Collectio decretalium/LXXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
LXXXV. Collectio decretalium
613

Fairytale left blue.png LXXXIV LXXXVI Fairytale right blue.png

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SPALENSIS SECUNDI.

1. De Theodulphi Malacitanae Ecclesiae querimoniis adversus reliquos epp. pro quibusdam parochiis. 2. De querimoniis Fulgentii et Honorii episcoporum pro quibusdam parochiis. 3. De desertoribus clericis, ut episcopis suis restituantur. 4. De bigamis ad presbyterium vel diaconatum non promovendis. 5. Ne presbyteri diaconum, vel presbyterum ordinare praesumant. 6. De presbyteris vel diaconibus ab uno episcopo non deponendis. 7. De his quae prohibentur corepiscopis presbyteris in ecclesiasticis sacramentis agere. 8. De superbis ecclesiae libertis, ut ad servitium revocentur. 9. De oeconomis, ne ex laicis constituantur. 10. De monasteriis non convellendis. 11. De monasteriis virginum, ut a monachis tueantur. 12. De quodam acephalorum episcopo. 13. De duabus in Christo naturis et una persona.

INCIPIT CONCILIUM SPALENSE SECUNDUM. Habitum aera DCLIX, tempore Sisebuti regis.

In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi Isidorus, Bisinnus, Rufinus, Fulgentius, Cambra, Fidentius, Theodulphus, et Honorius episcopi, qui pariter in urbe Spalensi pro aliquibus ecclesiasticis negotiis coadunati sumus. Consedentibus ergo nobis in secretario sacrosanctae Hierusalem Spalensis ecclesiae cum illustribus viris, Sisibuto rectore rerum publicarum atque Sualane actore rerum fiscalium stante religiosissimo clericorum coetu.

CAP. I. Prima actione Theodulphi Malacitanae antistitis ecclesiae ad nos oblata precatio est asserentis antiquam ejusdem urbis parochiam militaris quondam hostilitatis discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis Astrigitanae, Celeberitanae atque Agabrensis urbium esse retentam, pro qua re placuit, ut omnis parochia quae ab antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam suam quisquis comprobaret, ejus privilegio restitueretur. Sicut enim per legem mundialem, his quos barbarica severitas captiva necessitate transvexit, postliminio revertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et ecclesia receptura parochiam, quam ante tenuit cum rebus suis, sive ab aliis ecclesiis possideatur, sive in cujuslibet possessionem transfusa sit, non enim erit objicienda praescriptio temporis, ubi necessitas interest hostilitatis. II. Inter memoratos fratres nostros Fulgentium, Fastigitanum, et Honorium Cordubensem episcopos discussio agitata est propter parochiam basilicae cujusdam, quam horum alter Celticensem, alter Reginensem asseruit, et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio vindicata est, cui quamvis vetustata retentione nullum juris praejudicium afferret. Ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus synodalia decreta perlecta sunt, quorum auctoritas praemonet ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet. Ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut si in dioecesis possidentis sitam basilicam veteribus signis limes praevisus monstraverit, ecclesiae cujus jus est retentionis sit aeternum dominium. Quod et si limes legitimus eamdem basilicam non recludit, et tamen longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio repetentis episcopi non valebit, quia illi trigenalis objectio silentium imponit, hoc enim et saecularium principum edicta praecipiunt, et praesulum Romanorum decrevit auctoritas; sin vero infra metas trigenas temporis extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur. III. Tertia definitione ad nos oblata precatio est a reverendissimo fratre nostro Cambra Italicensi episcopo pro quodam clerico Passando, qui de ecclesiae suae cultu in qua dicatus ab exordiis infantiae fuerat, ad ecclesiam Cordubensem se contulit, quem elegimus ut si nihil proponeretur de eo, sine dilationis objectu proprio reformaretur episcopo. Scribitur enim in lege mundiali de colonis agrorum, ut ubi esse quisque jam coepit ibi perduret. Non aliter et de clericis qui in agro ecclesiae operantur, canonum decreto praecipitur, nisi ut ibi permaneant ubi esse coeperunt. Ideoque placuit, ut si quis clericus ministeriis 147 ecclesiae propriae destitutus, ad aliam transitum fecerit, compellente ad quem fugerit sacerdote, ad ecclesiam quam prius incoluerat remittatur; qui vero eum susceperit, nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum elegerit, quandiu eum restituat communione se privatum agnoscat, desertorem autem clericum cingulo honoris atque ordinationis suae exutum, aliquo tempore monasterio religari convenit, sicque postea in ministerio ecclesiastici ordinis revocari, nam non poterit in talibus pervagationibus aboleri licentia, nisi fuerit in eis propter correptionem disciplinae subsecuta censura. IV. Quarta actione nuntiatum est nobis apud Astigitanam ecclesiam quasdam nuper ordinationes illicitas exstitisse, ita ut quidam viduarum mariti levitarum