Collectio decretalium/LXXXVIII

E Wikisource
< Collectio decretalium
Jump to navigation Jump to search
LXXXVIII. Collectio decretalium

Fairytale left blue.png LXXXVII LXXXIX Fairytale right blue.png

INCIPIUNT DECRETA JULII PAPAE.

Incipit Romana synodus habita a Julio papa, et reliquis orthodoxis episcopis.

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, imperantibus quoque Constantio et Constante Augustis, anno quarto, sub die XIX Kalendarum Octobrium, indictione sexta, praesidente sancto ac beatissimo Julio papa sedis apostolicae urbis Romae, praepositis sacrosanctis et venerabilibus Evangeliis in Ecclesia Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quae vocatur Constantiniana, residentibus etiam viris venerabilibus pariterque cum eo audientibus Benedicto Aquileiensi episcopo, Rufo Carthaginensi episcopo, Agapito Ravennatis ecclesiae episcopo, Julio Mediolanensi episcopo, Luciano Maurianensi et reliquis cum eis centum sexdecim episcopis, Julius sanctissimus praedictus episcopus urbis Romae dixit: Sanctae Dei et apostolicae synodo et Dei voluntate, et gratia indivisa communione sancti Spiritus in hac consonanter et unanimiter congregatae antiqua alma urbe Romae ad confirmationem sacram et correctionem fidei nostrae, et Christianorum immaculatae disciplinae, ut nostis, beatissimi fratres, necesse est cogitare, et consonanter omnes nos docere secundum naturam Dei summi, et Patris sapientiam Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi omni desideranti humanam divinamque in eo attestante Veritatis voce naturam, « quoniam qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem negaverit me et verba mea, negabo eum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33). » Unde oportet, ut primo fidem trecentorum decem et octo Patrum in Nicaena synodo corroboratam ponamus, et postmodum quae necessaria sunt fideliter tractemus. Cui ab omnibus una voce responsum est: Ad hoc convenimus, ut post hoc primum secundum Dei voluntatem faciamus, et a fundamento Christi Jesu incipiamus, et denuo pro fratrum oppressione tractantes laboremus; quia dum illi graviter affliguntur, nos respirare, nec quiescere possumus, quia dum membra vexantur, corpus reliquum pacem, aut quietem minime habere poterit, haec est enim fides Nicaena generali tractata synodo.

Credimus in unum Deum Patrem omipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum; hoc est substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt: et quae in coelo, et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit; et incarnatus est, et homo factus est, passus. Et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum, dicentes autem erat quando non erat, aut non erat antequam fieret, aut quia ex non existentibus factus est, aut ex altera substantia vel essentia dicentes esse, aut creatum; aut convertibilem Filium Dei: hos tales anathematizavit catholica et apostolica Ecclesia, hanc fidem venerabiliter trecenti decem et octo agnoverunt et corroboraverunt consonantes et unanimes scriptis explaneverunt. Nam Dominus noster mittens ad praedicantum discipulos suos ait: « Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Math. XXVIII, 19), » de quibus et affirmamus ita habere, et ita sapere, sed etiam dudum sic habuisse, et ita sapuisse, et usque ad mortem pro hac instare fide anathematizantes omnem sine Deo haeresim. Haec omnia ex corde, et anima sapuisse, ex quo novimus nosmetipsos, et nunc sapere et dicere coram omnipotente Deo et Domino nostro Jesu Christo cum veritate testamur. His enim ita praelibatis ingenita Patris natura extranea est, sed praedicandum est esse consubstantialem Patri Filium, eo quod nullam aequalitatem ad creaturas factas Dei Filius habeat, sed soli Patri genitori per omnem modum sit similis, et non sit ex alia qualibet substantia vel essentia, sed ex Patris ante omnia. Siquidem exquisita sunt impia et iniqua, et sine Deo dogmata Arii, et consentientia ei sub praesentique omnium decreto complacuit anathematizari impiam ejus sectam, et iniqua atque sine Deo verba simul et nomina quibus utebatur, Filio Dei blasphemans, et dicens ex non exstantibus esse, et iterum fuit aliquando quando non fuit. Quomodo enim fuit, aut quomodo iterum non fuit? Et pro libero arbitrio malitiae, atque virtutis capabilem Filium Dei dicentes, creaturam nominantes eum atque facturam. Haec ergo omnia fatua et anilia et blasphema anathematizavit sanctum et universale concilium, et nec usque ad auditum impiae sectae, atque timoris hujus, aut intellectum iniquorum sensum accommodant. Ea quidem quae de illo gesta sunt qualem terminum habuerunt omnia jam audistis, et audietis nec nos forte videamur viro obloqui, propter delictum suum improperia digna portanti. Eos enim qui dividunt a Patre substantia et divinitate, et alienatur verbum a Patre, dividi ab Ecclesia catholica convenit, et esse alienos a nomine Christiano. Sint igitur nobis et omnibus anathema, eo quod Verbum veritatis videantur esse cauponati. Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit. His ergo nullum communicare denuntiate: nulla est enim communicatio lucis ad tenebras; hos pellite procul ab omnibus: nulla enim concordia Christi ad Belial. Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, neque eorum scripta suscipiatis. Studete simul et vos, fratres charissimi et comministri, tanquam spiritum et praesentes nostro concilio consentire, atque subscriptione vestra decernere, ut ab omnibus ubique comministris nostris consonantia una servetur. Abdicamus autem illos et extra terminos catholicae Ecclesiae procul abjiciamus, qui non affirmant quod Deus est Christus, sed aiunt: verus Deus non est, quia Filius est, sed verus Filius non est, ne genitus sit simul et ingenitus. Sic enim se intelligere natum profitentur, quia sic dixerunt: Quod natum est factum est. Et quia cum Christus ante saecula sit, dederunt ei principium atque finem, quod non in tempore, sed habet ante saecula. Oremus simul et pro nobis omnibus et reliquis oppressis fratribus, ut ipsi eruantur illaesi, et serventur immaculati, ut quae bene placuerunt firma permaneant per Dominum nostrum Jesum Christum secundum bonam voluntatem facta, sicuti credimus Dei et Patris in Spiritu sancto, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Trinitas consubstantialis aeterna est. Data Kalend. Novembris, Feliciano et Maximiano IV consulibus.

