LXXXVIII | XC |
INCIPIUNT DECRETA LIBERII PAPAE.
Epistola Athanasii et Aegyptiorum episcoporum ad eumdem papam, de oppressionibus Arianorum. Domino beatissimo et honorabili sancto patri LIBERIO papae ANASTASIUS, et universi Aegyptiorum episcopi.
In unum synodice apud Alexandriam congregati, vestrae beatissimae paternitatis jura 156 penes Deum sunt manifesta, dum praedicationibus scilicet apostolicis et doctrinis verae fidei cultura universa repleta sit terra; per divinorum tamen eruditionem eloquiorum vestra instruente admonitione exhortatoria superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia apostolica institutione fundata, et a fidelibus prioribus firmissime roborata, ad quam omnes beatissimi apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti populorum agmina convertentes, pie sancteque de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam homines divinae praedestinationis genera praeceptis ac monitis perduxerunt, quorum sanctorum apostolorum vestra fraternitas honoranda sequens merita, et profectius implens exempla Ecclesiam Dei morum probitate, et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianis moribus vigens, quae fieri Deo placita praecepit studiis pontificalibus indesinenter operatur et proficit, servans legis divinae mandata; quia non legis auditores justi sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis justificabuntur. Nos enim haec meditari cupientes, et ea quae a sancta sede vestra apostolorum eorumque successorum praedicatione suscepimus, atque quae in Nicaena synodo roborata cognovimus praedicare, et Arianorum blasphemias, atque aliorum haereticorum repellere cupientes quotidie ab his persequimur, et damnationi tradimur, atque morti destinamur. Qua de re precamur, ut vestris exhortationibus, tam per vos quam et per apocrisiarios vestros adjuvemur, ne dum illi crescunt et nos minuimur, vera fides destruatur, et eorum haeresis ultra fidem nostram crescat; quoniam timemus, ut postquam abundaverit iniquitas, refrigescat charitas multorum. Pro qua re multa vestrae sacrae doctrinae, tam apud Deum quam apud cunctos fideles merces et laus reposita est, si vestra haec recensentur auctoritate, nostram enim fidem quam a sanctis Patribus accepimus et tenemus atque docemus subter inservimus, ut si aliquis vobis aliter nos credere aut docere, aut accusando, aut mussitando retulerit, vel detrahendo scriptis mandaverit, per hanc manifeste nos ita credere et docere agnoscatis.
Credimus namque in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium necnon invisibilium factorem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris: Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero: natum, non creatum, omousion, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, coelestia, terrestria. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelum, venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt, erat tempus quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis subsistentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse trepton, hoc est convertibilem atque mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo Patres agnoverunt, et amplexi sunt, et consonantes et unanimes scriptis explanaverunt.
Sed modo quoniam contra haec (ut nostis) talia exsurgunt, qualia non debent, venite et nos, dilectissimi fratres, cum Deo descendamus ad visitationem, id est, inquisitionem sermonum eorum, et confundamus per approbationem verissimam ibidem linguas eorum elevatas contra scientiam unigeniti Filii Dei; et iniquitatem in altitudinem humanitatis ejus loquentes, « disrumpamus vincula eorum (Psal. II, 3) » per gladium spiritualem, quod est verbum Dei, « et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Ibid.), » per expugnationem profani sensus illorum. « Tunc enim ipse quoque Dominus irridebit eos, et subsannabit, et tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos (Psal. II, 4, 5), » secundum beatum Jeremiam dicens: « Falso prophetae isti vaticinantur in nomine meo; non enim misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos visionem mendacem, et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis. Id circo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo mendacium: erunt projecti in viis Hierosolymae (Jer. XIV, 14-16); » et conculcatio omnium pie confitentium me, et non erit qui sepeliat eos. Nemo enim abscondere potest quibusdam subreptionem commenticiis, sicuti nec foliis fici antiquis transgressor praecepti Adam potuit, qui per propriam linguam inverecunde nudatur, laqueum enim fortis viro labia ejus, et captus propriis sermonibus, et opera manuum ejus, retributio autem labiorum ejus dabitur ei, et impietatis reprehensio. « Arguam te, inquit, et statuam contra faciem tuam, existimasti inique quod essem tibi similis (Psal. XLIX, 21). » Propterea, sicut dicit Dominus ad Gedeon: Deponamus eos ad aquam verae discretionis, et probemus eos ibi regulari examinatione in idipsum pronos corruentes per ostensionem pravi intellectus eorum, utrum ne sint apud eos sapientes divini verbi scientiam ignorantes, quoniam dicentes se sapientes stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam catholicae Ecclesiae propria novitate et voluntate, sive per ea quae illicite in ejus defensione gesta sunt, haereticam turbulentiam introducentes, illud competenter ad nos retinentes quod bene ad Jesum filium Sirach dictum est: « Usque ad mortem certa pro veritate, et Dominus pugnabit pro te (Eccli. IV, 33). » Hujus rei gratia universalis vobis in Christo Jesu commissa est Ecclesia, et pro omnibus laboretis, et cunctis opem ferre non negligatis, quia dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Ideoque tanta urgente necessitate summopere comprimite vestra summa auctoritate infestos, relevate oppressos, ut absque gravi, Domino opitulante, facultate, ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur illaesi, Et suscriptio. Aeterna te servet divinitas per multos annos, sanctissime Patrum pater. Amen.
Rescriptum Liberii ad eosdem.
Dilectissimo filio ATHANASIO et omnibus in unum congregatis, et de Trinitatis fide recte sentientibus Aegyptiorum episcopis LIBERIUS papa.
Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem, pro universali Ecclesia ad rectam defendendam fidem, quatenus nulli liceat statum sanctae Ecclesiae commovere ad laesionem recte credentium absque sui periculo honoris. Epistolam siquidem vestram nobisque directam ante nos recitari fecimus, tribulationes et persecutiones quas pro recta fide patimini intelleximus. Super quibus et nos una nobiscum condolemus, et laborare pro vobis ut pater pro filiis parati sumus, fidem vero Nicaeni concilii in eadem epistola rectam reperimus, super qua et Deo gratias uberrimas retulimus, pro qua non solummodo persecutiones, et passiones sustinere vobiscum parati sumus, sed etiam, si necesse fuerit, mori pro Christi nomine, in quantum nostra sinit fragilitas, non respuimus. Igitur praedictum sanctum concilium (ut legimus) definivit Nicaenum, aliam fidem nulli licere proferre, aut conscribere, vel componere, aut sapere vel docere aliter, nec quidquam in fide sentire, aut proferre quod his Patrum regulis possit obviare. Qui autem praesumpserint componere aliam fidem aut proferre, docere, vel tradere aliud symbolum ad viam veritatis converti desiderantibus de quacunque haeresi, vel ex Judaeis, vel ex paganis Christianos se fieri volentibus: hi si episcopi fuerint, aut clerici, alienari quidem episcopos ab episcopatu, cleros a clero. Si vero monachi, aut laici fuerint, anathemate feriri. Protestatur etenim beatus Apostolus dicens: « Si quis certat, non coronatur, nisi legitime certaverit (II Tim. II, 5); » et iterum Dominus ait: « Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); » videlicet certaminibus sacris propositis nobis pro defensione catholicae Ecclesiae, magnaque salute ex hoc sperata ab omnium bonorum datore Deo, non deficiant manus nostrae dilectissimi fratres, per occasionem cujuslibet, desidiae dissolutae, sed fortes efficiamur per gratiam Domini atque virtutem potentiae ejus, quoniam perfecit pedes nostros tanquam suorum, et super excelsa firmius statuit intellectus summae ejus humanitatis propter nostram salutem, maxime tantum habentes impositam sanctorum testium nubem. Deponentes ergo omne pondus, et circumstantem adversariorum novitatem per patientiam curramus, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum qui in proposito nobis propter eum negotio, spiritum nobis suae veritatis condonet loquentem in nobis atque prohibentem magnalia fidei per doctrinam sanctorum Patrum quos adversarii calumniantur quotidie. In prophetis namque habetur: « Propter Sion non tacebo, et propter Sion non quiescam, donec egrediatur, ut splendor justus ejus, et salvator ejus, ut lampas accendatur (Isa. LXII, 1). » Profecto catholica Ecclesia qua vera consistit Sion, et civitas Christi coelorum regis per tot annorum spatia expugnata ab aversantibus verba fidei, qui neque Deum timent neque hominem reverentur, sed incassum perducentibus pias et canonicas de hoc verbo doctrinas, dum adversis tantisque scripto, et sine scripto contestationibus invitati fuissent corrigere propriam, et sepelire haeresim, sicuti et per anteriorem cognitionem luculentius demonstratum est, tam per libellos quam per suggestiones reverendissimorum sacerdotum, et venerabilium abbatum, Apostolo protestante nobis, ut hominem haereticum post primam et secundam correptionem evitare debeamus, scientes quia hujusmodi subversus est, et delinquit proprio judicio condemnatus, nullo modo oportet nos deinceps tacere, aut quiescere, ne quando iniqui judicemur odibilem Deo pacem amplectentes, quoniam scriptum est: Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, et dicatur etiam de nobis: Sacerdotes mei contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuere distantiam, inter pollutum et mundum non intellexerunt, sed consurgere in Deo, et consistere prompte ei, et induentes arma spiritus adversus malignantes contra fidem ejus, ut approbemus spiritus sapienter, id est, verba eorum si ex Deo sunt. Scriptum est enim in Jeremia: « Probatorem dedi te in populo meo robustum, scies et probabis viam eorum (Jer. VI, 27); » multa namque nobis necessaria est vigilantia, et tanta divinae sapientiae rimatio quae occulta tenebrarum revelat ad requisitionem hujusmodi rei, et scrutationem, quoniam latet quodammodo et absconditur, vixque comprehenditur, dolosa existens malitia, pro eo quod sibi pietatem callide blandiatur, ut valeat scrutantium mentem latere; quod utique sciens beatus Apostolus, ait: « Nam hujusmodi pseudo apostoli et operarii subdoli transfigurant se in apostolos Christi (II Cor. XI, 13). » Sed non mirum, quoniam et ipse Satanas transfigurat se velut angelus lucis, et ideo non mirum, si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae, quoniam finis secundum opera eorum, sed et Dominus in hoc praemuniens nos, ait: « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). » Ergo in idipsum ex toto corde referentes ante omnia super tali quaestione deprecationem, et dicentes cum David: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18), » « lucerna enim pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 18), » quoniam ipsius est (sicut ait beatus Daniel propheta) « sapientia, fortitudo, dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est (Dan. II, 20-22). » Quia sapientiam, inquit, et fortitudinem dedisti mihi, et ostendisti mihi quae rogavi te, cum opera divina uniuscujusque personae descripta eorum qui pro novitatis commento accusati sunt de venerabili nostro scrinio obsecundantibus, et nobis ordinabiliter offerentibus solertius intendamus, ita ut qui haec praesumpserint praevaricari, primum quidem subjaceant judicio terribili omnipotentis Dei, deinde autem qualemcunque regalem indignationem revereantur, per quam quidem si episcopi aut clerici sunt, a sui sacerdotii, sive a sui cleri ordine modis omnibus excedant. Si autem monachi sunt, segregentur, et alieni sint de suis locis. Si autem dignitatem, aut cingulum, aut militiam habeant, nudentur de eis. Sin autem sunt privati, si quidem nobiles existunt suarum substantiarum proscriptionem patiantur. Si autem ignobiles consistunt. non solum in 157 corpore verberentur, sed exsilio perpetuo castigentur; ut omnes timore Dei compressi, et comminata eis digna supplicia reverentes immobilem, et sine turbatione pacem sanctarum Dei Ecclesiarum custodiant. Data octava Kalendarum Junii, Asclepio, et Deodato IV, cc. consul. Gratia Jesu Christo Domino nostro, pax vobis. Amen, Deo gratias.