ministerio sacrarentur; quos quidem convenit a gradu suscepto in irritum devocari, nec ultra provehi ad diaconii ministerium qui contra divina atque ecclesiastica jura instituti reperiuntur. V. Quinto judicio ad agnitionem nostri examinis Agabrensis diaconi relatu deductum est de quibusdam ipsius ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyteri, duo ad levitarum mysterium sacrarentur, episcopus eorum oculorum dolore detentus fertur manum suam super hoc tantum posuisse, et presbyter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse, qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus non fuisset mortis vocatione praeventus, sed quia jam ille examini divino relictus, humano judicio accusari non potest, hi qui supersunt et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae elogium perceperunt, ne sibi licentiam talis usurpatio faciat, decrevimus ut a gradu sacerdotalis vel levitici ordinis quem perverse adepti sunt, depositi, aequo judicio abjiciantur, tales enim merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti. VI. Sexta actione comperimus Fragitanum Cordubensis ecclesiae presbyterum a pontifice suo injuste olim dejectum, et innocentem exsilio condemnatum, quem rursus ordini suo restituentes, id denuo adversus praesumptionem nostram decrevimus, ut juxta priscorum patrum decretum synodali sententia nullus nostrum sine concilii examine dejiciendum quemlibet presbyterum vel diaconum audeat. Nam multi sunt qui indiscussos potestate tyrannica, non auctoritate canonica damnant, et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio, invidiaque permoti humiliant, et levi opinionis aura condemnant, quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, auferre solus non potest. Si enim hi qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt in servitutis nexum non revolvuntur, nisi publice apud praetores tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hi qui divinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur, qui pro peccato nec ab uno damnari, nec uno judicante poterunt honoris sui privilegiis exui, sed praesentati synodali judicio quod canon de illis praeceperit definiri. VII. Septimo examine relatum est nobis venerandissimum quondam Agapium Cordubensis urbis episcopum frequenter corepiscopos, vel presbyteros destinasse, qui tamen juxta canones unum sunt, qui absente pontifice altaria erigerent, basilicas consecrarent, quod quidem non est mirum id praecepisse virum ecclesiasticae disciplinae ignarum et statim a saeculari militia in sacerdotale ministerium delegatum; ergo ne ultra talis a nobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit, scientes quia sicut presbytero vel corepiscopo illicita consecratio est altaris, ita est constitutio. Erexit altare solus Aaron, ipse unxit, quia summus utique sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII, 6). » Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, presbyteri qui filiorum Aaron gestant figuram, corripere non praesumant. Nam quamvis cum episcopis plurima illis ministeriorum communionis sit dispensatio, quaedam tamen auctoritate veteris Legis, quaedam novellis et ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum, ac virginum consecratio, sicut constitutio altaris, benedictio vel unctio, siquidem nec licere benedicere eis ecclesiam, vel altaria consecrare, nec per impositiones manus fidelibus baptizatis, vel conversis ex haeresi Spiritum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontem signare, sed nec publice quidem in missa, quanquam poenitentem, reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. Haec omnia illicita esse presbyteris vel corepiscopis, quia pontificatus apicem non habent, quem solis deberi episcopis auctoritate canonum praecipitur, ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summi pontificis demonstraretur, sed neque coram episcopo licere eis in baptisterium introire, nec praesente antistite infantem tingere, aut signare, nec poenitentem sine praecepto episcopi sui reconciliare, nec eo praesente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere, vel benedicere, aut salutare, nec plebem utique exhortari, quae omnia eis a sede apostolica prohibita esse noscuntur. VIII. Octava discussio agitata est de quodam Helisaeo ex familia Agabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum transilivit, sicque per superbiam non solum ejusdem episcopi maleficis artibus salutem laedere voluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis immemor praedamnavit. Adversus quem ingratum actio canonum ac legum auctoritas juste dirigitur, scilicet ut immeritae libertatis damno multatus, ad servitutis nexum revocetur. Talium enim status qui contra episcopum suum vel patronam ecclesiam nituntur decidere potius quam conservare convenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera servitus, ut qui superbire noverint adepta libertate praediti discant obedire subjecti. IX. Nona actione didicimus quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes eligimus, ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium patrum decreta ex proprio clero oeconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum vicarium esse episcopi, et saeculares in ecclesia judicare. In uno enim eodemque officio non debet dispar esse professio, quod etiam in lege divina prohibetur dicente Moyse: « Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII, 10), » id est homines diversae professionis in officio uno non sociabis. Unde et oportet nos et divinis libris sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus ecclesiae pontificibus sociantur discrepare non debeant, aut nec professione, nec habitu, nam cohaerere et conjungi non possunt, quibus et studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus posthac ecclesiasticam rem aut per laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernandam crediderit, vere ut contemptor canonum, et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum a Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius. X. Decima actione poscentibus monasteriorum patribus pari sententia statuimus, ut coenobia nuper condita in provincia Baetica, sicut et illa quae sunt antiqua immobili et inconcussa stabilitate permaneant solidata. Si quis autem (quod absit) nostrum, vel nobis succedentium sacerdotum quodlibet monasterium aut vi cupiditatis exspoliandum, aut simulatione aliqua fraudis convellendum, aut dissolvendum tentaverit, anathema affectus maneat, et a regno Dei extraneus, nec proficiat illi bonum fidei vel operis ad salutem, qui tantae et salutaris vitae destruxerit tramitem. Super hoc etiam universi Baeticae provinciae episcopi congregati eumdem sacrilegum coetus sui eversorem a communione suspendant, et convulsum monasterium cum rebus suis restaurent, ut quod impie unus subverterit, omnes reforment. XI. Undecima actione communi consensu decrevimus, ut monasteria virginum in provincia Baetica monachorum administratione ac praesidio gubernentur; tunc enim salubria Christo dicatis virginibus praebemus, quando eis patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possunt, ea tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum familiaritate nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum, sed neque abbatem vel eum qui praeficitur extra eam quae praeest loqui virginibus Christi aliquid quod ad institutionem morum pertinet licebit, neque cum ea sola quae praeest frequenter eos loqui oportet, sed sub testimonio duarum vel trium sororum, ita ut rara sit accessio, et brevis omnino locutio. Absit enim ut monachos (quod etiam dictum nefas est) Christi virginibus familiares esse velimus, sed juxta quod jussa regularum vel canonum admonent longe discretos atque sejunctos, eorum tamen easdem gubernaculis deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praediis earum rusticis, vel urbanis intendere, fabricas exstruere, et si quid aliud est ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae pro animae suae tantum utilitate sollicitae, solis divinis cultibus, operibusque sanctis inserviant. Sane is qui ab abbate proponitur, judicio sui episcopi comprobetur, vestes autem illae iisdem faciant a quibus tuitionem exspectant, et ab iisdem denuo (ut praedictum est) laborum fructus et procurationis suffragium recepturae. Si qui autem monachorum hanc ordinationem aut contempserint aut qualibet inertiae dissolutione neglexerint, sciant quod eorum temeritas atque superbia excommunicationis sit plectenda censura. XII. Duodecima actione ingressus est ad nos quidam ex haeresi Acephalorum natione Syrus, ut asserit ipse episcopus, duarum in Christo naturarum proprietatem abnegans, et deitatem passibilem asserens. Cujus dum nostris sensibus tanti erroris confusio patuisset, prolatis illi de incarnatione Domini Jesu Christi testimoniis, sanctorumque Patrum sententiis recitatis, omni eum deinde exhortatione ad verae fidei rectitudinem sacerdotali modestia invitavimus, qui salutaribus monitis pertinaciter per multos diuturnosque conflictus retinens, tandem gratia divina doctus coram cunctis a stantibus haeresim propriam abdicavit, duasque naturas et unam personam in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo confessus est, credens impassibilem naturam deitatis atque in sola humanitate suscepisse infirmitates passionis et crucis. Conversus itaque atque receptus suseptae fidei confessionem cum astipulatione protulit, atque ab omnibus suis erroribus purgatus apparuit. Talique pro merito gaudentes Christo gratias egimus, quod eumdem post pravitatem haeresis ad rectitudinem fidei divina gratia promovisset, quem optamus ut permanens in Christi fide pure ac devotissime conservetur. XIII. Tertia decima prosecutione breviter narrandum putavimus ad refutationem eorumdem haereticorum qui duas naturas Christi post unionem delirantes confundunt, et passibilem in eo divinitatis 148 substantiam asserunt. Contra quorum blasphemias oportet nos in una persona Christi geminae naturae