Epistola increpatoria Julii papae ad Orientales episcopos pro causis Athanasii, et excessibus contra Romanam Ecclesiam. Venerabilibus fratribus universis Orientalibus episcopis JULIUS.

Decuerat vos, fratres, alios ecclesiasticis instruere disciplinis, et non talibus arguere machinantibus dicente Joanne Baptista: « Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis (Luc. III, 14), » et reliqua. De qua re et apostolus Paulus nos instruit dicens: « Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1), » et reliqua. Et alibi Petrus apostolus ait: « Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum; declinet a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala (I Petr. III, 8-12). » Quid pejus est, fratres, quam ut sacerdotes Domini 152 qui ab omni mala coinquinatione, et a nocumento omnium Christianorum alieni debent existere. quanto magis a fratrum et coepiscoporum quos tueri et sublevare debent ab insidiis, et quos fovere et diligere summopere oportet, persequuntur eos ejicere, et communione privari detractant. Nec recordamini sapientiam quae ait: « Perversae enim cogitationes separant homines a Deo (Prov. XV, 26); » si perversae cogitationes separant homines a Deo, quanto magis opera iniqua? Quid enim nequius est quam illis de quibus Dominus ait: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8), » quisquam avertere, persequi, destruere nitatur? Probata autem virtus portat, protegit, et consolatur oppressos et docet insipientem. Est enim Deus testis cordis hominis, scrutatorque verus singularum conscientiarum, et linguarum singularum auditor, quam spiritus Domini replevit orbem terrarum, « et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. » Et alias idem ipse ait: Deus charitas est, in hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas non quasi nos dilexerimus Deum, scilicet quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si Deus dilexit nos et nos debemus invicem diligere; Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est; in hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo; et nos cognovimus, et credimus charitati quam habet Deus in nobis; Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas, foras mittit timorem, quoniam poenam timor habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, « ut qui diligit Deum, diligat fratrem suum. (I Joan. IV, 9-21). » Nam et ipsa Sapientia ait: « Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos, lingua placabilis lignum vitae. quae autem immoderata est, conteret spiritum. Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio; labia sapientium disseminabunt scientiam, cor stultorum dissimile erit, victimae impiorum abominabiles erunt Domino, vota justorum placabilia. Qui sequitur justitiam, dirigitur a Domino. (Prov. XV, 2-9). » Item alibi: « Labia justi considerant placita, os impiorum perversa (Prov. X, 32), simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit eos; justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui; justus de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Simulator ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia, in bonis justorum exaltabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio, benedictione justorum exaltabitur civitas (Prov. XI, 3, 5, 6, 8, 11). » Nec consideratis, qui fratres persequi non cessatis, qualia Job patientissimus inter caetera exorsus loquitur: « Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor, benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum, justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Job XXIX, 11-17), » et paulo post: « Si negavi, inquit, quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum (Job XXXI, 16-18). » Nam si quis ex recto omnia consideraverit oculo nequaquam fratribus nocere, sed liberare festinabit; quia nihil deterius est, quam cives civibus invidere, et fratres fratribus insidiari, aut calumnias facere. Talibus enim refragari volentes insidiis, Patres sancti synodum congregaverunt generalem in Nicaea, vitam corrigere hominum cupientes in Ecclesia commorantium, licet dudum instituta sanctorum multa Patrum essent conscripta, posuerunt leges, quas sacros canones appellamus, quibus multa per necessaria ad statum Ecclesia sanctae Dei, et supplementum columnarum ejus, id est, episcoporum qui eam propriis humeris gestant, sunt decreta, et nocumenta eorum prohibita: ita ut qui talia agere tentaverint, aut eis nocere praesumpserint, siquidem clerici fuerint a proprio gradu decidant, si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur. Quibus armati exemplis oportere arbitrati sumus ab omnipotenti Deo inspirati, ut hanc accensam discordiae flammam exstinguere apostolica debeamus auctoritate, et non concedere eam ulterius animas depasci humanas. Quapropter una cum omnibus apostolicae subjectis sancimus, ne quisquam deinceps Christianorum talia perpetrare, aut episcopis temere nocere praesumat, cum et doctor gentium, idipsum prohibeat, dicens: « Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V, 1), » et reliqua; bonum est namque procul dubio, et omnibus timentibus Deum desiderabile, cohibere dissensiones, et altercationes, fratribusque subvenire, et invicem non invidere, sed adjuvare. Audite, inquam, jam factam in Nicaena civitae synodum, cui et ego ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricare, et per cunctis arguere et removere hanc insidiantium altercationem, quas providentes sancti Patres, insidias, et illicitas altercationes unanimiter in praedicta Nicaena statuerunt synodo, ut nullus episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, id est, judicetur, vel damnetur. Sin aliter praesumptum a quibusdam fuerit, in vanum deducatur quid egerint, nec ecclesiastica ullo modo reputabuntur. Ipsi vero primae sedis ecclesiae convocandarum generalium synodorum jura et judicia