus suus, ut ad suam redeat parochiam, et redire noluerit, ubi est, ibi de officio suo deponatur, ita ut nunquam in suum revertatur gradum propter dissolutionis peccatum. Si autem episcopus alter eum receperit qui de reatu ejus est conscius, oportet ipsum episcopum sine increpatione in communi concilio non admitti, ut ecclesiasticum canonem ultra non solvat. XXXV. Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus excommunicatus, in concilio injuste se queritur condemnatum, ad majorum episcoporum concilium revertatur, ut eorum inquisitionem et judicium exspectans (si quas se justas causas habere putat) illis exponat. Si autem contempserit, et importunas se palatio aures principum inquietare voluerit, hic ad nullam veniam poterit pervenire, neque spem futurae reconciliationis habebit. XXXVI. Si quis episcopus, sive alicujus episcopi presbyter, aut diaconus, in alicujus haeresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat, nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus. Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum, si in aliquam haeresis opinionem fuerint nominati. XXXVII. Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, sive presbyter, aut diaconus, a suo episcopo, et post excommunicationem praesumpserit, sive episcopus ille, aut presbyter, vel diaconus, facere oblationem vel matutinum, aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra reconciliari, sed etiam eos, qui communicaverint, omnes ab ecclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse dejectum. Si autem permanserit turbans et concitans ecclesiam per forasticam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe compelli. XXXVIII. Presbyterum ad secundas nuptias convivam fieri non oportet, quod si ad secundas nuptias venerit, poenitentiam postulet. Quomodo presbyter ille potest esse qui propter convivium interest tali conjugio? XXXIX. Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur; quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio, ut vacet a clero. XL. Non liceat diaconum ante presbyterum sedere, nisi cum jussione presbyteri. XLI. Non liceat cuilibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho, in secretario vasa Dominica. XLII. Non liceat mulierem in secretarium ingredi. XLIII. Lector, si viduam alterius in uxorem acceperit, in lectoris statu permaneat, aut si forte necessitas sit, diaconus fiat, nihil autem supra. Similiter et si bigamus fuerit. XLIV. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat. XLV. Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo lectores sunt ordinati. XLVI. Si quis obligatus est tributo servili, vel aliqua conditione, vel patrocinio cujuslibet, non est ordinandus clericus, nisi probatae vitae fuerit, et patroni consensus accesserit. XLVII. Si quis servum alienum causa religionis doceat contemnere dominum suum, et recedere a servitio ejus, durissime in omnibus arguatur. XLVIII. Non liceat in quadragesima natales martyrum celebrare, sed tantum sabbato et Dominica, pro commemoratione eorum oblationes offerre, sed nec natalitia, nec nuptias liceat in quadragesima celebrari. XLIX. Non liceat ante duas septimanas Paschae, sed ante tres, ad baptismum suscipere aliquem. Oportet autem ut in ipsis diebus qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria novissimae septimanae episcopo vel presbytero reddant. L. Non liceat quinta feria novissimae septimanae jejunium solvere, et omnem exhonorare Quadragesimam, sed sincere abstinentes totam Quadragesimam peragere. LI. Omni tempore episcopo liceat chrisma conficere, et per suas dioeceses destinare, ita ut ad dirigendum chrisma diaconus aut subdiaconus ante diem Paschae de singulis ecclesiis ad episcopum destinetur. LII. Presbyter praesente episcopo non signet infantes, nisi forte ab episcopo fuerit illi praeceptum. LIII. Non liceat presbytero prius episcopo introire in baptisterium, sed cum episcopo, nisi forte aut absens fuerit, aut aegrotus. LIV. Si qua mulier praegnans desideraverit gratiam baptismi percipere, quando voluerit habeat potestatem. Nam nihil participat in hoc mater infanti qui nascitur, propterea quod unicuique propria voluntas in confessione monstretur. LV. Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri, praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet, de corpore ejus sanguis effluxit et aqua, haec tria unum sunt in Christo Jesu. Haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis. LVI. Foracistis presbyteris praesente episcopo vel presbyteris civitatis offerre non liceat neque ministrare in populo, nisi forte illis absentibus. LVII. Si quis presbyter publica poenitentia a sacerdote accepta, aut aliqua necessitate die Dominica pro quadam religione jejunaverit, sicut Manichaei, anathema sit. Similiter et quod ab apostolis traditum, canon tenet antiquus, placuit ut per omnes Dominicas, et per omnes dies Paschae usque ad quinquagesimum, non prosternant se in oratione humilitatis, sed recto vultu ad Dominum fungantur orationis officio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus.