proprietatem ostendere, passionemque ejus in sola humanitatis susceptione manifestare, ut si forte aliqui stultorum hujus sententiae errore decepti sunt, dum ista legerint resipiscant, rectaeque fidei veritatem firmiter teneant. Nam procul dubio multi sunt, qui secundum apostoli vocem prurientes auribus a veritate auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur. Ergo sicut immaculata fides, et sancta Dei Ecclesia docet, confitemur Dominum nostrum Jesum Christum intemporaliter ex Patre Deo natum, temporaliter ex utero gloriosae virginis Mariae hominem editum, et ob hoc in una existente persona duas naturas habentem, deitatis qua ante saecula genitus, et humanitatis in qua diebus ultimis editus est, in illa secundum formam Dei, in ista secundum formam servi consistens; in illa Patri manens aequalis, in ista sine peccato similis nostrae conditioni; in illa inviolabilis, in ista passibilis; in illa ex qua mori non potuit, in ista in qua mortem suscepit. Cujus geminae naturae distinctio primum ex litteris legis, deinde ex propheticis, et evangelicis atque apostolicis promenda est paganis, ut ea quae asserimus non argumentis, sed exemplis Scripturarum firmemus. Lex in una eademque persona Salvatoris nostri sic demonstrat utramque naturam, divinam, Domino loquente ad Moysen: « Ecce, inquit, mitto angelum meum qui praecedat te, observa eum et audi vocem ejus (Exod. XXIII, 20), » quia est nomen meum in illo, humanam, loquente eodem Domino ad Abraham: « In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18), » id est, in carne Christi, quae de Abrahae stirpe descendit. Prophetia in psalmis sub una eademque Christi persona sic ostendit utramque naturam, divinam, secundum illud, « ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3), » humanam, secundum hoc, « et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam (Psal. LXXXVI, 5); » divinam, secundum illud: « Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2), » humanam, secundum hoc: « Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 8). » Prophetia in Proverbiis in una eademque Christi persona sic declarat utramque naturam, divinam secundum illud, « ante colles genuit me (Job XV, 7), » humanam secundum hoc, « Dominus creavit me in initio viarum suarum (Prov. VIII, 22); » divinam secundum illud, « necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram (Prov. VIII, 24), » humanam secundum hoc, « sapientia aedificavit sibi domum (Prov. XXIV, 3), » corporis utique sui templum, in quo filius Dei inhabitaret, dum Verbum est caro factum. Prophetia in Isaia sub una eademque Christi persona sic demonstrat utramque naturam, deitatis secundum illud: « Nunquid qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? (Isai. LXVI, 9.) » humanitatis secundum hoc: « Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium (Isa. VII, 14); » divinitatis secundum illud: « Rorate, coeli desuper, et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul (Isa. XLV, 8). » Item alibi, humanitatis secundum hoc, « Parvulus natus est nobis (Isa. IX, 6), » divinitatis secundum illud, « Filius datus est nobis (Ibid.) » Parvulus enim Christus ad susceptae humanitatis naturam pertinet, quia homo est factus, filius autem datus, ad divinitatem, quia Dei Filius. Et ut ostenderet in utraque natura unam esse personam parvuli nati et filii dati, adjecit: « Vocabitur nomen ejus magni consilii angelus, Deus fortis, princeps futuri saeculi (Isa. IX, 6). » In Evangelio quoque in uno eodemque Christo divinae naturae significatio, « Omnia per ipsum facta sunt (Rom. I, 37), » humanae naturae significatio, « Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI, 38). » Paulus quoque apostolus in uno eodemque Christo naturam divinitatis exprimit, cum dicit: « Primogenitus omnis creaturae ipse est ante omnes, et omnia in illo constant (Coloss. I, 17), » humanitatis declarat naturam, cum dicit, « Ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 18), » et alibi: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 6). » Per hoc enim quod dicit, qui cum in forma Dei esset, naturam in eo divinae majestatis ostendit, per hoc autem quod adjecit, formam servi accepit, naturam humanitatis significat, et iterum: « Cum esset, inquit, dives, pauper factus est (II Cor. VIII, 9), » ut illius inopia nos divites essemus; ubi enim dixit, cum esset dives, divinae naturae gloria panditur, et ubi adjecit, pauper factus est, humanae infirmitatis subjectio demonstratur atque servilis habitus assumptio. Item in ipso initio apostolici symboli gemina sic ostenditur in uno eodemque Christo naturae distinctio, deitatis ex Patre, dum dicit: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, humanitatis ex matre, dum adjecit, natum de Spiritu sancto ex utero Mariae virginis. Ecce ex utroque Testamento duae naturae in Christo, divinitatis una, humanitatis altera, quae quidem gemina unam fecit personam, quia unus idemque mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus.