episcoporum singulari privilegio evangelicis et apostolicis, atque canonicis concessa sunt institutis; quia semper majores causae ad sedem apostolicam multis auctoritatibus referri praeceptae sunt, nec ullo modo potest major a minore judicari, ipsa namque omnibus major et praelata est ecclesiis, quae non solummodo canonum sanctorum Patrum decretis, sed Domini Salvatoris nostri voce singularem obtinuit principatum. « Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, » et reliqua. Et « quodcunque ligaveris super terram et solveris, erunt ligata et soluta in coelo et in terra (Matth. XVI, 18, 19). » Porro dudum a sanctis apostolis, successoribusque eorum in praefatis antiquis decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet Ecclesia, non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari, nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam Ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse voluerunt. Et sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec Ecclesia suo nomine consecrata, Domino instituente, primatum caput sit caeterarum; et ad eam quasi ad apicem omnes majores ecclesiae causae et judicia episcoporum recurrant, ejusque juxta terminum sumant sententiam, nec extra Romanum quidquam ex his debere decerni pontificem, quatenus non ita proterve, et pro libitu quisquam suo proprio arbitrio, quibusque metropolitanus, sicut agere solebat, liceat inconsulto Romano pontifice, aut majores Ecclesiae causas deturbare, aut episcopos damnare; sed communi sanctae Romanae sedis episcopi concilio, et concordi actione quaeque sunt Christi zelo agenda disponant, unanimiterque recte sentiant; et ea quae senserint non sibimet discrepando, sed Deo placita perficiant. Est etiam in jam fata Nicaena concorditer statutum synodo, ut accusatores et accusationes quas saeculi leges non admittunt a sacerdotali funditus averti nocumento. « Ecce (inquit Propheta) quam bonum et quam jucundum habitare, fratres, in unum! » (Psal. CXXXII, 1.) Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, aut fratribus insidias praeparant. Non alieno vos, fratres, patiemini peccato gravari, quia quod necesse est, nos dicere veremur, id est, ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et cum ipso communes omnium apostolorum coronas cunctorum quae martyrum palmas, qui pro fratrum non destructione, sed confirmatione, et veritate in Christo passi sunt. Nos ergo qui Domini discipuli et dici et esse volumus, portare crucem Christi, et compati fratribus debemus, non persequi. Subtrahite rogamus actus cogitationesque a talibus nocumentis, si non vultis ipsam in vos suscipere ultionem, quoniam talionem meretur, qui fratri foveam praeparat. Et nos scitote hunc typum deinceps non esse passuros, ut ea quae ad hanc specialiter sanctam pertinent sedem sicut judicia episcoporum, et majores Ecclesiae causas, ut paulo superius praelibatum est, nos patiamur nobis inconsultis invadere absque nostri status periculo. Sed si quis ab hodierna die, et deinceps eum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare, aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sunt ejecti sententia vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus; quoniam et prius a tempore, scilicet apostolorum, haec huic sedi sanctae concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones et insidiantium molimina fratrum sunt concorditer ab omnibus corroborata, ut magis singuli provideant, ne talia audeant perpetrare, et caveant, si non propter Deum et amorem fratrum, tamen propter opprobrium hominum, ruborem suum atque canonicam ultionem, saltem haec timore et verecundia compressa silentio comprimantur, amputato, scilicet, totius usurpationis excessu; quia nullus debet praesumere, quae sibi non videntur esse concessa; quam culpam nullo modo potuissetis incidere, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis, et beati apostoli Petri sedes quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis. Unde sicut multum nos ea quae nobis pie recteque sunt acta laetificant, ita nimium ea quae sunt perperam gesta contristant, quoniam necesse est post multarum talium experimenta causarum haec in posterum sollicitus prospici, et diligentius praecaveri, quatenus ea quae sunt ab apostolis eorumque successoribus statuta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione violenter, nulla concertatione turbentur. Nam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit, et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum quibus, etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est, quoniam inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quaedam orta est distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursum quidam in majoribus urbibus constituti, sollicitudinem ejus susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. Nolite 153 itaque errare, fratres mei dilectissimi, doctrinis variis et extraneis nolite abduci, et instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis, his fruimini, his circumdamini, his delectamini, his armamini, ut freti contra inimicorum jacula persistere valeatis; satis enim indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc regulam refutare quam beati Petri sedem, et sequi videat et docere. Multum enim convenit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum, dicente Scriptura: « Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4), » et item: « Omnia cum ordine fiant. » Iterumque Psalmista praedicante: « Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus Dominus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula (Psal. XLVII, 13-15). » Officii enim nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus succumbit, ne per taciturnitatem, aut favere, aut consentire videamur fratrum nocumenta. Data Kalend. Octobris, Feliciano et Maximiano viris clarissimis consulibus.