LVIII. Si quis non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet, placuit sancto concilio, ut praegustet, et sic si vult abstinere, abstineat. Sin autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec suspicionem haeresis a se removens, deponatur de ordine clericatus. LIX. Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur, ipsa spectacula surgere, et redire inde. LX. Non liceat clericos incantatores esse et ligaturas facere, quod est colligatio animarum; si quis haec facit, de Ecclesia projiciatur. LXI. Non liceat sacerdotes vel clericos, sed nec religiosos laicos convivia facere de confertis. LXII. Si quis oblitus timorem Domini, et sanctam Scripturam quae dicit: « pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5), » post hanc agnitionem sancti concilii feneraverit, et centesimam exegerit, aut ex quolibet negotio turpe lucrum quaesierit, et per diversas species vini vel frugis, vel cujuslibet rei emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, depositus de gradu 144 suo, alienus habeatur a clero. LXIII. Si quis presbyter aut diaconus vel clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri. LXIV. Non liceat quemlibet clericum die Dominico ab ecclesia absentem esse, sed missarum solemniis interesse et jejunio. LXV. Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos, nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre. LXVI. Non oportet clericos comam nutrire, et sic ministrare, sed attonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem induere, ut sint in habitu ornato. LXVII. Non oportet psalmos compositos et vulgares in ecclesia dicere, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti. LXVIII. Non oportet clericos ignaros praesumptores super monumenta in campum mysteria portare, aut distribuere sacramenta, sed aut in ecclesia, aut in basilica ubi martyrum reliquiae sunt positae, ibi pro defunctis oblationem offerri. Sequuntur Canones ad laicos pertinentes.
LXIX. Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulcra deferre et sacrificare mortuis. LXX. Non liceat laicis vel clericis ab haereticis eulogias accipere, quia maledictiones magis sunt quam benedictiones, neque liceat aut cum haereticis aut cum schismaticis orare. LXXI. Si quis paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agant. LXXII. Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium. LXXIII. Non liceat Christianis observare et colere elementa, aut lunae, aut stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, aut propter segetes vel arbores plantandas, vel conjugia socianda. Scriptum est enim: « Omnia quae facitis, aut in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo (Coloss. III, 17). » LXXIV. Non liceat agere diem Kalendarum et otiis vacare gentilibus, neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio paganissima est. LXXV. Non liceat in herbarum collectionibus, quae medicinales sunt, aliquas observationes, aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino et oratione Dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur. LXXVI. Non liceat mulieres christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit. LXXVII. Si cujus uxor adulterium fecerit, aut vir in alienam uxorem irruerit, septem annis poenitentiam agat. LXXVIII. Si qua mulier fornicata fuerit, et infantem qui exinde fuerit natus occiderit, et quae studuerit aborsum facere, et quod conceptum est necare, aut certe ut non concipiat elaborare, sive ex adulterio, sive ex legitimo conjugio, has tales mulieres in morte recipere communionem priores canones decreverunt, nos tamen pro misericordia, sive tales mulieres, sive conscias scelerum ipsarum, decem annis agere poenitentiam judicamus. LXXIX. Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad januam ecclesiae catholicae semper subjaceat, et communionem in exitu vitae suae recipiat; si autem non voluntarie, sed casu aliquo homicidium fecerit, prior canon septem annis agere poenitentiam jussit, secundus canon quinque mandavit. LXXX. Si qua mulier duos fratres, aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineant usque ad mortem, in morte autem ab eis communione accepta, si de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto. LXXXI. Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat, conversio autem et fides poenitentis compendit tempus. LXXXII. Si quis cujuslibet animalis commistione peccaverit, quindecim annis in humilitate subjaceat ad ecclesiae januam, et post hos aliis quinque annis in orationis communionem receptus poenitentiam agat, et sic gratiam suscipiat sacramenti. Interrogentur autem alii de eo qualem vitam in poenitentia egerit, et sic communionis misericordiam consequatur. Si quis autem post viginti annos habens uxorem, huic peccato irruerit, viginti quinque annis humilitati subjaceat, et quinque annis orationibus tantum communicans, postea recipiat sacramentum. Quod si hanc mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitu consequatur, oportet enim tales inter daemoniosos orare. LXXXIII. Si quis de corpore exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur; quod si in desperatione positus, post perceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit. Nam non accipiat sacramentum, donec constitutum pure impleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent. LXXXIV. Si quis intrat in ecclesiam Dei et sacras Scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, illum talem projiciendum de Ecclesia catholica esse decernimus, donc poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri. LXXXV. Non liceat communicare excommunicatis, neque in domos eorum introeuntes orare cum eis, neque liceat cum eis in alia ecclesia segregari; si autem aliquis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur. Explicit liber excerptorum sancti Martini Braccarensis episcopi ex synodis Orientalium.