Jam vero de passione ejusdem Salvatoris nostri et Domini Jesu Christi quam in sola humanitate, non in deitate sustinuit, sicut superius legis et prophetarum auctoritas, Evangeliorum quoque et apostolorum praedicatio adhibenda est: lex de passione corporis Christi sic dicit. « Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX, 11). » Quid hic pallium? quid stola, nisi caro Christi passionis sanguine decorata? haec enim sola contumelias crucis sustinuit, divinae vero naturae majestas nihil injuriae sensit; propheta quoque in psalmis passionem Christi in carne sola sic asserit: « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17), » ubi non deitatis, sed tantum corporis injuria intelligitur. Ibi enim membrorum significatione sola caro clavis suspensa in ligno atque suffixa pronuntiatur, sicut et in Jeremia legitur, « Venite, mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI, 19), » id est, crucem in corpore ejus. Neque enim divinitas ligno suspendi potuit, sed sola humanitas in cruce suffixa pependit. Cujus etiam caro tolerantiam mortis perpessa sic ostenditur alibi dum dicitur: « Caro mea requiescet in spe (Psal. XV, 9), » utique quia sola in Christo materia carnis mortis fragilitate defuncta, spem resurrectionis suae exspectabat, et sine corruptione recepturam dum adjicit: « Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 27). » Salomon autem in Canticis canticorum passionem carnis Christi sic praedicans dicit: « Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei guttam (Cant. V, 5), » ubi specialiter ostenditur in manibus ac digitis solam carnem Christi infixam stipite, sicut in psalmo centesimo octavo decimo legitur: « Confige clavis timoris tui carnes meas (Psal. CXVIII, 120). » Isaias autem Christum in sola humanitate quae apparuit, passionis injuriam suscepisse ita praedixit: « Homo, inquit, in plaga et sciens ferre infirmitates, vere languores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4); » quis ipse nisi utique homo? Nam pati, et deficere in illo natura Dei non potuit, sed homo portavit in eo passionem et mortem, in quo et ipsa mors habet conditionem. Nam cum eum diceret venire de Edon tinctis vestibus de Bosra adjecit: « Quare rubrum est vestimentum tuum, et indumentum tuum tanquam calcantium in torculari? (Isa. LXIII, 2.) » Quid hic per vestimentum suum tanquam calcantium in torculari? Quid hic per indumentum et vestimentum rubrum voluit ostendere, nisi solam Christi carnis passionem crucis infectam cruore? Unde et ipsa passione chlamyde coccinea Christus induitur, ut imago sanguinis tantum in carne demonstretur. Jeremias quoque corpus suum obtulisse Christum in passione sic loquitur: « Non sum, inquit, contumax, neque contradico, corpus meum dedi percutientibus (Isa. L, 6), » non dixit divinitatem quae passionem nescit perferre. Et iterum: « Posui scapulas meas ad flagella, maxillas ad palmas (Ibid.), » quod et ipsum ad carnis patientiam, non ad deitatis refertur injuriam. Et Zacharias: « Videbunt, inquit, in quem confixerunt (Zach. XII, 10); » quem alium, nisi indubitanter hominem quem Judaei crucifixerunt, et in carne judicantem videbunt? Ecce pronuntiatur ex lege et prophetis. Cujus quidem fidei veritas est tam efficax, ut eam nec tyranni sua potuerint crudelitate confundere, nec haereticorum subdola circumventio pessundare, nec hypocritarum diminuere fallax simulatio.

Transeamus inde ad Evangelia, ibi quaeramus Christum Filium Dei in sola carne portasse valitudines passionis et injuriam crucis, loquente ipso discipulis: « Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, tradetur enim gentibus, et illudetur et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et in die tertia resurget (Luc. XVIII, 31, 33), » quod totum in Christo secundum hominem dictum, non ad substantiam deitatis, sed ad naturam pertinet carnis, quod etiam in sequentibus docetur, Judaeis dicentibus Christo, « Quod signum ostendis nobis, quia hoc facis? (Joan. II, 18.) » Et dixit Jesus: « Solvite hoc templum, et post triduum suscitabo illud (Joan. II, 19), » hoc autem dixit de templo corporis sui, nam et in passione sua, dum corripiens proditorem, diceret: « Juda, osculo Filium hominis tradis? (Luc. XXII, 48.) » Quem tradere proditorem significat, nisi hominem quem et comprehenderunt? Non deitatem quam caecati perfidia agnoscere non potuerunt. Beatus autem apostolus Paulus Christum in homine solum pertulisse crucem sic asserit: « Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). » Qui proinde dixit ut homo, ut nuncupatione hominis distinctio naturae insinuaretur passibilis, quod confirmans alias ait: « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? qui non infirmatur, sed potens est in vobis. Nam et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 34). » Passus est ergo Christus et mortuus, sed ex nostra infirmitate, vivit autem impassibilis et immortalis, sed ex sua virtute, quae tanta est, ut in se nec passionem recipiat, nec mortem admittat. Petrus quoque apostolus, princeps apostolorum, Christi supplicium sic praedicat in solo corpore consummatum: « Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae viveremus, cujus livore sanati sumus (I Petr. II, 24); » et paulo post: « Christo igitur passo in carne. » Ergo si Christus in carne passus est non secundum Deum, sed secundum hominem crucifixus. Ecce perpatuit de Filio Dei quod passus est, quod mortuus est, corporis tantum fuisse, non deitatis. Aliena sunt enim ista de eo, testante propheta de illo: « Deus sempiternus Dominus creans fines terrae, non laborabit, neque deficiet (Isa. XL, 28), » et in psalmo: « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28); » omnes enim in Christo infirmitates humanitas sola portavit. Caro enim habuit vagitus infantis, non divinitas. Caro est pannis involuta, non deitas. Caro habuit alimenta. Caro portavit aetatum commercia. Nam et quod fatigatus est, quod esuriit, quod dormivit, quod flevit, quod passioni proximus tristis fuit, quod postremo ipsam passionem et mortis conditionem sustinuit, totum hoc ad infirmitatem pertinet humanitatis, non ad incomprehensibilem substantiam deitatis. Unus est enim Christus Deus et homo, caro et Verbum. Sed unde Deus, inde habet immortalitatem, unde homo, inde pertulit passionem, et unde caro, inde mortuus, et unde Verbum, inde aeternus. Neque enim potest esse deitate passibilis, qui est virtute paternae gloriae naturae aequalis, unde Patri derogatur, dum natura deitatis in Filio passibilis creditur. Nam si una Patris et Filii substantia est, utique sicut Pater, ita et Filius immortalis. Et ego et Pater unum sumus, sicut in Patre non est mors, ita nec in Dei Filio mors. Et si verum est, omnia quae habet Pater mea sunt, ergo immortalitas Patris cum Filio communis est. Nam, quod ait Apostolus de infidelium ignorantia, « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8), » non quod quasi Dominus gloriae sit crucifixus, ut natura deitatis videatur esse passibilis, sed quia unus in utraque natura est Christus, secundum assumptam hominis formam Dominus gloriae dicitur passus, sicut econtrario est illud: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, dum de coelo non descendisset, nisi tantum Dei Filius, nondum idem factus Filius hominis. Propter personae ergo unitatem 149 et ad hominem referuntur in Christo quae Dei propria sunt, et divinitati ascribuntur quae hominis sunt, et ideo dum pati ac mori dicitur, non est deitatis, sed carnis proprium, sic tamen propter unitatem personae ipse Deus, et natus ex virgine, et passus et mortuus praedicatur, sed infirmitate carnis nostrae, non virtute divinitatis suae. Quod vero idem Apostolus ait: « Si enim inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10), » sic dicitur Dei Filius mortuus, sicut dicitur de martyribus passis ac mortuis, quorum tamen non sunt animae occisae in corporis passione, ore Veritatis testante: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28), » ubi agnosci oportet, si animae martyrum corpore perempto suppliciis exstingui non possunt, Deus qui conditor est animarum, quomodo per crucem carnis pati potuit exitium mortis? Quod etiam alibi apertius declaratur, eodem Filio Dei loquente: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 17). » Quod si ipsa deitas mortua exstitit, quaero quis animam ipsius resumpsit, stultum est ergo crucis passionem divinae applicare naturae, sed tantum creabili et humanae, sola enim caro crucis exitium sensit, sola caro lanceam pertulit, sola, sanguine et aqua manavit, ipsa sola mortua, ipsa sola in sepulcro posita, ipsa sola tertia die resuscitata, etiam glorificata coelos adiit, in qua venturus est judicare in gloria Patris, judicaturus de vivis ac mortuis. Prolatis ergo Novi ac Veteris Testamenti testimoniis in quibus duae naturae Christi patefactae sunt in una subsistentes persona, in quibus et passio ejus apparuit in homine solo expleta.