Epistola Orientalium ad Julium papam causantium, quod in communionem receperit Athanasium et caeteros quos ipsi damnaverant. Domino beatissimo et honorabili Patri JULIO apostolicae sedis venerabili episcopo, EUSEBIUS, THEOGNIUS, THEODORUS et BERINTHUS, una cum reliquis fratribus, et coepiscopis nostris in Antiochia congregatis.

Licet circa omnes Romanam Ecclesiam sciamus esse munificam et apostolicam habere curam, et semper matrem existere pietatis, quamquam ab Oriente ad eam praedicatores pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobis cum concordare, et quos a communione suspendimus a vobis esse suspensos, et quos in ordine confirmamus episcoporum a vobis esse confirmandos, nec nos secundo loco habendos, cum ex his partibus ad vos usque dogmatizantes apostoli pervenerint. Nec enim nos vestris resultavimus, quamvis hoc agere potuissemus, quando Novatianus a Romana pulsus est Ecclesia; quoniam (uti juxta vulgarem consuetudinem loquamur) inimicitias quaerit omnis qui vult recedere ab amico. Nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum absque ejus licentia a quo a communione est privatus in communionem susceperit, canonibus, scilicet jubentibus, ut excommunicatus ab aliis non suscipiant viventibus illis a quibus communione privatus esse dignoscitur. Nec solum in his nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his quod concilia nostra dissolvitis neque ea rata sinitis esse. Sunt namque a nobis et maxime a totius Orientis episcopis damnati, Athanasius Alexandrinus, Paclus Constantinopolitanus, Marcellus Ancyrae, Asclepius Gazae, Lucianusque Adriopolites pro certis criminibus, quibus adversarii sunt apud nos inscripti, qui per praesentes hujus epistolae lateres omnia sub certa relatione vestrae innotescere non omittimus sanctitati. Quibus agnitis si nostris placitis magis quam eorum machinationibus assentire, et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum, et communionem habere volumus. Si vero aliter egeritis, et eis amplius quam nobis assentire judicaveritis, contraria celebrabimus, et vobiscum deinceps nec congregari, nec vobis obedire, nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos quiquid melius elegerimus agere conabimur. Nam nullus est in hac parte terrarum aetatem habens qui ignoret praedictorum molimina seductorum. Propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis temporibus celebrata, multae seditiones, multae machinationes, multa nobis opprobria illata, et alia multa quae enumerare perlongum est. Nam si his consentire eligitis, tunc liquet quod nos perdere vultis, et non ut pater filios fovere. Dicunt enim et affirmant tam cives istorum, quam etiam sacerdotes eorum, hos vovere vos velle homicidas, sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum incensores, sacrorumque vasorum, ac caeterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et patriae proditores, et inter sacerdotes maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur in fidei doctrina, posuissent. Quid plura enumerare necesse est? cum propter eos nobis et cunctis hujus regionis habitatoribus scientibus tanta caedes hominum sit perpetrata, ut amplius quam mille homines sint prostrati? Talibus autem favere quid aliud est quam sceleribus eorum consentire? cum sacra Scriptura prohibeat, dicens: « Non solum qui faciunt, culpabiles existunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). » Talibus enim vos obsistere totis viribus oportet, ne involvamini in peccatis eorum, et excommunicationem eorum ne suscipiatis. Tales enim a vohis procul abjicite, ne propter animositatem talium hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Itaque oportet vos improbis probe resistere. Quapropter si neglexeritis deturbare perversos, liquet quod eorum protegatis errorem. Nec vero caret scrupulo societatis occulte, qui manifeste facinoribus desinit obviare. Decet enim vos ad arguendam proterviam eorum, linguam vestram exacuere, et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini. Igitur sufficiunt nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus secundum quod ait Apostolus: « Si voluerimus omnium obloquentium oblatas contra eos producere querelas, maxime cum haec nobis sufficiant quae superius dicta sunt. » Nec vobis necesse est iterum eorum divulgare mala cum ipsa per se prodeant, et maxime omnes orientales testes super eorum malis existant, in ore eorum (juxta quod scriptum est) duorum vel trium testium stabit omne verbum, quanto magis in multitudine tantorum sacerdotum, et populorum, abbatum, vel monachorum in scripto, et sine scripto contra horum pravitatem nos quotidie vox acclamantium. Nos vero diu exspectamus eos per multam patientiam, « ut crearent uvas, sed illi e contrario fecerunt labruscas (Isai. V, 2). » Vos ergo non oportet de caetero negligere, et differre tales, ne (quod absit) memoratis criminibus eorum submittamini irrationabiliter eos episcopos ponentes, ipsi enim nisi cito corrigantur juxta quod beatus Apostolus protestatur, « secundum duritiam eorum, et cor impoenitens thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 5, 6), » quia corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem, et per mendacia atque figmenta sua vobis assensum praebentibus, aeterna perdant praemia, qui per veram poenitentiam consequi poterunt. Nec haec quae praedicta sunt solummodo Athanasio et sequacibus ejus irrogamus, sed etiam quod contra regulam egerit, quam nos decreveramus, quia non decreto communis concilii episcoporum recepit sacerdotium, sed sibimet arrogando Ecclesiam fuisset ingressus, et in sede resedisset, cum dudum decretum fuisset nullum a pauciore numero restitui debere, quam depositum fuisse constaret. Deinde quanquam ejus adventu sit turba generata, plurimique seditione sint mortui, et non solum haec per eum, et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam a jam dicto Athanasio caesi jndicibus dicuntur esse contraditi, haec et alia innumerabilia sunt ab eo, suisque sequacibus impudenter perpetrata, quos excommunicatos communioni ut audivimus, contra regulam in contumeliam omnium orientalium sociastis. Praefato itaque debitae salutationis officio propter beati Petri honorem impenso postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures, non tam facile admittatis, neque a nobis excommunicatos ultra velitis excipere, ne canonum transgressores inveniamini, sed magis, salva fraterna charitate, erratum hoc in posterum minime patiamini, et subscriptio orantem pro nobis apostolatum vestrum Dominus aevo custodiat longiore, beatissime Pater. Amen.

