Collectio decretalium/LXXXIII

E Wikisource
Sine Nomine
LXXXIII. Collectio decretalium
613

 LXXXII LXXXIV 


INCIPIT CONCILIUM BRACCARENSE TERTIUM Habitum anno quarto Wambani regis aera DCXIII.

Decenter satis per divinum Spiritum in Bracarensi urbe collecti, et de his quae intra ecclesiam perversa actione geruntur tractaturi convenimus, ut adjuvante nos illo qui dicit: « Ubicunque duo vel tres collecti fuerint in nomine meo, ibi ero in medio eorum (Matth. XVIII, 20), » pari animo parique devotionis studio exsurgentes, male habitos exstirpemus errores. Etenim dum nos in unum synodalis actio aggregasset, debitis in sedibus collocati, primum de sanctae fidei sacramento coepimus habere sermonem, scilicet, ne aut vanitate disputantium, aut nescientia simplicium erroris quippiam in hoc sacramento fidei teneretur, unde cum omnes nos in vera fide ut speculum perlustraremus illaesos, in eo quia nullum nostrorum schismatici erroris fatigaverat turbo, sed vera nos et simplex in hoc sacramento apostolica ostendit idoneos praedicatio, grates omnipotenti peregimus Deo, quod hanc nostrae fidei regulam ipsis verbis atque sententiis commemoranter praeteximus, quibus et in conventu Nicaeni concilii declaratam esse scimus.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula. Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit. Et incarnatus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, iterum venturus judicare vivos et mortuos. Cujus regni non erit finis. Credimus et in Spiritum sanctum Dominum vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum. Qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Exspectamus resurrectionem mortuorum. Et vitam futuri saeculi. Amen.

Post hujus sanctae fidei sacramentum relatus est in concione omnium nostrorum error manifestus pariter et diversus, qui tanta debet disciplinae arte retundi, quanta et perversitate comprobatur infundi. Quidam enim in sacrificiis Domini relati sunt lac pro vino offerre, eucharistiam quoque vino madidam pro complemento communionis credunt populo porrigendam, et quod pejus his omnibus est, quidam sacerdotum in vasis Domini epulas sibi apponunt, et manducare in eis praesumunt, quidam etiam ex sacerdotibus relati sunt, quod ecclesiasticae consuetudinis ordine praetermisso, missam sine prece orationis audeant dicere, et quod in solemnitatibus martyrum reliquias suo collo imponant, et in sellulis non ab aliis se portandos, nisi ab albatis diaconibus credant. Illud quoque quod plerique sacerdotum absque testimonio cum feminis commorantur, et quod quidam illorum honoratos fratres suos verberibus indiscretis subjiciunt. Necnon et illud, quod quidam Simonis cupiditate arrepti, quos ordinaturi sunt 145 sub cautione dimittant qualiter postquam ordinati fuerint, pecuniam ab illis promissam accipiant. Illud quoque quod familiam ecclesiae in propriis laboribus quassant damnum e Dominicis facientes; quae omnia, ne confuse videantur esse prolata, discretis titulorum ordinibus credimus subnectenda.

INCIPIUNT CAPITULA. 1. Ut repulsis omnibus opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permistum in sacrificio offerantur. 2. Ne vasa Domino sacrata humanis usibus serviant. 3. Ne sacerdos sine orario missam audeat celebrare. 4. Ne sacerdotes sive quicunque ex clero sine testimonio cum quibuslibet feminis habitent. 5. De damnata praesumptione quorumdam episcoporum qui in festivitatibus martyrum ad ecclesiam procedentes, appensis collo reliquiis, a diaconibus in sellulis vectantur. 6. De honestate honoratorum et disciplina. 7. Ne promissione munerum, honoris gratia venundetur. 8. Ne rectores ecclesiae prius propria quam ecclesiastica jura laborare intendant. INCIPIUNT CANONES. CAP. I. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos contra divinos ordines, et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare, alios quippe intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere, quosdam etiam non expressum vinum in sacramentis Dominici calicis offerre, sed oblatis tantum populos communicare. Quod quam sit evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probatur, a quo ordinata sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus commendata. Ait enim evangelica Veritas: « Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis (Marc. XIV, 22). » Cesset ergo lac in sacrificio offerri, quia manifestum et evidens exemplum evangelicae Veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non sinit. Illud vero, quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum testimonium ex Evangelio recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem monstraret. Nam quod de expresso botro, id est, uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum. Calix enim Dominicus (juxta quod quidam doctor edisserit) vino et aqua permistus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut conjunctio illa non possit separari; nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis, si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficientia demonstratur, sacramentum nostrae salutis negligitur, quod per aquam significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, et ideo quia jam ex eo plurima et multiplex majorum manavit sententia, quorum pietas in Deum religiosa sacramentorum horum et efficientias copiosas disseruit, et institutiones verissimas declaravit, omnis talis error atque praesumptio cessare jam de caetero debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nulli deinceps licitum sit aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum et calicem vino et aqua permistum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens tandiu a sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus, ad gradus sui officii redeat quod amisit.