Deinde oportuit sententias subnecti sanctorum patrum qui in sacris litteris ingenti gloria refulserunt, ut etiam eorum traditione perpateat, quia Dominus noster Jesus Christus ex duabus naturis et una persona subsistit, quia mortem et passionem in sola carne suscepit. Sanctus ergo Hilarius in explanatione epistolae ad Timotheum sic loquitur: Nam et cum dicit Scriptura, homo Christus, et cum dicit Christus mortuus est, cum dicit Verbum caro factum est, non est spoliandus per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo. Nam ubi homo Christus est, praecedit mediator Dei atque hominum, ex Deo homo uterque unum et inter hominem et Deum medius confessione in se utriusque naturae, ubi Christus mortuus est subjicitur, qui resurrexit, qui est in dextera Dei. In morte ejus carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consensu Dei dignitas. Sanctus quoque Ambrosius in expositione Evangelii secundum Lucam sic asserit: Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit, nec mors illa divinitatis, sed hominis fuit; et paulo post: Etenim Christus omnia, et in Christo omnia, et in singulis Christus. Caro tamen moritur, ut resurgat. Item in eodem libro exponens inter alia dicit: Tristis est anima mea; et alibi: Nunc anima mea turbata est valde. Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur, anima enim obnoxia passionibus, divinitas libera, etenim spiritus promptus, caro autem infirma. Tristis autem non ipse est, sed anima, non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima. Suscepit corpus meum, non me fefellit, ut aliud esset et aliud videretur. Sanctus Athanasius in tractatu quem scripsit de Christi nativitate sic dicit: In hoc sit ergo, fratres charissimi, fides nostra, in hoc tota salus et vita consistat, ut credamus Deum Dei Filium primum, ante omnia saecula a Deo Patre invisibiliter genitum, deinde a Maria virgine secundum hominem natum, secundum hunc hominem passum, mortuum, sepultum, resurrexisse ab inferis, ascendisse in coelum. Item idem in expositione fidei: Verbum, inquit, nascitur de Maria virgine accipiens corpus animale, sed neque sermo comprehensus est carne, sed in carne et supra carnem, et sicut Dei praescius, ita Dei virtus, Dei veritas. Passus autem humana carne, sed sermo Dei impassibilis est. In passione quidem moritur homo, ut vivificaret protoplastum qui ceciderat per inobedientiam. Sanctus Gregorius scribens ad Caledonium dicit: Naturae enim duae in Christo, Deus et homo, non autem duo Filii, nec dii duo. Item idem in sermone de Filio: Uno autem, inquit, capitulo moneo, ut altiora quidem ascribas divinitati et illi naturae quae passionibus et corpore probatur esse superior, humiliora autem naturae humanae attribuas, quae ex parte infirmitatis nostrae assumpta est. Item ipse in quarto libro contra Eunomium: Et ne aliquis incorruptibili naturae deitatis crucem passionis applicet, per alia manifestius talem emendat errorem, mediatorem ipsum Dei hominum et hominem et Deum ipsum nominans, ut cum duo de uno dicantur, congruum intelligatur circa utrumque. Circa Deum tamen quidem impassibilitas, circa humanitatem autem dispensatio passionis. Sanctus quoque Basilius in quarto libro contra Eunomium ita scribit: Quid est Dominus creavit me et ante omnes colles genuit me? Ubi intelligendum est, hoc quod genuit de Dei Filio, hoc autem quod dicit creavit de ea parte, qua in forma servi est, ut utramque naturam in una persona ostenderet. Sanctus Cyrillus in prima ad Successum epistola dicit: Ergo quantum quidem ad intellectum pertinet et fidem, tantumdem oculis animae, quemadmodum incarnatus est unigenitus, duas naturas esse dicimus, unum autem Filium et Christum Dominum Deum, Verbum incarnatum et hominem factum confitemur. Item in secunda ad eumdem Successum epistola sic ait: Cum unus, inquit, sit solus Filius Christus, idem ipse Deus et homo sicut in deitate perfectus, ita et in humanitate. Non autem ipsum unigenitum Filium Dei secundum quod intelligitur et est Deus, passum esse in sua natura, sed terrena natura. Oportet etenim necessario utraque servare uni et vero Filio, et non pati secundum deitatem, et dici passum esse eumdem secundum humanitatem, ipsius enim passa est caro. Item in expositione Levitici inter alia: Totum in his iterum circumspice Salvatoris nostri mysterium, et emundationem quae per sanctum baptisma fit, duas enim aviculas sumi jubetur, vivas et mundas, ut intelligas per volatilia coelestem hominem simul et Deum in duabus naturis, quantum pertinet ad rationem, dividendum unicuique convenientem. Item sanctus Augustinus: Neque enim in illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est, nec divinitas quippe in creaturam mutata est, nec creatura in divinitatem augmentavit aliquid deitatis. Sed absit ut augmentum recipiat ineffabilis et incomprehensibilis plenitudo, manet ergo utraque Filii Dei natura et una persona. Rursus ipse adversus Maximum: Si ergo attendas distinctiones naturarum, Filius Dei de coelo descendit, Filius hominis crucifixus est; si unitatem personae, Filius de coelo descendit et Filius crucifixus est in terra; idem in sequentibus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, ubi resurgit, nisi in eo quod potuit