==4==

Rescriptum Julii papae contra Orientales pro Athanasio et caeteris. JULIUS sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae episcopis, EUSEBIO, THEOGNIO, THEODORO, BERINTHO et caeteris orientalibus episcopis.

Decuerat vos adversus sanctam Romanam Ecclesiam et apostolicam limate, et non ironice loqui, quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus eam decenter allocutus ait: « Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18). » Habet enim potestatem singulari privilegio sibi concessam aperire et claudere januas regni coelestis quibus voluerit. Nam si ei detrahere quae Domini ore sacrata atque desuper exaltata sunt, non renuistis, nec mirum si fratribus injurias irrogare minime cessatis, unde jam silentio non teguntur quae vestro in concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa, vobis quippe inconsiderantibus quae placet Deo propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevitabilia esse contenditis, sed erit opus divinae providentiae, quatenus e contrario aperte deprehensa possint enarrari, et quidquid illic convenientes sive qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causas gessistis funditus repelli. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad hujus sanctae sedis reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud nos integritatem per vosipsos possitis ostendere; nam nec dubitare vos credo Athanasium sacrae legis doctorem non solum a nobis, sed etiam a Nicaena synodo verae fidei cultorem esse comprobatum, qui, defuncto Alexandro mirabili sene qui Arii prostraverat blasphemias, post quinque menses Nicaeni concilii Alexandrinorum Ecclesiae suscepit praesulatum, adversus quem ejusque sectatores multa mendacia texentes, et nudas valde calumnias quasi veras accusationes componentes, nobis multorum malorum eum causam, et caput esse perhibuistis, et non solum apud Aegyptum, sed etiam apud Palaestinam, et Phoenicem vicinasque gentes scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis. Qua de re ecclesiasticam sequentes regulam, vos Romae regulariter ad judicium die statuta non sub angusto temporis spatio (ut excusatio locum non inveniat) litteris et apocrisiariis evocavimus, illique vocatione suscepta ad diem praestitutum venere, sed vos ne vestris mendaciis caperemini, vestraque calumnia enudaretur, venire distulistis. Nec his machinationibus solummodo contenti estis, sed etiam videntes oves pastoribus desolatas lupos pro pastoribus super eas posuistis. Decuerat ergo ut ad regularem veniretis convocationem, qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret; et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum innocens ut absolvatur, requirit; nec suspicione caret, qui alium calumniis deroget falsa dixisse, cum ipse ad judicium ut probet quae intulit evocatus venire distulerit. Vellem enim vos magis ad jam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum ecclesiarum, et fratrum in Antiochiam subvertendum, et Nicaeni magni concilii destructionem fecistis; aut cur nobis inconsultis episcopos in eam convocastis, ad quam nec maximus Hierosolymitanus venit, nec nostra interfuit legatio; canonibus quippe in Nicaena synodo jubentibus non debere praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilio celebrari, nec episcopos damnari, aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros posuistis antequam penes nos, aut apocrisiarios nostros eorum causa canonice esset examinata, finemque perciperet rectum. Isti enim qui ad memoratam 154 regulariter venere vocationem videntes vos a praedictis subtrahere calumniis multa adversus vos lacrymabilia et doloribus plena referunt accusantes vos, et dicentes multa se importabilia a vobis esse passos. Vos ergo refugientes venire, illosque perseverantes in vera ratione, suisque calumniis reclamantes, super quibus et Aegyptiorum episcopi litteris nobis missis protestantur suis falsa esse qui contra Athanasium suosque sectatores machinantur cuncta Arianorum machinata blasphemiis. Talibus namque figmentis liquet eos esse inculpabiles vosque culpabiles, quia si de vera confideretis innocentia, nullo modo a jam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito sed spatiose denuntiata est, sed omni subducta apologia absque tardatione venire, et causas reddere festinaretis. Quibus ita gestis scripsi vobis, et omnibus qui in Antiochiam contra apostolicam canonicamque regulam nobis inconsultis fueratis congregati, arguens vos primum de injuriis litterarum, deinde cur Athanasium