II. Omni cura omnique studio providendum est, ne hi qui locum videntur obtinere regiminis, contumeliam videantur inferre coelestibus sacramentis. Etenim quod et auditui terribile et visui exsecrabile judicatur, relatum est nobis quod quidam sacerdotum sacrilega temeritate praecipites vasa Domini in proprios usus assumant, epulasque sibi in eis comedendas apponant, quod malum et obstupentes deflemus, et deflentes obstupescimus, ut illic humana temeritas sibi epulum praeparet, ubi sanctum Spiritum cognoscitur advocasse, et ibi esum carnium crapulatus assumat, ubi divina visus est celebrasse mysteria, et in quibus tantum sibi offerri sacramenta pro expiatione delictorum praecepit, in his expleat voluntatem ludibrii sui. Et ideo hujus decreto praesumptionis persona quae sciendo divina vasa, vel ministeria aut in usus transtulerit, aut comedere in his, vel poculum sibi sumendum elegerit, gradus sui vel officii periculum sustinebit, ita tamen ut si de saecularibus fuerit, perpetua excommunicatione damnetur; si vero religiosus ab officio deponatur. Sub hac quoque damnationis sententia et illi obnoxii tenebuntur ecclesiastica ornamenta, vel alia quaelibet indumenta, atque etiam utensilia sciendo in suos usus transtulerint, vel alii donanda, vel vendenda crediderint. III. Quoniam antiqua ecclesiastica noverimus institutione praefixum, ut omnis sacerdos cum ordinatur, orario utroque humero ambiatur, scilicet ut qui imperturbatus praecipitur consistere inter prospera et adversa virtutum semper ornamento utrobique circumseptus appareat humero, qua ratione tempore sacrificii non assumit quod se in sacramento accepisse non dubitatur? Proinde nobis omnibus convenit, ut quod quisque percepit in consecratione honoris, hoc retineat et in oblatione, vel perceptione suae salutis, scilicet ut cum sacerdos ad solemnia missarum accedit, aut ipse Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sumpturus, non aliter accedat, quam orario utroque humero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens signum in suo pectore praeparet crucis; si quis aliter egerit, excommunicationi debitae subjaceat. IV. Quanquam antiqua canonum institutio de hujusmodi praesumptione absolutas et multiplices disciplinas atque institutiones ediderit, nos tamen brevitatis causa omnem fornicandi occasionem cupientes auferre, id omnimoda sancimus auctoritate tenendum, ut nullus sacerdotum sive quisque de clero absque honesto et competenti testimonio, excepta sola matre, cum quibuslibet feminis secrete se praesumat adjungere, et non solum cum extraneis mulieribus, sed cum ipsis etiam sororibus, vel propinquis, ne licentia sororum, vel propinquarum mulierum quisque solutus familiarior habeatur ad perpetrandum scelus. Hujus ergo praeceptionis trangressor sex mensibus se noverit poenitentiae legibus subjacere. V. Bona siquidem res est divina sacerdotibus contrectare mysteria, sed cavendum valde est, ne hoc quisque ad usum pravitatis suae intorqueat, unde soli Deo de bona conscientia placere debuerat. Scriptum est enim, « Vae his qui faciunt opus Domini fraudulenter et desidiose (Jerem. XLVIII, 10); » ut enim quorumdam episcoporum detestanda praesumptio nostro se coetui intulit dirimenda, agnovimus quosdam de episcopis quod in solemnitatibus martyrum ad ecclesiam progressuri reliquias collo suo imponant, ut majoris fastus apud homines gloria intumescant, quasi ipsi sint reliquiarum arca, levitae albis induti in sellulis eos deportent. Quae detestanda praesumptio abrogari per omnia debet, ne sub sanctitatis specie simulata vanitas sola praevaleat, si modum suum uniuscujusque ordinis reverentia non agnoscat, et ideo antiqua in hac parte, et solemnis consuetudo servabitur, ut in festis quibusque diebus arcam Domini cum reliquiis non episcopi, sed levitae in humeris gestent, quibus et in veteri Lege onus idem impositum novimus esse praeceptum. Quod si et episcopus reliquias per se deportare elegerit, non ipse a diaconibus in sellula vehatur, sed potius pedisequa eo una cum populis progressione procedente ad conventicula sanctarum ecclesiarum sanctae Dei reliquiae per eumdem episcopum portabuntur; jam vero qui haec instituta sciendo adimplere distulerit, quandiu in vitio fuerit a sacrificando cessabit. VI. Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare vel increpare in omni patientia praecipiat, extra hanc doctrinam novimus quosdam ex fratribus tantis caedibus in honoratos effervescere, quantas poterant latrocinantium promereri personae. Et ideo qui gradus jam ecclesiasticos meruerunt, id est, presbyteri, abbates et levitae, qui excepto gravioribus et mortalibus culpis, nullis debent verberibus subjacere; non est dignum ut passim unusquisque praelatus honorabilia membra sua, prout voluerit et ei placuerit, verberibus subjiciat et dolori, ne dum incaute subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reverentiam subtrahat, juxta illud quod quidam sapiens dixit: Leniter castigatus reverentiam exhibet castiganti; asperitate autem nimiae increpatio, nec increpationem recipit nec salutem. Et ideo si quis aliter quam dictum est praedictos honorabiles subditos licentia perceptae potestatis elatus, malitia tantum crediderit verberandos, juxta modum verberum quem intulerit, excommunicationem pariter et exsilii sententiam sustinebit. VII. Quia non expedit, ut donum sancti Spiritus pecuniis comparetur, quanquam ex hoc antiquorum canonum disciplinae maneant diversae, tamen quia necesse est ut frequentius retundatur quod sine intermissione praesumitur, ideo novellae hujus institutionis formulam instituentes decernimus, quicunque pro conferendo cuiquam sacerdoti gradu, aut munus quodcunque aut promissiones muneris antequam ordinetur acceperit, vel etiam postquam ordinatus fuerit in aliquo se pro hoc ipso praesumpserit munerari, sive qui dederit, sive ille qui acceperit, juxta sententiam Calcedonensis concilii, gradus sui periculum sustinebit. VIII. Non decet rectores ecclesiae in suis strenuos, et in ecclesiasticis rebus esse remissos. Nam quorumdam fertur opinio quod quidam sacerdotum familias ecclesiae sic in suis laboribus quassent, rei propriae profectum augentes, Dominicis vero dispendium nutrientes. Unde quicunque sub hoc neglectu res divinas laborare distulerit placito speciali distringendus est, qualiter si de rebus seu augmentis ecclesiae sic quaestum laboribus suis proprie auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem, vel perditionem induxit, quidquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cujus rebus atque suffragiis suos convictus fuerit ampliasse labores. Quod si 146 aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii, vel perditionis quippiam tulit, si hoc comprobari potuerit, totum illi a rebus ecclesiae ejusdem reformabitur, pro cujus utilitatibus id expendisse probatur. Gratias itaque Omnipotenti peragimus, post haec sit pax, salus, et diuturnitas piissimo, et amatori Christi domino nostro Wambano regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit, divinam postulantes clementiam, ut gloria Christi regnum ejus corroboret usque ad ultimam senectutem, praestante ipso, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur in Trinitate Deus, in saecula saeculorum. Amen. Leodigius in Christi nomine episcopus subscripsi. Julianus in Christi nomine episcopus subscripsi. Genitivus in Christi nomine Tudensis ecclesiae episcopus subscripsi. Froaricus Deo jubente Portugalensis ecclesiae episcopus sub. Beia in Christi nomine Brittaniensis episcopus ecclesiae sub. Isidorus Asturensis ecclesiae episcopus sub. Alarius Auresinae ecclesiae episcopus sub. Rectogerus Lucensis ecclesiae episcopus subscripsi. Hidulphus, qui cognominor Felix, Hiriensis ecclesiae episcopus subscripsi. Explicit concilium Braccarense tertium.