cadere? ubi resurrexit nisi in eo ubi mortuus? Quaere mortem in Verbo, nunquam esse potuit. Quaere mortem in carne, plane ibi fuit, et ideo ibi fuit quia mors vera fuit; et paulo post: Quid miraris? Certe vita est Christus, quaere mortuam vitam, nec anima mortua est, nec Verbum mortuum est. Caro tantum mortua est, quare? ut in ea mors moreretur. Idem in expositione Joannis evangelistae: Quis ergo est per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei; quis est sub Pontio Pilato crucifixus? idem ipse Christus, sed in forma servi. Beatus quoque Leo apostolicae sedis antistes in sua epistola quam scripsit ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum sic ait: Salva ergo proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum inviolabilis natura est unita naturae passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum Christus Jesus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo hominis perfectaque veri natura, verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris; et paulo post: Qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo, tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut forma servi Dei formam non adimit, ita forma Dei formam servi non minuit. Item paulo post: Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et in carne exsequente quod carnis est; unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis, et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Sanctus quoque Fulgentius in libro quem de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi scripsit inter alia sic intulit: Dico itaque vobis juxta sanctorum patrum traditionem, Dominum nostrum Jesum Christum in duabus naturis inconfusis, id est divinitatis et humanitatis, unam personam sive substantiam confiteri; idem post alia: Si quis ergo in Domino nostro Jesu Christo, aut duas naturas aut unam noluerit, sive dubitaverit credere, aut praedicare personam, vel si quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem, id est Verbum incarnatum de Maria virgine pro nostra salute veraciter natum, tamen a catholica fide deprehenditur ac demonstratur extraneus, ut sacramento redemptionis humanae resistat ingratus. Et paulo post: Verbum caro factum est, unus ex utraque et in utraque, id est in humana divinaque natura prorsus initio gloriosa persistit, ut sive divinitati Christi humanitatem quis demat, sive humanitati divinitatem detrahat, Christum sacrilega infidelitate et blasphema praedicatione dissolvat. Item paulo post: Christus pro nobis carne est passus qui de Deo Patre natus solus est impassibilis Deus. Ipsum itaque Christum Filium Dei qui pro nobis mortem carne gustasse, salva immortalitate divinitatis ejus, veraciter credimus. Item post hoc: Quia non est alter Deus, alter homo, sed idem unus est Christus Deus et homo, profecto idem Deus Christus qui et mortem suam carne suscepit, et idem homo Christus est qui mortem suam divinitate destruxit, idem quippe Christus Dei Filius qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit, et ideo Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis carne mortuus non amisit; hinc est quod etiam post resurrectionem suam sicut in cicatricibus veris et in vera comestione piscis et mellis soliditatem in se vere carnis edocuit, ita clausis foribus ingrediens veram in se virtutem sempiternae divinitatis ostendit, ut agnosceretur et naturalis fuisse Christi morientis infirmitas, et eidem morienti naturalis inesse majestas: haec quidem quae tam divinae Scripturae quam etiam sanctorum Patrum eloquentia docuerunt, decretis nostris breviter inserta protulimus, demonstrantes geminam carnis et deitatis naturam in una Domini et Salvatoris nostri persona, passum quoque eumdem in ea natura quae corporis est, non passum in ea natura quae deitatis est. Hinc ergo concordi sententia definitioni pro confirmatione sui propriam subscriptionem subjecimus. Isidorus in Christi nomine ecclesiae Spalensis episcopus subscripsi. Bisinus in Christi nomine ecclesiae Liberitanae episcopussub scripsi. Rufinus in Christi nomine ecclesiae Asidonensis episcopus subscripsi. Cambra in Christi nomine ecclesiae Italensis episcopus subcripsi. Fidentius in Christi nomine ecclesiae Tuicitanae episcopus subscripsi. Theodulphus in Christi nomine ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi. Honorius in Christi nomine ecclesiae Malacitanae episcopus subscripsi.

Habes hucusque, studiose lector (auctore Isidoro Spalensi), quem ordinem observare debeant, qui concilium celebrare constituunt, canones item apostolorum, decreta quoque 30 pontificum, a Clemente scilicet usque ad Silvestrum, acta denique quinquaginta duorum conciliorum.

150 Hactenus digestis conciliis sanctorum Patrum sequuntur decreta praesulum Romanorum praefatae sedis apostolicae praesulum constituta, quae ad fidei regulam vel ecclesiasticam pertinent disciplinam in hoc libro diligenti cura collecta sunt, ita ut singulorum pontificum quotquot decreta a nobis reperta sunt sub uniuscujusque epistolae serie propriis titulis praenotarentur eo modo quo superius priscorum Patrum canones nostro studio ordinati sunt, quatenus lectoris industria facilius intelligere possit, dum capitulis propriis distincta intendit.