suosque consectatores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus, scilicet, praecipientibus nihil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et majora ecclesiarum negotia tam ab ipso Domino, quam ab omnibus universorum conciliorum fratribus speciali (ut jam dictum est) privilegio contradita sunt. Vobis vero refugientibus et ad concilium toties convocatis adesse nolentibus. Illis quoque in sua reclamatione, et justa ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina, et illorum justam examinantes rationem, omnesque eos Nicaeno concilio comperientes et nostris apostolicis jussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut nos divinis praeceptis, et apostolicis monitis informati, qui pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilare debemus effectu, si quidquam reprehensioni usquam invenitur obnoxium celeri sollicitudine ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus. His taliter consideratis atque discretis tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem suscepimus eos in communionem, singulisque cum suis auctoritate hujus sanctae sedis rebus, proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias ipso Domino instituente et sanctis apostolis eorumque successoribus per singula concilia roborantibus hoc semper licuit, licebitque Domino auxiliante in perpetuum. Unde qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed temperantiam quam ab aliis requirit gratis, et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos de suis ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes, constitutumque Nicaeni concilii minime servantes, talia indisciplinate agere non formidastis. Idcirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est XV Kalend. Novemb., vos iterum regulariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus nos justam in eos protulisse sententiam, et de caetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum ut aliena qui invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat, unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). » In lege quoque cautum est: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet: omnis populus. Amen (Deut. XXVII, 17). » Quare miror vos tam audaces esse et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim (ut paulo superius comprobatum est) juris erat, ut absque ejus sanctae Sedis auctoritate nullus deberet, aut concilia celebrare, aut episcopos ad synodum convocare, vel damnare, quae omnia vos temerare non timuistis. Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum eorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam in lege, scilicet, cautam quam omnis populus uno ore, consonaque responsione per Amen, id est fiat, confirmavit, suscipere non timuistis. Nam, ut reor, talibus transgressionum funiculis constricti, nostrum ne vestra proderentur flagitia examen declinastis, et ad supradictam vocationem venire distulistis. Sane manifestum est suum eos confiteri crimen, qui toties evocati absque inevitabili causa venire distulerint, et purgandi se voluntate non utuntur. Nam si de vestris dictis confideretis, et in faciem probare non distulissetis. Tales insidiatores spiritum praevidentes sancti Patres in Nicaea congregati leges statuerunt, quas canones appellamus, ne facile probi ab improbis damnarentur, ex quibus nullas sententias his inseri judicavimus, ut tantorum Patrum auctoritate nostra roboraretur epistola, atque omnes orientales sive reliquarum partium episcopi haec audientes, in tantam foveam non incidant, ne damnationem a Patribus decretam percipiant. Sequuntur enim haec ex praedicto concilio Nicaeno capitula, id est, XVIII, XIX, XXI, XXIII, XXVI, XXVII, XXVIII, XXXIII, XLI, et V, VIIque, et IX, ac LI, LII, LIII, LIV, LV, LVII, LVIII, LIX, LX, LXI, LXIII, LXVI.

Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur, et liberentur. Cujus dispositionis omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit.

Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Placuit, ut accusatus vel judicatus a provincialibus in aliqua cuasa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut vicarios suos ejus retractari negotium procuret; et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur, aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam comprovincialibus episcopis accusati, causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: « Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). »

Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur.

Accusatores et accusationes quas leges saeculi non asciscunt, et nos unanimiter submovemus, nec fiat in districta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia.

Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus voluntate vel judicare, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio, quoniam censemus nullum alterius judicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit nec judicare ullatenus potest.

Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae se proprium habere crediderit negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur.

Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a se depulsum excommunicare, aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo possit spoliari jam nudatus. Pari tenore decernimus non credi accusatori, qui, absente adversario, causam suggerit ante utriusque partis discussionem, nec accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei.

Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem id statuendum quid ipse juste censuerit, et omnes qui adversus Patres armantur, infames esse censemus, neque eos qui cum inimicis morantur ad accusationem, vel ad testimonium recipiendos.

Placuit, ut semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita, et conversatio blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius, infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant; nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales et facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda, neque accusatoribus suspectis, et de inimicorum domo prodeuntibus credendum.

Quod non aliae metropolitanae ecclesiae vel primates sint, nisi illae quae prius primates erant, et post Christi adventum auctoritate apostolica et synodali primatum habere meruerunt. Reliqui vero non primates, sed metropoles vocentur, eorumque episcopi non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruantur.

Infames esse censemus omnes qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut canonicam postponunt auctoritatem salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt imo et causam in synodo pro facto dabit.

Alienis erroribus sociatum, vel a sui propositi tramite recedentem, aut sacris canonibus inobedientem suscipere non possumus, nec impetere recte credentes vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus.

Peregrina judicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab exteris judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices.

Salva apostolicae Ecclesiae auctoritate nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur, sed evocatus ipse canonice in loco omnibus congruo tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quoniam si hoc minoribus tam cleris quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenitur. Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infensos senserit apud primates dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontifices judicetur.

Nemini de se confesso credi potest super crimen alienum, quoniam ejus atque omnis rei professio periculosa est, et admitti adversus quemlibet non debet.

Incerta nemo unquam pontificum judicare praesumat, quia quamvis vera sint, non tamen credenda, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.

Criminationes majorum natu per alios ne fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se carere suspicione atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem atque conversationem ducere.

Et comprovincialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.

Placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est auctoritas major fuerit provocatum, audientia non negetur. Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum aliquid agere tentaverit gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur, et vacuum; sed quidquid de comprovincialium episcoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omni consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: « Nec veni ministrari, sed ministrare (Marc. X, 45); » et alibi: « Qui major est vestrum erit 155 minister vester (Matth. 23, 11), » et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno ore, uno animo concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

Caveant judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit, quippe et rationem pro actione reddent in synodo, et ut proditoris calumnia, nec eorum postea vox audiatur, nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui iniuriam ejusque sustinet nequitiam.

Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia in qua ille consistit pulsatur, suas exerceat actiones, nec aestimet eum, accusator suus, alibi, aut longius pertrahendum ad judicium; ille vero qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare. Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant damnationis quam apostoliea freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur. Irritam esse injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis; detractores qui divina auctoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione. Similiter ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur, aut dispereat, neque in re dubia detur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum teneatur.

Plura de his ideo hic non inserimus ne vacuare vilemve praedictam facere synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque prolixa faceret epistola. Si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostrae sedis ecclesiae scrinio, et ea quae praediximus invenire poterit. Verum me dixisse testis est divinitas, de receptione vero sedis et sacerdotii atque honoris, quae dixistis Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus sicut calumniati estis, sed quorumdam episcoporum consilio atque decreto recepit suum quod injuste perdiderat sacerdotium, ac resedit in sede. Quod enim scripsistis, non eum posse a pauciore numero episcoporum restitui quam depositus fuerat, non ita est, nec haec regula orthodoxorum sanctae Ecclesiae est episcoporum, sed Arianorum sociorum, videlicet virorum haec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est. Nam ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati odio praedicti Athanasii hanc regulam protulistis quae nullas habet vires, nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae Ecclesiae legatio interfuit canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri debere, nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium quod non fultum fuerit ejus auctoritate.

Igitur de fuga super qua Athanasium reprehenditis non bene agitis, cum ipse Dominus mandatum hoc nobis dedit: « Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23), » et ipse Dominus per semetipsum exemplum nobis demonstrans, « quando Pharisaei consilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent. Sciens autem Jesus discessit inde (Matth. XII, 14, 15); » et alibi: « Tulerunt lapides Judaei ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo (Joan. VIII, 59), » et « transiens per medium eorum, abiit (Luc. IV, 30), » et ita discessit, nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos, et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit, et alii quam plurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri Testamento quam in Novo fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes. Nam sive perimatis eos, mors semper contra vos exclamat, sive rursus exsilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt. Unde et Dominus ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). » Multos enim cognovimus pessimis machinationibus injuste depositos. Ideo summopere me cui vice apostolorum principis universalis Ecclesiae cura commissa est, providendum est, auxiliante ipso summo Apostolo, ne deinceps talia fiant, quoniam ideo haec sanctae sedi praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis, et judiciis ac restitutionibus episcoporum quam et de negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium, et injuste damnati restitutionem sumant, et talia ab improbis ne praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione. Non ergo recte egistis quod praedictos fratres calumniati estis, dicente Domino: « Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum (Luc. XIX, 13). » Nec recte egistis quod nobis inconsultis concilium celebrastis, eosque ad concilium vocastis et damnare praesumpsistis canonibus (ut praemissum est) jubentibus, nihil ex his absque hujus sanctae sedis auctoritate fieri debere. Non recte egistis quod regulariter a nobis ad concilium vocati venire distulistis. Non recte egistis quod contra eos rationem reddere, ut vestra erga eos aut probaretur recta sententia, aut improbaretur non venistis, nec rationalem mandastis causam, ut quod haec renuistis.

His ergo omnibus perpensis, manifestum est vos reos existere, et illos innocentes remanere, et vos recte excommunicatos, illosque juste liberari. Noluit itaque Dominus tam leviter suos tractari ministros sicut facitis, aut a vobis damnari, sed (sicut memoratum est) aut ab hac sede cui commissi sunt, aut suo reservari judicio; ait enim: « Qui vos contristabit, me contristabit; qui fecerit injuriam vobis, recipiet id quod inique gessit (Coloss. III, 15). » Et quanta poena exspectet eos qui Domini scandalizant discipulos; Evangelium sufficienter exponit, ubi de scandalizantibus discipulos loquitur. Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta (ut praefatum est) sede, aut sibi reservandi, ipse manifeste dat exemplum quando peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta Ecclesia tenent episcopi, non per alium, sed per semetipsum vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo. Et ipse alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos decernit (Psal. LXXXI, 1), » et reliqua talia et his similia; et alibi idem ipse ait: « Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini (Luc. VI, 37), » in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; quapropter non tam temere (ut vos facitis) quispiam suam praesumat evomere iniquitatem, sed judicantem cuncta oportet rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec de illis quae ei inconcessa sunt ullo modo judicium praesumere, interrogandi ac proponendi adjiciendique patientia prohibita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Haec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ibi peractis omnibus jam nihil amplius habuerint in quaestione quod proponant, nec oportet quemquam judicari aut damnari antequam suos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat spatiosum ad abluenda crimina. Similiter in jam fata synodo statutum est, ut ultra provinciae terminos accusandi licentiam non progrediatur, nisi ad hanc apostolicam sedem provocatum, ad quam omnes qui voluerint libere et absque ullo impedimento a quibusdam agendo confluere debent. Similiter in jam praefixa synodo est decretum, ne suspecti, aut infames, aut criminosi, aut gravosi, vel calumniatores, vel affines, aut scelerati, aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales qui omni careant suspicione; quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, nec a quibusdam agitari. Similiter statuit praefata synodus, ut nullum sententia non a suo judice dicta constringat, judices autem alii esse non debent quam quos ipse qui impeditur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint; ex his enim et aliis quae tam in hac sancta sede quam et ab apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nihil praefatis episcopis concessistis, sed vim eis inferentes, injusteque (ut superius commemoratum est) eos damnantes aliquos absentes expulistis, quod omni Christianae religioni est inimicum, in quibus apparet quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae (ut praescriptum est) eos suo judicio, aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis, sicut estis, hominibus damnarentur aut ejicerentur; in his omnibus vos stultos et praevaricatores Evangeliorum et canonum esse nulli sane sapientium est absconditum; nec his contenti in vestra estis praevaricatione, sed etiam quod prius expulsos eos et suis exspoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari aut judicari possit, antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus sint integerrime reformata; est namque in saepe jam dicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum, et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum suis fuerit rebus exspoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte certare, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio reintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque suis tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste videtur accusantium propositionibus respondeat; quare ergo transgressi estis terminos Patrum judicantes et damnantes eos quos non debuistis? quare judicastis eos quos non regulariter approbastis? Non observastis quod in regnorum libro scriptum est: « Non quo modo videt homo videt Deus, quia homo videt in facie, Deus autem in corde videt. » Et in Paralipomenon: « Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit (I Par. XXVIII, 9). » Et alibi scriptum est: « Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit judicio; » haec omnia summopere praecavenda sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: « Non suscipias vocem mendacii; » et Apostolus inquit adversus presbyterum inscriptionem non suscipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus. Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis. Quibus cognitis magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat ad superbiam, et quod praevisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque vos juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem mandare nobis, et exspectare quod ad vestra consulta rescriberemus, in tantum ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, et nihil prius aut aliud discerneritis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla, aut negligentia aut praesumptione recederetis; cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes, merito namque nos causam respicit, si silentio faveamus errori, est insuper in praedicta sancta Nicaena synodo statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos non illos super nos; et sicut major non potest a minori indicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est. Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuo tueamur adversis. Data Kalendis Novembris, Feliciano et Maximiano viris consulibus.